Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. operis argumentum

Horrida Sequanicae gentis modo bella canebam
Iamque mihi fuerat carcere missus equus,
Scilicet ut Gallus rex maximus omnia regum
Vicerit Italici regna decora soli
5Utque per attonitos populos gentesque paventes
Asperso tantum nomine fecit iter,
Cum mihi qui vatum pia pectora Delius implet:
"Ista quid hoc frustra tempore scribis? -ait-
Borgiacos tantum meditatur Roma triumphos
10Et tu Gallorum scribere bella paras?
Edita quod dextris Lucretia Borgia fatis
Ad thalamos tandem coniugis ire parat,
Tanta cave macules tristi nunc gaudia versu
Et cave tam faustos commaculare dies
15Inque tuo numeris melioribus utere plectro:
Nil nisi Borgiacum nunc tibi in ore sonet.
Laetitia exultant simul omnia culmina Romae
Cunctaque ludorum munera circus agit
Instruit et populus spectacula prisca Quiritum,
20Laetus et ut felix hic hymeneus eat.
Haec cane, si sapias: non est ad tristia tempus
Et tua Borgiaca pendet ab arce salus!"
Ergo vale et veniam concedas, Gallia victrix:
Ad tua cum tempus gesta revertar erit.


2. divae Lucretiae Borgiae

Magna dedit Sextus tibi munera, Borgia Diva,
Curia magna dedit Romaque magna dedit.
At si non renuis munuscula parva clientum,
Haec quoque sume pia, Borgia Diva, manu:
5Conterit annorum series quaecunque sub astris
Cernimus, ingenii munera certa manent.


3. ad Musam

Dic spectacula, dic, Thalia, ludos,
Dic Lucretia Diva quos honores,
Dic quos, dic varios vel illa plausus
Desertura tulit suos Quirites
5Et caros modo Martios penates,
Ad consortia coniugis vocata,
Cui Ferraria delicata servit
Et quem pronuba Iuno magna fovit,
Tanta coniuge quae virum beavit.
10Quae cum Romuleam reliquit urbem,
Lux de Romulea recessit urbe,
Lux omnis veluti recedit orbe,
Cum sol Hesperias subivit undas.


4. Romanorum amor in divam Lucretiam

Quam dilecta fuit Lucretia Borgia Romae,
Quanta fuit pietas et generosus amor,
Sciret ut haec aderat tunc quae Ferraria praesens,
Omnia monstrarunt templa, theatra, viae:
5Hinc sua patritii reserarunt pectora cives,
Hinc eques, hinc plebes; hinc puer, inde senex,
Quaelibet et totam matrona norusque per urbem
Affectus magni signa dedere sui.
Haec ut Alexandro propius spectare liceret,
10Claudere cui superos et reserare datur,
Utque suae Caesar frueretur honore sororis,
Troianus maior quo neque Caesar erat,
Ad Vaticani divina palatia montis
Constituere suo digna theatra loco.
15Hic veterum quicquid iam spectabatur harena
Vidimus et quicquid tradere Roma potest;
Sed tamen orchestram qualem nunc vidimus, unquam
Tempore non habuit Roma vetusta suo:
Nanque suis ludis quoties de more sederet,
20Illa senatores ceperat, ista deos.


5. divae Lucretiae Borgiae et Alfonsi | Estensis ducis Ferrariae coniugium

Quam bene sortita est Lucretia Borgia tandem
Coniugii tedas conditione pares!
Non bene simplicibus volucrum regina columbis
Iungitur aut timidae torva leena ferae.
5Quid nam nobilius produxit Iberia, quid nam
Borgiacis melius Bethyca terra tulit?
Clarius antiquis Estensibus Itala tellus
Nil habet aut vera nobilitate prius.
Coniugio tali, generosa Valentia, gaude:
10Nam tuus Estensi sanguine crescet honos.
Tu quoque Borgiacis, Ferraria, gaude hymeneis:
Nam magis hoc fies stenmate mixta potens.
Et iam, Sexte, tibi fas est requiescere, pastor:
Cesserunt votis omnibus astra tuis.


6. ad Borgiacos nobilitas et | origo domus Estensis

Tu qui Borgiaco satu nitescis,
Unde Estense genus fluat requiris,
Iunxit copula quod tibi Thalassi:
Hoc est Italiae genus vetustum,
5Gentis Dardaniae decora proles,
Quondam Antenoreae comes cohortis,
Quae sedem Patavi locavit urbis,
Nomen contrahit oppido sed illo,
Quod clari Veneti vocant Ateste
10Et nos nunc male nominamus Este,
Estensis decor altus unde fluxit.
Cuius moribus et nitore capta
Et clara probitate sanctitatis,
Hanc Ferraria delicata gentem
15Ad se pro meritis vocavit ultro
Et tantae dominam vocavit urbis:
Quae tot secula lapsa iam, tot annos
Tam illic omnia lance rexit aequa,
Ut Ferraria noscat atque dicat
20Estensis sine principis corona
Non se vivere posse vel per horam.
Maiores taceo, patres avosque
Et claros atavos ducesque magnos,
Quorum nomina, gesta, facta, laudes
25Magnum connumerare pondus esset.
Ad sponsi redeo patrem novelli,
Quem natum domus Herculem vocavit,
Tanti nominis incitata fama,
Saevos Herculis ut ferox labores
30Omni tempore sustinere posset
Et splendesceret arte militari.
Quod non augurium fuisse vanum,
Gentes Italicae sciunt probantque
Et testis Veneti furor senatus,
35Huius iam toties repressus arte,
Nec non Parthenope sacrique manes
Alfonsi veteris piique regis;
Sed Martis proprias tacebo laudes:
Nil hoc sanctius esse veriusque,
40Nil hoc gratius esse fidiusque
Nostro tempore vel potest videri.
Est quam maximus hic quoque architectus,
Quod Ferraria tam novata monstrat
Et tam conspicuis recincta muris;
45Huic par denique nemo comperitur,
Quavis vel melius refertus arte.
Cui quondam Helionora regis illa
Nupsit filia magna Ferdinandi,
Qua non vel Sypelea mater olim,
50Non faecundior illa, quae maritum
Hercei Iovis ante luxit aras:
Natorum grege quippe perbeata,
Alfonsum dedit atque Ferdinandum,
Sysmundum, Hippolytum atque Cardinalem,
55Inter qui rutilos micat galeros
Quantum Lucifer inter astra fulget.
Quorum maximus et decore primus,
Cui Lucretia Borgiana iuncta est,
Tota quae veluti favente nupsit,
60Tota sic abiit dolente Roma.
Binas edidit illa sed puellas:
Quarum iungitur una Mantuano
Gonsagae domino, nitore tanto
Ut non inveniat parem, sed ipsa
65Ipsam se superat, gravis, modesta,
Prudens et facilis, decens, venusta,
Illustris, pia, iusta, cauta, solers
Et cunctis Isabella liberalis;
Magnis altera copulata regnis,
70Insubris ducis et benigna coniux,
Vero nomine dicta iam Beatrix,
Uxor quae poterat virum beare,
Ni Lucina manus favens negasset
Et stamen nisi Clotho sustulisset.
75Estensis brevibus genus vetustum
Gentis diximus atque gesta verbis,
At si quid tamen absit ad decorem,
Id Lucretia Borgiana portat.


7. Borgia nobilitas

Non est Borgiacos necesse dicam:
Hoc novit genus orbis universus,
Norunt Occidui marisque Rubri,
Norunt hoc Zephyri Notique gentes,
5Norunt hoc Boreae gelu nivesque,
Norunt Niliaci sciuntque Persae,
Norunt hoc Solimi sciuntque reges,
Norunt Teutonici feroxque Rhenus,
Norunt hoc Rhodani fluenta Galli,
10Qui, quo lucidior potentiorque
Lapsu curreret et niteret amplo,
Iunxit Borgiacos sibi liquores.
Hos nobis genuit decora sumens
Urbs a magnifico valore nomen,
15Urbs Hispanica clara, grata nobis
Urbs et Romuleis amata semper:
Haec et magnanimos viros ducesque,
Haec et pontifices tulit beatos,
Haec et cardineos tulit galeros,
20Haec Papam tulit et benigna Sextum,
Unus qui reserat seratque coelum,
Quo nec Roma potens potentiorem
Nec vidit, fateor, decentiorem
Nec vidit, fateor, severiorem
25Nec vidit, fateorque, iustiorem,
Summa qui sedet unus arce Petri
Et nutu latus unus omne mundi
Vertit, concutit, asserit, coercet,
Punit, liberat, allicit fovetque,
30Leges regibus omnibus retractans,
Et iungit sibi pace principatus,
Pellens omnia pace bella parta,
Et cum pacificis suisque Christis
In Turcas meditatur ire sevos.
35Addas Romuleos lares viasque,
Addas aedibus additum decorem,
Addas et renovata Vaticani
Et magno reparata tecta sumptu,
Addas Hadrianae superba Molis,
40Molis moenia quae manu Cyclopum
Vel quae Palladis arte structa dicas.
Sunt haec sed monumenta magna Sexti:
Quid de Caesare Musa Borgiano
Hic nunc quid poterit referre nostra?
45In vasto tenuis carina ponto
Longe fluctuat et periclitatur:
Maior Caesare, maior ille, maior,
Maior Scipiadis, Achille maior,
Torquatis quoque maior ac Metellis,
50Marcellis quoque maior et Camillis,
Thebanis quoque maior et Pelasgis;
Sed nos Caesaris acta Borgiani
Iam cantavimus altiore plectro.
Nobis haec eadem tulit propago
55Praesentem dominum piumque nostrum,
Quem nunc maxima Roma Cardinalem
Sexti pontificis colit nepotem,
Lumen Borgiacae decusque gentis
Et rubri iubar unicum Senatus:
60Qui cum me duce concupisset artes,
Artes Pierias sophosque Phoebi,
Id quod non alii decem per annos,
Per lunas studio decem peregit,
Et iam sedulus ille diligensque,
65Inter purpureas loquens tiaras,
Marci perspicuas sapit lucernas.
Iunctis gentibus his duabus, ergo,
Quid nam nobilius decentiusque
Et maius valet esse, quid per orbem?
70Semper, Sexte pater, satis sapisti,
Me sed iudice nunc magis sapisti!


8. adventus Ferrariensium pro diva Lucretia

Viderat haud talem quondam Vetulonia pompam,
Nil nisi cum plausus Tuscia tota fuit,
Nupserat Iasio cum iam Berecyntia mater
Electrae et Coriti magna futura nurus,
5Qui tunc Italiae latissima regna tenebant,
Nunc ubi Viterbi moenia clara sedent.
Iuppiter, ignoscas: tua nec tunc gloria talis,
Et soror et coniux cum tibi nupsit, erat,
Cum superum cunctae tibi convenere cohortes
10Et tua complerunt atria mille chori,
Produxit Romam veniens Ferraria qualem,
Venit ab Estensi quae duce missa suo,
Iret ut ad thalamos iam Borgia Diva iugales
Tectaque magnifici coniugis alta sui.
15Prima fuit iuvenum veniens delecta caterva,
Non ornata minus quam speciosa manus,
Principis Estensis quales decet esse ministros,
Nullius aut quales principis aula videt:
Lucebant in equis cuncti, velut axe sereno
20Splendida sidereis ignibus astra micant.
Pone sequebatur paulo maturior aetas,
Sed non inferior veste nec ore minor,
Quos inter rerum norunt qui dicere causas
Et qui Pieridum castra sequuntur erant,
25Nec non qui coeli motus et sidera tractant
Et qui a secreti munere nomen habent,
Maxima virtutum cuncti simulacra ferentes,
Insita sed virtus pectore maior erat.
Inde senes ibant, grata gravitate modesti,
30Vultibus insignes et gravitate patres;
Haec torquata manus lato fulgebat in auro
Aureus et cultus omnibus unus erat:
Quos ego miratus quum contemplarer euntes,
Visus eram Curios, Roma, videre tuos.
35Ultimus Hippolytus, sponsi radiantia gestans
Tempora, in hoc felix ordine frater erat,
Estensisque domus alii duo lumina fratres,
Filius et quem dat Felsina Bentivoli.
Hos circum harmonici mulcebant omnia cantus,
40Qualia Thraicii carmina vatis erant:
Tympana praetereo, superum quatientia coelum;
Innumeras taceo praetereoque tubas.
Post ubi Flaminiae ventum est ad limina portae,
Borgiaca his iunxit se veneranda manus:
45Obvius exierat Caesar nam Borgia, cuius
Curia claudebat Romaque tota latus;
Ora Iovis qualis iunxit sibi thyrsifer Euan,
Gentibus Eois agmina victor agens,
Utraque congressus postquam simul agmina iunxit,
50Protinus ad summi pergitur ora Patris,
Qui, quum tot plausus et gaudia tanta videret,
Deposuit senii pectore quicquid erat;
Inde sacri montis celsos subiere penates,
Osculaque optato sacra dedere pedi
55Et tandem invitis noctis redeuntibus umbris,
Dispositis iussa est turba manere locis.
Hos tibi vir primos tribuit, Lucretia, honores;
Hinc tua iam dicam quos tibi Roma dedit.


9. pedestres cursus: cursus puerorum

Urbe quod a tota Lucretia Borgia amari,
Se quoque quod tota nosset ab Urbe coli,
Affectus teneris etiam cognovit in annis,
Cum pueri cursus exhibuere suos.
5Hi quoque nanque tibi pedibus contendere iussi,
Egerunt partes non male, Sexte, suas:
Nanque ubi certa tubae senserunt signa sonantis
-Oraque spectantum plena favoris erant-
Ut Pandioniae coeli per aperta volucres,
10Sic stadii celeres corripuere vias,
Quisque sibi appositae sperantes praemia palmae,
Praemia qui obtinuit sed tamen unus erat.
Qui velut ante alios quantum prior ille Molossus
Primus et obliquam corripit arte feram,
15Ante alios tantum dextra prior extitit omnes,
Qua metam attingens munera victa tulit.
Non tamen iccirco socii rediere dolentes
Ullaque moeroris signa dedere sui,
Victorem sed enim socium comitantur ovantes,
20"Vivat Alexander Borgia!" quisque sonans,
Cognorant pueri quoniam quoque, Sexte, dolore
Laedere tam faustos non decuisse dies.


10. cursus iuvenum

Nec non haec eadem validi spectacula cursus
Praestitit his ludis laeta iuventa suis,
Pro quibus exhibitis victori praemia danda
Non olea aut quercus, non oleaster erant,
5Coccina sed data sunt pretiosaque vellera Serum,
Qualia Borgiaci dona decoris erant.
Sexte Pater, multum Romanis, Borgia debes,
Hos tibi tot sumptus qui voluere dare;
Non tibi, Sexte, minus Romani, Borgia, debent,
10Te duce quod sumptus tot potuere dare.


11. cursus senum

Vos quoque Borgiacum replestis honore theatrum
Pulchraque gessistis ludicra vestra, senes:
Nam stata sunt vobis etiam certamina plantae
Donaque qui vestrum vinceret ampla seni;
5Aequius at fuerat vos decertare sedendo,
Quam sic decrepitas exagitare nates.
Ut stetit ad signum pariter cursura senectus,
Cepit et, ut mos est, iam sibi quisque locum,
Collegere suas pendentes undique brachas,
10Sordida quas poteras dicere vela magis;
Cumque sonante tuba titubantia crura moverent,
Ipsi etiam excusso ventre dedere sonos:
O quales risus, o qualia sibila, quum se
Provolvunt pingui praecipitantque luto!
15Unus erat, prima qui cum cecidisset harena
Curvaque coenosa terga teneret humo,
Ultimus ut vidit socios hinc inde iacere,
Surgit et increpito calce resumit iter
Evaditque omnes metaeque ad signa propinquae
20Pervenit et tremulus praemia victor adit.
Exoritur clamor spectantumque undique plausus
Nec modicum risit Sextus ab arce Pater,
Ultimus accepit cum praemia, cumque trementes
Deformesque luto sic abiere senes;
25Se vicisse tamen meruisseque dona putarunt,
Quod se, Sexte, sciunt sic placuisse tibi.


12. cursus meretricum

Festa celebrabant veteres solennia Florae,
Signa quibus casti nulla pudoris erant:
Haec quoque, ludorum si permisisset honestas,
Borgiacis ludis Roma datura fuit,
5Pro quibus hic cursu certantia scorta pedestri
Vidimus et risus non habitura parum.
Prima Labulla locum capit et Laufeia secundum,
Hinc Calvina suum, post Catiena suum;
Naevia quinta suum cepit lupa, Lesbia sextum,
10Strenua de numero septima Maura fuit.
Inde omnes cum se sublata veste recingunt
Et stetit ad signum nuda caterva genu,
Saeva per effusa est circi latus omne mephitis
Cossessumque omnem teter obivit odor,
15Tartarei qualis vel faucibus exit Averni,
Exhalat qualem vel Vetulonus ager.
Post ubi prostratum corpus movere pedemque,
Curriculi in media mox cecidere via;
Maura sed, ad metas directo tramite currens,
20Lenonis vicit laeta favore sui.
Scorta per haec nudae veteris spectacula Florae,
Si nescis, voluit Roma referre tibi.


13. cursus Iudeorum

Ut monstrandus amor tibi parte pateret ab omni
Et tibi, Sexte Pater, gaudia plena forent,
Exhibuit Solimas etiam ad spectacula gentes
Et tibi quae poterat nunc dare Roma dedit:
5His igitur posuit rapidi quoque praelia cursus
Dignaque victoris munera danda pedi.
Conveniunt alacres verpi, recutita iuventus,
Improba Christiferae gens inimica Crucis:
Dactylus et Cainus primi, maioribus orti
10Qui quondam Christo composuere necem;
Hos sequitur Galaphus Baruchusque ex gente creatus
Dixerat in Christum quae mala verba prior;
Inde Baruf faedusque Mirach, Senebica propago,
In cuius fuerat fel et harundo manu;
15Belzefus et Balafus, nati de semine eorum
Qui rapuere sacras sortibus exuvias;
Inde Mylach, Barabas, Rypheal, Scariothia proles,
Quae iam prodiderat vendideratque Deum;
Compluresque alii, durum crepitantia quorum
20Effugiunt Musae nomina, plectra, chelis.
Post vero cepere locum signumque morantes
Intenti expectant, diis odiosa cohors;
Quo simul audito, calcem movet ecce profanum
Vulgus et extremum signat ab ore locum,
25Hebraica inter se iudeaque verba sonantes,
Inter spectantum sibila mixta iocis.
Magna sed humentis cecidit per lubrica circi
Et iacuit medio pars revoluta luto;
Altera prosequitur cursum, preit altera, quorum
30Primus erat, populi voce iuvante, Mylach,
Quem pede cum quidam supplantavisset, ephaebus
Evolat et metas attigit ante Baruf.
Ridet et ingenti quatitur clamore theatrum,
Insidias flentis dum videt ora Mylach,
35Testantis Ionam, Balaam Ionatamque Natanque,
Dum repetit pedibus praemia rapta suis:
Quod fieri iussit sententia iudicis aequi
Atque ablata Mylach praemia victor habet.
Mox facie coram Divae duxere choreas,
40Ducere quas Iudae gens recutita solet.
Nunc erat ad Christum, Lucretia, vertere tempus
Gentis Iudaicae quicquid in Urbe fuit,
Forma Meduseum tua cum miranda decorem
Vincat et evadat iam tibi quisque lapis.


14. Equiria

Restituere etiam Megalesia prisca Quirites
Circensesque suos et populare sacrum,
At non per septem spatia emisere quadrigas,
Nec metas rapidis praeteriere rotis,
5Sed nunc, Sexte, tibi celebravit Equiria Roma,
Qualia sub nostro tempore moris habet:
Bubalus immo suum spatiumque cucurrit asellus,
Causa voluptatis cursus uterque novae.
Quicquid enim poterat te delectare repertum est
10Et tamen ardet adhuc Roma placere tibi.


15. cursus equorum barbarorum

Dic certamina, Musa, dic equorum,
Quos nunc barbaricos vocant caballos:
Hi, cum Borgiaci per ampla circi
Missi carceribus fuere primi,
5Tam velociter appulere metis,
Quam velociter appulisse dicas.
Non credo Aemonios fuisse tales
Pernicem Balium levemque Zanthum,
Nomen Thessalicae decusque dextrae;
10Nec tales etiam fuisse credo,
Quos priscis celebrata dives annis
Aelis curriculo Iovis probavit.
Quos cum cederet ante Mantuanus,
Excusso puero repente solus,
15Qui tot iam niveus bravia vicit,
Currens proxima pone, Borgianus,
Addens calcibus et citatus alas,
Vinci nescius et peritus arte,
Laetus praeteriit tulitque palmam.
20Non quod vicerit ille nempe miror:
Caesar Borgia, erat tuus caballus!


16. cursus equarum

Meonidae qualis fuerat celebrata Podarge
Aut, Epirotae, quas genuistis, equae,
Aut quae conceptus ventorum flatibus implent,
Romulidae, tales exhibuistis equas.
5Hae quoque Borgiacis ludis novere placere
Atque ultra vires agglomerare pedes:
Cuncta elementa tibi studeant cum, Sexte, placere,
Id quoque non mirum est, si studet omne pecus.


17. cursus equorum veredorum

Vidimus exhibuit simul et quos Roma veredos
Hique voluptates contribuere suas:
Nanque globum circum de se fecere per omnem,
Quisque ubi currendo creditur esse prior.
5De grege sed subito poterat qui vincere solus,
Posse suum Dazus dissimulavit equus:
Ultima qui cum iam spatii metamque tenerent,
Emicat et primus protinus ante volat.
Errat Borgiacis ludis ratione carere
10Et mentis quisquam munere credit equos!


18. cursus asinorum

Quales Parrhasiis feruntur arvis
Vel quales vetus educat Rheate,
Tales Roma dedit benigna asellos
In spectacula tam probata circi
5Et certamina pulchra Borgiani.
Hos cum carceribus suis locarent,
Partim foemineos maresque partim,
Ruditus petulans repente montis
Implevit pecus alta Vaticani;
10Mox e carceribus caterva laxis,
Non desiderio coacta palmae,
Sed desiderio coacta asellae,
Hac illac ruit omne per theatrum,
Rudens, immemor et proterva cursus,
15Iam sessoribus absque tota currens,
Quos excusserat antequam subiret
In circi medias petulca partes:
Horum pars rediere magna retro,
Pars portas petiere consuetas.
20Unus de numero magis peritus,
Cui vates Asinariam studenti
Plautus legerat atque ruminarat,
Iam cum saepius ad fores palati,
Ad quas praemia meta sustinebat,
25Multum furfuris ante devorasset,
Illuc cum modo sarcinas ferebat,
Et ventris studiosus et recordans,
Recto tramite mox viam resumens,
Circi quod reliquum fuit peregit
30Et, dum se solitos referre credit
Pastus furfureos, tulit bravium.
Hoc quid, dicite, quid putatis esse?
Succedunt bene cuncta Borgianis!


19. cursus bubalorum

Ultima bubalici steterant spectacula cursus:
Haec etiam genii non habuere parum.
Postquam informe pecus ferratis naribus amplis
Adfuit et calces constituere pares,
5Terga, dato signo, stimulis agitator acutis
Confodit et feriunt spicula longa cutem:
Iuncta catervatim currunt informia bruta
Nec circi rectas praeteriere vias.
Iamque propinquabant palmae totumque theatrum
10Insonat et circi plausibus omne latus;
Terga ferit constans laxis agitator habenis
Et pecus insana voce fatigat iners;
Grex tamen ignavus vidit cum praemia palmae,
Constitit atque pedem fixit inepta cohors:
15Non stimuli aut voces, non aspera verbera prosunt,
Plurima nec forti quassa flagella manu,
Torta sed obversis vertunt vestigia caudis.
Pars capiunt urbis moenia versus iter,
Pars medii in partes sese effudere theatri,
20Pars, ubi constiterant, non abiere loco.
Carceris hinc igitur rursus statione locantur,
Unde iterum cursus proripuere suos;
Cum tamen amissae reditum est ad praemia palmae,
Constitit ad solitum bubala inepta locum,
25Tanquam non liceat, tanquam sit turpe nefasque
Vincere et ulterius inde movere pedem.
Fervidus exercet costas agitator et armos:
Nil tamen irata proficit ille manu,
Obvertunt quoniam segnes ad praemia rursus
30Retrogredas clunes retrogredosque gradus.
Cerneret ire suos cum per contraria cursus,
De numero secum sic Vetulinus ait:
"Non licet hanc hodie, nisi per contraria, palmam
Vincere: curramus nosque per antiphrasim!"
35Dixit et ad caudam sese convertit et instat
Bubalicum stimulis exagitare latus:
Atque ita victor erat bruto gradiente retrorsum
Quodque caput vetuit vincere, cauda dedit.
Mystica Borgiacis fuit haec victoria ludis
40Et vis retrogredi sideris ista fuit:
Quid pia Borgiacis dare gentibus astra putandum est,
Has si retrogredi sideris aura fovet?


20. palestra

Cursibus exactis, restabat nuda palestra:
Hanc quoque vidisti, Caesar, in Urbe tua
Dasque palestritam, qualem vel Spartha solebat
Aut dare gymnasiis Attica terra suis,
5Aut qualem fingunt Tellure fuisse creatum,
Cui matris vires non valuere suae,
Aut qualis Samius fuerat iam mutus athleta,
Cui merces vocem fraude negata dedit,
Entelli quondam fuerant vel qualia terga,
10Qualia vel fortis terga Daretis erant.
Intrepide stabat media taciturnus harena,
Hunc veluti nullum vincere posse putes;
Se tamen audebat pugnae committere nemo,
Talia dum cernunt pectora, colla, manus.
15Iamque erat expectans sibi poscere dona paratus,
In medium cum bis prosiliere duo,
Vixdum qui implicitis subito cecidere lacertis,
Unde stetit pugilum caetera turba procul.
Ille sed immenso donatus munere plausu,
20"Borgia!" clamando "Borgia!" victor abit.
Haec invicta tibi, Caesar, tua castra notavit
Atque animosa tuae gesta palestra manus.


21. castelli gladiatura

Inde datura fuit veteris quoque Roma lanistae
Munera et accinctus iam gladiator erat;
Pugna sed ut multo Martis speciosior esset,
Stringeret et gladios nobiliore manu,
5Borgia constituit ferri certamina Caesar,
Mulcerent animos quae novitate magis.
Non mirmillonis stupuit spectator in armis,
Nulla fuit triplici fuscina dente minax,
Arce sed extructa castelli in parte theatri,
10Vidimus hic Martis praelia magna novi
Postaque victori sunt pro mercede ducenta,
Munera victoris digna labore sui.
Lex fuit, ut positam pars altera sumeret arcem
Et caperet clausi septa tuenda loci;
15Altera, si posset molem expugnare duello,
Quae stabant palmae praemia ferret ovans.
Delecti iuvenes ex Caesaris agmine, qui sic
Conseruere manus, bis duo bisque decem:
Octo tuebantur, pugnans sed caetera contra
20Ter fuit indomito Marte repulsa manus;
Et, ne forte putes pugnae simulacra fuisse,
Saepius illata sub nece vita fuit.
Non haec, crede mihi, sunt aedita praelia frustra:
Securas arces Caesaris ista notant.


22. venatio taurorum

Iam licet ut sileat venatio prisca ferarum
Fortis et antiqui dextera Carpofori,
Martia cum stratos spectavit harena leones
Et petulans Tuscum Naevia fixit aprum,
5Cum pardi cecidere leves turpesque bisontes
Praestitit atque ferox praelia rhinoceros:
Nam tua, Sexte, tuas peragens Hispania partes
Culta per attritas noluit ire vias,
Sed, quod nulla unquam priscorum prodidit aetas,
10Inclyta de tauris munus equestre dedit,
Quos excelsa suis ludis de more quotannis
Exhibet et torvo de grege Roma legit.
Hi non consueta ceciderunt morte feroces,
Sed periere necis nobiliore modo:
15Nam, postquam emissi fusique fuere vicissim
Et concessa feris mors mala bobus erat,
Prodiit in medium depugnatura theatrum
Et telis et equis splendida Ibera cohors,
Undique tota micans ardenti murice et auro,
20Gemmatis victis et redimita caput,
Strenua gestantes patrio venabula ritu
Cominus exhibitos apta ferire boves.
Sic igitur missos ineunt agitare iuvencos
Bubulaque assidua terga cavare manu;
25Ardua qui primus ruit in certamina taurus
Excussit circi cornibus omne latus:
Quem dum nobilitas insectaretur Ibera
Saeviretque ferox taurus in omne caput
Spargeret et passim pedibus furibundus harenam
30Innueretque sua fronte minante necem,
Talia non potuit spectando Borgia Caesar
Virtutes animi dissimulare sui;
Fervidus orchestra sed enim descendit ab alta,
Spectabat ludos maximus unde chorus,
35Et celer ingressus, faciem velatus, harenam
Traiecit tauri protinus omne latus
Sternitur atque uno tantum porrectus ab ictu
Qui timor ex omni parte iuvencus erat;
Inde abit, id facinus toto plaudente theatro,
40Magnanimo insignis conspiciendus equo.
Prosequitur caedes taurorum Hispana caterva
Et patria sternit cuspide forte pecus;
Iamque boum ferro restabat portio parva,
Destitit a pugna cum calefactus eques:
45Nam pedibus pariter subit altera turba theatrum,
In tauros laudis non habitura minus.
Haec quoque culta fuit praecinctaque vestibus iisdem,
Idem animus cunctis et generosa manus:
Expandit quales volucris Iunonia pennas,
50Talis erat invenum vestibus ille decor;
Idem erat et gladius nec non venabula et artes
Dexteraque Hispanis docta ferire modis.
Quos inter rursus prodivit Borgia Caesar,
Velatus faciem, cognitus ille tamen:
55Nam male Thessaliae sicut se abscondit Olympus,
Sic male Borgiaci Caesaris arma latent.
Nanque catervatim iunctis mucronibus hastae,
Dum ruit in tauros sic animosa cohors,
Dumque boves missi iuvenum per aperta theatri
60Non expectato terga dedere globo,
Ingruit ex illis contra furibundior unus
Aggrediturque omnes, dissipat, urget, adit,
Gestit et obstantem iactare sub astra catervam;
Sed tandem fallax impetus ille fuit:
65Nanque sua Caesar districta prosilit harpe
Invaditque suo Marte iuvante ferum
Succisaque trucem stravit cervice iuvencum;
Inde pedestre ferox cum grege victor abit.
Caetera taurorum pars nobilitate perempta est,
70Nec male Borgiaci deperiere boves.
Quis non taurorum pugnas intelligat istas?
Hoc pro te factum, Borgia Caesar, erat:
Quicquid Amyclei fuerant ad praelia fratres
Iam duo, tu solus, Borgia Caesar, agis.


23. populi Romani recensus

Ut quondam ultimus ille rex bonorum
Regum, Servius ille liberalis,
Censum constituens in Urbe primus,
Urbem constituit videre totam
5Et cognoscere providus Quirites,
Tunc cum classibus alma Roma quinque est
Et tot centuriis resecta felix,
Totam tu quoque, Sexte, sic recenses,
Quo posses populum videre, Romam,
10Ut Ferraria sciret ac referret,
Quam te Troiugenae colant Quirites.
Ergo Borgiacis novisque ludis
Laetae conveniunt tibi cohortes,
Classes, centuriae, tribus, manipli
15Et coetus legionis atque turmae,
Telorum genus omne congerentes
Et corpus quibus arma contuentur:
Thoracas, ocreas, spathas, cateias,
Loricas, clypeos brevesque peltas,
20Rompheas, galeas levesque fundas,
Arcus, fortia scuta, pila, sicas,
Nec non spicula saeva scorpionis.
O qua laetitia tibi micantes
Cordis tunc saliere, Sexte, fibrae,
25Cum per Borgiacum suis theatrum
Spectas ordinibus tuos Quirites,
Quales in duplices iere Poenos,
Quales in Syrias iere gentes,
Quales in Senonas trucesque Cymbros,
30Quales in Pharios iere reges,
Quales in rigidos iere Vehios
Et quotquot voluere iam subactos,
Ut scires bene, Sexte, quot teneres
Gentis milia Maximus togatae
35Et quam sint bene, Sexte, praeparata
Te cum Cardineis tuis tueri!
Cum sic in faciem suosque vultus
Per te iam fuerit reversa Roma,
Ludos rettulit illa si priores,
40Si longe meliora multa fecit,
Non mirum, tibi, Sexte, quod secunda est.


24. pegmata sive currus producti ad Musam

Dic iam pegmata, Musa, dic triumphos,
Quos his rettulit alma Roma ludis,
Ut se quae fuit esse nunc notaret
Tanto sub duce perbeata tauro,
5Nec non egregios habere vates
Nunc m gymnasiis suis doceret,
Aetas iam coluit vetusta quales,
Haec qui pegmata tanta cogitarunt,
Maiorum quibus acta sub figura
10Virtutes docuere Borgianas.


25. laus poetae pegmatum

Quicunque ille fuit, struxit qui pegmata, vates,
Vidimus in ludis quae modo Borgiacis,
Numine Deliaco gestat praecordia plena
Delphiticoque lyram temperat in tripode;
5Non fuit hic Geticus, fuit hic nec pectore bardus,
Divini sed habet pectoris ingenium:
Seu sit Romanus, seu sit Romanus alumnus,
Huic bene tam merito dii faciant superi,
Qui voluit ficta veteri sub imagine laudes
10Temporis antiqui dicere Borgiacas.
Nescio qui fuerit: tot sunt tibi, Roma, poetae,
Qui pelago velis lintea dant paribus.
Quisquis es, ipse tuis meritis pro talibus opto
Fata tibi regis tempora dent Pylii!


26. Herculis imago cum hydra

Tot tibi, Borgiacum, produxit Roma, theatrum,
Pegmata, quot partes computat illa sui.
Herculis invicti sub imagine vidimus acta,
Nec secus ac si tunc res ageretur erat,
5Strenuus ut Lernae faecundam sustulit Hydram,
Aut ut Aventinae vicerit arma ferae
Purgaritque omnem regionem providus heros,
Hic ubi tuta dehinc condita Roma fuit.
Verum aliud tali voluit sub imagine vates
10Veraque per fictas significare notas:
Nanque per Alciden datus est tibi Borgia Caesar,
Invictum cuius circuit Hydra caput,
Qui, velut Alcides diram superaverat illam
Monstraque, terribiles multiplicesque feras,
15Expulit Italico saevos ex orbe tyrannos,
Qui passim Hydraei verticis instar erant.
Adde quod ista tibi magnae simulacra figurae
Estensem possunt significare ducem,
Borgia cui fausta cessit Lucretia sorte,
20Quam mundus voluit totus habere suam,
Sicut et Alcidae quondam pro coniuge cessit
Devictisque aliis Deianira procis.
Multum Romani debent et Sextus et omnes
Borgiaci inventis, clare poeta, tuis!


27. rex cum duobus aratoribus et vulturibus

Vertere mox regem pendenti vulture aratrum
Vidimus et geminos sollicitare boves:
Hunc per quem voluit tibi significare poeta?
Si nescis, Urbis conditor ille fuit
5Belliger, incurvo quam designavit aratro
Addidit et nomen vulturis augurio.
Non temere hoc factum fuit, haec non actio vana;
Maxima sunt quae te rustica signa docent:
Roma per hos veluti fuit edificata iuvencos,
10Sic per Borgiacos est renovata boves.


28. effigies duorum equorum cum totidem | rectoribus

Hic etiam geminos licuit spectare feroces,
Docta quibus frenum leva tenebat equos.
Non minus haec vatis fuit ingeniosa figura,
Altius haec animo si bene cuncta notes:
5Haec bellum pacemque docent, quae Borgia Caesar
Et dare Romanis et prohibere potest.


29. trium romanorum imperatorum triumphalium | insignia

Inde triumphalem quem spectavistis equestrem,
Hic iam cui pugnax Aphrica cessit erat;
Quaeque sequebatur currum Carthago notata est,
Evertit cuius funditus ille solum.
5Post Asiae domitor magna gravitate subibat:
Si non sum falsus, ille Lucullus erat,
Pone sequebatur spoliis quem currus opimis,
Ex Asia ad patrios quae tulit ille deos.
Tertius insedit nivei qui terga caballi,
10Ille Tridentiferi quem prope currus erat,
Iulius hac fuerat monstratus imagine Caesar,
Noscimus Europae quem posuisse iugum
Romuleumque ausum Martem committere Ponto
Frenaque non notis gentibus ante dare.
15Ista tribus Romam dominatam partibus orbis
Armaque Romulidum quanta fuere notant;
Verum aliud voluit docti sibi fictio vatis:
Borgiaci sunt haec nam nova gesta ducis,
Subdidit Italiae sibi qui tria regna subactae
20Inque triumphali vertice signa tenet.
Nulla figura nitet magnae sub imagine formae
Nullaque pictura facta novata vides
In quibus haud possis iam te cognoscere, Caesar,
Atque aliis quanto, Borgia, maior eas.


30. simulacrum Iovis et Iunonis

Insuper e curru spectavimus ora Tonantis,
Cum quo vecta fuit pronuba magna soror:
Quod notat exactis tandem quod Roma triumphis
Hostibus et victis relligiosa fuit.
5Ast ego, quod fas est, alia ratione putarim
Altius has vatem composuisse rotas:
Scilicet hoc celebri quae gesta fuere theatro
Cum Iunone sua cuncta probasse Iovem
Et quod concordi Lucretia Borgia coelo
10Nupsit et unanimi non sine voce deum.


31. tres deae nudae

Tres quoque vidisti sine vestibus ire puellas:
Dic, rogo, quid nudae tres voluere deae?
Nunquid ad arbitrium quae convenere fuerunt
Pastoris quondam: Iuno, Minerva, Venus?
5An quae Trinacrios mergebant carmine nautas?
An fuit hoc aliquod relligionis opus?
Crediderim tamen ipse magis, nisi fallit Apollo,
Authorem Charites significasse deas,
Nympharum comites Venerisque decentis amicas,
10Perpetuo nexas quas pia zona tenet,
Quam sibi non aliter iunxit Lucretia Romam,
Donec Borgiaci nominis aura sonet:
Nam te, Roma, dolens quanvis Lucretia linquat,
Non sine te poterit vivere alumna tamen!


32. equestre simulacrum cum puero et puella | ante currum captivis

Compositum mira spectavimus arte caballum,
Magnanimus cuius terga premebat eques;
Ante ferebatur currum captiva puella
Et puer astrictus vincula sorte pari:
5Hanc certe effigiem nemo est qui nesciat altam,
Borgia Dux in qua significanter erat.
Sumite ab his cuncti populis documenta duobus:
Non est Caesareis viribus esse parem.


33. puella a tauro vecta

Dicite, spectantes: quae nam fuit illa puella,
Insedit tergo quae simulata Iovis?
Nempe nec Oceano fuerat nec Agenore nata,
Diva sed haud dubie Borgias illa fuit,
5Quae per Borgiacum meruit faustissima taurum
Fortis ad imperii culmina celsa vehi:
Hoc voluit rerum tibi demonstrare peritus
Ingenii vates nobilitate sui.


34. de tauro fugiente draconem

Ignivomi taurus quod fugerit ora draconis,
Desine mirari: non pavor ille fuit.
Inter pascatur cum prata virentia flammas,
Par fuit hunc flammis non nocuisse suis.


35. novae comediae poetarum romanorum

Hunc celebrant etiam vates hymenea Latini
Inventisque novis contribuere vices;
Quorum ut tu melius spectare poemata posses,
Ante tuos gesta est res bene, Sexte, pedes
5Et, quia contrita est ludis lux quaeque diurnis,
Prodita nocturno lumine scaena fuit.


36. comoedia Baptistae Casalis

Lusit comica quae mens Casalis
Haec sunt, nec veterum minora soccis:
Induxit Venerem poeta divam
Caeco de puero suo querentem,
5Quod Lucretia Diva Borgiana
Celebs per virides sederet annos,
Omnes cum superaret ore Nymphas
Graias, Italides, deas marinas:
Curnam qui genus ales omne vincit,
10Invictam sinat hanc manere solam?
Respondebat item suae parenti
Qui cunctos domat et Cupido vincit:
"Quid, mater Cytherea, me lacessis?
Dignum Borgiaca nec invenimus,
15Dignum quaerimus attamen maritum:
Frustra non soleo meam pharetram
Exercere meos leves nec arcus!"
Non contenta Venus vocabat illum
Quocum tardipedis vices ministrat
20Et quondam iacuit revincta ferro:
Qui cum cerneret utriusque causam,
Votis prebuit utriusque pacem
Et Ferraria cui decora paret
Divam sanxerat esse copulandam.
25Lusit comica quae meus Casalis
Haec sunt, nec veterum minora soccis.


37. comedia Camilli Portii

Hinc et Portia quem domus creavit
Maiores referens suos Camillus
Intactum iuvenis poema fecit,
Cui Sextus tribuit libenter aures
5Reclusitque Pater benignus aulas:
Nam comoedia grata continebat
Et quae Borgiacis meis placebant.
Hinc Ferraria et hinc beata Roma
Inter se varias simul movebant
10Lites, sed placidis tamen querelis:
Divam perdere Roma perdolebat
Quod Ferraria Borgiam trahebat,
Quam tot dulcibus educasset annis
Intra moenia parvulam Quirini;
15Sed Ferraria delicata, partes
Argumenta parans suas tuendo,
Illam iure suo loquens petebat.
Tunc Cyllenius, arce missus alta,
Lites e medio deus diremit.
20Hos comoedia continebat actus,
Sed plures brevitate conticesco:
Haec dat Portia quem domus creavit
Non dispar proavis suis Camillus.


38. comedia Magdaleni

Phoebi numine floridus poeta
Condit carmina plena Magdalenus:
Quod comoedia dulcis indicavit
Nunc in Borgiacis peracta ludis,
5In qua conqueritur proterva Iuno
Quod Fortuna suas per omne tempus
Alcidae meritis ministret auras.
Quo scripto prius atque nominato
Estensem puto principem notavit,
10Quem Fortuna potens favore pleno
Iuvit cominus et benigna fovit,
Quod Lucretia Diva Borgiana
Estensis ducis est decora consors.
Gaude, Martia Roma, docta, gaude,
15Hoc quae tempore tot vides Cratinos.


39. comoedia Galli

Et tu, Galle, tuas, amice, partes
Egisti bene comicos per actus,
Qui per Caesaris arma Borgiani
Sentis Parthenopen fuisse captam
5Tunc, cum Gallia ficta magna mater
Misit per furiosa bella natum
Ad sponsam thalami sui rebellem,
Quam per Parthenopen bonus notasti.
Alter quam dare cum procus negaret,
10Romanae decus urbis invocavit
Sponsus, qua duce victor est potitus,
Rivali procul et repente pulso.
Haec comoedia, Galle, tota quadrat:
Nam tu cum patre forte Gallus extes,
15Gallos conveniebat ut referres,
Me etsi duce magis es Latinus.


40. Plauti Menechmi

Plautinos etiam iuvenes egere Menaechmos,
Aetate ac forma, gestibus, arte pares;
Quaelibet implevit numeros persona decentes:
Viderat haud similes scaena vetusta sales.
5Gesserunt gemini mire sua munera fratres
Messenioque vices Peniculusque suas;
Sed me nulla rei tenet admiratio tantae
Ingentique istas non ego miror opes,
Hi quod ab eximii veniunt incude magistri
10Et rari exempli vatis ab arte fabri.
Roma, magis facta es sic ingeniosa poetis,
Ut magis es Sexto facta sedente potens.


41. divae Lucretiae Borgiae discessus | ab urbe et comitatus

Ergo perfectis abitura ludis
Hinc ad Estensis thalamos mariti
Fortis et clari ducis apparatur
Borgia virgo.
5Unde per totam properatur Urbem:
Hic equos, auro parat ille vestes,
Ille pincernas struit, hic ministros,
Ille sodales;
Hinc suam Sextus comitum cohortem,
10Hinc suam Divae populus Quirini,
Hinc suam struxit comitum catervam
Borgia Caesar.
Sarcinas Divae numerare quisnam
Possit? Aut quisnam numerare gemmas?
15Quis vel argenti modios vel auri
Dona referre?
Quis vel immensam valeat canendo
Tot talentorum numerare dotem,
Quam nec uxores habuere regis
20Hactenus ullae?
Iam dies felix aderat recessus,
Qua sed effecta est tenebrosa Roma
Mox et a nobis abiere clari
Lumina solis,
25Cum statim Divae comitatus omnis
Affuit tota numerosus Urbe,
Usque ad extremos etiam paratus
Ire Britannos.
Quin et Estensis comitatus exit
30Ordine instructus, facie decorus;
Seque post ambo speciosa iungunt
Agmina utrinque.
"Ite felices, iuvenes senesque!",
Dixerant cuncti pueri et puellae
35Ac recessuris benedixit alta
Sextus ab arce.
Qualis ad matrem solet ire Phoebe,
Septa millenis veneranda Nymphis,
Vel salutatum solet ire celso
40Vertice fratrem,
Talis ad clari thalamos mariti
Ibat insignis, comitante longo
Virginum coetu, memoranda semper
Borgia Diva.
45Ad latus cuius soror illa nostri
Ibat et vere pia Cardinalis,
Cui sacrum sanctae tribuere sacra
Nomina nomen:
Illius mores vereor pudicos
50Dicere et vitam penitus pavesco,
Ne velut nomen tribuam marinis
Icarus undis.
Quumque iter caeptum peragunt per urbes,
Obvios cunctos populos videres,
55Explicat qua se per amena laetas
Umbria valles,
Dona certatim pariter ferentes,
Quanta vel plusquam dederat facultas,
Et coronatis reserant ovantes
60Limina portis.
Inde cedentes medios per Umbros,
Regna cum primum tetigere euntes,
Marte quae magnus sibi comparavit
Borgia Caesar;
65Qualibet passim regione tales
Singulae ubertim tribuere gentes,
Accipit quales Paphias per urbes
Cypris honores:
His ad Estenses populis relictis,
70Qui perinsignes dederant honores,
Applicant sese generosa tandem
Agmina portis.
Qualis intrantum fuit et beatae
Lucis illius celebrata pompa,
75Diva qua limen tetigit mariti,
Dicat Apollo,
Hanc vel Estenses referant poetae,
Herculis qui per resonant penates
Hauriunt et qui melioris undae
80Fonte liquores.
Sit satis nobis leviore magnam
Borgiam Divam cecinisse plectro,
Quae tibi affectus monumenta nostri,
Sexte, dicamus.


42. petitio discessus romanorum comitum | a diva Lucretia

Omnia complerat postquam sua vota Thalassus
Et bene transactus sic hymeneus erat,
Romani comites, proles generosa Quiritum,
In patriam cuperent cum repedare suam,
5Implerunt Divae placidas his vocibus aures,
Pro quibus haec unus verba loquutus ait:
"Auspicibus Superis tandem et Iunone favente
Coniugii socium, Borgia Diva, vides
Nec minus experta es, quantum ostentare licebat,
10Roma tuas laudes quam vehementer amet;
Nos quoque, qui comites fuimus te, Diva, sequuti,
Egimus officium, quod comitantis erat.
Te per barbaricas comites sequeremur et undas
Et freta Scyllaei per furibunda maris
15Atque per ardentes terras domibusque negatas
Nec non et Scythiae frigora, si sit opus;
Sed quia fata tibi sedes tribuere quietas
Regnaque pro meritis, Borgia Diva, tuis,
Ibimus ad patrios, te concedente, penates
20Nec minus et Romae moenia cara tuae,
Nulla ubi te nostris animis oblivia tollent,
Fixa sed in nostro pectore semper eris.
Forsitan et siquid rerum peccavimus in te,
Aut in honore tuo frigida cura fuit,
25Peccati veniam petimus veniamque recessus,
Accincti cunctis rebus adesse tuis.
Tuque Sibyllinos cum coniuge vive per annos
Proleque Borgiacum multiplicate genus!".


43. divae Lucretiae responsum

Reddidit his dictis Lucretia Borgia voces,
Sed non foemineo voces de pectore quales,
Sed prodire solent quales de corde virorum,
Hauserunt dulces vel qui Demosthenis amnes,
5Lactea vel magni Ciceronis flumina potant,
Eructant sacri vel qui monumenta Maronis:
"Haud novus est in me vester, Romana iuventus,
Tantus amor, Romae fuerim cum dulcis alumna
Et mihi natales dederint cum tecta Quirini.
10Vidimus ingentes plausus, spectacula, ludos
Atque triumphales mihi quos tribuistis honores;
Vidimus et septem mihi qualia gaudia colles
Exhibuere suae, nec non renovata vetusto
Munera quae quondam fuerant celebrata theatro;
15Vidimus et iuvenum solennia magna senumque
Laetitiaeque hominum mihi quas genus omne figuras
Contulit et quicquid tribuit matrona nurusque,
Quod nacta est talem Lucretia Borgia sortem
Hic, ubi speratur tedas habitura quietas.
20Non mea Roma igitur quantum ostentare licebat,
Verum ultra vires non me decorare pepercit,
Utque magis digno nos exaugeret honore,
Dat mihi vos comites, de nobilitate supremos
Romulea, cuius sum non ignara tributi:
25Ire per infidi licet et discrimina ponti
Cogerer et terrae vel per deserta relictae,
Tuta mihi vobis comitantibus ire viderer!
Parcite commissae veniam me poscere culpae:
Nil mihi peccastis, nisi quod peccastis amando
30Quodque meos nimium nimiumque auxistis honores.
Nec vobis patriae reditum male grata negabo:
Ite, licet, iuvenes iuvenum clarissima pubes,
Ite, sed et nostri memores. Si maxima Roma
Scire volet quid agit Lucretia Borgia rerum,
35Dicite: 'Magnanimo cum coniuge laeta triumphat,
Sed tamen ardenti suspirat pectore Romam'."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: