Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Regia Maurusia veniens Cleopatra biremi
Equora fluctivago sulcabat limite ponti
Ausonium visura ducem, comitante per undas
Pube Pharaonia, postquam vaga Fama venire
5Attulit Hesperios et ducere rite triumphum
Partibus Arthois, Pacorumque ruisse cruentum,
Frachatemque ferum crudelibus esse subactum
Cedibus, ut Latiis voluit concurrere turmis
Sanguine fraterno pollutus perfidus heros,
10Et Sirios Asiamque simul terrore Quiritum
Lege sub Italie vitam deducere victos.
Ergo Sidonio splendens regina paratu,
Lucida candenti radiant cui sidera fronte
Et niveum translucet ebur per pectus, ab auro
15It rutilante coma, nodo cohibente capillos
Post humerum flavo roseum splendore comantes.
Purpura puniceo bis ter saciata sub ostro
Hanc operit cohibetque pedum vestigia limbo
Fimbria iam Serum rubeo contexta colore;
20Balteus auratus discriminat ilia filo
Tortilis in Frigio; per candida pendet ab ore
Pectora sidereo torques generosus in auro.
Quid quod et ipsa decus dederat natura serenum,
Quod vivit fucata manus nardusque relata
25Gentibus Eois et gemma rubente smaragdo?
Hoc equidem cultu mentem motura nocenti
It Cleopatra ducis; postquam que litus adivit,
Semita qua Latiis patet adventantibus armis,
Insignem proscandit equum. Radiata corona
30Procedit regina Pharos, Nilotide pompa
Circundante gradum super arva virentia flore.
Sicut, Amazonii bello cessante nefando
Militis, incessit matrona, potentis, in oris
Bistoniis, gelida per litora Strimonis unda,
35Seu velut, exuvias postquam Diana ferarum
Liquit, et aerio misit venabula Cintho,
Induit auratum virgo Latonia cultum
Et vadit visura polum, velut ipsa meabat
Nunc Lagis spectura virum Romeque phalanges
40Nilotis per rura plage, pubente vicissim
Associante manu, plausum et tollente serenum.
Ecce adventabat, Latiis stipantibus, ecce
Italie ferale nefas, Cleopatra, malorum
Causa invisa deis Superis. Quam turma Quiritum
45Ut videre vago dominam comitante paratu,
Obstipuere quidem tantoque decore genarum
Mirantur, spectantque oculos vultumque benignum
Oraque purpureo paulum suffusa tumore,
Et niveum candere vident super omnia pectus
50Et quoque nudatas media pro parte mamillas,
Que mentem rapuere tuam - ritamina dudum,
Antoni, tribuere nefas! - cernuntque lacertos,
Aureus astringit quos supparus actus in oris
Olim Dardaneis, et candida colla pererrant.
55Auctor et ipse prius tacitum per singula visum
Protrahit et totas sensit trepidare medullas
Illicet igne novo, vulnusque in pectore carpit.
Quidque et ipsa faces duplicat regina venustis
Vocibus et totum iam iam labefecit amore,
60Postquam sic niveo solvit sua verba labello?
"Maxime Romane princeps o maxime gentis,
Gloria terrarum tantis in gentibus audax,
Sit licitum me pauca tua iam pace profari.
Dum Fortuna dedit cursum, Romana secuta
65Fata tuli, Latium quicquid mandavit et ingens
Cesaris imperium, cuius felicibus arma
Accipis auspiciis; et nunc, letata triumphis
Omnibus Ausonie, Pharium, fortissime, regnum
Trado tibi. Tu sceptra geras, tu cunta Canopi
70Suscipe, regnator; leges impone Latinas
Et Nilum moderare tuum, Populumque coerce.
Postquam divinus Cesar crudelibus armis
Victima procubuit - sic, o pater alme deorum,
Etherea de sede dabas -, quam regia magne
75Te cupit Egipti moderamina nostra tenere!
Proh, dum regna fero Romano nomine Lagi,
Inclite, quam multis insultibus ille profanus,
Dum quoque Teucrorum Pacorus vicinia pulsat
Arva, Pharon voluit iam debellare potentem,
80Et nos immiti quam sepe resolvere ferro!
Sed bene Fata viros cruda feritate superbos
Et punire sciunt et sevos plectere sontes".
Dixerat, et vultum pariter cum voce repressit.
Ast ille, ingentem ducens in pectore flamam,
85Sic breviter contra labefacta resolverat ora:
"Maxima preclari moderans regnata parentis
Sceptra, quidem Latio memoras prenota potenti.
Quis non Egiptum, regni te iura tenente,
Noscat in Ausonie bellis tribuisse favorem?
90Scimus. Et in nostrum te certe annale senatus
Addidit et terris laudem, regina, Latinis
Accipis, et meritam. Cursum Fortuna coegit
Huc dare Romanos et vestris credere tectis
Nos quoque, finito tanti certamine Martis".
95Hec ubi, continuo pariter matrona superba
Heros et Hesperius, passim vallante corona
Armorum iuvenumque, Pharii sub tecta decori
Pelusii subiere alacres. It turba per omne
Quippe latus, redimita novis per tempora vernis
100Floribus. Incedunt. Populus venit obvius omnis
Discolor; innupte matresque nurusque ruebant
Certatim spectare viros Romeque triumphum.
Protinus abscurrens Nilotica rura virago
Fama canit Latios Partha regione profectos
105Litora Cambesis valida penetrasse phalange,
Alternansque viam, septena per ora recurrit.
Preterit hic volucri peregrinans nempe meatu
Eusia prata suo Thebanaque menia longe
Advolat antiqui merentia nomine Cadmi.
110Inde Babiloniam post tergum liquerat oram,
Multa ferens. Rigidum iam Caucason ambulat ultra
Testantem pelago cognomina sumere Caspo.
Hinc et Massagetes et notos vellere Colchos
Preterit aurato, felici murice Seres.
115Hi rapere imperium credunt, Egiptia regna
Subdere Romanis, totum sibi poscere mundum
Subdere Romanis, totum sibi poscere mundum
Ductorem Latii, per bella per horrida Martis
Terrarum vastare plagas; ast alter in armis
120Hic finem posuisse putat pacemque per orbem
Condere, militibus requiem donare laborum
Emeritis, Romamque bonis accedere Fatis.
Ast, ubi surrexit gelidis Nox atra tenebris,
Incestis confisa genis Cleopatra, malignis
125Pectora blandiciis mulcens labefacta veneno
Militis Idalio, pariter discumbere poscit
Antonium alloquiumque dari, noctemque nefandam
Expetit insomnem, dictis et fallere curam.
Immemor illicitum qui non cognoscit amorem
130Atque dolos, regina, tuos gentisque Canope!
It demens conviva libens illamque resumit
Nunc oculis, nunc igne sacro, totasque medullas
Haurit amor sceleratus heri venasque perangit.
Heu miser, in tantis unam discurrere noctem
135Non placet adversis, sine crimine ducere vitam!
Sed modo, quem totus bellis exhorruit orbis,
Parthia victorem quem tantis rite triumphis
Oravit supplex, lacrimis undantibus ora,
Carpitur unius Nilotidis igne marite,
140Infelix patriique ferox oblitus honoris
Atque tui thalami, prudens Octavia, casti.
Hec funesta fuit mundo nox impia toti,
Hec dedit Ambrachian et Leucada sanguine fuso
Irrubuisse novo, divosque timere sub undis
145Equoreos lugubre malum terreque ruinam,
Cerulei ponti truncos volvente procella,
Quaque fere cecidit, moderans fastigia rerum,
Roma potens cessitque Pharo sub Marte scelesto.
Ast, simul incesto thalamo iacuere profani,
150Mille per amplexus stringens Cleopatra maritum
Incepit scelerata loqui mentemque relatis,
Oscula dans ori, sic incestare nefandis:
"Non absente deo, heroum clarissime mundi,
Huc Fortuna viam tribuit te flectere pronam,
155Victor Hyperboreis cum manseris inclitus oris
Et Latios gentem pepulisti ferre superbam.
Sed, te per summam cupiunt dum tollere rerum,
Fata gradus movere tuos Pelusia regna
Visere, que quondam cuntis mortalibus unum
160Te cupiere ducem; Memphetica iura tenere
Omnibus Egiptus votis preclara poposcit.
Si tibi visa sedet nostri sententia sensus,
Accipe consilium rebus sublime superbis.
Heu, dominum mundi cum te Fortuna requirit
165Talibus et demens clarescis in orbe tropheis,
Cui vacat Eoum soli servire potenti
Et plaga frigoribus semper subiecta nivosis,
In comune feres terras! Angustus amatus
Tractans imperium solio maiore sedebit?
170Tunc secundus eris nec te tua Roma videbit
Prelatum cuntis, amens, in fascibus olim?
Quid si cum regnis semper discordia crescit
Nec patitur socium crudelis ferre tirannum?
Insidias tibi sevus aget mortemque nocentem
175Inferet, Antoni; didicit sevire superbus.
Nunc aperi ingentes animos, nunc corripe ferrum
Et Romam tibi solus habe; perverte tumultu
Omnia terribili; cuntos convolve Penates,
Dum te terrarum reddat Fortuna potentem
180Prospera dumque tuum deducunt numina ferrum.
Est michi longevi longo servata parentis
Tempore - tu tantum thalamos dignare measque
Accipe iam tedas, connubia nostra teneto -
Aula bonis imbuta sacris. Hec suscipe, queso;
185Utere; duco libens. Toti tibi corripe mundi
Imperium, sublime decus iurisque tuique,
Redde plagas pelagi. Vicinia regna iuvabunt
Arma sub adversas nostrum rumpentia turmas.
Sunt Arabes; populisque meis contermina iungunt
190Cortice cinnameo famosi rura Sabei.
Indica regna tibi, qua labitur unda tepentis
Gangis et Oceanus qua suscipit altus Hydaspen,
Parebunt, Libieque memoriam vincula regis
Appetet, ingentem nobis stipare favorem.
195Ianque aderunt Numide, regio regnata Iugurte,
Immemor haud casus quondam infelicis alumni.
Sunt Mauri, Garamantes adhuc, est nobile germen
Getulum per bella genus populique feroces
Brachei, calidique dabunt fervore Syeni
200Auxilium, venientque tibi, mora nulla, Bubasti.
Lephantum prebebit opem gens bellica, Martem
Exultans habuisse ferum cecosque tumultus
Exhausisse tubis; nec Caucasus asper equorum
Cessabit stipare manus, validisque catervis
205Faverit adventans mitis Capadocia nobis".
Talia continuis repetens animosa virago
Orabat dittis Latiumque, amplexibus artans,
Impulit in facinus, mentemque labare coegit.
Nam ferus, in fedo totus resolutus amore,
210Incipit hec contra blandiri voce per umbras:
"Maxima Pelusi moderatrix maxima regni,
Excellens regina Pharos, quo dicere pergam
Pro meritis? Que verba feram? Quisnam ille valebit
Inclitus alloquio tibi respondere benigne?
215Vera michi quondam de te, preclara, recepi,
Nec suspecta fuit tanti fiducia motus.
Sed, si Fata monent alios staurare tumultus
Et bellum revocare novum, per cunta vagari
Nil moror. Addo manum. Capio, pulcerrima mundi,
220Consilium perdulce tuum pugnamque vocabo
Undique terrarum. Dominum Capitolia noscent
Ausoniique patres; regina meabis in Urbem
Summa tenens rerum. Thalami tibi federa dono".
Heu pudor exingens, heu que connubia ducis,
225Improbe, nec Latio dignus fore sanguine natum!
Dii, Cleopatra, tibi que non tribuere Gigantum
Horrida? Crudeli tanto sub Marte furori
Supplicia ingeminent, que, non contenta marito
Fratre nec Hesperie mentem maculasse parentis
230Cesaris, incesto voluisti iungere amori
Quos non barbareos? Caldeaque regna tenentem
Et Sirios Asiamque simul tentare tirannum
Quid pergis, dum regna voles, scelerata, tenere,
Dum cupis imperium lati perstringere mundi?
235Que tu non funesta geris? Que crimina desunt?
Quid tu virginei seducis limine templi,
Cum colat Ephesie mitis pia sacra Diane,
Arsionem misereque neci germana sororem
Provehis? Atque tuo maculas quid sanguine dextram?
240Femina quod timeat non effecisse nefandum?
Femina quod facinus non audeat addere mundo,
Dum sceleratus amor per pessima queque malorum
Precipitat suadetque nefas cogitque furentem?
Heu quas et quantas prebebit in equore clades
245Hoc quoque colloquium! Nox impia, quanta videbis
Gurgite Leucadio iam funera trunca natare!
Ergo ubi concepit crudeli pectore motum,
Illicet, Aurora terris redeunte per ortum,
Surrexit vesanus eques, thalamoque relicto,
250Apparat ingentes omni super orbe catervas
Instaurare ferox et vi confundere mundum,
Dum cupiat sibi sceptra dari totoque triumphet
Equore, et imperium bello sibi vendicet acri.
Sed neu forte nefas cesset tantique paratus,
255En Furias Germanus alit motumque protervum
Ingeminat Latio, ceco surgente tumultu,
Dum Perusina novis invadit cladibus arva.
Protinus Eoum totum compellit ad arma
Et reges populosque vocat, cuntasque coercet
260Parthorum gentes nuper certamine victas
Dardaneumque genus. Dubii nil miserit expers
Bellorum motus: incendia tanta profanum
Constrinxere ducem mentemque tulere nefande
Eumenides, pinumque gerens scelerata Megera.
265Hinc et turritas alto munimine classes
Elevat et, pinnis tollens fastigia densis,
Insertat latera alta ratis, iungitque carinis
Robora silvarum. Celeres texere liburnos,
Immanes struxere trabes; et prora levatis
270Surgit imaginibus, fulvo radiatur in auro
Regia navis adhuc, stellis lucentibus astat
Perlatus omne mari. Seres fecere rudentes
Et iam purpureo texerunt stamine velum
Nobile; pinguntur summa de parte cheruci
275Cinthia cum Phebo, Veneris cum sidere Mavors.
Proh, quam mortalem carpit vecordia mentem
Et genus humanum luxu quam volvitur excors!
Provolat interea funesti Fama paratus
Undique; sed tandem motum trans equora portans
280Illicet Augusti sacras penetravit ad aures,
Multa gerens dea virgo quidem, panditque superbum
Antonium thalamis Nili gaudere receptis
Dilecteque sibi lectum sprevisse sororis,
Et velle imperium crudo discrimine Martis
285Arripere, Egipto Romam servire calenti,
Ingentemque parare manum, mundumque movere
Bellorum sceleri, super omnia ducere ferrum,
Et sibi, non Latio, Pacorum domuisse superbum,
Iure suo Parthos Germanaque rura tenere.
290Talia, discurrens per singula, Fama canebat.
Cesar, ut infandum sensit consurgere motum
Partibus in Phariis tantumque venire furorem
Gentibus Hesperie, multum miratur et unde
Sit rabies; ignorat enim que causa malorum
295Concitet Antonium tales spumare tumores
Et patriam vastare suam, spirare tumultu.
Postquam vera fides sevi discriminis egit
Credere terrarum iam summa pericula mundi
Adventare palam, calido revocatus ab igni
300Bellorum, sub corde faces, certamen et ingens
Corripuit, totusque, ruens, umbratur amore
Martis et in ferrum mentem fortissimus haurit.
Taliter Alcides, sevi cum gesta tiranni
Audivit narrata novi pestemque cruentam,
305In dubium tulit ante animos gressumque coercens
Extitit; at, postquam vidit non falsa referri,
Exingens superis attollens brachia ventis,
Proripuit quercum ferro stringente trinodim
Atque humeros latos armavit pelle leonis,
310Et rapidum promovit iter Thebanus alumnus.
Inde, manus tollens versus pia numina divum,
Incipit hos miti prorumpere voce profatus:
"Dii, qui terrarum comprenditis omnia nutu,
Dii, quibus Ausonii cure mansere Penates,
315Tu, qui Tarpeia prosistens arce Quiritum
Inclita celestis servas fastigia Rome,
Et Fortuna potens, Latialis causa triumphi,
Has voces audite, precor. Non arma capessam
Quo mea civili respergam pectora dudum
320Sanguine, quo cupiam pacem dissolvere mundo
Et formidandos passim revocare tumultus;
Sed neu cara deis sedes venerabilis Urbis
Serviat indecori mare transportata Canopo,
Egiptusque nocens donet sua iura Latinis.
325Nobilis Antoni, quonam concordia nostrum
Fugit et alma fides cessit corrupta per auras?
Unde tibi rabies contra nos ducere gentem,
Indecor, Eoam populumque movere rebellem?
Quis furor, heu demens? Miserum regnare sub Euro
330Nonne putas parvumque vocas tibi sceptra tenere
Omnia Phebei subiecta caloribus ortus?
Nil agis hac rabie, vanum tibi concipis omen,
Perfide, dum vili credis, vesane, marite".
Dixit et Ausoniam bellis mox compulit omnem
335Audacesque viros revocat per rura, per omne
Mandavit penetrare Latiis. Venit ecce Britannus
Partibus Hesperiis, Belge venere catervis
Prelatis Gallique truces, Basteque superbi
Exauxere manus, et, Canthona prata, phalange
340Italie misistis opem; liquere Tahibin
Cum sagis Belai, te qui feritate protervi,
Cesar, ab algenti pepulerunt gurgite Rheni,
Ausi magnanimi ter rumpere pontis habenas
Dum non exhorrent tecum concurrere ferro
345Et Martem tentare ferum clangente tumultu.
Pars Lusitana vagis veniunt per colla capillis,
Conensesque viri, liquistis flumina Ticis,
Palanti proceres, montanaque culmina Cancri;
Gensque Betula venit mittens in margine Scalas
350Frigenti, populusque ruit quos flumen Hiberi
Alligat, et Tulci ceperunt arma feroces,
Vosque, Ferariaci gaudentes sanguinis haustu,
Certatis Latias turmis augere catervas.
Has acies postquam Latialis maximus heros
355In cuneum valido stipavit Marte ferocem
Et simul Antonium sublimi classe tirannum
Sensit in Hesperiam gressum movisse per undas,
Illicet in pelagus pronis armata maniplis
Classica precipitat cogitque annare profundo
360Mille rates celeresque fuga bellumque liburnos
Iam validos tentare mari tonsisque procellas
Spernere porrectis, fluctus superare tumentes.
Ergo ubi ceruleo se Delius axe labanti
Merserit Oceano, lucentia sidera celi
365Purpureo fulsere polo: de litore solvunt
Tibridis ecce rates, Superis de more vocatis;
Equoreum scrutantur iter, spirantibus Haustris
Numine Neptuni pariterque favente per undas.
Hinc quoque Circeum levo de margine portum
370Euboicosque sinus scopulosaque tecta Sibille
Pretereunt, altasque vident ex equore turres
Parthenopes, sursumque legunt, Palinura retrorsum
Naute Dardanei linquunt navalia classes.
Inclita Trinacrie tandem resonare, Caribdi,
375Litora conspiciunt pelagoque annare Pelorum,
Abraduntque mare in curvi convexa Pachini.
Hinc Scillam latrare timent antrumque profundum
Ianque tuum, Polipheme, vident, Ethnamque caminis
Fumantem dantemque faces volitare favillis.
380Ast, ubi Sicanios ultra tenuere recursus
Vela gradum leviterque fluens per carbasa ventus
Incubuit transtris movitque sonare rudentes,
Apuleum videre solum Calabrosque Penates,
Cannarumque vadum, Brundusi cornua linquunt.
385Tum, surgente polis humenti nocte per astra,
Hyonium pelagus iam tempestate profana
Rupit in Egeum, celos pulsantibus undis.
Nam ferus Hauster, habens rapidis cum flatibus equor,
Euro adventanti crudeli turbine fratri
390Obvius extat atrox: tumuli tolluntur aquarum.
Tunc equidem sursumque Ceraunia seva tumescunt
Transversumque ruunt imo spumare profundo.
Cogitur estus, agens in concava nubila fluctus,
Inversatque maris fulvas ferventis arenas,
395Attollitque globos et verberat impius astra
Pertumidis passim revolans per inane procellis.
Surrexit Nox atra polo stellasque tenebre
Obduxere nove: multa cum lampade fulmen
Decidit et fusis circunsonat imbribus ether.
400Nec silet Adriacum pelagus tractusque protervi
Tirreni ponti, seva sed sorte furentes
Emersere vadis et turbine quisque profano
Advolat, et lato spaciatur in equore stridens.
Ast subito classis, casu correpta maligno,
405Ignorat cui cedat aque fluctuque tumenti
Et nunc, Haustrali portata furore, peringens
It preceps, undasque secans spumasque rotatas
Abscurrit sequiturque, Notho pulsante rudentes.
Et modo, Sarmathici Boree ventante tumultu,
410Fluctibus haurit iter circum candentibus ingens;
Nulla per obscurum spectatur terra profundum,
Nec tum pulsatas audire sonare cavernas,
Sed fera tempestas sevo fervore resurgens
Iam caligantem velaverat ethera nimbis.
415Tum miseri naute, toto luctamine contra
Obnixi, frustra satagunt laxare rudentes
Et malos curvare ratis, fluctusque severos
Arte maris superare trucis; sed turbo nivosi
Et rabies Aquilonis adest atreque procelle
420Per transversa viros ducunt, anguntque repulsos
Pendentesque simul velis funemque tenentes.
Non artes valuere bone, non sidera nautis
Ostendere viam, sed cecis astra tenebris
Obduxere iubar lucemque tulere sub Euris.
425Tum quoque magnanimus, non tempestate subactus
Cesar in adversa, sed vultus ethere tendens,
Hec ait: "Omnipotens, roseum qui ducis Olimpum
Iupiter, unde fero pelagus sevire tumultu
Gentis in Hesperie casus Latiamque ruinam?
430Quid globus iste miser, sevus quid gurges aquarum,
Alme parens divum, mestis inferre Latinis
Apparat? Anne placet mediis mersisse procellis
Gentes Ausonie? Nec nos, Neptune, per undas
Pergimus absque tuo Romani numine sacro,
435Sed si forte tibi talis sors aspera casus
Nunc sedet et fluctu iuvat incussisse furenti,
Non opus est tanto terre pelagique fragore
Vertere Romuleos, ponti discrimine parvo
Sufficit in Fatum. Iam iam moriemur in undis,
440Si placuit, Neptune, tibi. "Vix ista resolvit
Cum ferus, incumbens vesanus viribus, Hauster
Carbasa stridenti rapuit rorantia malo
Faucibus Ambrachie movitque rudentibus actis
Leucada funesto damnatam numine Marti
445Carpere Romanos. Portum subiere quietum
Flatibus omnivagis, placida stacione carine
Considunt. At turba virum mox navibus altis
Optatum petiere solum; per plana, relictis
Litoribus, cursant alacres; spaciantur opacis
450Collibus et silvas passim legere virentes,
Collustrantque nemus. Gelido iuvat ipsa ferarum
Lustra ambire loco, turbare cubilibus ursos
Et volucres dumis agitare per invia cervos:
Gaudia tanta viris pelagus vitasse profundum
455Undarumque minas, insana pericula mortis.
Sic genus armenti septum munimine valli
Expavit ferale vadum, stagnante per agros
Gallorum Rhodano sevo ripasque refusis
Cursibus undanti, dum fulta repagula solvit
460Emersitque foras. Tum, prata virentia multo
Gramine procursans, gaudet fugisse ruinam
Et mortem vitasse feram, fluviumque tumentem
Prospicit et longe cohibet vestigia retro.
Altera post veniens pacato gurgite ponti
465Clara dies mundo, leviter spirantibus auris,
Intulit heu qualis Fato spectacula lucis!
Nam, super Egeum stipatis classibus una,
Qua patet equoreis geminis in fluctibus Ithmos
Hismara qua pelagi spectantur vertice Graya
470Ecce scelus, Cleopatra, viam molitur in undis
Et spumas post terga maris de more secabat;
Sed tandem, divum Fatis cogentibus, intrat
Litus in adversum tenui discrimine motum
Gentibus Ausonie, tota comitante phalange
475Pubentique manu Pharia, ducibusque coactis
Partibus Eois, quo stant navalia curvis
Optima marginibus, cuntis secura procellis.
Rumor in Augusti subito protollitur ingens
Castra ducis venisse novum, nova bella Latinis
480Acturumque nefas, civileque solvere fedus
Et patriam bello qui gaudeat esse subactam.
Protinus omnis eques Mavortis casibus audax
Incursat per plana vagis. Tentoria circum
Ipsius alta ducis fremitant, iam frena iubatis
485Hi siquidem luctantur equis, hi lora coercent
Armaque componunt, artant toraca catenis,
Et galeas et scuta viri conosque comantes
Insertant, sevumque sonant, sevumque requirunt
Certamen, campisque feri spaciantur apertis.
490Ast non Antonio prima sub luce potiri
Litoribus terre visum, nec milite prono
Exarmare rates ripisque immittere gentes,
Sed turmas servare mari, si forte per undas
Impellat Fortuna ferum concurrere Martem.
495Sed simul Hesperios inter tentoria ductos
Vidit et in pelago non velle lacessere pugnam
Nocte sub astrifera, libuit conducere vallum
Exingens per plana mari contermina vasto,
Et cautes et saxa novo comprendere giro,
500Hostibus incautis, ut, si tellure cruentum
Fata gerant bellum, sit quo munimine fulti
Conveniant teneantque viam, sint castra sub ipsis
Casibus ambigui concursus tuta vicissim.
Cesar ut albentem vidit consurgere lucem
505Et campum clausisse palam tantumque paratum
Molibus ingestis superinstruxisse, levatis
Aggeribus, fossas, et tuta tenere locorum,
Legato tentare virum mentemque superbam
Providit, si forte velit civilia bella
510Exhorrere pius patriamque in crimina mundi
Non mersisse suam, facinusque abolere cruentum.
Sed quid tanta iuvant? Nichil hec pietatis imago
Proficit; ille ferox raptusque cupidine regni
Omne nefas putat esse pium, nisi strage peracta
515Haud patitur legata dari, per cunta nefandus
Imperium sibi poscit atrox omnique ruina
Eminet in facinus: tantos nova nupta furores
Exauxit scelerata duci stimulosque coegit
Pectore vesano bellorum turbine sevo.
520At pater Hesperie, postquam funesta tiranni
Consilia advertit supremaque Fata venire,
Protinus armipotens acrem sub mente tumultum
Concipit audendi campis exire caterva
Prevalida Martemque trucem componere ferro.
525Sed vetuit Nox atra ruens et Phebus ad undas
Provectus gelidas. Non hec Pelusia tardat
Agmina, quin validis rumpant exire maniplis.
Efferus Eoe gentis moderator, ut umbras
Surgere per colles et opaca cubilia luci
530Vidit, in Augustum sceleratam ducere turmam
Constituit Latiumque feris versare ruinis.
Ergo tum, nulla Phebe lucente per astra,
Ingenti stipante manu, compendia carpens,
It scelus horrendum, subito tentoria Marte
535Cesaris invadens, circum fastigia valli
Concertat gressumque parat fecisse patentem.
At non alma quies resolutum membra sopore
Servabat per castra ducem, sed prona tenentem
Arma quidem; rapidum qui cum consurgere motum
540Sensit, agens aciem congressu cladis ovantem,
Procursat, ceu sevus aper, ceu fulmen ab astris,
Impavidus ferrumque gerens vallantibus armis
Insertat per bella manus, ensemque comantem
Elevat; et sevo bellant discrimine Martis.
545Effera concurrunt omni de parte cruentis
Agmina vulneribus. Iactum volat ecce per umbras
Missile confusas, torquetur lancea vastis
Viribus et trunci vacuum per inane fragore
Volvuntur, mortemque ferunt stragemque rubentem.
550Nec sonitum tenuere tube, nec cornua raucis
Murmuribus pressere feros inducere cantus,
Sed iam nocturnum magnus quatit ethera clangor
Et magnus volat ere sonus, cuntique fremiscunt
Applausu campi; sonuerunt saxa, nemusque
555Concutitur stridore virum, somnique ferarum
Turbantur clamore novo. Mirantur apricis
Saltibus et Panes et numina Faunia luci,
Ipse et Amadryades girum tenuere choreis.
Viderat audacem ferro componere pugnam
560Antonium Cesar leva de parte viarum:
"Proh miser infelix, adeo certare pudebit
Luce sub etherea! Nocturnas cedibus umbras
Quid maculas tenebrasque quatis? Funesta quid urges
Prelia terribilis? Vanum regina Canopi
565Attulit augurium, rerum dum summa tenere
Spondet et in Latium mentem conducit acerbam".
Dixit et adversum procero corpore Sardum
Aspicit astantem, tempus cui vulnere crudo
Dividit in partes et flavis stravit arenis.
570Lampadibus radiabat ager, tenebrasque coruscis
Lucibus armorum passim fulgere putares
Et cautes mugire simul, murmurque levari
Nocturnis auris, et saxa tonare fragore.
Heu, que crudeles fecerunt crimina turme!
575Heu, quotiens miseri diverberat ora parentis,
Dum quis fulmineum satagit cum viribus ensem
Tollere in hostiles rabie stringente catervas!
Impius infande postquam primordia pugne
Fecit et undavit civili sanguine campum,
580Non ultra sufferre valens in vulnera dextras,
Vertere retro gradum statuit portumque tenere
Litoribus curvis, et linquere bella tenebris.
Sed non prona fuge via panditur omnis eunti,
Nec cunti rediere viri; nam Cesar ad artas
585Prevenit fauces nemoroso limite rumpens.
Illic ergo nefas omni feritate cruentum
Congeritur maculantque manus in cede suorum,
Et facinus fecisse iuvat, funduntque cruorem
Ictibus alternis et robora turbine versant
590Immites velluntque suis de postibus ornos.
Impiger Hesperius mediis in casibus auctor,
Ut totis certare videt concursibus omnes,
Prereptos aditus linquens, in bella nefanda
Se quoque precipitat, turba stridente per auras;
595Hunc inversat humo, validis dat viribus illum
Manibus invisis, sociosque furore vagantes
Accendit bellare ferox: "O gente profecti
Ausonia, sub nocte vaga confundite mundum
Barbareum sevumque viri per pectora ferrum
600Imprimite horrendi. Pudeat venisse nocentes
Partibus e Phariis, nos invasisse per umbras".
Segnior haud staurat bellum crudele tirannus,
At ventante manu pugne de navibus altis
Omne scelus renovare dedit; civilia cedit
605Corpora fusa solo sacrosque ferire parentes
Precipitans, calcabat equum per queque nefasta.
Mobilis interea Phebem iam circulus astri
In medium portare polum de fonte parabat
Thetios equoree. Sed, cum dea Cinthia vultum
610Protulit auratum viditque nefanda malorum
Crimina Leucadio consurgere in orbe profano,
Maluit Oceani lumen tenuisse sub undis,
Sustulit et geminas tum caligare tenebras.
Tandem, dispersum postquam per prata cruoris
615Sat fuit, Antonius gressum super ardua valli
Provolat et tuta sese statione recepit
Eoa, redeunte manu, cladesque cruentas
Deserit et portum lassa cum gente petivit.
Sic et magnanimus Cesar vestigia retro
620Flexit, ab audacis remeans certamine Martis.
Non aliter largo rorantes sanguine tauri
Undique per tergum, magalia nota magistri
Intravere sui, postquam confecta per agros
Prelia destituunt, umbris surgentibus orbe.
625Tunc et uterque, means belli sibi conscius acris,
Optat ab Eoo Solem consurgere regno,
Quo rursus concurrat atrox et pascua sevis
Cornibus obtineat, quam miles quisque cruore
Turbidus undanti vallum petiere relictum.
630Nondum purpureis Aurora novata quadrigis
Tollere fulgentem terris Peana parabat,
Astra sed ignifero cursabant lucida motu.
Tum Sopor ipse deus, veniens super ethera pennis,
Incubuit castris repsitque per ora virorum
635Languida congressu, somnis et pectora mulsit.
At non ille caput tribuit crudele quieti
Regnator Pharius; vigili tum mente volutat
Consilium, que bella gerat, quid luce reducta
Inferat, an sortem rursus tellure lacertis
640Protentet validis et, plana rigentia clade
Immites revocans alios sentire tumultus,
Irruat in campis patulis, hostilia pugne
Agmina proclamans crudo concurrere Marte,
An sua Fata mari moveant pugnare tumenti,
645Equoreisque sui committat prelia divis.
Hoc tandem libuit; confisus classe superba,
Ut primum fulgere diem Tithonia ducet,
Navibus armatis statuit fera bella profundo
Spargere fluctivago mundumque movere ruinis,
650Dum sibi constricto vincantur Martia ferro
Crimina, dum maneat speciosus in equore victor.
Ast alios Fortuna parans inducere motus,
Non sinit auspiciis pelagus tentare secundis.
Ergo ubi lata dies tulerit Titana rubentem
655Ortibus aurifluis, viditque ferire per undas
Purpureum de more iubar, fervescere litus
Gentibus innumeris et cornua rauca sonare
Applausu, tenuesque tubas, lituosque canoros,
Illicet armari valido munimine classem
660Imperat Antonius, per transtra sedere potentes
Armorum iuvenes et cunta repagula scindi
Litoribus, summosque iubet prestare cherucos,
Conspicua scandente manu, que saxa sudesque
Inversent validi, vel robora adusta reiectent.
665Illico paretur, Martemque animosa iuventus
Arrevocans membris iterum concurrere flagrat,
Classica celsa petit, scandit sublime levatis
Navigium pinnis, et transtra capescere certat,
Et nautas pendere puta, religare rudentes
670Oppositos teretes, teretes adducere malos.
Nec minus exardens Cesar clarissimus heros
Rumpere per sevi discrimina Martis acerba,
Ut videt equoreum bellum tentare tirannum,
Apparat audaces pelago stipare catervas
675Et promptos munire viros fulgentibus armis,
Turritasque levare rates; annare profundo
Provehit Ausonias aptas certare carinas.
Ergo ubi, Leucadii metito limite ponti,
Adversi mansere viri, sonuere canore
680Bellica signa tube. Tum magno verbere tonsos
Ceruleo mersere vado, vocesque ferentes
Discurrere simul, simul equora pervia verrunt,
Et scelera incepere palam. Proh numina, quantum
Ista dies mundo facinus letale reducet,
685Quam stetit ambiguum Latium vel terra Canopum
Nosceret in dominum, rerum qui ferret habenas!
Tum quoque ferratis discurrunt classica proris
Telorumque globum volvunt, celumque profusis
Missilibus clausere viri, lumenque coruscum
690Obduxere polo; voces per inane levantur
Ingentes sonitusque vagi, murmurque ruentum
Evolat, et bellum vastis cum viribus angunt.
Quis modo crudeles referat sub gurgite mortes?
Quis casus et fata virum fera carmine sacro
695Expediat, truncosque truci pronare severo
Iam passim pelago revomentes faucibus atros
Exhaustos fluttus, et cesa cadavera labi?
Iam mixti artatis stabant cum pupibus omnes,
Hesperie Pharieque manus; iam cominus ora
700Ictibus adversis scrutantur et ense rigenti
Vulnera cruda rotant. Convolvitur hasta per Euros
Fraxinea afflantes et verberat ethera cursu.
Aptior in pontum vadit Romana carina
Et cogit carpitque fugam certamine tanto,
705Lagia sed classis, turrito vertice prestans,
Mole vehit fluctus, vada salsaque pondere sulcat.
Inclitus Augustus, dextra levaque fatigans,
Cogit anelantes Arabes Indosque profundo
Indecorem captare fugam, quos impiger istis
710Increpat Antonius frustra: "Quo tenditis," inquit
"Degeneres turme? Quo vos tumor immemor egit?
Hac mecum celerate via, pugnate tremendum,
O, precor, socii, gressum convertite bello".
Talibus haud moti, sed barbara turba secundis
715Contribuit sua vela Nothis, altumque pererrans
It pelagus. Tum Cesar ait de pupe magistro:
"Rumpe viam celerem, qua turbidus ardor abundat,
Insere in hostiles bellum ferale cohortes,
Flecte ratem. "Iam seva manus, non ausa feroci
720Sistere congressu, salsas profugit in undas.
Restitit Antonius precelsis navibus, equor
Remige que deno vastum rimantur aperto,
Atque ingens staurare nefas luttatur, ut ipsa
Iam Cleopatra fugam rapuit regina volucrem.
725Tum miser, adversos spectans in prelia divos,
Languit et, ventis protendens carbasa, raptim
Leucadis augurio fauces demisit acerbo.
Nam victor, retro religens vestigia ponti,
Oceani sibi clausit iter parilique vagatu
730Insequitur, Pharii donec cava cornua regni
Corripuere simul, simul insedere Canopo.
Tum miser Antonius, victo sibi pace negata,
Cesaris in thalamum subito penetravit opertum
Et vitam ferro fudit per pectus adacto.
735At Cleopatra nocens, postquam non flectere mentem
Prevaluit blandoque virum nec iungere amori,
Secessit thalamis et sic moritura profatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: