Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. ad Leonem Baptistam

Ne titulum nostri, dulcis Baptista, libelli
Ignores, legito: disticha prima ferent.


3. de inscriptione libri

Xandra dedit quondam nobis in carmine vires;
Nunc titulum libro candida Xandra dabit.


7. ad Xandram

Quem tu, Xandra, cupis, multas amat ille puellas,
In quibus, ah demens, ultima semper eris!


9. ad Thomam Cephium

Legimus in Xandram nuper tua carmina nostram,
Carmina quae Xandrae sint magis apta tuae.
Non etenim cunni - sapit etsi balsama cunnus -
Spurcide quod dicis, me trahit ipsus odor;
5Sed faciles oculi vultuque innata venustas,
Ingenui mores ingenuusque pudor,
Atque color verus nullique obnoxius arti.
Sponte sua nimium pulchra puella mea est,
Nec me felicem neque haec fecere beatum.
10O liceat tali semper amore frui!
Ergo si sapies, posthac dixisse cavebis,
Cephi, quae dominae sint minus apta meae.
Aut narrabo, tuae Xandrae quam marcida vulva,
Marcenti vulvae quam variusque color,
15Et quam difficiles mores, et onusta quot annis
Sit vetula, ut multos luserit arte viros.


10. ad Bernardum

O mihi praecipuos inter numerande sodales,
Landinique decus delitiaeque tui!
En ad te mitto nostras, Bernarde, Camenas,
Quis mandata dedi grata futura tibi.
5At si non statim veniant paulumque morentur,
Imbribus attribues difficilique viae;
Neve tamen nostras ex hoc culpare puellas,
Neve velis Musis iurgia ferre meis.
Nam pedibus teneris durum est transcendere montes,
10Qui valeant rigidos laedere saepe viros.
Nec tibi tam multam referent, Bernarde, salutem
Nomine cum dicent: Vive poeta! meo.
Exhinc scire volent, valeat nunc candida Xandra,
Extiterit semper num memor illa mei,
15Et numquid nostras acceperit ipsa tabellas,
Stet rescribendi reddere velle vices.
Formosae posthaec cupient dinoscere mores
Franciscae et faciem saepe videre deae;
Et mirabuntur crines et eburnea colla
20Artificesque manus et sine fraude decus.
Has tu deduces iter et monstrabis aperte,
Ut possint dominas visere saepe meas.
Inde domum revoca, tantisque Penatibus infer,
Ne noceat Musis turba molesta piis.
25Post ubi tempus erit, subito dimittere cura,
Et mandata dabis, si qua ferenda voles;
Arretina mihi namque inter moenia prisca
Nil habeo nymphis dulcius ipse meis.


11. ad Iohannem Antonium

Florentina cito pete moenia, parve libelle,
Antonique mei quaere subinde domum,
Nomine cui multam nostro dabis ipse salutem,
Utque valet post haec nostra puella, roga.
5Dic me mirari quod tam iocundus amicus
Nil mihi rescribit, cura nec ulla mei est.


12. ad Xandram

Ante fores pateris nostras astare tabellas
Nec tua licterulis limina, Xandra, patent.
Obsecro qui facias: non hic fera cena Thyestae
Narratur, non hic carmina Colchis agit;
5Nec tibi mordaci referuntur iurgia lingua,
Fallere nec temptat lictera nostra dolis.
Sed domini gestit modicas narrare querelas
Et veniam culpae poscere, Xandra, meae.
Durior ergo petra nisi sis, durissima, dura,
10Licterulas cupies, candida Xandra, meas.


13. de Gnognia

Arretina suis mihi dum blanditur ocellis
Cepit, nec mirum: pulchra puella fuit.
Candida nam roseo suffuderat ora colore
Atque auro similis ipse capillus erat,
5Et faciles oculi, vultus moresque venusti
Nec vidi alterius mollius ire pedes.
Sed postquam nomen demens inquirere cepi,
Illico displicuit: Gnognia nomen erat!


15. de Gnognia

Gnognia non fuerat, fuit immo Antonia nomen
Isti, quae nuper ceperat esse mea.
Ergo infelicem vitam, Di, reddite matri,
Quae natae nomen vertit iniqua male!


16. ad Iohannem Antonium

Sum Landinus ego, non sum Baptista, puellis
Qui dare formosis nomina pulchra queam.


19. ad Xandram

Nunc iuvat usque tuos fastus tolerasse superbos,
Cum meus accipiat praemia digna labor.
Nostrae felices sunt terque quaterque tabellae,
Quae dominae tepidos iam tetigere sinus.
5Forsitan atque illis mille oscula, Xandra, dedisti,
Oscula vel Phoebo vel Iove digna deo,
Inque tuo niveo fovisti pectore, Xandra:
Felix pro domino lictera nostra suo est.


20. ad Xandram

Iam quater in girum fulgentia cornua torquens
Orbem complevit candida luna suum,
Ex quo non licuit tua lumina cernere, Xandra,
Lumina purpureo splendidiora die.
5Sed peream lustris ni longior usque duobus
Quaelibet ex istis nox fuit una mihi.


21. ad Bernardum

Ardua virtutis res est superare cacumen,
Cui tenuis fuerit census, amice, domi-.
En mala paupertas sacras me linquere Musas
Cogit et invitum discere iura fori.
5Me miserum! Nostras hem sic, Bernarde, Camenas
Mittere compellar delitiasque meas!
Sunt coeli testes tamen et bona lumina coeli
Tangere me nullum crimen avaritiae,
Sed iubet hoc pietas inopum miseranda parentum
10Et iubet hoc etiam nubilis ipsa soror.


22. ad Bicem

Transibam, memini, tua prope limina, Bice,
Nescio quid meditans, immemor atque tui;
At tu subridens, vicinam forte locuta,
Speras me vocis flectere posse sono.
5Nil, mihi crede, facis: quod si me flectere quaeris,
Cum dixti: Venias! ne mihi claude fores.


24. ad matrem puellae

Iam pudeat nitidae mater deforme puellae
Nomen, iniqua parens, imposuisse meae,
Et te si qua suae tangit reverentia formae,
Nomine pro turpi da: Philomena! sibi.


25. ad Tubiam

Cum tibi sint crines, mea lux, vel Apolline digni
Et nitidos oculos cesserit alma Venus,
Cumque genae flavam possint superare Dianam
Florentes et cum dentibus assit ebur,
5Cum facies roseo tibi sit perfusa colore,
Cygnea cum cervix, lactea cumque manus,
Denique cum nulli cedas Tubia puellae,
Formosum nomen do, Philomena, tibi.


26. ad Franciscum Castilionensem

Qui referam, quanta dulcedine nostra libellus
Pectora complerit, dulcis amice, tuus?
Phoebus enim et Phoebi, Parnasia turba, sorores
Carmina dictarunt, docte poeta, tibi.
5Tu modo fata velint longinquam ducere vitam
Callimaco aequabis nomen ubique tuum.
Lesbia nec tantum debebit amica Catullo,
Nec Nemesi tantum, docte Tibulle, dabis
Cynthia nec fiet tam carmine nota Properti,
10Castilionensis quam Theoplasma sui.
Et nos o utinam cernat Florentia vatem!
Sic possem laudes dicere, Xandra, tuas.


27. ad Leonem Baptistam Albertum

Baptista, Albertos inter celeberrime cunctos,
Et patriae nomen delitiaeque tuae,
Tu seu bella cupis tumido depingere versu,
Digna Maronea carmina voce sonas,
5Grandia seu mavis pedibus dictare solutis,
Aequas divinum tunc Ciceronis opus;
Seu iuvat historias et facta reponere prisca
Alter eris Crispus, Livius alter eris.
Tu faciles elegos cithara cantare latina,
10Atque potes Tusca ludere docte lyra.
Denique quicquid habet nostri nova temporis aetas,
Quis neget hoc nobis omne Leonis erit?


28. ad Xandram

Qui dicam fieri? Quid nostras, Xandra, tabellas
Cum capias, nolis mittere, Xandra, tuas?


29. de aula

Qua ceno, semper residet rex Aeolus aula;
Sed non est Veneris coniugis illa capax.


30. ad Franciscum tonsorem

Me petis ut nostram tibi dem, Francisce, puellam.
Efficiam, nobis si dabis ipse tuam.


32. ad Gigiam

Dum nimios tremulo saltus pede, Gigia, tollis
Detexit casus candida crura tibi.


33. ad Lucretiam

Nil respondebas quondam mihi multa roganti,
Nil respondebas, dura puella nimis.
Sed postquam nivibus tecum, Lucretia, cepi
Ludere, tum primos ora dedere sonos;
5Tum primum nobis posita feritate locuta es,
Tum primum nobis vox tua blanda fuit.
Quidnam aliud credam nisi quod, Lucretia, victa est
Nunc tua frigiditas frigiditate nivis?
Ergo utinam nivibus rigeant tua tempora semper,
10Quando aliter nobis reddere verba negas.


39. ad pedicatorem

Das vitio nobis teneras ardere puellas.
At tu pedicas: rectius ergo sapis.


40. ad Iohannem Antonium

Qui primus famae pernices addidit alas,
Ah, nimis egregio polluit ingenio!
Sensit enim primus nil hac velocius esse
Nec quicquam tanta mobilitate geri.
5Quisnam Arretinae dulcissima furta puellae
Rettulit, heu, Xandrae nuntia dira meae?
Non possum assiduas voces tolerare, Iohannes,
Nec possum dominae iurgia ferre meae.
Nam clamat: "Nostros sic, perfide, ludis amores,
10Siccine servatur, perfide, pacta fides?
Quo valuit pellex mihi te mutare veneno,
Qua potuit sensus arte fugare tuos?
Hic ego dum pro te cunctis celeberrima templis
Vota fero, nostras altera carpit opes.
15Namque Reparatae nunc candida limina divae,
Nunc peto Baptistae splendida templa dei.
Quaeque auro fulgent aras et imagine cerae,
Accessi curis sollicitata tuis.
Nec Marci piguit miseram delubra beati
20Et petere et donis multa rogare datis.
Denique iam cunctis in templis omnibus aris
Effudi iustas et pia vota preces.
Interea niveo pellex te amplexa lacerto
Detinet et nostris utitur usque bonis.
25Nimirum sapio, magna et prudentia nostra est,
Quam bene flexerunt ah mea vota deos!
Scilicet ut nostris frueretur adultera sacris,
Omnibus in templis anxia dona tuli.
Cecropidem iuvenem servavit Gnosia virgo,
30Passibus et dubiis fila sequenda dedit:
Et quem iam monstro subduxerat ita biformi,
Germanae vidit se refovere sinu.
Atque auri custos serpens et dentibus atris
Iasona fregisset terrigenaeque viri,
35Ni maga Thessalico consurgat Pontia suco,
Artibus et doceat vincere posse suis.
Quid tamen, ah, pretium tanto pro munere, Colchis,
Quod meritum rebus, praemia quanta capis?
Ah demens, demens, auro quid nobile vellus
40Surripis antiquo munera cara patri?
Matrem crudelis patriam dulcemque sororem
Deseris unius ducta furore viri.
Sed nescis quantos mox sis subitura dolores,
Quamque brevem teneat vir tuus iste fidem.
45En meritum, victi tauri victique draconis,
En veteris furti gratia quanta manet!
Nempe Creontea ducta te pellice pellit:
Quid iuvat, heu, natos nunc peperisse duos?
Parcite, formosae, nimium vos credere verbis:
50Nam solet haec levitas omnibus esse viris."
Has ego non possum tantas perferre querelas,
Namque nimis doleo cum mea Xandra dolet.


41. ad Bernardum

Humanae sortis vitio sic cuncta feruntur,
Ut post candidulam stet nigra saepe dies.
Nil here me fuerat, Bernarde, beatius usquam,
Nil hodie infelix me magis esse puto.
5Quaeris tam subiti causas fortasse doloris?
Quae promisit heri, tunc mihi Xandra negat.


42. epitaphium Lisae Tedaldae

Lisa pudicitiam formae quae iunxerat olim,
Hoc sua nunc tumulo frigida membra tegit.
Et Venus hanc pulchram ploret castamque Minerva;
Namque ambas coluit sancta puella deas.
5Heu, Tedalda domus, quanta privaris alumna,
Coniuge vel quali, moeste marite, cares
Quatuor addiderat ter quinis Messibus annos,
Quinta nec, ah, licuit cernere lustra sibi.


48. ad Franciscum Albertum Altobianci filium

Magnanime Alberta clara de stirpe create,
Per quem pauperiem quondam vitare molestam
Curarumque acres licuit depellere morsus,
Quando ego condignas potero tibi reddere laudes
5Pro meritis tantis? Quae praemia iusta rependam?
Namque domo primus, cum nos nec debilis aetas
Nec tenues nostri possent nutrire parentes,
Accipis et multo laetus me munere donas.
Tu primus nostrum generoso pectus honesto
10Imbuis et teneros sensus primamque iuventam
Moribus ingenuis fingis, Francisce, tuoque
Exemplo nostram tentas componere vitam.
Quaeque sequenda forent, quae sint vitanda vicissim
Ostendis, nigros doctus defingere mores.
15Nec Maecenati tantum debere fatetur
Flaccus et egregii facundia tota Maronis,
Quantum ego Francisco. Sed me contingere laurum
Pulcher Apollo vetat, Parnasia turba sororum
Ora Meduseo prohibet me tangere fonte,
20Unde fit ut dignas nequeam tibi reddere laudes.
At mihi si faciles Musas mea fata dedissent
Pigra nec a gelido torperent sanguine corda,
Non ego magnanimi cantarem Caesaris arma,
Proelia nec Magni laudatave facta Catonis,
25Nec canerem praedas referentem ex hoste Camillum,
Nec victum Hasdrubalem properataque castra Neronis.
Est quod pace queam de te memorare, tibique
Quam sit firma fides, quam sit pia vita referrem,
Et quibus egregiam mentem virtutibus ornes,
30Utque bonis faveas, ut sis adversus iniquis.
Nec te sollicitat magnorum tristis honorum
Ambitio, nummi non inflammaris amore,
Sed miseros opibusque tuis et mente benigna
Protegis, et patriae caris et natus amicis.
35Det modo Parca tuae longissima fila senectae,
Et vivas casta semper cum coniuge felix,
Illaque natorum faciat te prole beatum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: