Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Horrida solstitio tellus sitit, Alphe, reverso;
Ad solitos montes, ubi ros in gramine et aestas
Mitior, haec armenta monet deducere tempus.
3 Aerios montes et summa cacumina longe
5Prospicio; quid sint montes (tibi vera fatebor)
Nescio, semper enim campestria rura lacusque
Incolui. montanus ager qua fruge redundat?
4 O rude et illepidum ingenium. prope flumina semper
Versatus fulicae in morem limosa per arva,
10Sunt ubi ranarum, culicum, pulicum cimicumque
Lustra, inter salices, ulvas viridesque papyros,
Irridere audes et nauci pendere montes.
Unde fluunt amnes? templis ubi tanta locandis
Marmora caeduntur? fulgens ubi nascitur aurum?
15Quae parit antemnas tellus? medicamen ab herbis,
Dic, quibus est nisi montanis? de vertice Baldi
Saepe melampodion legi; medicina capellis
Nulla magis praesens. quondam Valsasinus Aegon
Tradidit hoc, dum vere sues castraret et agnos;
20Tradidit et dixit, "solus medicamen habeto."
Dic, ubi castanea plures? ubi copia maior
Glandis? in excelsis fontes et pascua vidi
Montibus, artocreas et pingue polenta comedi.
Sunt populi fortes illic. robusta iuventus
25Lata pedes, callosa umeros, nervosa lacertos
Hispida, dura manus, moli indefessa ferendae
Vallibus ex illis, onera ut navalia curet,
Confluit huc. nullum est hominum genus aptius urbi,
Sive velis castrare pecus, seu scindere fagos,
30Sive fimum ferri e stabulis, haurire cloacas
Latrinasque curare viamque aperire coactis
Sordibus et scalis puteos descendere in altos;
Ingenio callent et duro robore pollent.
Sed quid opus multis? subeunt opus omne: popinis
35Inservire, focos lignis cumulare veruque
Artifici versare manu, dare libera fumo
Spiramenta, boum ventres ad flumina ferre,
Verrere humum immundam scopis doctissima gens est;
Quodque magis miror, semper sub pondere currunt.
40Cotibus in duris oriuntur et ardua vivunt
Per iuga; cum capreis habitant spelaea ferarum.
Adde quod in caelum brevis est e montibus altis
Transitus; erectum caput usque ad nubila tollunt.
Nubila transcendunt aliqui, puto sidera tangant.
45Esse locum memorant, ubi surgit ab aequore Titan,
Qui (nisi dedidici) contingit vertice lunam,
Et vixisse illic hominem, sed postea abactum
Improbitate gulae, quod scilicet omnia poma
Manderet et magno servaret nulla Tonanti.
50Hinc divi sanctique patres in montibus altis
Delegere domos tacitas; Carthusia testis,
Carmelus, Garganus, Athos, Laureta, Laverna
Et Sina et Soractis apex Umbrosaque Vallis
Et iuga Nursini fato senis incluta et altis
55Abietibus turrita caput Camaldula sanctum.
Cetera praetereo, nec enim sermonibus istis
Omnia complecti statuo. montana frequentant
Culmina caelicolae, sed anas et mergus et anser,
Ibis, onocrotalus, milvi fulicaeque paludes.
5 60Inter montanae tantos regionis honores
Cur de messe nihil, nihil est de palmite dictum?
Haec tamen humanae duo sustentacula vitae
Maxima. monticolae veniunt e rupibus ad nos
Hordea mercatum torvi, fuligine tincti,
65Saetosi, macie affecti, laceri ac situosi;
Indigenae ostendunt quae sit natura locorum.
Sed quod montanis de religionibus inquis
Rettulit in mentem quae de Polluce feruntur.
Quae dea, si nosti, visa est, quae, Candide, Nympha?
70Dic, age, nam coeptum certamen inutile nobis;
Utilior sermo de religione tenendus.
6 Galbula qui solitus pecudes in pascua tecum
Ducere te satis hoc potuit docuisse quod optas.
7 Plura quidem Polluce super narrata, sed ipsam
75Nec docuit Nympham nec me quaesisse recordor.
Nunc subiit mentem, cum religionis oborta est
Mentio, et illarum visa est mihi maxima laudum.
8 Non erat illa Dryas neque Libethris nec Oreas;
Venerat e caelo Superum Regina, Tonantis
80Mater, anhelanti pacem latura iuventae.
Huic Tethys, huic alma Ceres famulantur, et ipse
Aeolus aequoreis ventos qui frenat in antris.
Hanc Deus astrorum flammas super atque volantes
Solis equos, supra fulgentem Cassiopeiam
85Extulit et sacram bis seno sidere frontem
Cinxit et adiecit subter vestigia lunam.
9 Candide, mira canis nullis pastoribus umquam
Cognita, quid Tethys? quid fulgens Cassiopeia?
Aeolus aequoreis ventos quis frenat in antris?
90Qui sunt Solis equi? magna atque ignota recenses.
10 Sidera sunt partim, partim sunt numina prisca.
Omnia quae Pollux mihi cum narrasset, in aedem
Duxit et "ista sacer paries," ait, "omnia monstrat."
Pictus erat paries signis et imagine multa.
95Omnia non memini (mens est mihi debilis) ista
Vix tenui dum saepe animo volvo atque revolvo;
Saepe recordari medicamine fortius omni.
Ista potest nigro depellere nubila caelo,
Ista potest siccis fluvios dare frugibus imbres.
100Cum volet, ista novos duris emittere campis,
Cum volet, emissos poterit restringere fontes.
Qui modo sunt steriles et nudi gramine campi,
Si volet, in pingues poterit convertere glaebas.
Frigida Saturni cum sidera suscipit atro
105Scorpius hospitio, non auferet hordea grando
Nec domus ardebit (nam tunc haec omnia caelum
Dicitur iratis in terram effundere ab astris)
Si volet, haec nobis custodiet omnia virgo.
Si favet haec nobis, complebunt horrea messes
110Adicietque gregi semper fetura gemellos.
Si pecus infelix erit et sine vellere, solo
Ipsa potest nutu dare lac, dare vellera et agnos
Et curare greges omnemque avertere morbum.
Nil opus est modo Pana sequi neque cetera ruris
115Numina quae veteres frustra coluisse feruntur.
Vidi ego circum aram Nymphae pendere capellas,
Plaustra, boves et oves. hic Ianni vidimus hircum
Et memini inscriptam versu hoc legisse tabellam:
VOTUM PRO SALVO IANNUS BREVE REDDIDIT HIRCO.
120Dumque ea perlegerem, Pollux haec carmina supplex
Ante aram genibus positis in marmore dixit:
"O Dea, quae servas urbes et rura, precamur
Ne Padus exundet nec strix nocturna per umbras
Hauriat infantes nec eant per compita larvae.
125Diva, fave agricolis; talpas occide malignam
Aggeribus pestem; gelidis sata laeta pruinis,
Quando bruma venit, conspergere, Diva, memento,
Ne tineae erodent anno frumenta sequenti.
A Boreae flatu pingues defende mariscas,
130A gruis ore fabas et ab ansere farra palustri,
A serpente boves, a vulpe et fure cohortem,
A brucho erucas, a bruma et grandine vites,
A vi et fraude lupi pecus, a robigine fruges,
A rabie catulos, a flamma et fulmine villas,
135A murum insidiis petasonem, a milite pernas,
A campe et pigris - pigris" (heu cetera nescit
Mens oblita sequi. numerus me in verba reduxit
Saepius; ad numerum rediens oblivia forsan
Mente abigam. retrogradior numerumque recurro)
140"A murum insidiis petasonem, a milite pernas,
A campe et pigris virides limacibus hortos"
(Alphe, viden quae vis numeri? iam cetera cerno)
"A tonitru reboante cados, a frigore fetas,
A gravibus vitulos oestris, a gutture porcos
145Anginoso, operas pubes ne rustica perdat.
Adsis, o Dea, nec laedant examina fuci
Neu milium furentur aves neu vellera sentes
Sucida neu lappas apprendat lana sequentes.
Diva gubernatrix hominum, custodia vatum,
150Diva laborantum requies, medicina dolentum
Et tutela gregum, nostris, precor, annue votis."
Talibus orabat Pollux; ego postibus haerens
In baculum pede porrecto recitata notabam
Altius ac memori condebam singula mente.
11 155Candide, Polluci pro sollicitudine tanta,
Pro precis officio, pro religione putasne
Dandum aliquid nobis? pietate peculia crescunt.
12 Quid ni aliquid dandum est? opus est persolvere crates.
13 Rusticus es, "crates" etenim pro "gratibus" inquis.
14 160"Crates" et "grates" parvo discrimine distant.
Dandum aliquid; neu bis detur, sine Pascha reverti,
Quando sacerdotes commissa piacula solvunt.
15 Quid dabimus? vituli gravis est iactura. vel agnum
Vel leporem? pietas etiam laudabilis anser.
16 165Dona docet tempus. lepores brumalia dona,
Quando nive hiberna currendi erepta facultas;
Anser ad autumni finem nonasque Kalendas
Pertinet; aestatis coryli, nova poma, racemi,
Munera; lactentes haedi sunt veris et agni.
170Tunc si de cordis aliquem conspexeris aegrum
Ac tenuem qui nec vendi nec vivere possit
(Munus erit sollemne satis) donabimus agnum.
Ipse mihi, cum iam regredi post prandia vellem,
Carmina de Nymphae sollemnibus eruta fastis
175Tradidit et dixit, "si quando gravabere curis,
Haec cane; pro mentis medicamine carmen habeto:
'Quando Molorchaeo Titan descendit ab astro
Pronus et Astraeae iam limina virginis intrat,
Virgine laetetur pubes et cana senectus;
180Transiit ad Superos et Olympica regna petivit.
Ogdoas ut toto iam tertia fluxerit orbe,
Festa dies iterum; natalia Virginis aras
Ignibus illustrant, offert nova liba sacerdos.
Libra redit noctes properans aequare diebus,
185Exsultat Picenus ager, vehit Hadria puppes
Illyricas et Chaonias, cum mercibus adsunt
Tusci, Umbri, Veneti, Siculi; Lauretica templa
Cum donis turmatim adeunt votisque solutis
In sublime iugum laeti ad commercia tendunt.
190Et cum Thessalicas cursu breviore sagittas
Sol subit et frigent urentibus arva pruinis,
Clausa gynaecei sacris penetralibus hausit
Corde Deum toto proprios oblita parentes.
Et cum semiferi fugiens Chironis ab arcu
195Languet ad hiberni glacialia limina Capri,
Induat ornatas et mas et femina vestes
Laetitiaque diem celebrent quo semine sacro
Coniugis annosus gravidam pater imbuit alvum.
Illa dies etenim sanctae primordia Nymphae
200Fecit et in nostras vetuit descendere sordes.
Cum volat imbrifera lampas Phoebea sub urna
Ad vernos reditura dies, iam proxima veri,
Ite, nurus omnes, sacros altaribus ignes,
Tura focis, faculas manibus date, ducite pompam;
205Attulit in templum nova dona puerpera virgo.
Quando gregis Princeps aurato vellere fulgens
Incipiet Zephyris aperire tepentibus annum
Et dare maiores luci quam noctibus horas,
Aliger occultam redeat Paranymphus in aedem
210Et nova miranti referat mandata puellae.
Festa dies Tuscis populos de collibus omnes
Cogit et Arnicolas vocat ad Florentia templa.
Tum quoque sed tenui virgo prius intervallo
Nupsit, et haec teneris lux est celebranda puellis.
215Quando sub extrema Cancri testudine Phoebus
Volvitur et revehit vicina Canicula morbos,
Ture piam celebrate diem; redit hospita mater
In proprios a matre lares. altaria circum
Primitias Cereris geminae suspendite matri.' "
220Ista dedit Pollux vigilans quae in montibus olim
Fecerat ad pecudum caulas, dum nocte serena
Militiam caeli sparsosque examinat ignes.
His quoque plura dedit; sed carmina plura referri
Non sinit extremum deponens vespera solem.

1 de rusticorum religione

2 Candidus

3 Alphus

4 Candidus

5 Alphus

6 Candidus

7 Alphus

8 Candidus

9 Alphus

10 Candidus

11 Alphus

12 Candidus

13 Alphus

14 Candidus

15 Alphus

16 Candidus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: