Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Cobale, sub corylo quid cornicaris opaca?
Audio nanque tuae iamdudum murmura vocis,
Dum sequor errantes haec per dumeta capellas
Et defessa parum compostus membra sederem;
5Nescio Aragonei modo quid de regis agebas
Fortuna et risum interea tecum ipse movebas.
Dic, rogo, quicquid erat, quanvis ego scire quid esset
Auguror, es quoniam Belgarum semine natus.
3 Non ego, Crote, fui Belgarum semine natus,
10Sed genus et nomen fateor me gentis amare,
Liberat has saeva quae sola tyrannide terras,
De quibus hic mecum solus modo rebus agebam.
4 Cobale, quam loqueris quaenam fuit ista tyrannis?
Spero dabis meritas aliquando, Cobale, poenas
15Pro factis dictisque tuis. Nuperne receptam
Parthenopen nescis, Capuanae et moenia gentis,
Et Martis Veneti cecidisse in retia Belgas,
Et fidei antiquae populos ad iura reverti?
5 Nescio, sed quid tum? Scio Gallia continet arces
20Parthenopes regnique omnes, et possidet ampla
Caietae castella manu. Nil proderit aura
Plebis Aragoneis, nam stirps invisa per orbem
Nunc mendicat opem; non illi ex more petitas
Suppetias gens ulla dabit, rex Gallicus ille
25Ducet in hoc regnum rursus bonus agmina Xerxis
Non modo, Parthenopen quae ad Gallica sceptra reducent,
Italiae sed iura dabit legesque subactae.
Arma quis effugiet, quis Gallica tela, quis astus?
6 Non noram augurii te, Cobale, scire per artes
30Dicere de rebus praesentibus atque futuris.
An tibi consimilis praedixit talia bubo,
Cobale, vel tales cecinit tibi noctua cantus?
O nebulo, Italiae nescis latus omne moveri
Regis in auxilium nostri? Quid inania iactas
35Verba, miser? Quid adhuc castella retenta, quid arces
Obiicis et speras venturi quid agmina Xerxis?
Non bis plena sibi renovabit cornua Phoebe,
Quum debellatis omnes custodibus arces
Gentis Aragoneae cernes ad sceptra reverti,
40Cui tandem eiectis reddet deus omnia Gallis.
7 Crote, ego non augur nec vaticinator habendus,
Nec me solertem volucres fecere futuri,
Sed me harum rerum fecit natura peritum.
Ipse velim dicas, quibus auxiliaribus armis
45Res geritur: Latias non est gens ulla per oras
Auxilio eiectis merito ventura tyrannis
Et qui Parthenopen modo restituere rebelles,
Insidias iidem rursus bellumque novabunt.
Nunquid adhuc nescis quam sit mutabile vulgus?
50Interea sed tu maledictis parce loquendo,
Nam scio pro verbis tibi reddere verba nefandis.
8 Talia sic mecum quid, Cobale, fundis, inepte?
An patrem ignoras Romanae sedis amicas
Erexisse manus et suscepisse tuendum
55Regnum Parthenopes, caput et pro regibus illis
Ponere apostolicum nec non diadema paratum?
Iam iam perspicies valeat quid Borgia mitra
Et quantas habeat cernes gens Borgia vires,
Nobile cui tribuit generosa Valentia nomen:
60Illa dedit geminos Christi vice, Cobale, patres,
Qui Vaticani sanctum tenuere tribunal,
Saepius et rutilo fulsit decorata galero.
Sextus Alexander sed qui nunc praesidet arci,
Nuper et invicta misit cum gente nepotem,
65Haereat ut lateri, donec sit victor, amico
Regis Aragonei, cui dent rogo fata salutem.
9 Crote, quid iste nepos? Dic, quam valet, obsecro, ferre
Solus opem? Non iste potest stabilire labantem
Parthenopen, tenui gravis exit ab obice torrens.
10 70Quam bene torrentem dixisti, Cobale, Gallos:
Sicut enim aestivo siccatur tempore torrens,
Qui fuerat magnum brumali tempore flumen,
Sic illos Latias modo qui fluxere per oras
Cumque suis stabulis passim pecus omne tulerunt,
75Aestibus atque siti siccabit Borgia proles.
Ignoras iuvenem Cotfredo, Cobale, natum
Moribus et qualis, vel quantus pectore, quantus
Consilio atque animo Ioannes Borgia quantus;
Parthenopes sed enim postquam sunt tecta recepta
80Missus Aragoneo regi est tutela salusque,
Non digressurus, nisi pulsis undique Gallis,
Et cito cardineos ibi percepturus honores.
11 Unde tibi, quaeso, fuit haec tam nota propago?
Nanque ego quot pascis puto te nescire capellas,
85Crote, tuas; demens, quid talia somnia fingis?
12 Dementem appellas? Et me tibi somnia vana
Fingere, inepte, putas? Scio nomina nempe mearum
Cuncta capellarum, scio quot sunt matribus agni
Et mihi quot fortes sudent ad aratra iuvenci.
90Unde mihi quaeris sit Borgia nota propago,
Nulla magis totum qua stirps est nota per orbem?
Sed tibi qui potuit gens Borgia tanta vel unde
Nota patere, miser, nunquam versate per urbes,
Incola silvarum nemorumque habitator et antri,
95Quem puto non numerum digitorum nosse nec ungues
Quot manibus gestas? Iuvenis quid Borgia possit,
Cobale, iam cernes, quantum valet arte videbis
Pectore, consilio, lingua, sermone manuque,
Moribus, ingenio, quam strenuus hostibus hostis.
13 100Ergo tuis rebus satis est tibi Borgia proles,
Parthenope. Insanis, vanum est, mihi crede, loquendo
Quicquid ais: rursus Senonum Campania turmas
Perferet, eiectis rursus male regibus istis
Gentis Aragoneae cunctis, nec Borgia tantis
105Eripiet se mitra malis. Volet omnia Gallus
Sub sua sceptra, potens dominus terraeque marisque,
Unicus in mundo, qui pro Iove regna tenebit.
14 Cobale, qui fueras iam pridem carcere dignus,
Qui claudit reseratque fores coelestis Olympi
110Sic audes de patre loqui? Dare Borgia regnum
Mitra potest et cuncta potest ea tollere terris,
Hesperii regis cui se iunxere phalanges.
Scis habeat forsan quantas Hispania vires
Horrida, nec desunt Germani Caesaris arma,
115Magnanimumque suum quibus addidit Anglia regem
Et Ligurum princeps qui temperat anguifer oras,
Sfortiadasque regit populos temone sub uno.
Quid referam Venetum vires artesque potentes,
Quos ego non solum cunctis plus posse Latinis
120Crediderim populis, toto plus posse sed orbe,
Qui superant alios argenti et montibus auri,
Atque suas agitant classes maria omnia circum,
Expanduntque manus alio sub sole frequentes?
Vincere quis poterit terrestri Marte, quis illos
125Navali poterit vel propulsare duello?
Qualiter antiquos aequant virtute Quirites,
Quorum erat in rebus positus non terminus ullus!
His coniuncta tuos Gallos non Borgia vincet
Dextera? Vae misero tibi, qui cupis, improbe, Gallos!
15 130Hoc sine si vicit regnum mucrone recluso
Carolus, hoc vincat cur non stricto ense revertens?
16 Nulla nec obstantes populos devincere laus est.
Prodidit Italiae livor malus obvia Gallis
Limina et Euboici populi diuturna simultas.
135Non via barbarica patuit vi facta, nec illis
Fecit iter virtus: nam quid valuere cohortes
Regis Aragonei populis prodentibus urbes
Claustraque portarum cunctis reserantibus hosti?
Scis bene quantus erat qualisque Alfonsus in armis,
140Non modo quem gentes omnes tremuere Latinae,
Magna sed unus erat terrae formido marisque.
Quid faceret tantis clausus rex ille periclis?
Cessit et a nato quondam reparanda reliquit
Omnia: norat enim iam iam fugitura Ruteni
145Agmina, quod superi menses post quinque dederunt.
Quare, age, de Gallis iam desine, Cobale, pulsis,
Stulte, loqui, ni forte velis armenta loquendo
Cum pecore et miseram forsan deperdere vitam
Et tua Aragoneum resonet iam fistula regem.
17 150Crote, equidem moriar quavis ego morte, priusquam
Excidat ex animo Galli mihi nomen et ore.
Tu tibi Aragoneum regem cane, Crote, labantem.
18 Hic hodie, nisi me pietas innata teneret,
Calcibus et pugnis te, Cobale stulte, docerem
155Quid sit Aragoneum fando sic laedere regem,
Atque tuo ferres dignas pro crimine poenas.
19 Anne tuos pugnos credis me, Crote, timere?
Ipse etiam et pugnis et calcibus impeto ventres;
Sum quoque, sum quoties opus est mordere paratus.
160Utque tibi stomachus crescat magis, accipe, dicam:
"Vive decus mundi, tu Francia, Francia, vive!"
20 Non potes hinc hodie pugnis nisi totus acerbis
Calcibus atque meis nisi, Cobale, tunsus abire.
Hos tibi nunc calces, quia sic bene "Francia" clamas,
165Incutio, hos pugnos habeas tibi, Cobale, quod sic
Agmina Gallorum iam iam reditura profaris;
Hos et Aragonei patiaris nomine regis,
Hos tibi pro meritis infringit Borgia calces.
I, nunc, de Gallis et cornicare per agros,
170Cobale, de rebus et vaticinare futuris.
Forte miser disces quid sit maledicere rebus
Regis Aragonei, disces quoque Borgia quanta est
Clara domus, disces etiam non laedere Crotum.
Vix me contineo quin te cogam ire sub umbras
175Tartareas, soleo sed non occidere quenquam.
Vive, sed ut meritus pastorum dedecus et faex;
Vive deis superis cunctis invisus et imis
Atque vale Crotique tui quandoque memento.
21 Ferte inopi auxilium misero, succurrite, quaeso,
180Pastores! Quid enim merui fecive malorum?
Imperiumne tenet nostris hic Crotus in oris?
Sic fuit et nobis libertas rapta loquendi?
Est ubi terrarum fandi non libera lingua?
Sed mereor, quoniam modo sic de rege loquebar
185Promptus Aragoneo, nec non de patre supremo
Sedis apostolicae, fuit et mihi laesa propago
Borgia. Iure igitur dixit bonus ille magister:
"Praestat et est melius multis aliquando tacere
Quam temere et frustra male perdere verba loquendo".

1 egloga septima an Ferdinandus rex sit | in regnum rediturus

2 Crotus

3 Cobalus

4 Crotus

5 Cobalus

6 Crotus

7 Cobalus

8 Crotus

9 Cobalus

10 Crotus

11 Cobalus

12 Crotus

13 Cobalus

14 Crotus

15 Cobalus

16 Crotus

17 Cobalus

18 Crotus

19 Cobalus

20 Crotus

21 Cobalus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: