Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Aetherios Orbes, subiectaque templa Deorum,
Musa, cane, atque vias semper volventis Olympi;
Curribus auratis quae Signa secutus iniquos
Sol vehat ipse dies; quae tempora noctibus addat;
5Quae rapiat rursum tardis adiuncta diebus.
Hic age, magne, tuo, Malatesta, canende Poetae,
Castalias amplexe Deas, partire laborem
Hunc mecum: neque enim sine te Parnassia nobis
Antra patent, Musasque sinit Romanus Apollo.
10Tu decus Aoniae, tu spes certissima Vatum;
Nec cuiquam potui, tibi quam felicius Astra
Dicere, qui rerum causas, qui Sidera primus
Cunctorum, et vasti scrutaris semina Mundi.
Nec levius fuerit quam condere bella, referre
15Tellurisque, Undaeque locos, Animaeque, liquentisque
Ignis, et immensos Caeli describere tractus,
Bella virum quamvis iam dudum, et praelia lusi;
Nuper ut invicti magnum meditatus honorem
Sismundi, et pulsos Thusco bis littore Iberos
20Qui cecini, ac veras iuvenili carmine laudes;
Mox quoque Troianas cupiam qui dicere clades,
Magnanimosque duces Graiorum, actamque sub arma
Europam, atque Asiae Sigaeo in littore gentem.
Interea, tardus quamvis, ad Sidera Caeli
25Accedes, quondam serisque vocabere votis;
Cum tamen in numerum Divorum veneris, opta
Qua tibi parte Poli, qua sit regione manendum;
Et mecum Caeli iam nunc discurre per oras
Aetherias, ventisque favens da vela secundis.
30Ex Caelo, et Terra moles pulcherrima Mundi
Constat, et haec inter Naturis ordine clausis.
Nam Pater omnipotens cum iam creat unus Olympum,
Terrarumque situs, tremulique liquentia Ponti
Aequora, sylvai disclusit corpore Mundum,
35Imposuitque novum Stellis ardentibus Orbem;
Quem super haud ulla est nec Terra, nec aequoris Unda,
Non Ignis fervens, non humidus intepet Aer;
Nec supra, aut infra volvuntur corpora rerum;
Non dextra rebus fas est, non ire sinistra;
40Non medio e spatio motus, non ante feruntur,
Non post succedunt; nec quicquam est corpore nullo;
Nec Locus ullus ibi est, nec terminus ullus Inani.
Ergo cuncta tenet magnum cum corpore Caelum.
Quod Pater ut vidit forma constare rotunda,
45Iussit ut aeterno traherentur Sidera motu,
Cum nec stare queat revoluti machina Mundi;
Nam neque vis Animae, qua pellitur ipsa, quiescit.
Hinc intra se se Caeli se mobilis Orbis
Torquet, et aeternum sua post vestigia fertur;
50Quod locus extra ipsum nullus, non ulla meandi
Copia, perpetuum fugiat se se, atque sequatur;
Tempore nec quoquam maneant agitata necesse est.
Vertit in Occasus Eois magnus ab oris
Mundus, et ingenti contorquet Sidera tractu.
55Quem subter septem contra Pater impulit Ignes,
Quinque Vagis addens duo Lumina magna, secarent
Quae Caelum adversum, atque Annos, Mensesque referrent.
Orbe quidem summo fallax Saturnius ignis
Fulsit, et ingenti signavit frigore Caelum.
60Hunc infra placidi Iovis aurea stella cucurrit;
Ignea sanguinei sub quam Mavortis anhelat
Fulgorem fax crine trahens, bellumque, metumque.
Parte fere media Sol aureus omnia cernit;
Quem Venus, et proles Cyllenia pene secuti.
65Hos infra aethereae micuerunt cornua Lunae,
Tum siccum invasit calor igneus Aethera primum,
Aera tum calidum non humor ab Aethere longe
Dispulit, et frigus sicca tellure potitum est,
Quam circum gelidae mediam liquor ambiit Undae.
70Utque movet Caelum Divina Potentia certo
Ordine, quae media est Tellus immota resedit,
Quam circum ipse Polis Caelum dedit ire rotatis.
Nam Pater in tractus omnes Caelique, Marisque,
Tellurisque, Animaeque vias, Ignisque liquentis
75Funditur, et toto se miscet corpore rerum.
Terga dedit Mundo Genitor quae verteret Orbi
Eoo, occiduas frontem torqueret in oras;
At dextrae partes tardum tenuere Booten,
Arcturique domos, magnamque Lycaonis Ursam,
80Austrinosque situs laevum devolvit in Orbem;
Hinc alius Vertex aliusque hinc fixus utrinque,
Quos dixere Polos, Austro, Boreaeque minantur.
His ita monstratis, superest Regione sub una
Dicere quaque meant quae Signa, plagasque retentant.
85Lacteus ingenti candore decorus, et auro,
Nescit utrumque latus medii qui limite Caeli,
Fertur in obliquum, clarum Phaetonta relinquens,
Temperat et totum flammis errantibus Orbem.
Inde Orbes alii varias tenduntur in oras;
90Signifer est alios quorum pulcherrimus ante,
Temnia ducta triplex quem fecit utrinque refuso
Margine Signorum; media est via Solis iniqui,
Defectus in qua Solis, Lunaeque patescunt,
Vel cum tota Soror fraterno opponitur orbi,
95Vel cum Terra iacens inter fratremque sororemque,
Ipsa negat caecae Titania lumina Lunae
Cum cadit oceano nitidi fax lucida Phoebi,
Et Luna opposita iam fertur in aethera Terra.
Inde Paralleli, Graio quos nomine dicunt,
100Quinque recensendi; quoroum qui maximus unus
Et medius fuerit, noctes aequare diebus
Dicitur: unde illi nomen posuere profectum.
Sunt duo, non longis qui frontibus imminuuntur;
Alter in Austrinos infert sua terga recessus.
105Hos inter mediumque sedent duo Signa reposta,
Quae Tropicos vero dixerunt nomine Grai,
Maiores longe extremis, medioque minores.
Parte ab utraque Plagae finem posuere perustae.
Inde alii duo sunt, qui verticis ardua summi
110Amplexi capita, sparsi in diversa secantur
Inter se extremo in spatio, summosque recidant
Quinque Parallelos dirimentes partibus aequis
Quatuor, atque secant animalia magna gerentem
Signiferum tali ratione, ut permeat alter
115Phryxaeam pecudem, iustaeque examina Librae;
Alter et Aegoceron, et magni brachia Cancri.
Sunt duo praeterea, quos nos aequaliter omni
Parte licet nobis terra comprendere iniqua,
Quique secat mediumque diem, Caelumque profundum
120Dividit, alter is est qui terminat omnia visus.
Quinque Plagas Caelo posuit Natura creatrix,
Quarum quae media est aeterno incanduit igni;
At magno extremae riguerunt frigore Zonae.
Temperiem mediae duplici regione benignam
125Excepere duae; mediam quas inter et ambas
Dicimus extremas Caeli devexa profundi
Cingula bina hominum generi concessa Deorum
Munere; de medio quae cum traxere calorem,
Frigus ab extremis, gemina de parte profunda
130Temperies geminis infertur ab Aethere Terris.
Atque haec culta quidem latera, et Telluris utroque
Margine clausa, virum spatiis gens exsulat aequis.
Nam media, ut perhibent, Plaga vasta sine urbibus ullis
Magna procul magni patiens incendia Solis,
135Non volucrum nidos, magnarum aut lustra ferarum
Substinet, aut hominum genus improba pascit; at illas
Nix aeterna premit, foedusque amplectitur horror;
Hinc Boreas, illinc gelida Notus effluit aura;
Hic tepet Auster, at hic Aquilo non frigidus efflat;
140Hoc vitio Caeli; densum sed frigus utroque
Vertice devexi semper spirabile Mundi.
At nobis Arctos sublime propinqua furentes
Frigore demittit ventos, insana rigore
Flamina perpetuo nobis; quae torrida dum se
145Trans spatia evolvunt calidis contraria pennis,
Nubila dant populis adversa tenentibus arva.
At nobis longe Mundus consurgit in arces
Scythonias, gelidumque Polus se tollit ad axem.
Obliquus late Signorum flectitur Orbis
150Trasversum, et longo circumspicit ordine Zonas
Quatuor, atque secat mediam, quae semper ab aestu
Fervet, et ardenti collustrat lumine Caelum.
Ergo inter medias quoniam latissimus Orbis
Signiferum decuit, quod clara, et maxima Signa
155Verteret, incubuit magno per Sidera tractu,
Quae duodena sedent incurvo lucida Circo.
Primum Aries signum; sequitur quem Taurus acutis
Cornibus; hinc gemini Laedeia sidera fratres;
At Cancrum Herculei sequitur quoque forma Leonis;
160Hunc Virgo; hanc iustae pendentia pondera Librae.
Scorpius hanc sequitur; post quem sua spicula Chiron
Tendit; at Aegoceros premit hunc quoque cornibus alte
Auratis, curva cui surgit Aquarius urna;
Ultima quem Pisces, caelestia signa, secuti.
165Tempora Signorum numeramus ab Orbe supremo
Hybernum ad cyclum vertenti Sole; reverso
Inde etiam ad summas imis de partibus oras,
Cum semel a Cancro Capricornum Phoebus ad imum,
Et semel ad Cancrum Capricorno venit ab imo,
170Aut etiam medios legit cum passibus Orbes,
Aequat ubi noctes Aries, aut Libra diebus,
Vel sursum Phaethon fugit, vel fronte deorsum.
Hinc atque inde sedent vasti miracula Mundi,
Quae Pater ex hominum specie caelestia fecit
175Sidera, tum mutis etiam sua forma remansit;
Ut Corvo, et Lepori, Cygno, fulvoque Leoni.
Orbe prius fixas summo dicemus, et ortus
Atque obitus, magno faciunt quos Sidera Mundo.
Ac nobis qua nam vertex spectatur et Arctos,
180Ordiri melius dextra de parte licebit:
Namque duae spatio spectantur verticis Ursae;
Fluminis instar enim circum interlabitur Anguis.
Magna supina caput parvae tegit ipsius Ursae;
Nam medium pedibus calcat fera parva Draconem,
185Cuius in extrema latitat quoque maxima cauda,
Quo caput usque suum simul ipse retorserit Anguis.
Vertice magna tenet septem, sed in auribus ambas,
Unam humero stellam; duo sunt pede sidera in uno
Postremo; atque alio sub crure est una, cavoque
190Una humero; geminae parva sunt denique cauda.
Parva pedum stellis paribus vestigia fixit;
Tres caudam supra; quarum quae proxima summo est,
Ipsa Polus, quoniam est immobilis ipsa, vocatur.
Anguis utroque sedent duo tempore sidera, bina
195Sidera sunt oculis; mento stat sidus in imo:
Namque decem stellae reliquo sunt corpore toto.
Nec minus Arctophylax, carae custodia matris,
Ipse pedem dextrum aestivo super addidit Orbi.
Huic humeros, pectusque secat quoque Circus ab imo
200Aegocero, summi tangit qui brachia Cancri.
Non cadit oceano citius quam Cancer, et ambo
Tyndaridae, ac magni pateat quam forma Leonis.
Quatuor hic laeva stellas gestare videtur;
Pectore tres dextro; laevo sed pectore solam;
205Supra humerumque duae spectantur utrumque repostae;
Una caput supra est, cubitum subit altera dextrum.
Sidera quin etiam pedibus sunt bina duobus;
Nascendo curvas solet hic praecedere Chelas.
Inde novem numero Cressam fecere Coronam,
210Arctophylax humero tangit quam forte sinistro.
Occidit haec Cancro, magnoque oriente Leone,
Nascitur, extulerit cum brachia Scorpius orta.
Inde tenet laeva pellem quae forte Leonis,
Quae genibus flexis magnam se extendit ad Arcton;
215Herculis effigies, nati Iove, magna videtur,
Colla Draconis habens pedibus subiecta, Leonis
Exuvias laevaque tenet, dextraque gravatum
Robur, et infestae minitantia pondera clavae.
Hunc quidam credunt Cetea Lycaone cretum,
220Qui dicunt illum natam spectare Megista.
Hic humero aestivum contingit denique cyclum;
Ipse pedum digitis Arcton prioribus arva
Terminat, atque alio calcat pede colla Draconis
Hesperidum sacros servantis ab Hercule ramos,
225Dextra sub Aestiferum manus est extenta, sinistra
Erigonem tangit, stat vertice stella sed una,
Altera stat laevi media pro parte Leonis;
Sub cubito dextro micat altera; utraque papilla
Singula; sunt femori geminae, sunt poplite binae;
230Altera crure micat, pede et altera maxima. Post hunc
Est Lyra, quae pulchra testudine spectat ad Arcton,
Inque Notum tendens vertit diversa cacumen.
Occidit haec, oritur cum iam pulcherrima Virgo.
Eripit haemonia Chiron cum tela pharetra
235Inflexum ostendens terris mirantibus arcum;
Nascitur aethereas Caeli manifesta sub oras.
Terga super stellae fulgent cui grandia binae,
Atque utrumque latus geminas habet; exstat utroque
Stella humero; partes imas habet una; sub ipso
240Vertice et una later. Superos quis crederet unquam
Mutorum varias aliquando habuisse figuras?
Flumineaque Iovem Cygni vestire figura
Quis dubitet, cupidi norit qui furta Tonantis?
Qualis olorisoni viridantia ad arva Caystri
245Accolit herbosas piscoso flumine ripas;
Talis in aethereis Olor est pulcherrimus oris;
Ala tenet cuius magnam sublimiter Arcton,
Tenditur aestiferum sed et altera pene sub Orbem;
Flexigeni tangit pede sed vestigia summo;
250Aestifer ipse secat reliquo de corpore rostrum;
Cauda caput Regis contingit denique Cephei.
Virgine cum pulsa, chelisque cadentibus, ipse
Labitur, atque caput terris immergit opacis;
Exoritur magni surgunt cum brachia Cancri.
255Colla tenent unam, longae unam temnia caudae;
Quinque sinistra tenet spatiis ingentibus ala,
Altera quinque; caput solam tenet. Inde videtur
Cepheos effigies soceri tibi, maxime Perseu,
Arctoo inclusi summo cum vertice Circo,
260Et pedibus; verum caput extulit orbe relicto.
Huic, humeros praeter cum vertice, protinus alto
Non cadit oceano pars ulla, sed Angue sub ipso,
Quem facit ipse caput vacuas cum tollit ad oras,
Brachia proiectis tenet in diversa lacertis;
265A pede quin Ursae tantum distare minoris
Ipse videtur enim, quantum inter utrumque duorum
Ipsius esse pedum, terras caput omne subintrat,
Nascitur aethereas cum Scorpius acer ad oras;
Cum Chirone caput claro quoque reddit Olympo,
270Sidera cui sacra monstrantur bina thiara,
In manibus duo sunt; duo sunt sub pectore dextro;
Cingula terna tenent; fulgent duo poplite laevo;
Bina pedes servant. Supra hunc stat regia coniunx
Cassiope inverso longe subnixa sedili.
275Huic latus ut ternum est, designant sidera terna;
Huic regit Arctoi demum vestigia Circi
Summa pedum tardus, circum quem ducitur, Orbis;
Ventus at effigies aestivas tendit in oras.
Lacteus hanc mediam Circus secat; oceano se
280Abluit, oceano cum Scorpius exit ab alto;
Nec minus Haemonias semper videt orta Sagittas.
Vertice stella micat; dextra stat clara papilla
Una, humerisque duae; lumbis est scilicet una;
In femine una etiam laevo; duo poplite summo
285Sidera; stella pedis tenuit vestigia dextri.
Propter eam posita est miris quoque filia Signis
Andromede, alati supra caput alta mariti,
Iuncta caput nigrum ventri, quem praepes ad auras
Pegasus extendit Persaeis notus habenis.
290Huic medium pectus secat Aestifer, atque sinistram
Forte manum; Pisci simul occidit; extulit autem
Piscibus os natis, et aperti vellere Phryxi.
Lucentem capiti stellam tenet; utraque bino
Stella humero; laeva protensa ostenditur una;
295Sub cubito laevo micat altera; quatuor amplo
Pectore subter enim; cubito sedet altera dextro,
Inque manu femori coniuncta est una, genuque
Una; duaeque pedi dextro; pede sola sinistro;
Crure duae, summo sedet haec, sedet altera talo.
300Nec te transierim, Graium fortissime Perseu,
Magne virum victor, cuius secat Aestifer Orbis
Crus laevum, atque humerum magna cum parte sinistrum.
Ipse manu dextra Arctoum contingere Cyclum
Visus es, Aurigaeque caput pede supprimis uno
305Tu dextro, atque cadis tollit cum spicula Chiron,
Et Caper auratam signavit cornibus Aethram.
Nasceris hic Aries cum surgit, et aurea tollit
Cornua Taurus; habes humero sed sidus utroque;
Sidus habes dextra, curvam quae substinet Harpen.
310Sidus habes laeva, quae Gorgonis ora Medusae
Suggerit, at stellis circumdata quatuor ora;
Altera ventre micat; lumbo altera, et altera dextro
Pro femore; una genu, sura altera; stat pede sola;
Altera sura duas tenuit; tenet una sinistrum
315Stella femur. Tali Danacius ordine Perseus
Cernitur, Heniochus verso quem nomine dicunt.
Aurigam Olenium pecus alto in vertice gestat,
Fortis Erichthonius celeri qui iungere curru
Quatuor ausus equos primus, qui torquet habenas
320Nunc etiam, victorque rotis certamina iactat.
Vertice stella micat, sub qua caput omne Capellae
Dicitur, atque humero stella est aequalis utroque.
Ipse tenet laeva geminos sublimiter Haedos;
Aetherias tardi qui dum venere sub auras,
325Tum cadit ad terras magnai flumen aquai.
Stella tenet laevam; summo micat una lacerto;
Singula sub cubito stella est dextroque sinistroque;
Aestivum ipse suo contingit poplite Circum.
Pes dexter Tauri cornu coniungitur uno
330Sidere; sed totus Persaeis denique plantis
Subditus, ad magnam quoniam caput exerit Arcton.
Occidit haemonias caelo ducente Sagittas,
Cum semel hiberni redierunt cornua Capri.
Nec procul Anguitenens cinctus Serpente retorto;
335Amphitryoniaden alii dixere retortum
Serpentem ad ripas mactantem fortiter amnis
Lydorum Sagaris; quin Carbonanta Getarum
Qui memorent etiam multi regem esse fuerunt.
Illum flava Ceres claro suffixit Olympo,
340Quod male Triptolemum dulcem statuisset alumnum
Perdere, ut anguineum conetur stringere guttur,
Colla tenens dextra pressa cervice, videres
Ut caudam, laeva, dextra surgente, cadenti.
Vertice sidus inest, humero sed utroque duarum
345Lumina stellarum; laevo sed terna lacerto;
Ilibus at geminae; genibus sat bina duobus;
At dextra una micat; media pulcherrima sura;
Una pede in dextro micat hinc, micat altera laevo.
Aestifer huic humeros toto de corpore vellit,
350Cumque genu, noctes aequat qui forte diebus,
Limite composito finitur ab Orbe; sinistro
Proiecto pede curvus; et est testudinis Orbi
Innixus, dextra tangit quam Scorpius una
Subiectus planta; Cressae stant ora Coronae
355Proxima squamosi Serpentis; at ima repellit
Cauda Aquilae caudam; terris se condit opacis,
Cum superas veniunt Ledeia sidera ad oras;
Cum procul oceani, cum cerula Tethyos unda
Abluit Herculeum media plus parte Leonem.
360Exoritur, surgit cum Scorpius, atque sagittis
Ipse refert plenam Chiron cum forte pharetram.
Quatuor in cauda Serpentis sidera dicunt;
Sunt duo pro medio, sunt sex prope sidera terga,
Sunt sex in media fulgent quae lucida spira.
365Gutture terna subest; stella est in vertice bina.
Inter et Aequantem noctes hinc forte diebus,
Aestivumque Orbem positam dixere Sagittam.
Herculis e numero fuit haec, quae plurima tergo
Tela ferebat Hylas, magnos dura magna labores
370Monstra feraeque dabant olli, dum pectora Nesi,
Dum sequitur magni fugientia terga Leonis.
Hanc sub signo Aquilae positam voluere, sed Orbis
Hanc secat ille, Polis qui stans admotus utrisque
Aegocerum, oppositique petit cava brachia Cancri.
375Cuspis ad Aequipedum regionem versa, sed una
Anguitenente subest pars prima; haec quatuor astra
Continet, ut primum prima sit parte locatum;
Unum cuspis habet; media duo fixa sub hasta.
Occidit ut caelum flammis Astrea petivit;
380Nascitur, oceano cum Scorpius exit ab alto.
Ast Aquila Aequantem noctes non funditus alam
Extra Orbem dextram, non longe a vertice laevam
Anguitenentis habet; reliquo de corpore rostrum
Ille secat, Cancrum Capro qui tangit ab hirto.
385Lacteus hanc mediam simul ipse excidit et Orbis.
Occidit illa novo iam tum nascente Leone;
Exoritur claras Capro veniente sub oras.
Hanc ego crediderim trepido portasse Tonanti
Fulmina, Phlegraeae fremerent cum praelia pugnae.
390Vertice stella micat; mediis sunt bina sub alis
Sidera; stella super mediae stat margine caudae.
Nec procul incurvum fas est Delphina videre
Scilicet, adverso longae qui verbere caudae
Aequantem noctes contingit forte diebus,
395Pegaseoque iacet capiti vicinus ut ortus
Extremo liquidas viso Chirone sub oras.
Occidit, exorta est toto cum vertice Virgo.
Vertice bina micant; supra caput altera bina;
Bina tenent caudam; duo sunt in pectore; tergo
400Sidus inest summo. Sed Equus quum spectat ad Arcton
Aestifero pedibus Circo connixus, et imo
Ore caput magni tangit Delphinis; at Urnam
Qui tenet, huius habet dextram cervice volutam.
Naribus huic duo sunt; duo sunt in vertice, ut unum
405Fronte sit in media; sit aure sed altera stella;
Unam mala tenet dextra, et cervice comanti
Quinque superque alia est; genibus stat singula utrisque;
Ante genu sola est; inter micat altera crura;
Ventre sub, Andromedes una est quae stella vocatur
410Occidit ille uno cum Pisce, super iacet illi
Qui primus; pluvia cum surgit Aquarius urna
Nascitur, atque nives Caelo defundit aperto.
Protinus hinc laevos cursum flectamus in Orbes.
Pistris Delphinum caudas commissa ferino
415Pectore, celsa caput rabido levat ore lupino;
Hiberno secta est caudae cui denique Circo
Pars media, Eoas rostrum quae vertit ad oras,
Extremumque pedem Phryxei velleris urget.
Ipse caput monstro refluenti proluit unda
420Eridanus; natoque cadit fera bellua Cancro,
Nec minus oceano se se condente Leone.
Cum Tauro et Geminis surgentibus orta videtur.
Ventre micant numero sex sidera; tum duo summa
Sunt cauda; longae sunt quinque volumine caudae
425Usque sub incurvum ventrem deducta. Fluentum
Eridani undosum latis diffunditur oris,
A pede qui laevo veniens Orionis ipsam
Pistrin adit, Leporisque pedes amplectitur, Austrum
Pressus ad emotum, Circus quem dividit illo
430E spatio, grandi quo iungitur ordine Ceto.
Occidit, exoritur cum Scorpius atque Sagittas
Qui gerit haemonias; oritur, cum brachia Cancer
Extulit, et Gemini venere sub aethera fratres.
Tres stellas primoque volumine, tresque secundo,
435Septem habet extremo longae qui flectitur undae
Fluxus, et ingenti designat flumine Caelum.
At Lepus ipse pedem sub laevum Orionis Orbem
Per gelidum fugiens, ab eo divisus, in ima
Parte sui multa stans corporis, occidit orto
440Iam Chirone; venit caelo veniente Leone;
Auritumque caput stellis insigne duabus
Gestat, et in vario geminas quoque corpore stellas;
Singula sunt pedibus fulgentia sidera primis.
Oriona secat noctes aequare diebus
445Qui solet, a zona, reliquoque a corpore toto.
Dextra tenet clavam cui Tauro dura minantem.
Vertice terna micant huic sidera clara, sub ipsis
Auribus et totidem; cubito sed languida dextro
Una, manuque alia est; tres sunt in margine zonae;
450Poplitibus geminis duo sunt et sidera clara.
In pedibus duo sunt, sed languida; sunt tria clava.
At Canis occasus spectat quum vertice Mundi,
Dum Leporem sequitur fugientem, clauditur Orbe
Hiberno, atque pedem dextrum sub Orionis urget
455Vertice; ad Aequantem noctes caput extulit orbem.
Occidit exorto Chirone, exsurgit et idem
Cum Cancro; emissae protendit imagine linguae
Stellam unam, ipsa Canis quae dicitur; altera summo
Stat capiti, Graio dicunt quam Sirion acrem
460Nomine, quae morbos molitur; utraque sub aure
Una parum lucens; pede stat sed terna priori;
Pectore sunt geminae, atque humero tres denique laevo.
Ilibus una sedet, cauda sunt quatuor ipsa;
Postremis pedibus duo sunt. Sed Lacteus Orbis
465Te, Procyon, pedibus fixis tenet; arripis autem
Aequantem noctes Mundi conversus ad oras,
Occasum spectas, Geminos Cancrumque quod inter
Diceris; ante Canem magnum quod nasceris, inde
Nomen habes Procyon; Capricorno oriente fugaris;
470Exoreris magno caelum scandente Leone,
Tresque tuae faciunt stellae nova signa figurae.
Thessala nec procul hinc hibernum Puppis ad Orbem,
Ipsa Canis caudam tangens maioris iniquam,
Ima Polum cuius nostra tellure sepultum
475Pars habet; occiderit, nascetur ubi ille Sagittas
Qui gerit haemonias, Capricornus et ipse renasci
Ceperit; at virgo primum cum candida caelo
Venerit, haec notas spectabit proxima Chelas
Quinque gubernacio lucent huic sidera primo;
480Quatuor astra Ratis clavum tenuere secundum;
Quinque sub incurvae numero iacuere Carinae;
Quinque sub haec vitreo ceciderunt lucida ponto;
Quatuor ad malum; latitat pars una, nec Argo
Tota patet nobis, nimium quod vergit in Austrum
485Canobos e medio se aplustre refundit, ut aiunt
Qui Rhodon, et madidi penetrarunt alva Canopi.
Nititur austrino pedibus Centaurus et Orbi,
Hibernumque humeris adtollit in aethera Circum,
Et caput Herculeae iungit sublimiter Hydrae.
490Ipse tenens dextra Leporem decurrit; hic ore
Et pedibus primis pendet porrectus ad Orbem
Hibernum, inter eum, atque Austrinum postus; et ipsi
Semifero demit de corpore cura relicto
Lacteus, aethereum caeli qui amplectitur orbem.
495Conditur oceano nata cum Piscibus Urna;
Scorpius haemonias urget cum forte Sagittas
Nascitur; hic summo tria vertice sidera gestat,
Non obscura quidem; sed nec clarissima signa;
Singula cuique humero stat clara, atque una sinistro
500Fixa humero; illa manu; sub pectore lucet equino
Illa; sub ingenti sunt pectore quatuor ipsi
Lucida; ventre duo formae spectantur equinae;
Tres cauda, lumboque alia est, genibusque supremis
Singula, poplitibusque duae; sub pectore sola est.
505At Lepus ut captus magnis cadit hostia Divis,
Parte pedum extrema stellam tenet; at duo cauda
Sidera sunt summa, capiti tria, pectore stella est;
At pedibus primis una est quoque clara, sub ipso
Pectore et una latet; sic Hostia. At illius inter
510Et caput et Scorpi caudam iacet Ara prope Orbem
Austrinum; ipsa cadit, Aries cum cornua tollit
Aurea; nascenti Capricorno nascitur Ara.
Huic duo pro summo stant astra cacumine celsa;
Huic duo praeterea spatio dicuntur in imo.
515Hydra trium spatium signorum intercipit, alti
Summa locum Cancri, post Virginis, ante Leonis;
Inter et Aequantem noctes est ipsa diebus,
Hibernumque simul longo cum corpore Circum,
Ad Procyna usque caput tendens; sed quarta sub ipsum
520Aestivum, Aequantemque dies pars ducta suprema.
Cauda caput magni Centauri protegit, atrum
Substineat tergo ut Corvum Cratera moventem.
Virginis ille inter ferventiaque ora Leonis
Exstat, et Hydrai capiti se inclinat; at illa
525Occidit obliqua cum surgit Aquarius urna,
Et nitidi Pisces primum tenuistis Olympum.
Tres capiti stellae, primoque volumine ab ipso
Vertice quinque micant; tres curvatura secunda,
Quatuor at terna, atque duas pars quarta; sed ipsa
530Cauda tenet quasdam minimo fulgore micantes.
Gutture Corvus habet stellam, pennasque duabus
Insignitus, habet caudam prope bina remissam.
Ipse caput Crater magni qui prospicit Anguis
Bina gerit labris; geminas obtusa sub ansas
535Sunt duo; ventre duo; duo sunt pulcherrima fundo.
At Notium graio dicunt quem nomine Piscem,
Dicimus Austrinum patrio sermone loquentes.
Hibernum, Austrinumque orbes spectare sub oras
Eoas media regione, interque videtur
540Aegoceron, curvamque tenet qui fortiter Urnam.
Effusas hic potat aquas, quibus Urna cadenti
Ora ferit fluxu Pisci; cadit ipse, renasci
Incipit ut Cancer; sed Piscibus eminet ortis.
A capite ad caudam bis sex sunt sidera Pisci.
545Protinus aethereum ducunt quae sidera Solem
Exsequar, Aequanti noctes namque orbe diebus
Primum Aries signum est eoas versus in oras,
Ora caputque novum magni quod magna Trigoni
Forma tegit; pedibus Pistrin contingit; at olli
550Vertice stella micat; tres cornibus; efficit autem
Terna locos, magni causa est quae stella Trigoni,
Trinacriae in morem, magnae vel imagine Terrae;
Tres cervice micant; pede stella priore, sed una
Cum tribus ac totidem lumbis sunt sidera clara;
555Ventre sub una iacet, pede stat quoque sola supremo.
Taurus at Europae vector dehinc candidus ortum
Signorum spectans, media qui parte locatur,
Cernuus ad terras flectit caput; huic secat Orbis
Ille genu, noctes aequat qui forte diebus;
560Quippe pedem Aurigae cornu petit ipse sinistro.
Inter et ora huius, caudam vectoris et Helles
Et Phryxi, septem sunt sidera; Pleiadas aiunt
Graiugenae; et summis duo sunt in cornibus, unum
Clarius inde laevo; duo sunt pro lumine bina;
565Fronte tenet solum; duo sunt ubi cornua nasci
Incipiunt; Hyadas Graii dixere, quod, ortis
His, cadit ad terras magnai flumen aquai.
Inde genu laevo stellam tenet, altera dextro
Subsidet, atque pedis gerit ungula dura bisulci
570Unam etiam; atque imo tres pectore; pectore in alto
Una aliis longe fulgentior. Inde Gemelli
Tyndaridae Aurigae dextra de parte locati
Oriona super, quum sit tamen altus Orion
Hos inter Taurumque, secat capita orbis eorum
575Perficit Aestatem qui cum Phaetonte recepto;
A pedibus superas redeunt hi namque sub oras.
Proximus est Cancro qui frater, habere videtur
Vertice sidus enim geminis duo sidera in armis;
Sub dextro sola est cubito, geminaeque duobus
580Poplitibus stellae; pedibus sunt bina duobus.
Alter item capiti stellam tenet; exstat utroque
Singula stella humero; stella est in poplite dextro;
Singula utraque manu; stella est in poplite laevo;
Singula cuique pedi, atque pedem sub stella sinistrum.
585Aestivus Cancrum medium secat ipse Leonis
Adspectans ortus, paulum capiti imminet Anguis,
Convexaque tenet testudine sidera bina,
Quae tardos, Vates Graii, dixistis onagros.
In pedibus dextris non lucida singula multum;
590At laevo duo sunt primo pede luce minora;
Sunt pede nec multum fulgentia bina secundo;
Tertius ast unam pes suggerit; ultima quarto
Stella pede est; unam primo tenet ore cadentem,
Chela sinistra duas, tres dextera chela minores.
595Spectat ad occasum violenti forma Leonis,
Et super herculeae corpus protenditur Hydrae.
Aestifer hunc medium Circus secat, ordine ducto
A capite ad medium, Cancer qua tenditur, orbi
Ipse pedes primos submittens; occidit idem
600A capite atque oritur; ternae stant vertice stellae,
At cervice duae; sola est in pectore; cauda
Una ima; mediaque alia est; in ventre sed una est.
Ventre sub una iacet; geminae sub pectore stellae;
Una priore pede est laevo; stat poplite laevo
605Una, duaeque humero; nate stella infigitur una.
Una pede extremo in dextro, stat et una sinistro,
Una genu extremo: magnique haec forma Leonis.
Protinus Erigone sequitur pulcherrima Virgo.
Ipsa pedes infra magni portenta Bootae
610Vertice postremam partem ferit alta Leonis;
Aestiferum dextra contingit denique Circum.
Corporis inferior pars imae desuper Hydrae
Imminet, atque caput terris immergit opacis,
Caetera membra cadant quam funditus; huic caput ingens
615Stella tegit parva, atque humero super altera laevo;
Una alio; geminis binae stant Virginis alis;
Singula utraque manu; sex veste micantia; plantis
Sidera bina cavis: tali est Astraea figura.
Hanc Canis ad patrium perduxit fida cadaver,
620Quod Rhyphaea manus terra occultarat opaca.
Unde Canem Icarium quidam dixere putantes
Hunc ipsum caelo patrem statuisse Lyaeum.
Quae simul ac dira conspexit caede Parentem
Confectum, fuerat quae desuper arbore ab alta
625Multa precata Deos, curas testatur inanes
Illorum, ac turpi defregit guttura nodo.
Virginibus magni dehinc Cecropis urbe creatus
Mos erat aetherias corpus librare sub auras,
Virginis ut magnum tenuarent sacra dolorem,
630Annuaque aestivi portarent frigora venti.
Scorpius Aequanti noctes super Orbe diebus
Protendit geminas, dicunt quae brachia, chelas,
Subditus Anguiferi pedibus, postremaque tangit
Hibernum cauda e longo nova corpore Circum.
635Hostia nec procul hinc quam fert Centaurus; obitque
In caput; exoritur chelis erectus ab ipsis.
Bina tenent chelae duplicata sidera stella;
Fronte ter et ternas; sunt quoque in ventre; sed ipsa
Sunt totidem cauda; cauda duo sidera summa.
640Excipit hic chelis mediam aequo examine Libram.
At Chiron certo contendit spicula cornu
Versus in occasum, veluti qui mittere tela
Incipit; hibernoque tenet sua corpora Circo,
A pedibus humeros proiectus ad usque latentes
645Intra Orbem hybernum, caput extra hunc extulit Orbem.
Lacteus huic arcum medium secat Orbis; at illi est
Ante pedes magnae Gortynia forma Coronae.
Occidit hic praeceps; duo sunt in vertice summo
Sidera; bina micant curvis in flexibus arcus;
650Stella micat, summa fixa est quae forte Sagitta;
Una manet cubito in dextro, laevoque priori
Una, duaeque humeris; una est in pectore; at una
Fixa pede est, alia atque alia est in poplite; at illa
Fixa genu, haec cauda. Capricornus ad ora voluti
655Aeternum Mundi spectans, ac fixus in ipso
Signifero; hybernus caudaque et corpore toto
Hunc secat Orbis; et est suppostus, Aquarie, laevae
Forte tuae, ac stellam simis fert naribus unam.
Sub cervice una est, duo sunt in pectore clara
660Sidera; stella pedi est primo; micat aurea primo
Una alio; inque humeris sunt quinque; in ventre duobus
Addita quinque; duo sunt ipsa lucida cauda.
Talis et Aegoceros. Sequitur sed Aquarius urnam
Qui tenet invertam, phrygia Iovis ales ab Ida
665Quem tulit; ipse pedes hiberno innititur Orbi.
Porrigit hic laevam, Capricorno quae tenet unum
Sidus, Equi tergum contingit dextra Persei
Atque iubam; hic ortus spectans resupinus inani
Corpore; fluxus aquae Piscis ferit unius ora.
670Occidit a capite, atque oritur quum caetera surgant
Membra quidem citius; duo sunt obtusa comanti
Vertice; magna humeris duo sunt, unumque sinistro
Sidus inest cubito; duo sunt in utraque papilla,
Unum lumbus habet; genibus spectantur utrisque
675Singula, sed dextro solum sub crure videtur,
In pedibusque duo longe spectantur utrisque;
Sex Urnam atque decem cingunt a parte sinistra
Et fundo. Hinc Pisces spectantur ut ultima Mundi
Sidera; quorum uni nomen regione propinqua
680Austrino est; alter Boreae de parte Boraeus
Dicitur; Aequantem noctes, Aestivaque signa
Inter, et Andromedes sub magnum forte lacertum
Tenditur, et longo perspectat corpore Mundum,
Parrhasiasque iacet longum porrectus ad Ursas.
685Alter in extremo qui fert animalia Circo
Signifero duodena iacet, sub equina volutus
Terga humerosque manens, nec longe Aequante diebus
A Circo est noctes; occasum spectat ad ipsum.
A pede Phryxeae pecudis sunt sidera multa
690Quae veniunt ad eos, et circum terga volutant
Squamea, et auratis innectunt corpora signis.
Coniunctura iugat Pisces quae forte, sub Arcton
Spectat, et haec ternas stellas habet; altera pars tres;
Tres ortum versus; iunctura tres quoque in ipsa;
695Caelestem veteres Nodum dixere Poetae,
Ariete de summo quae venit ducta; nec ipsis
Piscibus haec sola est. Mesembrinos ille vocatur
Qui locus est stellis, numero quas dicere non est.
Hic locus Orbis is est, tangit quem Circulus, aequat
700Qui noctes, iunctu cyclorum Nodus, et idem
Caelestum nexus. Satis haec dixisse rotanti
Orbe super magno, miris qui sidera signis
Nexa tenet cursu semper volventis Olympi.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: