Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Quale solet vitrei modulari ad fluminis undas
Carmen olor quando fata severa vocant,
Tale chely Seraphin plectroque insignis eburno
Ardua Parnasi dum iuga forte colit.
5Carmine quo Dryades sicco pede, Naides udo
Perplaudunt choreas, capripedesque Dei,
Quoque immota diu tenuere cacumina quercus,
Flumina vel cursus continuere suos;
Quin etiam niveae compulsus amore iuvencae
10A pugna taurus saepe retentus abit,
Et Nysum fugiens per devia Scylla furentem
Oblita est vitae consuluisse fuga,
Et Phoebus tandem secretis excitus antris
Suspensasque aures oraque aperta tenet.
15Ecce modo ut digitis, modo pectine tangit eburno
Auratae Seraphin consona fila lyrae:
Obstupuit Phoebus numeris pellectus et arte,
Seque Iovis subito contulit ante pedes
Atque ait: "O genitor, cur coelo dignus et astris
20Ut careat pateris nectare et ambrosia?
Audii ego et nostras tenuit concentibus aures:
O pater, o quale stillat ab ore melos!
Ille est ille, inquam, quem totus hon capit orbis:
Si non Phoebus eram, me esse velim Seraphin.
25Quin etiam superum liceat mihi pace fateri,
Dignus cui cedat contio multa poli".
Tunc pater omnipotens precibus persuasus ab istis
Annuit, et nati sint rata dicta iubet.
Divino ecce igitur sunt fila resecta poetae
30Et tanto tellus expoliata bono est.
Sicque choros inter Seraphin sedesque beatas
Accitus, nostras ridet et odit opes:
Auditi gemitus supra Garamantas et Indos
Ardentesque plagas, usque et ad antipodas;
35Illum quin etiam Poeni ingemuere leones,
Hyrcanae tigres, Sarmaticaeque ferae;
Et nemora et sylvas posuisse cacumina fertur,
Et potu ac herbis abstinuisse greges;
Obtusaque acie conspecta errare sereno
40Astra polo, ac aer, intremuitque mare.
At non ista queunt fatorum avertere legem,
Suprema heu quoniam stat sua cuique dies.
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma
Dicentur numeri, culte poeta, tui.
45Et quamvis rigidae sint cuncta obnoxia morti
Sola tamen virtus libera colla gerit.


2. in torrentem, qui Celsum Archelaum | Melinum undis obruerat

Ignote o vortex, undis pluvialibus aucte
Atque idem fallax cum fera saevit hiems,
Tuque, o si qua tenes obscuri gurgitis undas
Nais, et exiguus numina rivus habet,
5Quo voscunque loco, Tybur sed propter amaenum,
Seu Labicani qua via trita soli,
Seu qua vorticibis rapidis ferit aequora Thybris,
Stringitis irriguis littora flexa vadis,
Postquam Romanae per vos facundia linguae
10Concidit, et sacri languit oris honos,
Et qui vix firmos artus, viridemque iuventam
Induerat vestro hoc raptus ab amne puer,
Omne decus saevae tollatur funditus undae,
Et retro versas lympha recurrat aquas,
15Parvaque muscoso tabescant flumina in antro,
Arentem ut nequeant pellere fonte sitim,
Sed glebam inde avidus convellat vomere arator,
Diducatque udo iugera longa solo.
Siqua tamen, canis stillat cum montibus humor,
20Auxerit infidos mobilis unda lacus,
Non illis, acres aestus cum accenderit agris
Delius, et pluvium flagitat herba Iovem,
Defendant rapidos implexa umbracula soles
Nullaque det tenerum graminis herba torum.
25Non ripas circum ramis viridantibus alni
Subiiciant sese, fronde nec uda salix,
Non violae molles immortalesque amaranthi,
Canaque non vernis lilia mixta rosis,
Sed vepres tantum inculti atque horrens paliurus,
30Proveniantque atro dira aconita solo.
Quos in serta iuvet texisse nitentia flores
Hinc alio dulces quaerite Hamadryades,
Nec vos candenteis artus posuisse sub unda,
Nec iuvet infamem sumere fontis aquam.
35At tu Celse, animi quondam pars maxima nostri,
Cuius in aeternam lumina noctem abeunt,
Postquam dura quies et inexorabile fatum
Oppressere animi tot bona rara tui;
Nec licet has iterum sine te, quas odimus, auras
40Carpere, nec fletus ferrea pensa movent,
Aspice qui coeant moesti ad tua funera vates,
Utque iuvet lachrymis invigilare piis:
Maximus en tumulo vates Phoebique sacerdos
Vida Aganippeum pollice tangit ebur;
45Ille tuum involvi nomen caligine opaca
Non sinit, et magno digna Marone sonat,
Cui mitis Gybertus adest, tenebrasque sepulchro
Differt, et doctas convocat Aonidas.
Me quoque perpetuo versatum turbine rerum
50Isthaec pauca iubet dicta referre dolor.
I puer, aetherias sedes, numerumque Deorum
Aucture, atque hauri quas damus ore preces,
Quique olim nostris fulgebas Lucifer oris,
Ipse idem condens lumina vesper, abi.


3. epitaphium Celsi Melini

Hunc venerare, hospes, tumulum, lachrymisque profusis
Dona feras moesta moestus et ipse manu:
Immitis Lachesis primo sub flore iuventae
Mellini huic Celsi contegere ossa dedit.
5Mors iuvenem (o vanas nimium spes!) improba adegit
Ignotis vitam ponere vorticibus,
Ne foret aut Sophiae coleret qui puriter hortos,
Aut patrio nosset qui intonuisse foro.
Sunt tamen haec duri, puer o, solatia casus,
10Quod tecum elata est funere Roma pari,
Quod Vaticanus deflerit Iuppiter et te
Exposcat lachrymis numina avara piis.


4.

Excitet oceanus quicquid pater alluit undis,
Et totum pubes te tua Rhene bibat,
Non minus Italiae stabit decus, ignea dum vis
E Cursi docto fulminis ore cadet:
5Sic Iovis immoto consurgens robore quercus
Contemnit Boreas, debilitatque Notos.


5. in discessu Turcarum ex Italia

Excessere truces Italo de littore Turcae,
Versaque praecipiti terga dedere fugae,
Qui modo traiecto numerosa classe profundo,
Vastabant fines, Appula terra, tuos.
5Quo terrore omnis trepidavit ab Alpibus usque
Ad superum infernumque Ausonis ora mare:
Tuque elate iugis pater Apennine nivosis
Nutasti, et trepido territus amne Padus.
Sed vani cecidere metus: audacia cessit
10Hostibus, et saevas deposuere minas.
Nam simul Austriades invicto milite Caesar
Explicuit, vires opposuitque suas,
Selectasque acies Italorum, et robur Iberum,
Et trepidis numen rebus, opemque tulit,
15Excessere truces Italo de littore Turcae,
Versaque praecipiti terga dedere fugae.
Qui modo Romanamque urbem delere parabant,
Barbaraque in Latio ponere castra solo,
Non expectata petierunt aequora pugna,
20Versaque praecipiti terga dedere fugae.
Utque olim vasti calcator Persa profundi
Amissa trepidum classe relegit iter,
Haud secus ex Italo cedentes littore Turcae,
Perculsi foedo vilia corda metu,
25Vela Noto, remos undis, coepta irrita ventis,
Versaque praecipiti terga dedere fugae.


6. de arce Capitolina de caelo tacta | ad Paullum III Pontificem Maximum

Nuper Tarpeias repetitis ictibus arces
Impulit ardenti quod pater ipse manu,
Quodque idem media nimborum in nocte refulsit
Stellarum cinctus, conspicuusque choro,
5Et tibi quod flagrans pinus mole excidit alta,
Haec quoque nocturnis ignibus usta Iovis,
Paulle, tibi optatam portendunt numina Pacem,
Adventum magnae testificata Deae.
Sume animos, pacata secas pater aequora: malo
10Nil opus est, tuta nat tibi puppis aqua.


7. ad Dianam

Delia, quam sicco properans canit ore viator
Et minuit longae taedia mille viae,
Dum patrias repetit sedes formosus Alexis,
Aspires placido numine Diva precor,
5Neve illi molles urantur sole capilli,
Detrahat aut solitum pulvis et ipse decus,
Ambrosiae exudes tenui pro rore liquorem,
Quo matutinum te duce carpat iter.


8. ad Solem

Sol pater, aetherea cuius sub lampade foetus
Concipit, et varias terra ministrat opes,
In virides cernis quae iam procumbere ramos
Poma diu, et curvo stipite nixa geri,
5Pulcher Alexis abest patriis dum longius oris,
Illi pendebunt sepibus ista suis:
Tu face ne nimio tandem violentur ab aestu,
Neu rapido ad terram frigore lapsa cadant.


9. ad Cererem

Haec tibi, magna Ceres, Daphnis iam messe peracta
Affixit foribus spicea dona tuis.
Tu, Dea, fac illi iacto de semine rursus
Falcem hebetent valida gramina secta manu.


10. de Virgilio

Hos Musis in serta Maro fragrantia flores
Dedicat, et dulcis pocula bina meri,
Quas olim faciles primis expertus ab annis,
Hybla, tuum vatem vicit, et Ascra tuum.
5Nunc magni redit exuvias indutus Homeri,
Vos triplici heroi cingite fronde comam:
Este Deae memores, vestris ut maximus olim
Consiliis Graias fregerit unus opes.


11. de Farnesio

Caesaris excitus lacrymis Farnesius heros
Cum modo mutatis inveheretur equis
Atque illam afferret speciem, qua maximus orbi
Praesidet, et terras numine replet avus,
5Obstupuit gemino perculsus nomine Iberus
Et secum hos rauco mox dedit ore sonos:
"Parce, minus Caesar tua nos si incommoda tangunt,
Queis tam praesentis cernimus ora Dei".


12. de Hippolyto Cardinali Medice

Hippolytum Medica cernis qui gente viator,
Et iuvenem ignota veste nitere vides,
Cur ostro tectus non sit si forte requiris,
Accipe et haec placida perlege mente precor.
5Danubii ad ripas his quondam cultibus acrem
Summovit Turcam finibus Ausoniis,
Ultima Bactra olim viresque Orientis, et Indum
In nostrum veheres cum, Solimane, caput.
Iure igitur sumtis colitur dux maximus armis,
10Quorum praesidio libera turba sumus.
Ipsum alias decuere sacrae redimicula mitrae,
Et pressit flavas infula pura comas.
Hinc diversa novos dispensant tempora cultus:
Tu modo victorem ter veneratus abi.


13. de Cruce Domini

Hoc quondam eversum ligno Pater optimus orbem
Sustulit, humanum restituitque genus,
Ut conspersa Dei sacro Crux alma cruore
Vel magnis possit regibus esse decus.
5Sidera fulsit apex, radice in Tartara fertur,
Hoc latus Eoos, hoc fovet Hesperios.
Quisquis es, hanc tecum mortales tolle per undas:
Inscia naufragii ligna trabemque vides.


14. de Clemente VII Pontifice Maximo

Sidera dum repetit Clemens, terrisque relictis
In sibi iam parta collocat arce pedem,
Subducunt caelum nubes, et nocte coorta
Proluvies foedis imbribus arva premit.
5Caeruleus tumido Tiberis caput abdidit alveo,
Et formidatis flumina laxat aquis.
Scilicet et fluvios dolor attigit, ipsaque funus
Certatim ducunt moesta elementa novum.


15. ad Phoebum

Hunc tibi, Phoebe pater, lunata fronte iuvencum,
Tibris qua undoso largius amne fluit,
Alcimedon iactata alte post terga securi
Mactat, et in sacros porricit exta focos.
5Tu si saevitum est satis, et si caedis abunde,
Poenarum exsolvit si tibi Roma satis,
Illuviem hanc expelle, inimicaque tela retunde,
Et melius Turcas mitte perire feros,
Qui cinxisse Rhodon perstant nunc fortibus armis
10Dilectam, et cives perdere classe tuos.


16. de Lycoride

Alcidae magni spoliis dum laetus opimis
Substrata in molli pelle quiescit Amor,
Languenti puero fessos sopor occupat artus,
Et molles differt aura benigna comas.
5Quem temere inventum spoliis dum forte Lycoris
Exuit, et rapta lampade culta nitet:
"Saeva dolos frustra indomito componis Amori",
Dixit, et inspecta saxeus obriguit.


17. de Avalo

Eridani in ripis Avalus tibi, Iuppiter, alta
In quercu hostiles dum sacrat exuvias,
Quaque ferox vicit, regum ter magne Feretri,
Suspendit valida dona revulsa manu,
5Tu pater ipse tuas spoliis nunc suspice silvas:
Nil tibi non victrix iam dabit ista manus.


18. ad Deliam

Argutum inclusi iunco tibi, Delia, gryllum,
Cuius saepe mihi munere parta quies.
Nam mihi nec somnum veniens cum duceret Auster,
Argento vel quae purior unda gemit,
5Hic veterem instaurans propius de more querelam
Plus venti, et lymphae murmure plus potuit.
Mox etiam maiora feres, cum messe peracta
Capreolus nostri pignus amoris erit.


19. de Cardinali Farnesio

Farnesi rapidae domino venante lacaenae
Commorant celeres per iuga summa feras.
Forte superveniens iuveni cum Delia dextra
Impubi obstupuit, obstupuitque gena.
5"Et me quam Latmi, dixit, nunc poenitet alti!
Hoc poteram melius Endimione capi".


20. de Colotii fonte

Quam bene confugit virgo in tua tecta, Coloti!
Non alio poterat tutior esse loco.
Iam tua numen habet Nympha, et te praeside Virgo
Incipit Aoniis vatibus esse liquor.


21. ad Carolum V Imperatorem de Vulpii Cosmographia

Victor Alexander sumptis dum fulminat armis,
Angusto gemuit se nimis orbe premi.
Hoc tu quam melius! cuius iam sceptra veretur
Hic radii quicquid Vulpius ambit ope.


22. de Hippolyto Medice Cardinali ad Phoebum

Hippolyto Dictynna feras, Erycina lepores,
Vertice nata artes, dat Iovis uxor opes.
Dat superum pater ipse togam, dat belliger ensem,
Quo petat in nostros qui feret arma Deos,
5Moenia quo Turcam cingentem Norica flammis
Aversum turpi cogat abire fuga.
Certatim iuveni Dii dant sua dona: salutem
Nemo sed affecto, tu nisi Phoebe, dabit.
Quin melius vivo vitam des, Phoebe, perennem,
10Quam tuus extincto filius ante dedit:
Ille suae placuit soli solo ore novercae,
Hic virtute placet regibus ac populis.
Hoc facias, Rodani atque Tagi rogat accola et Istri,
Cuius hic hostili sanguine tinxit aquas,
15Hoc Roma, hoc Clemens, cui seu petis ardua, seu tuis
Prona premis, toto par nihil orbe vides.


23. de Urbe Roma vastata

Flagrati cineres si nunc, Catilina, videres
Imperii, et Latium consenuisse decus,
Tarpeiasque arces oculis, Capitoliaque alta
Perlegeres, et quae longa ruina tegit,
5Protinus exclames: "Odiis exercita Divum,
Roma, manus tantum quae potuere nefas?
Quam melius nostris cecidisses icta procellis!
Haud alia fueras digna perire manu".


24. postulatio Iunonis zelotypae

Candentem indutus cygnum dum Iuppiter ardens
Dilecto Ledae serperet in gremio,
Iuno ait: "Humanos potius mihi sumpseris artus,
Quisquis in hac falsa ludis adulter ave;
5Vel mea purpurea canescant pectora pluma,
Hac mihi sit cupiam lege colendus amor".


25. de Venere marmorea Romae

Candenti expressam saxo, somnoque iacentem,
Qua fluitat querulo garrula lympha pede,
Ut primum agnovit se se Venus aurea, tales
Subridens roseo protulit ore sonos:
5"Ipsa ego sum fateor duris his cautibus orta:
Nil mihi iam tecum est aequoris unda, vale".


26. de eodem

Spiranti ductam spectans se marmore Cypris,
Dispergit rorem qua levis unda sacrum:
"Cui nudos, dixit, detexi corporis artus,
Aut cui tantum de me artifici licuit?
5Haud alio accubitu visens Amathunta, Paphonque
Crediderim herboso ponere membra solo.
Lumina quae veritus prudens effingere caelo est,
Aeterni occuluit clausa soporis ope".


27. de rostris navalibus in apum alvearia versis

Ferrea rostra olim pressis erepta carinis,
Quae Nili fractas testificantur opes,
Ecce apibus parcis pandas praepandimus aulas:
Congesto redolent, quis putet?, aera thymo.
5Caesaris haec ingens laus est, quo vindice pacis
Iucundos fructus arma inimica ferunt.


28. ad Iohannem Nerettum | et Tryphonem Bentium

Annus septimus appetit, sodales,
Ex quo munere Tertius Deorum
Terrarum sola Maximus gubernat,
Quo rege ingenuas videtis artes
5Antiquam reparasse dignitatem,
Et cunctas solito decore niti.
Multam nos igitur decet salutem
Curis dicere, sensibus receptae
Si quae nos stimulant proterviores.
10Tum luce omnibus hac bonis cupita,
Par est perpetuam madere noctem
Vinoque, illecebrisque diffluentes.
Neretti, propera, novemque Musis
Indicas subito solutiores
15Lusus, quos numeris Tibullianis,
Peligno aut mage condiant lepore.
Tu rorantia largius ministres,
Benti, pocula, providusque sicces,
Quo mox fervidior tumente vena
20Scindas lacteolis superbientem
Mammis iam nimium diu puellam,
Subnixam male viribus genuque.
Forsan me Semeles puer iuvabit,
Et fractos miseri fovebit artus:
25Quod tandem ut struerem libens relevi
Omnes (quod potui) meri lagenas.


29. ad Cosmum Ducem Florentiae

Quod miles modo marte tuus pugnavit iniquo,
Turpi terga fugae nec tamen ille dedit,
Sors illud, virtus dedit hoc, quae invicta tuorum,
Maxime, per te animis usque et ubique nitet.
5Sic Lacedaemonii, sic pugnavere Quirites,
Scilicet alta tui sic patris arma monent.


30. ad Pasquinum in Martem conversum

Tunc cum sola tibi, Mavors, Cytherea placebat,
Solus eras tanto dignus amore Deae:
Non erat in caelo formosior ulla Dione,
Nec tibi par superum viribus ullus erat.
5At nunc Roma tui manibus fundata Quirini
Mille parit Martes, mille parit Veneres.


31. in venustam quandam puellam

Quae miseros olim saevis torquebat amantes
Ignibus, et patriis Graia puella dolis,
Hic molles choreas, tenerosque reponit amores,
Legibus intactae vivere certa Deae.
5Sic quondam Phrygiae victrix in vallibus Idae
Nunc Romae vero iudice victa Venus.


32. ad lacus ut placidos se Principi suo praebeant

Egelidi salvete lacus muscoque virete,
Vestraque sit puris dulcior unda favis.
Ac veluti insignit multo vos nomine princeps
Vester, ab Eois notus ad Hesperios,
5Vos illi tumidos fluctus lenite vicissim,
Et blanda errantes pervolet aura rates,
Et facite in vestris si fors piscabitur undis,
In iacta ut multus retia piscis eat.


33. in Paullum III Pontificem Maxirnum

Annua redierant Terti solennia, et ignes
Urbs septem extulerat collibus alta suis,
Intonat ecce tibi laeva cum Iuppiter arce,
Et caelum flammis occupat aethereis.
5Cedite mortales divinis ignibus ignes,
Et cessent gemitus aera ciere graves:
Ipse Deus Paulli summos testatur honores,
Emicat, et festos curat obitque dies.


34. in eundem

Accipe decoctas niveis tibi solibus uvas,
Farcta puellari bina canistra manu,
Servatasque tuos paulatim confice in usus,
Ora ferens dum nos tristia visit hyems.
5Maffaeique memor, venientem dicito in annum,
Impleat haec pingues vitis amoena lacus.
Sic tibi languenti decedat corpore pallor
Buxeus, et salvum iam mea dona petant.


35. epitaphium Lascaris

Lascaris hic situs est Ianus, quo sospite Graium
Res olim fractae non potuere capi.
Hic etenim in Latium dilectas Palladi Athenas
Detulit, et gemino mox dedit ore loqui.
5Saepe etiam regumque animos, populosque feroces
Cecropio flexit tum sale, tum numeris.
Annosi donec confectum viribus aevi
Exitio obrepens curva senecta dedit.
Felicem ante omnes solio qui pulsus avito
10Tam procul hic patria contegeretur humo!


36. Iovis cum Neptuno expostulatio | pro periclitante Caesaris classe

Caesaris infausto depressam sidere classem
Viderat e summa providus arce pater,
Cum fratrem increpitans moestis sic vocibus inquit,
Subdita quem ponti caerula regna tremunt:
5Quid superum magnis solus conatibus obstas
Et perstas sanctum tollere velle caput?
I tandem, et tellus quas non detrectat habenas,
Indomitus quamvis, tu quoque disce pati".


37. ad Caesarem in mari periclitantem

Iactatas nuper Lybicis quod videris undis
Ipse has vento disperiisse rates,
Ne demitte animos, his, Caesar, naufragus oris
Erravit fato Troius ante Pater,
5Imperiumque orbis Lavina ad littora vexit,
Romano ut caderes, Aphrica, pressa iugo.
Sic tecum haec ista quae nunc luctatur arena
Fessa dabit victas, sors licet atra, manus.


38. de Venere, relicta Cypro, | sedem Venetiis deligente

Eductam caelo mediis e fluctibus urbem
Dum spectat concha Cypria vecta sua,
Condita in aeternum flectens ad moenia cursum,
Illo quo flammas ore ministrat, ait:
5"Sum patriam mentita satis: vos littora Cypri
Culta olim et nostris apta valete iocis".
Dixit, et infrenes medio in sermone iugales
Abiungens, Venetis se Dea mersit aquis.


39. in Pompeii sepulcrum

Dux Pharia quamvis iaceas inhumatus arena,
Non ideo fati est saevior ira tui:
Indignum fuerat tellus tibi victa sepulcrum,
Non decuit caelo te nisi, Magne, tegi.





40. anonymi ad Apollinem | in Tarquiniae Molsae aegritudinem

Impiger aurato Phoebus processerat Oeta,
Somniferumque Soror iam caput extulerat.
Tempus erat quo iam serpit mortalibus aegris,
Et lenit curas dulcis et alta quies.
5Dum languet demissa genas, effusa capillos,
Aegro dans gemitus pectore TARQUINIA:
Coeliacus ventrem cui concutit ilia subter
Heu nimium infensus ima dolor latitans:
Nausea tam crebro infestissima concutit illam,
10Faucibus ut choleras evomat ac varias:
Et saevi tantum gliscit vis effera morbi;
Corporis ut vires, deficiantque animi.
Adsunt frater clemens, et moestissima mater,
Languenti spondent acriter auxilia.
15Circumstant Servae dextra, laevaque frequentes,
Ac trepidae praebent triste ministerium.
Tota domus iam moeret, squallent omnia luctu;
Quin imo urbs tota nil nisi triste sonat.
Mox fies cunctis omnino invisus Apollo,
20Hanc distorqueri si patiare diu.
Quandoquidem ipsa tui divini numinis haustu
Cunctorum surda negligit aure preces.
Felix quae insanos vitae mortalis honores,
Ac mundi blandas despicit illecebras.
25Aspernata Procos omnes, omnesque hymenaeos,
Tantum addicta tibi, Castalidumque choro.
In qua splendet avi doctrina, et forma parentis,
Et castae matris iura pudicitiae.
Tempore (quod mirum) diversa exercet eodem,
30Et plectro et voce munera bina simul.
Huius summa viget maiestas regia vultu
Laeto, quo fulgent et decor, et charites.
Quidquid Graia valent, quidquid Romana Camoena,
Quidquid Hetrusca simul, huic Deus ipse dedit.
35Aspice doctorum numerum, iuvenesque, senesque,
Qui invisunt sanctae limina casta domus.
Hancque frequentant certatim, Parnassia tanquam
Responsa inde petant ambitione procul.
Eia age, rumpe moras, huc adsis dexter Apollo,
40Illi succurras munere Poeonio,
Ut decet, et manuum poscunt opera alta tuarum,
Corpore confecto iam dolor exiliat;
Festos ipse dies tibi sacros rite quotannis
Ob Dominam incolumem.....
45[Nonnulla desiderantur].


41. ad Laurentium Medicen

Invisum ferro Laurens dum percutit hostem,
Quod premeret Patriae libera colla suae;
Te ne hic nunc, inquit, patiar, qui ferre Tyrannos
Vix olim Romae marmoreos potui?


42. Paulli Pansae de Molsae obitu elegia

Esse deos credam? credam pietate moveri
Numina? credam igitur curam hominum esse Iovi?
Cur credam, si fata preces, iustasque querelas
Despiciunt, sacris et data tura focis?
5MOLSA tuus vates, Musarum gloria, Phoebe,
Occidit ah pietas, ah pudor, ah facinus!
Dic ubi eras, cum tabificus consumeret artus
Morbus, et inficeret pectus et ora lues?
Nunquid in Aonia ludebas valle, madentem
10Aut crinem aptabas dente Cythoriaco?
An lotus niveos humeros et candida colla,
Tangebas blandae fila canora lyrae?
An fessus nimio cantu per florea Tempe
Captabas somnos ad leve murmur aquae?
15Scilicet innumeris donis ornabimus aras,
Concidet et templis hostia sacra tuis,
Ut tu ignavus, iners, nulla exorandus acerra,
Vota leves iubeas irrita ferre notos.
I nunc, et medicae inventorem dicier artis
20Te iacta, et soli gramina nota tibi.
Te ne putem stravisse manu Pythona superbum,
Aesculea unde virent Pythia sacra coma?
Te ne Iovi Phlegrae in pugna favisse Deisque
Narretur seclo fabula ficta rudi?
25Ah pudeat gestare arcum, imbellesque sagittas,
Pone arcum et pharetram, tela reconde tua:
Abde tuos vultus latebris, te claude barathro,
Laurea non victrix convenit ulla tibi.
Et vos ite procul, iam non moror, ite Camaenae,
30Quas licet heu sero, me coluisse piget.
Vestrum erat exorare necem, exorare sororum
Iura trium, et multa flectere fata prece.
Roboris heu tantum mors est tibi, tanta potestas?
Debuit hoc saltem non licuisse nefas.
35Illi non elegi, poterant qui saxa movere,
Et ferri, et chalibis vincere duritiem,
Illi elegi languens fudit quos funere in ipso
Flexere! o ventis durior et scopulis!
Heu res anticipites, heu vota incerta! quid eheu
40Sperandum, heu fragilem vitam hominumque brevem!
Certatim huic omnes docti properate poetae,
Publicus ostendat publica damna dolor:
Et taxo impliciti crines, algaque fluenti
Plangite funestis pectora vestra modis.
45Omnibus idem animus, color unus, vultus et unus,
Affectis qualis moestitia esse solet:
Fundite et Assyrios succos, date lilia passim,
Atque Arabum verno rore madescat humus.
Huc caltha, et casia, et thymbra plenos calathiscos
50Afferte, et capuli cingite fronde latus.
Solvite lugentes gelido solemnia busto,
Cereus et longo luceat igne focus.
Spumantes Bacco pateras, et cymbria lactis
Vergite, et Actaei mella liquata favi.
55Ter lustrate rogum, tumultum ter spargite lympha,
Dicite ter, Molsae molliter ossa cubent.
Natus ubi est? duram ah fortem! qui lumina patris
Comprimat, et largis fletibus ora riget.
Per Mutinae plateas nunc forsitan ille vagatur,
60Proque patris reditu victima multa cadit.
Uxor abest misera, infelix, quae iusta parentet
Ingrata, et peragat funeris exequias:
Uxor abest miseranda, licet nec figere labris
Oscula, nec fugientem excipere ore animam.
65Haec posset flammis se se immiscere mariti,
Clarior Evadnae, Dulichiaque nuru.
Quod tibi obest facinus? quodnam scelus obfuit? aut quis
Error te damnat? quae tibi culpa nocet?
Ecquid Latonam, veluti Sipyleia mater,
70Laesisti, an lucos, templaque sancta Deum?
Quaenam haec invidia est, aut quod fatum obstitit, ut tu
Ultima non possis dicere verba viro?
Postquam igitur coniux fidissima adesse favillis
Non valet, et Pario ponere verba cado:
75Uxoris tu dia vices Victoria sume,
Aonides crebro quam decimam esse putant.
Nec dedigneris Romano sanguine creta,
Illustri quamvis stemmate fulta nites.
Claude oculos, misce violas, contexere amaranthos,
80Frigentique genae laurea serta para.
Purpureas albis mixtim compone corollas,
Cernent Paestanis cana ligustra rosis.
Praecipue decus Italidum Gonzagia proles
Iulia, quae viduum casta cubile colit,
85Quae forma, et virtute omnes Heroidas anteit,
Phosphoros exoriens cetera ut astra premit,
Defleat, atque Indos mittat lugubris odores,
Et myrrham et nardum Coryciumque crocum.
Convenit officium tibi, Iulia, convenit istud,
90Infelix nec habet quod notet invidia.
Namque tuam divam effigiem, quam vellet Apelles
Pinxisse, et Zeusis Parrhasiique manus,
Atque animi dotes divino carmine vates
Extulit, ut stupeat sedula posteritas.
95Lugeat humenti nympha et Tiberina recessu,
Quae meruit rauco saepius ore cani:
Unguibus et laniata genas, laniata capillos,
Pectora percutiat candidiora nive:
Acclivis feretro incumbat, complexaque cippum
100Haereat, avelli nequeat unde gemens.
Concita dein qualis Thyas per roscida prata
Cursitet, hinc colles, hinc nemora alta petat.
Clamet, Io, mi Molsa iaces: cur Antropos ausa es
Pendula adhuc tereti rumpere pensa colo?
105Lugeat hunc spatiosus ager, saltusque relicti,
Compitaque et valles rusque et ovile fleat.
Ingeminet questus, repetant suspiria Nymphae,
Et luctu et lacrimis personet omne solum.
Margine in herboso responset flumina Mossam,
110Amissum Molsam fonte queratur olor.
Extinctum referant Molsam resonantia saxa,
Molsam iterent montes, Molsam iterent silvae.
Caerulus ereptum Nereus gemat, Amphitrite
Augeat Halcyonum, qua patet unda, fonos.
115Pastores quo se referent, quo armenta gregesve?
Ad mulctram quis aget nocte dieque pecus?
Squalebunt postahac sitienti in palmite gemmae,
Et tenerum in culmis perdet arista satum.
Arebunt per prata herbae, dare poma negabit
120Hortulus, irriguae deficient et aquae.
Palladias aestus baccas, vel frigus aduret,
Arboribus cunctis excutietur honos.
Non foetus dabit armentum, nec vellera, nec lac,
Nec fluet Hyblaeus Cecropiusque latex.
125Quis posthac iuvenum teneros cantabit amores?
Quis Veneris posthac dulcia furta canet?
Quis Romam et Romae claros describet honores?
Quisve Sophocleo bella sonanda pede?
Iacturae heu quantum fecit liquidissimus Arnus,
130Seu numeros, seu tu verba soluta velis.
Sed iam longa venit feralis pompa sepulcri,
Occupat en omnes sexus uterque vias.
Conde, pater Tiberine, caput, cava stagna subito,
Nec videas flammis ora verenda capi.
135Heu fugite, heu properate citae, petite antra frequentes
Naiades, et querula voce replete lacus.
Siccine dii voluere; aut sunt haec praemia laudi?
Hoc ne meret probitas, hoc ne meret pietas?
Nunquid caede nocens foedavit sanguine dextram?
140Miscuit an puro toxica dira mero?
Ecquid eum Antiphaten Laestrigona credidit esse
Iuppiter, an Tityon, centimanumque Gygen?
Quid prodest vixisse pium, aut odisse profanum
Vulgus, et a saevis abstinuisse malis?
145Huc adsis Cytheraea, tuum venerare poetam,
Te videat flentem femina virque palam:
Ne myrto redimita caput, sed cincta cupresso,
Accende in pullo funere pulla faces.
Frangat Amor pharetram, rumpat sua tela Cupido,
150Polluat immundo pulvere et ora Iocus.
Intersit flammae lacrimans Elegia rogali,
Et tanto incedat funere rauca Chelys.
Et testae affigat titulos: Hic Molsa quiescit,
Quo moriente necem numina et ipsa timent.
155Portitor excipiat cymba, ducatque per alveum,
Leniter alludat Styxque secunda rati.
Eumenides procul, atque Erebi procul omnia monstra,
Nec Phlegetonteae flamma minetur aquae.
Non rota, non saxum, non vultur terreat: absint
160Belides infames, Tantaleusque labor.
At vos illustres animae, Heroesque beati,
Qui colitis campos, Elysiasque domos,
Ite catervatim, venienti occurrite vati,
Assonet Orpheo pectine pulsa chelys.
165Tu tamen ante alios multum laetare Petrarcha,
Et qui Certaldi tollis ad astra lares.
Callimachus circumstabit, Cousque Philetas,
Et Sulmonensis gloria prima chori.
Curret in amplexus Sappho, cultusque Tibullus
170Gaudebit fronti composuisse rosam:
Cyntia quem sequitur formosa, Propertius ultro
Assurgens ederae tempora fronde teget.
Excipient hilari vultu, et plaudentibus ulnis,
Andinusque pater, Maeoniusque senex.
175Felix forte tua vives post funera Molsa,
Trans Istrum et Gangem carmine notus eris.
Te flent Ausonii populi, te Bethis et Indus,
Te Getulae urbes, te Daca, teque Getae.
Albula praesertim tumidis immurmurat undis,
180Et queritur septem Martia Roma iugis.
Nos etiam ex animo flemus, nos respice flentes,
Sume tibi has lacrimas, sume tibi hoc gemitus,
Hos luctus, quando nequeo tibi ponere metas,
Pyramides, statuas, signa et ahena dare.
185Hos questus cape, et haec suspiria, qualia mater
Primaevi nati mittit in inferias:
Cultorisque tui vocem cognosce supremam,
Sic o sit cineri luxque quiesque tuo.
Ter salve, o longumque vale carissime Molsa,
190O salve aeterenum, Molsa, diuque vale.
Annua pastores solvant tibi sacra quotannis,
Et pingui spargant muta sepulcra sero.
Ante tuos veniant manes, agitentque choreas
Et Fauni et Satyri, Panque et Hamadryades.
195Purpureum tibi ver affert levis aura Favoni,
Te foveat tepido Chloris amica sinu.
Populus et platanus, laurusque acceptior omni
Arbore, te circum fundat opaca comas.
Frondescatque thymum, nascatur amaracus urna,
200Somnifero et iuxta perstrepat amne liquor.
Stillet Acidalios flores tibi daedala tellus,
Continuo divum spiret et Ambrosiam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: