Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Dinocratem Rhodium et Tusco de sanguine Ioctum
Dedalea quorum arte fuit celeberrima forma.
Nondum septenos renovarat Cynthia vultus,
Undique Syllanos Latio cum fama colonos
5Exciverat multis spargens rumoribus urbes
Magnanimum venisse ducem, nova moenia Tuscis
Condere et argenti vim magna pondus et auri
Donare Etruscis, purgare paludibus arva,
Sedibus ut patriae multis tectisque relictis
10Haec nova migrarint habitatum moenia gentes.
Nunc age, Calliope, Tusci mihi pande leonis
Aegregias soboles priscasque ab origine proles,
Magnanimi unde suum traxere nepotes!
Res prisca, et multae variante volubilis aevi
15Fortuna periere domus longeque veterno
Consumptae, ut prorsus vestigia nulla supersunt.
Altius exorsus repetam primordia sedis
Tyrrhenae, unde genus traxit Syllana propago:
Lydia depulsis umbris consedit Etruscis
20Finibus, et quoniam fuerat gens dedita sacris,
Tuscia nomen habet, quod nullo adolebitur aevo.
Clarior haec armis et utraque in lictore metas
Imperii posuit. Bis senas condidit urbes,
A quibus et fasces iustis bis sexque secures
25Et trabeam et sellam, consul Romane, petisti.
Mox urbes sociae renovato milite bellum
Aeneadas contra vario Mavorte pararunt,
Donec Sylla ferox socialia contudit arma
Et Ponti rege edomito victricibus alis
30Lamponium invasit Marianaque pila refregit
Ingentique suas donatas munere turmas
Dimisit. Fesulas vacuas ac Lidia regna,
Arreti Coritique arces, concessit habendum
Militibus de se meritis, quam vertice montis
35Deserto posuere novos ad flumine undam
Muros vicini et patrio de more superbas
Profusis opibus struxere ad sydera moles,
Quas evertit humi Getus et Scandavius ensis.
Primus et ante omnes magna comitante caterva
40Nubifera gelidi descenderet arce Mugelli
Insignis Medices, Apenninique nivosi
Castella et multis possessa cacumina saeclis
Liquerat et patrias repetiverat impiger oras.
Ex hoc magnanimus nascetur sanguine Cosmus,
45Divitiis Crassum aequabit, virtute Catones.
Nasceturque nepos ex hoc Laurentius heros,
Qui teneris annis rerum tractabit habenas.
Heu, nimium foelix, si non discordibus armis
Affines contra movissent arma furores!
50Martia Lucanis peperit generosa Caponem
Sedibus antiquis, ubi sunt monimenta priorum;
Ex hoc aegregii nomen traxere nepotes.
Quin etiam ex isto, ut fertur, Victoria pubes
Stemmate, clara fide et soboles prestantior armis;
55At malunt alii nostris in collibus ortos
Aeterna a crebris sumpsisse vocabula palmis.
Teque suos inter, Guiscarde, Bononia cives
Annumerat nec te charum inficiatur alumnum,
Qui tibi, Guicciardine, pater fuit; unde nepotes
60Nomen et aereo sumpserunt cornua signo.
Albitios fama est Arreti ex urbe profectos,
Unde genus scindit sese Alexandria proles.
At Donata cohors longe fortissima bello
Romuleos attingit avos. Sic Circula pubes
65In Florentinos vicino e vertice campos
Descendit mediaque domos construxit in urbe.
Canisius proavos Romanae stirpis alumnos
Annumerat; mixtumque genus Paganella propago
Nobilitatis habet non plenae cornua lunae.
70Pactia progenies nostris in montibus arces
Condidit, - ah, rebus nimis est elata secundis!
Ubertique genus multis memorabile pugnis
Extitit, et plebi quamvis contrarius esset,
Voce tamen gladioque suo Farinata ruentem
75Servavit patriam, mox illa corruit exul.
Inclyta Bardorum Ligurum prorupit ab oris
Gens. Opibus pollens multos perfloruit annos,
Sed sors nulla diu durat. Soldania proles
Nobilitate omnes superat, sed prorsus ab ima
80Stirpe perit, quorum bustis, ut fertur, in altis
Stabat equus stratus phaleris ex aere rigenti,
In cuius stabant gentilia funera dorso:
Pyramidum cedat tumulis insania nostris.
Quin et Mannellus Romae Manilia proles
85Romanis exultat avis; fuit accola Rheni
Riccius; ac una accessit Fighineldus alumnus
Prisca Bonimontis soboles, Scolarius idem
Sanguis, et ex una descendit uterque parente.
Cum peteret Tuscas arces Saluctia virgo,
90Semine regali geminos enixa resedit,
Unde genus clari posthac traxere nepotes.
Clara Minervettum soboles prorupit ab oris
Lucanis, quorum proles a matre Minerva
Profluxit longumque tenet per saecula nomen.
95Vos, Cavalcantes, Germanis regibus ortos
Fama refert, gelido Scyticus cum miles ab axe
In nostra erupit Geticis confinia telis.
Pulcia quin illo soboles descendit ab orbe,
Clara quidem bello, sacris nec inhospita Musis.
100Incolaque Heridani fuit Aldigheria proles,
Unde genus traxit Musarum gloria Danthes.
Nec, Martelle, tuam sobolem, memorande, tacebo,
Cuius avus quondam meruit sub principe Gallo
Martello nomenque ducis de nomine sumpsit.
105Romuleus sanguis primi novus incola muri
Perutius fertur, primaeque in limine portae
Sunt monimenta domus; nec non Catilinia proles
Scipiadum semen Fesulis descendit ab altis.
Ormannos simul et Graecos clarosque Philippos
110Illustresque refert Romani sanguinis Ungos
Ardingosque etiam Syllana a stirpe creatos
Rumor. Et Aeneadum Sannellae nobile semen,
Quin Inportunus Fesulana a rupe colonus
In nostrum descendit agrum; profluxit eadem
115Divitiis quondam pollens ex stirpe Macignus,
Cum quis Infangatus erat veteresque Baruci.
Horum nulla manent vestigia; conterit urbes
Tempus edax rerum; nedum longinqua vetustas
Labenti proles perituras conterat aevo.
120Nunc florent multi proceres, regesque superbi
Imperitant, quorum forsan sine honore nepotes
Conducta tellure serent. Multosque vicissim
Extollet Fortuna viros, qui paupere nati
Ingnoti genitore latent. Sic volvitur aevi
125Fortuna omnipotens et fata regentia terras.
Quis Gallos monstrare mihi priscosque Fifantes,
Quis Sitios poterit? Quis te, Calfuccia proles,
Audivit? Dudum veteres periere Sipetri,
Vix superest unus prisca de stirpe Monaldi.
130Tornabone, tuos nymbosa Gebenna priores
Huc misit, generisque sui Populesca propago
Principium ex uno permistum stemmate sumpsit.
Pannoniis illustris eques migravit ab oris
Rossus in Aetruriam, premeret cum barbarus Hunnus
135Thesicolam pubem et genus exitiale Gothorum.
Quis Tosam ignorat Romano e sanguine cretam
Et consanguineos simili de stirpe Tosingos?
Quin et vicini Fesulana e vertice montis
Venit sanguineis notus bellator in armis
140Adimar, unde genus clari duxere nepotes.
Ex hoc illustris profluxit Trocta propago,
Qua nunc attollit se urbs Alexandria prole,
Armipotens genus et sacris memorabile chartis.
Quid Castellanam Troiano e sanguine pubem
145Progenitam referam? Et clarum te, Locte, veneno,
Cum magica horrendus Beronicis spiritus arte
Aeneadas movit diva ad spectacula cives.
Saxone aegregium cognomen ab hoste perempto
Saxettum traxisse genus clarosque nepotes
150Inde ferunt ortos; opibus quoque tempore nostro
Sunt aliqui insignes, Mecenasque alter amicus
Vatibus, ut longo domus haec memoretur in aevo.
Clara Sophocleo stirps est memoranda cothurno
Corsinae sobolis nulli virtute secunda,
155Bonitio nostram de vertice venit in urbem.
Romuleis proavis exultat Pictia proles,
Primaque Dalmatie ferunt cunabula sedis.
Hic olim Thebas et priscam Palladis urbem
Rexit et a Samio deduxit nomina vate.
160Nec minus insignis Romana urbe profecta
Lanfredina domus, Musis opibusque superba.
Stemmate diviso quin ipsa Bononia prolis
Civibus ornata et Romaliae est emula laudis.
Stotia progenies coelo se laudibus effert:
165Arcadicum perhibent genus a Pallante profectum,
Unde equites clari traxere vocabula Pallae.
Iamfiliage, tuam monstrat Vicinia prolem
Antillaeque genus patrio de rure vocatum.
Nervia mutato Nerlorum nomine proles
170Monstrat adhuc Triviae veterum vestigia patrum.
Azarola domus, grandi referenda Camena,
Brixenses attingit avos; generosa metallo
A forti dicta est: patrio sic ore vocatur,
Quem calibem prisci appelavere Quirites.
175Hactenus indulsit vultu Fortuna sereno.
Cadmeas rexit Mavortia moenia Thebas
Cecropiasque arces tenuit bimaremque Chorintum.
Omnia barbarico nunc sunt prostrata furore.
Nec tu carminibus nostris intacte, Benine,
180Transieris: nostri fuit haec a stirpe sodalis
Progenies, iam tunc gelida cum venit ab Elsa.
Quis non undosi venisse e culmine regis
Businos pariterque uno de fonte Morellos
Manasse? Albertique genus prolemque Neronis
185Est tenuis rumor Claudorum a sanguine cretum.
Bartula Bebriacis soboles huc venit ab oris
Stirps, cui Vespa dedit nomen de rure propinquo.
Spinorumque suos hinc traxit originis ortus.
Gonfolina fuit tua, Pandolfine, propago.
190Nec reticenda meo Nicholini est carmine proles,
Interpres legum; quin Beringheria clara
Cosmographo et medicis domus est Benivenia nota.
Landini est proles sacris celeberrima Musis,
Unde ego Pieridum miro perculsus amore
195Castalios hausi vivo de fonte liquores.
Multaque praetereo Syllanae nomina gentis,
Ne longum mihi surgat opus, nam plurima restat
Insignis soboles alto memoranda cothurno,
Ni mea perfectis bellis cursuque peracto
200Optatum tandem properet contingere portum
Puppis, ter quinos multum defessa per annos.
Hunc tamen extremum precor aspirate furorem,
Calliope, ut claros possim memorare triumphos
Magnanimumque ducem trans Alpes ducere Carlum.
205Marmoreis postquam florentem turribus urbem
Collectosque intra vidit nova moenia cives
Syllanos claros opibus belloque superbos,
Affatur paucis Francorum maximus heros:
"Etrusci proceres, proles haud falsa Quiritum!
210Quis meritas vobis grates exsolvere posset
Tam bene pro rebus gestis ac hoste perempto?
Barbaricis penitus Latium purgavimus armis,
Stat sua libertas populis. Sedate furores
Civiles! Quas non discordia diruit urbes?
215Iustitiam colite et sacras super omnia leges
Virgigenae celebrate animis ac ore Tonantis!
Francorum vires, quotiens ferus ingruet hostis
Italiae et Tuscos ferro populabitur agros,
Polliceor; sed enim nostri, Syllane, memento
220Nominis et seros memores servare nepotes!"
Haec ubi rex hilari Belgarum protulit ore,
Lidia certatim pubes sanctusque senatus
Respondit loeto applausu fremituque secundo
Inque manu regis iurando foedera firmat.
225Interea redeunt sacri ieiunia mensis,
Christicolae innumeris cum purgant pectora culpis:
Interdicta Venus, mensae damnantur opimae;
Cum lachrymis veris, cum supplice voce precantur
Sydereum regem prostrati in limine templi,
230Annua condonet sceleratae crimina mentis.
Tunc dux Gallorum perfectis ordine rebus
Romanae sacra templa urbis soliumque Quiritum
Accedit procerum magna comitante caterva.
Forte dies solennis erat, quo rector Olympi
235Dorso asinae vectus sublimis moenia Sion
Intrarat; puerique una mixtaeque puellae
Limphantum passim de more "Oxanna" canebant.
Frondis Idumeae ramosque albentis olivae
Portabant, qua ferret iter, velamina vestes
240Prostrabant: sic Aeneadum per ovantia tecta
Obvia turba ducem lauro myrtoque virenti
Cincta comas domibus Carlum accipiebat in amplis.
"Armipotens princeps, salve, Pipinia proles,
Orbis certa salus, Latii tutela ruentis,
245Iustitiae cultor, Nazarenique Tonantis
Invictus miles, Phoebeae lampadis instar
Loetiferas tenebras infuso lumine purgas!
Christicolae aeternum tibi nos debere fatemur."
Haec pueri, haec iuvenes, haec foemina virque canebant.
250Inde ubi claviferi perventum ad limina Petri,
Pontificale decus cinctus mitraque corusca
Ornatus canos crines Adrianus in alto
Conscendit solio medium cingente sacrorum
Concilio procerum. Mixtam secedere turbam
255Iussit et ingentem nudato vertice Carlum
Stare prope; ac tacito divina immurmurat ore
Mystica. Deinde sacro veteri de more liquore
Tempora Palladie victricia frondis inungit
Caesareoque ornat pressos diademate crines.
260"Te penes", inquit, "erunt Latiae telluris habenae;
Occiduosque reges populos; tibi Gallia semper
Serviet, et nati natorum haec regna tenebunt.
Ecce sacrosanctae tibi relligionis honorem
Tradimus inque tua dextra sacra signa locamus."
265Haec ubi praecinuit, solio consedit eburno
Heroas inter medius sanctumque senatum.
Ter subito applausit populus clamore secundo,
Ter Vaticani sonuerunt aenea templi
Tecta, suum regi testantur voce manuque
270Certatim verum praestanti quisque favorem.
Interea biugis subvecta per aenea bigis
Tellurem fusco nox involvebat amictu,
Postera lux oritur. Carlumque ante hostia primi
Expectant procerum Ursinus clarusque Columna,
275Dardaniis qui gaudet avis et sanguine Iuli.
Deducunt medium Carlum collesque viasque
Caesareasque domos et celsa palatia regum
Pyramidumque decus, Mimne monumenta Canopi,
Ostendunt illi digitis et nomine monstrant:
280"Hae sunt Aesquiliae, custos ubi regius olim
Excubuit. Celso que surgit vertice turris,
Mecennatis erat, cuius de culmine dirus
Tecta Nero vidit miserae flagrantia Romae.
Ecce Quirinalis, Phrigii primordia regis.
285Aspice Aventinum, quondam male fida latronis
Spelea et domibus mox exornata superbis.
Tarpeiasque arces, ubi opes ac aera solebat
Publica Romuleus ferratis claudere portis
Quaestor et exactum vacuatis urbibus aurum.
290Cerne Palatini prostrata cadavera templi
Marmoreasque aedes Capitoliaque alta Tonantis,
Ut vix discernas horrentibus obruta dumis.
Cerne triumphales arcus veterumque parentum
Effigies tritas vitiataque marmora fibris.
295Cuius adhuc tectum celso stat fornice ad auras
Suffultum Phrigiis opus admirabile saxis,
Condidit Agrippa. En huius vestigia molis
Martius Herculeo sub numine. Contegit herba
Collis Aventini pharetratae virginis aras.
300Haec est sacra via innumeris ornata triumphis,
Quam stravit saxo censor, Spartana propago,
Appius, unde etiam nomen nunc servat ab illo."
Post ubi flaventis Tiberini ad fluminis undas
Est ventum, Emiliumque pontem molemque superbam
305Principis ostendunt Adriani, nomina quamvis
Mutarit, quoniam celsa super angelus arce
Interpres Iovis astitit et radiantibus alis
Fulsit et augustae sacra formidine formae
Terruit insolitis mortalia lumina visis.
310Inde in gramineum lustrando singula campum
Descendunt, stratis ubi quondam miles arenis
Assuerat duri Martis tolerare labores
Discebatque artes varias variosque recursus
Quadrupedemque ferum duris compescere frenis,
315Flectere et in parvo volitantem sistere giro.
Aurati nondum spoliato ex orbe triumphi
Desidiam intulerant, arcebant classica somnos
Vicina et subitae populato e rure rapinae.
Heu, quam mutatos excoepit Roma nepotes!
320Talia monstrabant proceres molemque Neronis
Insanam, ingentes mirando fornice thermas
Ostenduntque sacras aedes, ubi sanguine fuso
Pro Nazareno crudelia vulnera passae
Lucicolae coeleste solum peperere phalanges,
325Tarsensis latices Pauli fontesque perhennes
Silvestrique aedem, cervix ubi sancta Iohannis
Spiranti similis longum servatur in aevum.
Flamiferae Vestae templum cessisse Mariae
Saturnique aedes veteres Ianique bifrontis
330Christicolis cessisse viris, tenebrisque repulsis
Sydereum tandem Christum iubar omnibus ortum.
Ut quondam caput orbis erat Roma, unde petebant
Iura triumphatae gentes populique subactae
Ac vi parebant Romanaque pila tremebant,
335Sic nunc deposito divina ad sacra timore
Undique concurrent visuri antistidis aras
Et sacrosanctae veneratum numina Romae.
Inde ubi primores procerum per singula templa
Perque urbis vicos et tecta minantia coelo
340Magnanimum duxere ducem loetique suorum
Et voce et digitis monumenta antiqua parentum
Monstrarunt, petiere domum surgentibus astris.
Cumque aufert primum rebus nox atra colorem,
Accepit Carlum tectis Ursinus in amplis
345Ac illi letus lautis convivia mensis
Regia gemmato fieri sub Apolline iussit.
Quis numerare dapes terra pelagoque petitas
Posset et Attalicis depictam vestibus aulam,
Ut Savina modis distinxerit atria miris,
350Naturam ut solers ipsa superaverit arte!
Laeta manus famulum mensas curabat opimas:
Pars niveam Cererem, pars fercula lancibus auris
Aportant nullo strepitu, pars munera Bacchi
Ideis deprompta cadis, veterisque Falerni
355Vina alii referunt nitidis spumantia gemmis.
Sublatis primis dapibus redolentia ponunt
Conflati in niveo cristalli poma nitore.
Cinnama cum costis Pancheiaque thura cremantur,
Auratoque micant suspensi in fornice lychni.
360Et flamae superant noctem, reboatque tumultu
Multivago fornix. Facta silentia surgens
Marsilius docto reserantes pectine chordos
Pulsat et Aonia pariter cum voce canoras
Conchordat versus, quales Rhodopeius olim
365Euridice amissa vates apud impia frustra
Tartara deflevit cytharam mirantibus umbris.
Quis maris et terrae, caeli quis terminus extet,
Quae rerum causae, quis spiritus, unde creati
Quorsum homines celeresque animi, qui corpore functi
370Quo volitent, caelumne petant Stygiamne paludem,
Talia Tyrrhenus promebat carmina vates,
Convivae arrectis ut starent auribus omnes.
At non magnanimo fuerant incognita Carlo,
Abdita quae penitus solers natura recondit.
375Interea caeli medium traiecerat axem
Declivi nox prona iugo, iamque astra cadebant,
Cum proceres mensis thalamos petiere relictis.
Ecce autem coelo Pipini regis imago
Delabi visa est, fulsit splendore lacunar
380Auratum: tremulumque iubar vibrare per umbras,
Haud secus astra polo videns rutilare sereno,
Cum feriunt tremulis placidum fulgoribus aequor.
Obstupuit tanto perculsus lumine Carlus
Et subito est omnis pulsus de pectore somnus.
385Non tamen est ausus sacrum appellare parentem,
Miranti similis stabat similisque verenti,
Syderei donec roseo sacer incola coeli
Ore loquens sacra solvit formidine pectus:
"Progenies electa mei, iam visere fines
390Tempus adest patriae, meritasque resolvere turmas
Heroasque decet placida donare quiete,
Pacatus postquam Francorum viribus orbis
Colla iugo dedit atque omnis sentina nephandi
Erroris purgata tuis virtutibus. Et iam
395Pontificis saecura salus et gloria summi,
Stat Vaticano Romana potentia templo.
Discedas igitur, cum lux detexerit umbras.
Hoc tibi praecipuum patrio de nomine mando:
Tertia pars regni divino detur honori;
400Exornes claris celeberrima regna triumphis;
Coelestes nostra de stirpe Luisius aras
Accipiet, fastisque sacris sua fama perennis."
Dixit et attonito discedens oscula nato
Casta dedit similisque astro discessit in auras.
405Vix croceis flamis Phoebi iuga summa rubebant,
Cum rex ad summi pergens antistidis aedem
Accepta venia patrias remeavit in oras.
Iam procul aethereis renovata Fluentia muris
Fulsit et huic omnis portis effusa iuventus
410Obvia prorupit frondosis tempora sertis
Ornata, et regis dextram contingere gaudent,
Quam cuivis minimo porrexit fronte serenam.
Sufferit vix una dies popularibus auris.
Perfectis quamquam rebus iussisque paternis
415Festinat reddi patriae senioribus annis,
Attamen instituit celebres per compita ludos,
Cum virides sacrae Maii venere calendae.
Vestibulum ante ipsum mensas posuere domorum
Solennesque epulas foribusque patentibus omnes
420Convivas laeta certatim fronte vocabant,
Quisque coronatus, procul omnis moeror et ira,
Qualis, ab extremis Liber cum victor Eois
Intraret Thebas frenata tigride vectus
Pyeridum psallente choro, Satirique protervi
425Pampineas tirsos lymphantum ex more ferebant.
Perque vias passim fumabant thuris honores,
Loetitiaque omnis diffusa licentia vulgo est.
Sic perhibent quondam stridentis mense Decembris
Admistos aequa servos celebrasse patronis
430Libertate dies Saturnia sacra colentes,
Et nostro tales celebrantur tempore ludi.
Dum Galli indulgent Baccho passimque frequentant
Lauta coronati in triviis convivia, Carlus
Accersit Tuscos proceres primosque domorum
435Et titulo et dono insignes ornavit equestri
Militiae pacisque decus. Ludisque peractis
Confestim Carlus populo moerente recessit.
Ut credas illinc charos migrare parentes,
Magnanimum tantum regem Syllana iuventus
440Dilexit, populusque omnis trans claustra Mugelli
Hospitium praebens per rura, per opida Gallis
Invito rege ac prohibente recessit ad urbem.
Nec mora, pacato Lombardos agmine campos
Gallorum princeps procerum comitante caterva
445Et male fida olim reseratis oppida portis
Permeat et celsas non tardis passibus Alpes
Impiger ascendit miraturque ardua saxa
Poenorumque flamis cessisse et pervia barris
Reddita, quae semper rigeant adoperta pruinis.
450Mox per praecipites rupes vallesque fragosas
Descendunt aegre pedites, lorisque ruentes
Quadrupedes frustra sistunt per lubrica saxa:
Quin nivis in pelago vastaque voragine mersi
Quam plures periere viri, miserabile visu.
455Ut, rapidus scisso si mergat in aequore vortex,
Precipitem navim malumque absorbeat unda,
Sic nivis aeternae cumulis gelidoque rigore
Quisquis erat mersus, nusquam apparebat hiatus.
Amphiarae, tuo similis, cum Tartara preceps
460Insolitum per iter turbasti Marte cruente.
Tunc rex amissae casu perterritus alae
Ingemit et celeres dubii vestigia callis
Explorare iubet pastoresque ocius omnes
Alpicolas monstrare viam et precedere cunctis
465Imperat. Et tunc forte polus pluvialibus haedis
Turbatus rapidos densa cum grandine nimbos
Effudit super ora virum. Stabat agmen in altis
Rupibus implicitum, glacieque trementia crura
Herebant, ultoque nives rubuere cruore.
470Mox Borea pellente Notum sine nubibus aer
Fulsit, et in puro radiarunt astra sereno.
Nec solidis potuere iugis tentoria figi,
In varias partes extensa trahentibus Euris.
Ut matutino torpentia frigore membra
475Vix tandem multo movere agitata calore,
Rex prior ante omnes fertur per lubrica saxa,
Semita qua rara est, iuvenesque labore lacessit.
Unde alacres omnes, - chari presentia regis
Impellit -, per saxa volant clivosque nivosos,
480Ut quarta aequoreis lux illos sisteret arvis,
Qua vada mutato sinuosa Druentia cursu
Vertit et in Rhodanum defessus egerit undas.
Implerat cunctas iam fama volatilis urbes
...

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: