Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Ianne, caper (video) macer est tuus. esse solebat
Acer et elatis in caelum cornibus ire;
Nunc deiectus humi flaccis piger auribus herbam
Olfacit et summis attingit gramina labris.
3 5Languet, et ex isto languore facetia surgit
Quae, quotiens memini, risum ciet. edita nondum est;
Edita cum fuerit, totus mirabitur orbis.
4 Ianne, soles narrare sales lepidissime et ore
Suaviloquo; dic ergo tuus cur langueat hircus.
5 10At dulce id facinus non est narrabile gratis;
Quid pretii sperare licet? quae dona reporto?
6 Ianne, ubi congessit nidos philomena docebo.
7 Qui leviter spondet promisso eludit inani.
8 Qui non credit, inops fidei. sed pignore tutum
15Te faciam; duo tela mea deprome pharetra.
9 Incipiam. Nymphae Parnasides, ora movete
Et memorate mei dira infortunia capri,
Ac philomenaeos Alpho concedite nidos.
Conductus mercede puer praefectus ovili
20Assidue pascebat oves, caprum atque capellas.
Servitium nobis pueri fuit utile, donec
Virgine conspecta quae tum huc veniebat aquatum
Tabuit. ex illo vecors iam tempore factus
Frigidius curare gregem, contemnere caulas
25Coepit et exhausto subvertere cuncta cerebro.
Cum sopitus erat, poterat vigil esse videri,
Nugabatur enim; quando vigilabat, inerti
Corporis officio volvebat somnia mente.
Hunc ergo in saltu ludens per cornua caprum
30Viminibus validis inter dumeta ligarat
(Quarta dies hodie) tentans an vincula possit
Vincere cervice ac praedurae robore frontis.
Quaesitum interea nidos nemus omne pererrat.
Corda subit virgo, dilecta recogitat ora,
35Ora, sinus et quae fari pudor; omnia volvit.
Lux fugit interea; capri redit immemor. alta
Nocte recordatus surgit, pavidusque per umbras
Dum graditur, ruit in foveam quae fronde saligna
Captandis obducta feris et stramine sicco
40Instar erat putei fundo irremeabilis alto.
Est caper in vinclis, puer est in carcere, pastor
Nullus oves curat. iam tertia luxerat hora;
Miror, oves resero ac numero caprumque requirens
Obstupeo; puerum clamo, magalia lustro.
45Vera loquar: magicis ne forte liquoribus unctus
Extimui ascenso migrasset in aera capro.
Namque striges tali fama est ope nocte vagantes
Ad quaedam longinqua procul convivia ferri.
Attonitus tandem pecudes ad pascua duco.
50Dumque pedum meditans subeo nemus, ecce per umbras,
Ecce procul caper in dumis strepit atque reluctans
Cornibus adversis contra sua vincula pugnat.
Terruit incautum subito feralis imago
Et nil tale ratum; firmato pectore tandem
55Nosco animal subiensque rubos seco vincula runca.
Sero domum rediens video per pascua longe
Turbam exsultantem risu iuveniliter alto.
Ut prope constitimus meque agnovere, salutant
Et "tuus ecce," aiunt, "puer hic, o Ianne, luporum
60Erutus e foveis. dum nocte perambulat agros,
Incidit in casses." et sic inventus uterque,
Et caper et pastor. caper haec incommoda passus
Languet adhuc; puer imprudens insanior hirco est.
Virgo superbivit mox, ut se audivit amari,
65Et pueri simulans curam ignorare pudorem
Fingit, ut ad formam faciat pudor. ora sinumque
Ornat et in terram versis incedit ocellis
Callida; vulpina rem simplicitate gubernat.
Haec studia, hi casses, haec sunt mulieribus arma.
70Ille sua sperans Galatea aliquando potiri
Contempta mercede suos sectatur amores.
Propterea plaustro, stiva bobusque relictis
Ad pastoris opus redeo; subiecta furori
Ista iuventutis levitas rura omnia vexat.
10 75Quod nequit ingenium, casus facit. o stupor, o sors
Ingeniosa, o res risu celebranda bimestri!
Ianne, fides servanda; tibi philomena laborat.
Sed quod tam vafro memoras de virginis astu
Rettulit in mentem quae psallere saepe solebat
80Carmina femineis olim de fraudibus Umber.
11 Dic Umbri, dic, si quid habes. meditare parumper
Et verba et numeros; Umbri est memorabile carmen.
12 Est (ut ais) sed non gratis, memorabile carmen.
Quas referes grates? et quid mercedis habebo?
13 85Accipe: promissis absolvo et spicula reddo.
14 Dum vado ad ventrem post haec carecta levandum,
Ianne, meum tu coge pecus, ne vitibus obsit.
15 O aries, aries, qui tortis cornibus atrum
Daemona praesentas, semper vineta subintras.
90Non sapies donec fossa tibi lumina fronte
Eruero. non sunt porrecta in iugera centum
Pascua sat, nisi pampineos populeris et agros.
16 Ianne, recordatus redeo, sed plurima forsan
Nondum nota tibi referam. cognoverat Umber
95Omnia quae fas est homini perdiscere, caelos,
Sidera, tellurem, ventos, mare, flumina, fontes.
Viderat et Rhodopen atque alta Ceraunia et Ossam,
Gallica regna, Ararim, Rhodanum Tiberimque Padumque.
Attica Romanis referebat carmina verbis
100Ore utroque potens et lingua primus utraque.
Hunc unum nobis invidit Graecia et ipsi
Arcades et Thracum saltus et Thessala Tempe.
Si quid erit quod forte velis tibi notius esse,
Candidus illius semper documenta secutus
105Non procul hinc; haec ille tenet, nos ille docebit.
Sed iam septiforem flatu experiamur avenam.
Ante tamen Nymphae precor ut Libethrides adsint,
Praesertim quae plus meminisse Polymnia fertur.
"Femineum servile genus, crudele, superbum,
110Lege, modo, ratione caret. confinia recti
Neglegit, extremis gaudet, facit omnia voto
Praecipiti, vel lenta iacet vel concita currit;
Femina semper hiems atque intractabile frigus,
Aut Canis ardentes contristat sidere terras.
115Temperiem numquam, numquam mediocria curat;
Vel te ardenter amat vel te capitaliter odit.
Si gravis est, maeret torvo nimis hernica vultu;
Si studeat comis fieri gravitate remissa,
Fit levis, erumpit blando lascivia risu
120Et lepor in molli radiat meretricus ore.
Flet, ridet, sapit, insanit, formidat et audet,
Vult, non vult, secumque sibi contraria pugnat
Mobilis, inconstans, vaga, garrula, vana, bilinguis,
Imperiosa, minax, indignabunda, cruenta,
125Improba, avara, rapax, querula, invida, credula, mendax,
Impatiens, onerosa, bibax, temeraria, mordax,
Ambitiosa, levis, maga, lena, superstitiosa,
Desidiosa, vorax, ganeae studiosa, palatum
Docta, salax, petulans et dedita mollitiei,
130Dedita blanditiis, curandae dedita formae.
Irae odiique tenax in idonea tempora differt
Ulciscendi animos infida, ingrata, maligna,
Impetuosa, audax, fera, litigiosa, rebellis.
Exprobrat, excusat tragica sua crimina voce,
135Murmurat, accendit rixas, nil foedera pendit,
Ridet amicitias, curat sua commoda tantum.
Ludit, adulatur, defert, sale mordet amaro,
Seminat in vulgus nugas, auditaque lingua
Auget et ex humili tumulo producet Olympum.
140Dissimulat, simulat doctissima fingere causas
Ordirique dolos fraudique accomodat ora,
Ora omnes facili casus imitantia motu.
Non potes insidias evadere, non potes astum
Vincere; tantae artes, sollertia tanta nocendi.
145Et quamquam videas oculis praesentibus, audet
Excusare nefas. potis est eludere sensus
Sedulitate animi; nihil est quod credere possis
Et nihil est quod non, si vult, te credere cogat.
His facient exempla fidem. quae crimina non sunt
150Feminea temptata manu? dedit hostibus arcem
Decepta ornatu bracchi Tarpeia sinistri,
Saeviit in natos manibus Medea cruentis,
Tyndaris Aegaeas oneravit navibus undas,
Scylla hostem sequitur patri furata capillum.
155Fratrem Byblis amat, subicit se Myrrha parenti,
Concubitus nati longaeva Semiramis ardet.
Causa necis vati coniunx fuit Amphiarao,
Occidere viros nocturnis Belides armis,
Orphea membratim Cicones secuere poetam.
160Cognita luxuriae petulantia Pasiphaaeae,
Phaedra pudicitiam contra crudeliter ausa est.
Decepit Iudaea virum Rebecca suamque
Progeniem velans hircino guttura tergo,
Porrigit Alcidae coniunx fatale venenum,
165Decipit Hippodame patrem. Lavinia Troes
Implicat ancipiti bello, Briseis Achillem
Depulit e castris, demens Chryseide factus
Fulminat Atrides et sentit Apollinis iras.
Eva genus nostrum felicibus expulit arvis.
170Credite, pastores (per rustica numina iuro)
Pascua si gregibus vestris innoxia vultis,
Si vobis ovium cura est, si denique vobis
Grata quies, pax, vita, leves prohibete puellas
Pellanturque procul vestris ab ovilibus omnes,
175Thestylis et Phyllis, Galatea, Neaera, Lycoris.
Dicite, quae tristem mulier descendit ad Orcum
Et rediit? potuit, si non male sana fuisset,
Eurydice revehi per quas descenderat umbras;
Rapta sequi renuit fessam Proserpina matrem.
180At pius Aeneas rediit, remeavit et Orpheus,
Maximum Alcides et Theseus et duo fratres,
Unus equis, alter pugnis bonus atque palaestra,
Et noster Deus, unde salus et vita resurgit.
Haec sunt, pastores, haec sunt mysteria vobis
185Advertenda: animi fugiunt obscena viriles,
Femineas loca delectant infamia mentes."
Ut semel in scopulos vento contortus et unda
Nauta scit incautis monstrare pericula nautis,
Sic senior longo factus prudentior usu
190Praeteritos meminit casus aperitque futuri
Temporis eventus vitaeque pericula monstrat.
"Si fugiunt aquilam fulicae, si retia cervi,
Si agna lupum, si damma canem, muliebria cur non
Blandimenta fugis tantum tibi noxia, pastor?
195Est in eis pietas crocodili, astutia hyaenae;
Cum flet et appellat te blandius, insidiatur.
Femineos, pastor, fugito (sunt retia) vultus;
Non animis, non virtuti, non viribus ullis
Fidito, non clipeo cuius munimine Perseus
200Vidit saxificae colubros impune Medusae.
Monstra peremerunt multi, domuere gigantes,
Evertere urbes, legem imposuere marinis
Fluctibus, impetui fluviorum et montibus aspris,
Sacra coronarunt multos certamina; sed qui
205Cuncta subegerunt sunt a muliere subacti.
Rex qui pastor erat funda spolioque leonis
Inclutus, et natus qui templa Sionia fecit
Primus, et excellens invicto robore Samson
Femineum subiere iugum; minus officit ignis,
210Saxa minus, rhomphaea minus, minus hasta, minus mors.
Nex formae contenta suae splendore decorem
Auget mille modis mulier: frontem ligat auro,
Purpurat arte genas et collocat arte capillos,
Arte regit gressus et lumina temperat arte.
215Currit, ut in latebras ludens perducat amantem;
Vult dare, sed cupiens simplex et honesta videri
Denegat et pugnat; sed vult super omnia vinci.
Femina Caeciaco (res mira) simillima vento est
Qui trahit expellens mendaci nubila flatu.
220Quisquis es (expertus moneo) temptare recusa,
Dum licet, hic fragilis quot habet fastidia sexus.
Immundum natura animal, sed quaeritur arte
Mundities; id luce opus est, ea somnia nocte.
Deglabrat, lavat et pingit, striat, unguit et ornat
225Tota dolus, tota ars, tota histrio, tota venenum.
Consilio speculi gerit omnia; labra movere
Discit et inspecto vultum componere vitro,
Discit blandiri, discit ridere, iocari,
Incedens umeros discit vibrare natesque.
230Quid sibi vult nudum pectus? quid aperta superne
Rimula quae bifidam deducit in ubera vallem?
Nempe nihil, nisi quo virus penetrabile sensum
Plus premat et Stygiae rapiant praecordia flammae.
Hi iuvenum scopuli, Syrtes, Scyllae atque Charybdes;
235Hae immundae Phinei volucres quae ventre soluto
Proluvie foeda thalamos, cenacula, mensas,
Compita, templa, vias, agros, mare, flumina, montes
Incestare solent; hae sunt Phorcynides ore
Monstrifico extremis Libyae quae in finibus olim
240Aspectu mutare homines in saxa solebant.
"Carmina doctiloqui cursim recitavimus Umbri.
Quae si visa tibi nimium prolixa, memento
Ipsius id rei vitium, non carminis esse.
Non longum est carmen, mulierum amentia longa est.
17 245O memorande senex, quo se vetus Umbria tantum
Iactat et ipse tuae Tiberis conterminus urbi,
Martia non ab re tantum te Roma vocabat.
Ipsa tuas artes et non trivialia norat
Carmina. te vita functum flevere Latinae
250Naiades et Graiae. tua molliter ossa quiescant
Semper et in summo mens aurea vivat Olympo.

1 de natura mulierum

2 Alphus

3 Iannus

4 Alphus

5 Iannus

6 Alphus

7 Iannus

8 Alphus

9 Iannus

10 Alphus

11 Iannus

12 Alphus

13 Iannus

14 Alphus

15 Iannus

16 Alphus

17 Iannus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: