Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad clarissimum virum dominum | Franciscum Sanutum ad pontificem summum | oratorem dignissimum, 1468 die 14 novembris

Evandri visurus opes accedis ad Urbem
Clarorumque petis iam monumenta virum.
Nec latuit quantum prudenti tollere possis
Publica vel patrium mente levare decus.
5Civibus haec nostris Pythius praedixit Apollo,
Nullius offitium gratius esse tuo.
Sis felix maneasque tua cum prole beatus
Cordaque pontificis semper habeto boni.
Nec iter Hermoleo immemorem te reddat amici
10Distrahat ingenio nec via longa tuo.


2.

Praesidii, Verona, tui Praefectus et urbis,
Excelso Venetum missus ab imperio,
Si lustrare volet (mos est lustrare quotannis)
Subiectosque urbi circumobire locos,
5Prima via e Soria est: Soria est ea vulgo vocata
Porta Tridentinum quae tibi monstrat iter.
Paulum progressis monumentum occurrit Othonis
A dextra, factus nunc locus aede sacer;
Incola Careothas, corrupto nomine Regis,
10Dicit, ut invertat hoc quoque vulgus iners.
Ecce et pastilli genus est paparotha vocari
Coeptum, quod pappa haec Regis Othonis erat.
Digressus tumulo offendes tibi in arce parari
Prandia quo quintus ducit ab urbe lapis.
15Haec Otho rura sibi statuit dulcisque recessus
Unde urbs et lati prospicerentur agri,
Arce superposita, structisque in vertice castris,
Quae loca nunc solum nomen Othonis habent.
Hic pater instituit coluitque Guarinus agellum
20Et natus docto doctior ipse patre.
Hic Cyrrham, hic Clio, Phoebum hic arbusta loquuntur,
Hic ulmi dociles hicque marita salix.
Hic fontes docto didicerunt flumine labi
Ipsaque Castalidas murmurat unda deas.
25Mox tuba depransam increpitet cogatque catervam,
Mox in equo incipiat tota sedere cohors.
Inde Athesi levo semperque crepidine dextra
Pullicellani per loca pergat agri.
Castra obiter Marii cernes victricia et arva
30Pinguia Cymbrorum facta cadaveribus.
Ad lapidem octavum (fauces et claustra vocantur)
Arx saxo afixa est atque Athesi imposita.
Huc te ubi contuleris, quia tecta capacia non sunt
Nocturnam ut requiem tanta cohors capiat,
35Munita arce, habito delectu operaque navata,
I retro Volarnam millia quinque pedum.
Unctus, coenatus, lotus cubitumque profectus
Mane Volarnates desere foenisecas.
Hactenus a dextra iuga sunt fluviusque sinistra:
40Nunc vada sunt amnis traiicienda tibi.
Hic primum incipies a dextra flumen habere,
Hic primum levo monte tenebis iter.
Ad sextum villa est Caprinae prima caputque
Vallis, ubi invenies prandia strata tibi.
45Sunt qui Cavrinum malint ea rura vocari
Quod Verrem credant has habitasse casas.
Iudicio infami (notissima fabula) Verrem
Damnatum hos perhibent incoluisse locos.
Ergo pransus equisque a foeno ad frena vocatis
50Recta iter ad Buchi praedia tende tuum.
Interea occurret pendens Corvaria saxo
Arx, breve et angustum quae tueatur iter.
Instruxere arcem veteres ne barbarus hostis
Impune Ausonias depopularet opes.
55Tertia te inde dies Avianum ad prandia ducet
Per Ripaltenses perque Beluniacos.
Non procul oppidulum est eiusdem nominis arxque,
Dictum quod multa semper abundet avi.
Haec obsessa diu latronibus arva fuere
60Unde et post nomen vallis adepta suum.
Hoc quoque scire licet: Latronia vallis ab Arcto
Est Veronensis terminus unus agri.
Huc etiam imperium Praefecti extenditur urbis,
Sit ne alius paucis praeficiendus agris.
65Sub noctem ad coenam vertex Brentonicus atram
Per iuga Aplicantum celsa petendus erit.
Arx prope firma sedet (Maius vocat incola Dorsum)
Sed sunt Brentonum pectora firma magis.
Duro obsessa diu premebatur Brixia bello;
70Actum erat, hinc latum ni foret auxilium.
Tanta fides populis, nulla inclinavit egestas,
Non flexit clades ulla metusve necis.
Quarta per Murios Robretum versus apricos
Traiice, et ad structas trans vada perge dapes.
75Hinc centum distat stadiis urbs parva Tridentum,
Imperii Veneti finis et Italiae.
Et quia non ultra est regio lustranda, parantur
Hic tibi, si nescis, prandia, coena, thorus.
Ite Tridentini visum miracula templi
80Interea, et vestris credite luminibus.
Quinta trans Athesim ad Murios post prandia campos
I retro, ubi instructa est coena quiesque tibi.
Nunc me fama loci et mirandi gloria facti
Admonet ut referam pauca notemque tibi.
85Forte lacum immissis ratibus subiecerat hostis
Omnem aditum ut Venetis clauderet atque viam,
Ne vexata diu et circumdata Brixia castris
Defendi imperio posset ab adriaco.
Exitium impendens urbi et discrimen amicae
90Non naturalem repperit ecce modum:
Silicet ut terra traheretur classis in altum
Sublataeque irent per iuga summa rates.
Audax inventum temerariaque ausa videri
Primo, nec sani consilium capitis:
95Desperata salus, et summa in rebus egestas
Tentare extremum compulit auxilium.
Inceptum ridebat opus simul auctor et hostis:
Iam nihil intactum, iam nihil est reliquum!
Haud procul a Muriis vada sunt Casselia campis:
100Fama Athesi adverso huc applicuisse rates;
Primum subductas operis hominumque bovumque
Accepit Murius vicus et inde Nagus.
Sublatam aspiceres modo in ipsa cacumina classem
Et modo deiectas valle sedere rates,
105Et modo praerupta pendere in rupe triremes
Donec Turbuleo littore constiterint:
Hinc in Benacum deducta classe paventem,
Protinus ad dominos unda reversa suos.
Ergo tibi sexta ad quintum largissima campi
110Prandia Nagaci Torbuleique dabunt.
Hic fontes, Benace, tui cernuntur et ortus,
Sarca isthuc guttas exonerante suas.
Asper et incultus levam occupat Appenninus
Precipitis Baldi qua latus unda ferit.
115A dextra saltus Leutrini et Monicus ingens,
Qua cadit in nitidum Ponalis unda lacum.
Parte illa (aeternum quod postera praedicet aetas)
Defendit miseram Brixia magna famem.
Omne iter insidiis et plenum hostilibus armis,
120Terra et aqua obsessus transitus omnis erat.
Hoc solum restabat iter per saxa, per Alpes,
Ignotos stupidis hostibus ante locos.
Peneda suspicitur praerupto hic pendula saxo,
Arx belli et pacis commoda temporibus.
125Hic Benacensem aspicies occurrere classem
Et toto effusos littore myoparos.
Nauticus excipiet te primum clamor euntem,
Laeticiam pelago testificante suam.
Mox ingressus aquas lustrabis et oppida circum
130Et quae perpetua littora fronde vigent.
Ripenses igitur pete coenaturus in undis,
Concita quo dextro remige classis eat.
Septima Malsilicem ducet Thuriosque tepentis,
Cedrus ubi exoritur ubere multa solo.
135Si vacat interea pete Tusculi amoena virentis
Et pete Maternos Garganeosque sinus.
Plurimus hos fontes hiberno mense frequentat
Carpio nectareae praecipuaeque gulae.
Cernitur haud alibi (neque enim lacus educat omnis);
140Has praeter nullas carpio novit aquas.
Retibus immensis capitur, pelagoque profundo,
Quingentos unus iactus ut excipiat.
Conditus longas sive hinc mittatur ad oras,
Sive recens, magnis munera sunt dominis.
145Gardius octava, Salo, Sirmio, nota Catulli
Patria, velligera sunt adeunda rate.
Ibis ad excipulas nona, qua Mintius exit,
Lazisiumque petes arvaque clara ficis.
Nomina praeterii consulto multa locorum,
150Vilia quod multum barbara quodque forent.
Veronam hinc decima, admissa classe, nitentem
Per Busoluci prata redibis eques.
Ergo lustrato Borea, conversus ad Austrum
Oppida circumeas inferioris agri.


3. carmen quo ad sublimia et ardua hortatur | Alfonsum Illustrissimum Calabriae ducem | exemplo avi et genitoris suadetque | ut sibi deligat scriptorem rerum suarum | Andream Contrarium concivem atque amicum

Caesar et Ausonii pars maxima nominis, in quo
Spes patris et dii fama recumbit avi,
Surge, age, crescentes praetergredere inclytus annos,
Nec rapere imperium, demeruisse velis;
5Surge, age, fatales propriosque capesce triumphos,
Grandia deque tuo prome trophea sinu.
Excute victrices (tellus tremit hostica) lauros,
Sertaque candidulis da properanter equis.
Eia, age, composita sternantur limina myrto,
10Altaque populeus templa coronet honos.
Eia, age, terdenas longoque sub ordine pompas
Ducat odorata praesul ab arce sacer.
Eia, age, funde moras, tete Capitolia curru
Invectum et nitido Roma revisat equo.
15Eia, age, fac nostri videant quandoque nepotes
Isse catenatos colla superba Getas.
Eia, age (consiliis comes est fortuna secundis),
Aude, vince, liga, perge, facesce, iube.
En quid ago? Aeternae ne supprime nomina laudis.
20Tu gere: non deerit qui tua gesta canat.
Tu gere: non centum qui scribat proelia, nec qui
Victa tuis armis tempora pingat, eges.
Numina consilium bello, deus arma ministret,
Vincas: parva quidem haec si sine vate geras:
25Neu tamen id meritos clarosque meretur honores:
Delige de veneto, qui tua cantet, agro.
Delige: nam magni vix Caesaris acta Phrygisque
Quae caneret venetus digna fuere Maro.
Delige, difficilis tibi non erit optio; non est
30(Quisquis is) euganeis, crede, ciendus aquis.
Quin et adest semperque tuas canit hubere laudes
Carmine: parthenia nunc quoque serpit humo,
Serpit, et ut sese sacri clementia regis
Erigat, inflati non gerit ora viri.
35Nec geret, ingenio quamvis et Apolline plenus,
Scriptaque pyndarico flumine charta micet.
Quem sua non virtus effert, quem iura fidesque,
Quaqua it, et ingenium concomitatur et ars
Largaque grandiloquo sequitur facundia passu,
40Seu laudem misero seu parat arma Scythae,
Seu Ciceronis opes roburve Demosthenis urget,
Eruit aut vehemens exulis ingenium.
Plura licet Liguri, Venetum sed dedecet ultra
Tendere. "De Veneto quis tibi credet?" ais.
45Nemo, nisi hanc laudem mereat Contrarius. Illum
Delige, qui factis sit comes usque tuis.
Delige: non alius tua concinat: ultro recurrunt
Flumina cum nitido concitat ore modos.
Nec tibi de magno quicquam succidet acervo
50Nominis, o titulos si notet ille tuos.
Tu tamen a caro non aspernabere amico
Consilium: serves te tibi ubique parem,
Frustrari malis quam chartas nitere rebus
Verba supergressis, aemulus usque tui.
55Nec temere hortantem me quisquam carpat; oportet
Libera cum domino regeque verba fluant,
Quoque magis Siculos exhorruit ille tyrannos,
Usus is Alfonso gratior esse potest.


4. ad Georgium Merulam

Noster villicus ille, quem, Georgi,
Nosti, villicus ille cui puellas
Famosus muto vastitasque penis
Omnes conciliatque venditatque;
5Ob quem tu viduasque frigidasque
Solus saepe iaces agisque noctes;
Noster villicus ille nuntiavit
Factum te mihi derepente summum
Poetam ac celebrem; simulque versus
10Noctu condere plurimos diuque.
Gaudete et virides parate laurus
Colles Euganei, diesque festos
Tempestivo agite et novo poetae.
At tu, villula nostra, villa dulcis,
15Plurimum tibi gratulamur omnes,
In qua tam subiti exeunt poetae.
Tu qui tam bona nuntia attulisti
Nobis, villice, nil quod apprecemur
Est maius, quam uti te sequantur unum
20Cunni, unum cupiant petantque et ipsum
In solo Merulam sinant grabato
Versus concinere, ut dolore vero
Condiscat miseras plicare voces
Naeniasque elegumque luctuosum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: