Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Fundamenta novi iacentis amplissima mundi
Ille Opifex tantorum operum sine corpore quaedam
Fecit, et humanos non admittentia sensus.
Haec ea sunt quae morte carent: cum corpore quaedam,
5Ut rari stellarum ignes, et quattuor ista
Corpora, quae rerum veteres vocarunt.
His quoque corporibus, quae fecit inania vitae,
Simplicitas quaedam viventia corpora iunxit.
Terram homini dedit, et mutis animantibus: alta
10Aequora, piscososque lacus, et flumina fecit
Pervia Neptuni gregibus: leve sustulit aer
Alituum genus, et liquidis suspendit in auris.
Coniunctos autem tectis coelestibus ignes,
Astraque concessit sanctae consortibus aulae,
15Ac loca mundanam circumlabentia molem,
Quae forma, quae fine carent, incognita quae sunt,
Quae plerique vocant Chaos, indigestaque rerum
Semina, materiamque rudem, Deus unde recepit
Hoc opus: unde trahat posthac quodcumque creandum est.
20Tam dives Chaos, in talem se extendit abyssum:
Materia informis tantam se laxat in alvum.
Spirituum, primo rerum quos fecit ab ortu
Omnisator, pars una suum mirata decorem.
Cum nollet parere Deo (praestantia formae
25Prona est in vitium semper) migrare coacta est,
Ac mutare domos, et in haec mortalia lapsi
Regna volatilibus similes ventosa peragrant
Aurarum spatia, et terra, pelagoque feruntur
Instabiles, loca quaerentes ubi sistere possint.
30Quidam etiam pulsi in tenebras Acherontis opaci
Exsilia aeterno lugent aeterna dolore.
At Deus et Superi, qui cum Genitore fruuntur
Imperio coeli laceros sarcire penates,
Desertosque implere locos tum protinus orsi.
35Ergo hominum quotquot possent fraenare tumultum,
Bellaque, et atroces iras septemplicis Hydrae,
Quae colit in nostro stagnantem corpore Lernam,
Decrevere animas profugis succedere Divis,
Coelituumque gravem sic supplevere ruinam.
40Tum Deus in terris faciens plantaria coelo,
Coepit in humanam curas extendere gentem
Amplius, et formare homines ad Olympica regna,
Praeceptis, ac lege docens, quo tramite niti
Posset ad Elysos soboles Adamica campos,
45Ac duplex ostendit iter. Via prima salutis,
Quam natura tulit, Virtus fuit: altera vero
Gratia nomen habet. Virtus primordia tanti
Est aggressa boni, statuitque in limite recto
Humanos animosa pedes. Vestigia in ipsam
50Vertit honestatem duro scelus ausa capistro
Infrenare quidem, sed Divum evadere ad arcem,
Et perferre gradus usque ad penetralia mundi
Limina non potuit. Res est nimis ardua coelum.
Magna tamen si facta legas antiqua, videbis
55Quae pelago, et terris gessit miracula quondam.
Barbara corda, rudes animos, gentesque superbas
Conciliavit, agens homines, qui more ferarum
Principio errabant iuga per montana per agros
Unius ad morem victus. Hinc oppida, et urbes,
60Et regna, et quondam populorum numina Reges.
Adspice Persarum regem, qui fluctibus altis
Cinxit Athon: cerne excelsas consurgere turres
Et superinductos cameris pendentibus arcus
Sub se avibus praebere viam, subterque sonantem
65Horrendum intortis undarum molibus Istrum.
Hoc struxit Traianus opus, dum Barbara regna
Fulminat, atrocesque petit certamine Dacos.
Iulius audacis Rheni grave murmur, et undam
Praecipitem late effusam, tortoque minantem
70Vortice subiecit plantis. Peditumque, equitumque.
Tanta sequens exempla nepos coniunxit Araxem
Armenium, pressitque iratum exercitus amnem,
Indomito bacchantem aestu, raucoque tonantem
Mugitu, et terga in gyrum spumosa rotantem.
75Haec fecit, quae corda parit sublimia virtus,
Neu decus heroum pereat, sed duret in annos
Perpetuos, incidit ia aes, in marmore signat
Arma, triumphales pompas, insigna facta
Mittit in annales, statuas excudit et arcus,
80Atque suos, utcumque potest, extollit alumnos,
Et cum multa ferat praeclara et grandia virtus,
Nil maius, nil utilius, nil sanctius isto
Ferre potest, quod corda hominum captiva tenentes
Dissipat affectus, ut spemque, iramque, metumque,
85Atque voluptates blandas, ceu nubila ab Euro
Missa fugat Zephyrus, Boreas venientia ab Austro.
Hac duce, quae laus est ingens, nos vicimus ipsos,
Nedum alios, nostrisque iugum cervicibus ultro
Suscipimus. Quod maius opus, quam vincere Cimbros,
90Quam Parthos, quam Massagetas, gelidosque Arimaspos.
Gratia caelestes soboles divinitus orta
Sublimat vetustis opus, nec inhaeret honesto.
Altius it, donec caelum transgressa Tonantem
Invenit, illius nostros ante ora labores
95Collocat, et fieri dignos impetrat Olympo.
Ista tulit sanctos patres, qui prima tulerunt
Sacra Deo, prius effusis quam Proteus undis
Duceret in summos armenta natantia montes,
Et qui depulso repararunt saecula Ponto,
100Ut Noe, cui Ianus erat cognomen, et Heber,
Et domos Abrami tantos habitura triumphos,
Et qui caeligenam post tot labentia tandem
Saecula viderunt mundo illucescere Christum.
Sic abeunt in caelum animae, turmisque coactis
105More avium cum bruma venit coguntur in unum,
Claraque dulcisono volitant in sidera cantu,
Istud iter fecere viri, qui rura colebant
Thebaei deserta soli. Quo tempore Paulo
Funeris officium gemini impendere leones.
110Hanc ivere viam, qui neglexere Deorum
Sacrilegos ritus, et contempsere Tyrannos,
Vincula, ferrum, ignem, exsilium, ieiunia, et omne
Quod Rhadamanthus habet durum, ac miserabile passi.
Quas hinc ad superos animae. Deus evocat omnes,
115Nec meritis ad superos animae. Deus evocat omnes,
Nec meritis, nec honore pares, altissima quaedam
In loca perveniunt, ut quae durissima passae
Sunt tormenta. Domos habita ratione laborum,
Quos haec vita tulit, non pro dulcedine laudum
120Temporis istius, sed pro pietate fideque,
Accipiunt varias, varia ornamenta domorum.
Ista volutantem, cum nox labentibus astris
Iret occasum, lucemque aperiret ab ortu
Iam vicina dies nobis vicinior Indis,
125Me sopor oppressit, subitoque simillima curis
Somnia nocturnis mentem rapuere quietam:
Visus enim cursu rapido super aethera tolli,
Insuetum mirabar iter, mirabar Olympum
In tantos curvatum orbes, nec habere colorem
130Caeruleum, sicut credi mortalia cogunt
Lumina, sed vultu semper splendere corusco.
Per campos etiam longe lataeque patentes
Concilia, et caetus Divum mirabar, et urbes
Aetherias sine Sole diem, sine tempore et horis
135Perpetuam, nullamque vicem concedere nocti.
Quo magis attollebar, quo sublimius ibam,
Tanto lumen erat maius, tanto undique caelum
Latius, et vaste effusi sine limite campi.
Assidue vero flammas adscendere quasdam
140Cum tuerer stellis similes, cuperemque doceri
Quid vellent sibi tot luces, vox impulit aures
Ista meas. Hae sunt animae, quas lumine tali
Affecit divinus amor, quas gratia functas
Corporibus Divum aeternas attollit in arces.
145Vox ubi sic fata est, longe post terga remansit:
Nam fugiens sursum ferri per inane videbar,
Ut fugiunt volucres nervo impellente sagittae.
Meta viae fuit in pratis florentibus, unde
Ambrosiae spirabat odor, cui nulla voluptas
150Aequari sub Sole potest, licet omnia terrae
Gaudia conveniant, fiatque ex omnibus unum.
Hic locus illorum, qui relligionis amorem
Praeposuere opibus: qui sunt tri vota professi,
Depulsi a turbis, et in alta silentia missi.
155Heic memini vidisse meae magna agmina gentis,
Qui ducis Eliae mores, vitamque secuti,
Carmeli nemora et sanctos coluere recessus.
Heic vates Heliseus erat, quem poplite flexo
Totus adorabat resonans praeconia laudum
160Circus: heic Eliadum caput et tutela virorum:
Heic erat Albertus, quo se Trinacria tantum
Iactat, et Andreas pastor Fesulanus, Etruscos
Qui tutatur agros, et fama aeterna Licatae,
Angelus hostili traiectus pectora ferro.
165Tu quoque, Lunensi claudit quem marmore, Luca
Avertane, pater, nec vis in moenia ferri:
Cyrillique duo, quorum unum Graecia, et unum
Protulit Aegyptus, sanctae duo maxima vitae
Lumina, quae totum radios misere per orbem.
170Heic animas fratrum Carmeli in vertice quondam
Caesorum, quando erupit Saladinus ab Austro,
Et rursum Assyriam plebes Agarena recepit,
Vidimus, et sparsum pro relligione cruorem
Pronus adoravi, proceres veneratus avitos.
175Verti oculos: vidi ingentes splendere catervas
Augustinigenum, qui per deserta solebant
Patris ad exemplum, quasi quedam examina nectar
In dulces missura favos, deducere vitam
Caelestem in terris, seseque accingere Olympo
180Inter eos Nicolaus erat (sic namque vocabant
Voce virum Graia) populi victoria nostro
Id sonat eloquio, clarum tota Hellade nomen.
Spirabat iubar ex oculis, ex corpore toto:
Quale serenata spargunt duo maxima nocte
185Astra, Venus rutilans et pleno Cynthia vultu.
Hunc unum venerari omnes, celebrare loquendo,
Ire salutatum, densa stipare catervae,
Mirari, amplecti, divina arcana docentem
Intenti audire animis nec enim pater orbis
190Omnia scire dedit Divos aequaliter omnes.
Plura sciunt quos luce Deus maiore subintrat.
Tunc audire sonum visus verba ista ferentem.
O vates mortalis adhuc, ideo tibi OLympus
Pervius est, ut sis terris dum vita manebit
195Divinorum operum praeco. Tua sancta poesis
Nostra sit. Infames alios fundere versus,
Et cantare lupas: tu te largire Tonanti,
Ut tibi defuncto quondam vitalibus auris
Annuat hanc pariam, nostrisque accumbere mensis
200Te faciat cum gente tua, quae prima Penates
Hos tenuit cum gente tua, quae tempore prisco
A veteri demissa Rechab tot saecula vidit,
Tot visura, novi quot erunt ad tempora mundi.
Nam proles sata patre Rechab labentibus annis
205Venit ad Eliadas melioribus usa magistris.
Dic illum, quem luce vides praecellere tanta:
Dic quibus in terris ortus, quo tramite gressum
Huc tulerit. Gratum Superis opus omnibus istud,
Praesertimque tuis. Istud rogat Angelus, istud
210Supplicat Albertus, necnon Helisaeus avorum
Maximus: hoc alii. Totus te implorat Olympus.
Talia cernentem per visum oracula somnus
Deseruit. Phoebo cum lux clarescere orto,
Exsilio in plantas, multumque diuque volutans
215Somnia suscepi, Divum mandata precatus,
Ut promenda novas pluerent in carmina vires.
Mox feror in tales post haec praeludia cantus.
Picenum Italiae pars non ingloria quondam
Prole virum felix: qua Sol iam fessus Olympo
220Labitur in magnos apices, et in ardua tollit
Se iuga, quae frondens agit Appenninus in altum
Aera: qua vero rutilans Aurora resurgit,
Se premit in parvos colles Adriatica vorsum
Litora, et aequoreas mittit vestigia in undas.
225Nomen id accepit, qui turba Sabellica voto
Olim vero sacro cum transmigrare in illos
Turmatim campos volucris Mavortia picus,
Ad vexilla volans comitem se praebuit. Ergo
Nomen avis fecit nomen Picentibus agris.
230Ista sinu multas regio complectitur urbes,
Oppidaque illustri longe celeberrima fama.
Heic Quiriaceo felix Ancona sepulcro:
Heic Recinatis agri templum memorabile magnae
Matris, ubi excelsam Paulus superaddidit arcem:
235Arcem alto capite in caelum pinnisque minantem,
Et solitam pelagi fluctus audire frementes.
Urbs Recina in campis olim stetit. Arma Gothorum
Aequavere solo cives qui cladibus illis
Emersere, suos transportavere Penates
240In iuga praerupti qui respicit aequora montis,
Ammisitque suam veteri cum nomine sedem.
Adde Tolentinus contermina montibus arva:
Qua fluit angusta veniens de valle Chientus.
HInc decus, ex armis, ex relligione profectum
245Invenies duplex, quod tollit ad aethera gentem
Indigenam, quod Piceno tantum decus addit
Dactylico, quantum radians carbunculus orbi.
Haec quoque Francisco, terra est decorata Philelpho.
Non minus est, quam pulcra suo Verona Catullo.
250Illum ego paene puer quondam vidisse recordor
Iam gelidis niveum canis sermone disertum
Romano, Graioque simul, lauroque virentem, et
Progenie duplici Mario ac Xenophonte beatum.
Relligio dicenda prius: memoranda secundo
255Arma loco: metam sonipes sudabit ad istam.
Aeditus in lucem sterili Nicolaus ab alvo
Fertur, ut Abrami quondam natusque, neposque:
Ut Samuel populi princeps, Sadaique sacerdos
Maximus, et pollens immani robora Samson,
260Tergoreque hirsuto vates insignis et agno.
Non poterat natura istos educere partus
Ut pote maiores aliis mortalibus. Istam
Divinae virtutis erat producere prolem.
Propterea invalidos cum se videre parentes,
265Continuo ad magnum se convertere Tonantem,
Tollentes in caelum oculos, corda, ora, manusque.
Lux ierat, fessos nox intempesta diurnis
Mortales operis somno compresserat alto.
Ecce unus Divum aetherio demissus Olympo
270Visus adesse (Deus tali dignatur honore
Quos amat) et verbis ita compellare iacentes.
Si prolis vos pulsat amor, Nicolaica templa
Quaerite, et illius de nomine dicite natum.
Dixit, et in caelum levibus se sustulit alis.
275Evigilant, et visa alacres insomnia narrant,
Suspensisque putant animis quae templa iubentur
Querere. nam tali norant cognomine templa
Multa per Italiae per Chaonis oppida multa.
Audierant Barri magnis insignia votis
280Moenia, et illustres Nicolai antistitis aras.
Hunc olim Lycii postquam Pataraeus Apollo
Occidit, et priscae tenuere silentia sortes,
Viventem ac vita functum quasi numen habebant
Tutelare: salus Lyciae pendebat ab illo,
285Sive fames, seu Mars praemeret, seu pestifer annus.
Sed cum forte illas hostis percurreret urbes
Barbarus, et ferro ac flammis invadere agros,
Ne fieret brutae corpus venerabile genti
Praeda, brevi cives lembo imposuere volentes
290Abdere, dum posito fierent loca tuta tumultu.
At mare (sic caelo quo temperat omnia, visum)
Vi subita ventorum altos attollere fluctus
Cepit, et avulsum ripis per caerulea lembum
Vexit in Italiam, Dauni ad litora fixit.
295Apulus ad ripas lembum miratus inermem,
Ac sine remigio positum, custode carentem
Esse ratus, quod erat facinus mirum insolitumque,
Insilit, et velatam ostro disglutinat arcam.
Dum videt exanimum corpus, stupet, haeret, et horret
300Mentis inops: sed rem certus agnoscere tandem
Intuitur sacro plumbum sub vertice sancti
Nomina patris habens: sic res innotuit urbi.
At cum tota gravem casum Pataraea dolerent
Litora, et ivisse vicina per oppida luctus:
305Quaesitum cives diversa per aequora cymbam
Veliferas misere rates: quarum una Tarentum
Venit, et ex Lyciis iterum res cognita nautis.
Huc igitur secuere viam, puppimque subintrant,
Qua natat in salsos lento amne Potentis fluctus.
310Litora radentes ibant, quae Tignia cursu
Dividit: evadunt celsi viridaria Firmi,
Arvaque perpetuo citri redolentia flore:
Citri inquam, cuius plantas Atlantis ab horto
Transtulit ad nostras rediens Tirynthius oras.
315Praetereunt Ascli sines, rapidique Truenti
Ostia Praegutii, quod nostri temporis Aetas
Nominat Aprutium. Colles Sarmatica regna
Iam subeunt, et prisca quibus stetit Adria campos:
Adria Romano fecit quae nomina Regi.
320Mirantur non visa prius, quaeruntque doceri
Quae loca cumque vident, et rerum nomina discunt,
Quae sua vicinis recitent in tecta reversi.
Et quoniam lenes flabant ad carbasa venti
Otia ducentes memorabant plurima Nautae
325De Picentis agri populis. Aquilana ferebant
Moenia ab antiquis Samni tribus urbibus olim,
Fatalem interitum, bellique incendia passis
Orta, et in excelsi fundata cacumine montis.
Forconium fuit una trium: fuit una Amiternum:
330Tu quoque Corfinium, vestri modo sola supersunt
Nomina. Res istam fato transivit in urbem,
Pelignos, Ortonam, amnem, cui nomen Aterno
Transit, et ex oculis velox rapit omnia cursus.
Prima fugit, Garganus adest, ostendit aprica
335Tempora, et in caelum cono se porrigit alto.
Litora se introrsum sinuant, et moenia pandunt
Sipunti nam: urbem sic Daunia prisca vocabat,
Manfredi modo nomen habent. Bariensia prendunt
Litora Daedalides, quibus olim fecit Iapyx
340Nomina. Cannensi quia praelabitur unda
Aufidus infamis Romano sanguine factus,
Conscendunt ad busta patris, temploque potitos
Relligio maior, maior reverentia tangit.
Tum ductis in gyrum oculis pendentia cernunt
345Dona: peregrinis opibus sacraria tamquam
Aulaeis vestita vident, nautasque retortis
Vorticibus raptos, perfossaque pectora ferro:
Thoraces, clypeos, quos in discrimine pugnae
Inter mille situs gladios, et spicula vovit
350Miles inops spei: galeis, et ahenea tela:
Vincla pedum, manicas, ferrugineasque catenas,
Ac furum infames laqueos, et cetera nostram
Aerumnam, miserosque hominum testantia casus.
Procumbunt humiles ad mausolea, petuntque
355Progeniem, quae sit magno sacrata Tonanti
Perpetuo, scelerum labem quae ne sciat umquam.
Attulerat placidam nox intempesta quietem,
Et tacito caelum per opaca silentia cursu
Sidera torquebat tremulis radiantia in undis.
360Procubuere toro: sed cum iam Lucifer albae
Nuntius Aurorae claro se attolleret ortu:
Ecce senex, cui circa humeros Holoserica vestis,
Canities autem velata bivertice mitra
Adstitit in somnis, sterilemque affatur Amatam,
365Sic referens. Peregrina nurus tua vota secundant
Numina: concipies. Verum reminiscere natam
Progeniem sacrare Deo: nec plura locutus,
Proripuit pulso sese per nubila somno.
Evigilans igitur coniux ad somnia mentem
370Sedulo convertit, memorique per omnia sensu
Verba audita ferens, animum, spem concipit altam,
Compellatque virum, noctisque silentia ducunt
Alternis usque ad Solem sermonibus ortum.
Continuo sensere animis discedere curas,
375Atque serenari mentes: in pectora labi
Laetitiam: blando applausu gestire medullas.
Tum sterilis natura, novum sortita vigorem,
Crevit, et ad grandes evasit idonea partus.
Discedunt convoti ambo. Iam Luna recepto
380Lumine fraterno novies compleverat orbem:
Progenuit prolem genitrix, cui nomina sancti
Praesulis imponens dedit, et lustralia fontis
Stagna sacri. Tepidas primaeva infantia cunas
Transiit, et fandi dulces pervenit ad annos.
385Tempus erat soboli iam prima elementa salutis
Tradere: iam vivendi habitu formabilis aetas:
Qualis aequi, cum tres annos iam natus habenas
Mandit, et imposito discit parere magistro.
Instituens natum pietas materna docebat
390In primis orare Deum, magnamque Parentem,
Ac superos: genibus flexis procumbere ad aras,
Et duplices proferre manus, ac murmure parvo
Poscere subsidium contra tria maxima morum,
Quae feriunt animas: irritamenta malorum,
395Aerios Manes, sensum melioribus hostem
Consiliis, et corrupti contagia vulgi:
Unde trahant animi sordes, et amabile virus,
Non secus ac pecudes, quotiens it pestifer annus,
Si simul incedant campis, et gramina carpant,
400Lethiferum flatu dant, accipiuntque venenum.
Tartarei Manes genus implacabile multas
Diffusum in species, numquam certamina ponunt:
In viciis regnant. Est qui sibi vendicat iras,
Et trahat in rixas homines, in iurgia, in enses:
405Alter avaritiae studium facit, alter Amorum:
Alter ad Invidiae flammas, incendia, et Aetnam
Provocat, est etiam vitae qui taedis sanctae
Gignat, it immundis statuens solatia rebus.
Deditus hic Genio, studet oblectare palatum,
410Inservire gulae, de more cucurbitae in alvum
Crescere, et esse suis onus importabile plantis.
Alter in humano fastu distendit, et inflat
Corda virum, cupidus laudum, sitibundus honorum.
Haec igitur contra saeva, atque immania monstra
415Poscere quem docuit nato fidissima mater,
Esse Deum memorans, a quo dependeat uno
Hoc totum quod fecit opus, monstrabat Olympum,
Et maria, et terras, et quae nascuntur in illis:
Personas tris esse Deo: venisse secundam
420Ut nos ad superos ageret, Christumque vocari
In terris sine patre satum, quai caede cruenta
Debita persolvit moriens antiqua parentum.
Addebat Stygios amnes, altumque Barathrum,
Et Furias, quae dant animis tormenta malignis:
425Quae Superis odiosae abeunt: addebat Olympi
Gaudia, perpetuam requiem, convivia, mensas,
Quas sine fine habebant, qui cum pietate recedunt:
Arsurum terrarum orbem, mare, et aera quondam:
Et ventura novi secla immortalia mundi,
430Quae miseris maiora ferant tormenta, beatis
Gaudia, et a cursu faciant desistere mundum:
Venturamque diem, qua mortua corpora rursum
Accipiant reduces animas, vitamque recentem:
Qua prope torrentem Cedron cogatur in unum
435Concilium genus omne hominum, quos prisca tulerunt
Saecula adusque dies illos ab origine rerum,
Et fore cum strepitu vocum, et clangore tubarum
Horrifico grande examen, quo praemia iudex
Digna det, ac meritis correspondentia Christus:
440Christus enim, dixit genitrix dulcissima proles
Adveniens magna cum maiestate sedebit
Aerias inter super alta sedilia turmas.
Prosequitur natum instituens, ac talia fatur
Hanc tamen, ante diem miseram tristem atque tremendam
445Bis septem venturae aliae: quarum una tumultus,
Quaeque suos habeat diris asperrima signis.
Prima dies adiget omnis Nereides undas
In Furias, facietque fretum transcendere montes
Aerios ter quinque pedes, stabuntque levatae
450In speciem murorum undae: superabitur Atlas.
Pelion, Ossam, Othrym, Riphaea cacumina Pontus
Vincet, et in caelum fluctus mare porriget altos.
Altera sub terras rediget freta, Tartara adusque,
Et sua, cum cernent Tethym, Tritonas, et ipsum
455Protea, disperdi metuent incendia Manes.
Tertia balenas, physeteresque praealto
Vertice, deformes phocas, et caetera monstra,
Quae pascit Proteus pastor Neptunius, extra
Aequora depellet, magnosque ad sidera tollent
460Mugitus pavidi circum omnia litora pisces.
Quarta trahet Stygios ignes per viscere terrae,
Atque absumet aquas, facietque arescere fontes,
Flumina, et Oceanus pulsis vastabitur undis,
Ac raptas ostendet opes, argentea vasa,
465Aureaque, et grandes hominum sine viscere acervos.
Tum demum incipient longis abscondita saeclis
In lucem prodire iterum Mavortia tela:
Quae Poeni et Persae bellis navalibus olim
Amisere. Rates scombris habitacula factae,
470Adspicient rursum stellas Erymanthidos Ursae.
Quincta premet genus arboreum, plantasque virentes:
Sanguineo sudore nemus se vestiet omne,
Prataque florentes stillans cruor imbuet herbas.
Sexta domos aequabit humo, cum turribus alta
475Moenia: consternet sublimia vertice quidquid
Fabre operis hominum tantis fecere labores.
Aegrotabit enim tellus, et frebriet aer,
Astraque et hos tantos motus turbata dolore
Insolito natura dedit: natura furenti
480Par, cui det vires, animumque phreneticus error.
Tum volucres pavor invadet, nec pabula quaerent
Amplius, ac sedem venient trepidanter in unam
Immites, mitesque simul. Fulgore tonabunt
Erumpente poli, currentque ardentia ab ortu
485Fulmina ad occasum. Quo mens humana fragore
Concidet: indignans sic excandescet Olympus,
Septima contundet silices, collisa sonabunt
Marmora, et in pugnam lapidum rapientur acervi,
Et quae dissilient partes in mutua rursum
490Vulnera concurrent. Terrarum octava movebit
Fundamenta, trement Alpes: et rura dehiscent:
Nec feret undanti tellus vestigia tergo.
Nona dies aequabit agris altissima montes
In iuga porrectos. Cineremque resolvet in antrum,
495Et montana humiles faciet Deus omnia campos.
Prodigiis homines tantis, ac talibus acti,
Antra, quibus sese abdiderant, umbrosa relinquent,
Et decima sine voce sine mente ferentur
Huc illuc, quo stare loco quo tendere possint
500Ignari, et longa mortis formidine victi.
Undecima, visu horrendum, cogentur apertis
Nuda super tumulis ossa exspectantia vitam.
Corporibus bis sexta dies infesta supernis
Adspiciet labi astra polo: discedere Lunam
505In tenebras: fieri exstinctis caelum ignibus atrum.
Nam ieiuna diu, postquam combusta vaporum
Nil dederit tellus, pasci quibus ante solebant,
Sidera deficient: velut esurientia quaedam
Corpora, et exstincto scintilla volatilis igne.
510Se pater a magnis ait haec audisse magistris.
Omnia tunc etiam vacuis animantia campis
Territa, et horrendos mundi admirantia casu,
Implebunt tristes altis mugitibus auras.
Altera bis sextae quae successura, videbit
515Stragem illam communem hominum, cum a faucibus Orci
Mors egressa metet quidquid mortale per omnes
Inveniet terras, magnoque in lurida rursum
Tartara descendet numquam reditura triumpho.
Auferet immissis orbem penultima flammis,
520Et complexa solum rapient incendia quidquid
Convexo Sol Luna minor complectitur orbe.
Nil veriti Divorum aulas caelestia lambent
Atria consumptis terrae radicibus ignes.
Tanta erit ardori permissa licentia: talis
525Inter mundanas surget discordia partes.
Haec tibi care puer volui memorasse, Tonantem
Ut nunc, et tota discas aetate veteri.
Hos igitur mi nate dies, hoc flebile tempus
Mente tene, et cave sis a tanti turbine luctus.
530Sancta potest probitas tutum te reddere, sancta
Relligio, pietas potis est te sancta beare.
Talibus imbutus studii erescebat, et alto
Pectore volvebat natus documenta parentis.
Iam septennis erat, dici iam desinit infans,
535Fit puer, et sensim fortes adscendit ad annos,
Nec lascivit adhuc: vitam incepisse videtur
A senio. Levibus comites per compita ludis
Indulgere videt: pueros puerilibus uti
Officiis: legit ipse domi, meditatur, et orat.
540Nil leve, nil iuvenile sapit: canescere sensu
Ceperat, et virides transcendere moribus annos.
His studiis, ista laeti grevitate parentes
Dulcibus exsultant votis. Pater illius acre
Versus ad ingenium, pinguem quasi cultor ad agrum,
545Cui videat satis esse parum sudoris et artis,
Ante focum noctu linguae documenta Latinae
Prima dedit, quibus usa fuit Romana iuventus,
Tempore quo prisci clavum tenuere Quirites,
Nomina doctrinas a libertate trahentes,
550Illa quod ingenuae quondam documenta iuventae
Phoenices, Grai, Assyrii, rerumque potita
Roma dabat, variis sub preceptoribus hausit
Ubertim. Fuit ista pio pia cura parenti.
Tum quoque paene infans sacri collega senatus,
555Atque sacerdotii consors evasit d aedem,
Cui titulus Salvator erat, potuitque teneri
Divite proventu, nisi iam sibi conscia caeli
Mens parvi fecisset opes telluris, et undae.
Natura ingenuas erat inclinatus ad artes,
560Sed tamen ad delubra magis, cum nomine magni
Nicolei mores simul usurpasse videtur.
Ante alios ad templa venit: procumbit ad aram,
Non oculis, non mente vagus. Quaecumque Sacerdos
Perlegit, attenta capit et considerat aure:
565Illius in sensus dociles stillabat ab alto
Occulte divinus amor: formabat in illo
Viva sibi delubra Deus: florebat in horas,
Ut florere solent tepido nova gramina Maio,
Relligio: pietas animum complexa ferebat
570Mortalis vitae, et fluxarum oblivia rerum.
De puero memorant opus admirabile, magnum
Argumentum animae iam Divum in regna receptae.
Candida monstraret cum libamenta sacerdos,
Murice fulgentes attollens altius ulnas,
575Apparebat ei non parvo candidus orbe
Panis ut apparet nobis, sed parvulus infans,
Aut specie puer eximia, qui sancta movebat
Ora, manus, oculos, solitus mysteria quaedam
Ad puerum divina loqui, quae audire profani
580Non poterant. Sicut cum parva foramina Solis
Ingreditur radius, non aera permeat omnem,
Sed fluit angustam signans in pulvere lucem:
Sic ea vox solas pueri veniebat ad aures.
Esse a secretis aetas innoxia Christo
585Coepit, et ad sciri sancta in consortia Divum,
Ac Superum fungi officio: quod Elisabet olim
Unica progenies teneris accepit ab annis.
Unde fit ut quosdam videat Deus ore sereno,
Suscipiatque hilari tamquam sua pignora vultu:
590Ore truci quosdam cernat, quasi semine Ditis
Progenitos. In quosdam autem neque lumina vertat,
Praeteriens tamquam foricas et olentia lustra.
Principio Iudam tenebroso emergere ab Orco
Et niti ad Superum coetus patriamque volentem
595Iuvit, et extento traxit de Acheronte lacerto
In Styga lapsurum, summaque ex arce ruentem
Destituit: Paulum atrocem Stephanique madentem
Sanguine protexit, dulcesque recepit in ulnas.
Sunt qui communes caussas ab origine dicant
600Progenitas, ut caelum, ignes, auram, mare, terras,
Producente Deo: qui mo ut fecerit illas,
Aeternam in requiem conversus, et otia, tamquam
Iam senior curas operandi evaserit omnes.
His itaque in coitum caussis venientibus, aiunt
605Effectus varios fluere, et deformia rerum
Corpora, quae inficiant animas. Nam qualia nactae
Corpora sunt animae: per talia vota feruntur.
Flava bile calent: ideo rapiuntur in iram
Praecipites, in bella volant, in vulnera currunt.
610Sic erat affectus Turnus, sic fortis Achilles,
Hector, et Aeneas, et qui laudantur in armis.
Atra metum generat, nec init certamina, ferrum
Damnat, et alipedum cursu non gaudet equorum.
Humor hic in venas penetrans, in corda, viasque,
615Per quas vita subit penetralia verticis antra,
Nocte premit sensus, animasque obnubit opacis
Nubibus, et variis deludit lumina formis,
Vanaque dum vigilant homines insomnia cernunt.
Talibus ex caussis nasci fanaticus error
620Fertur, et incerto titubans insania gressu.
Sic furit Alcides, sic se transverberat Aiax
Sic est cum puero submersa Palaemone mater.
Hippolyti monstris ita mens delusa marinis.
Empedocles ita se Siculos demersit in ignes.
625Pituitae vero faciunt frigentia corda,
Otia, et ignavam, damnatricemque laborum
Desidiam somnos, et conniventia semper
Lumina: nec laudes curant, nec honore moventur.
Purpureos vero meliora negotia, sanguis,
630Gaudia, laetitiamque parit, convivia, cantus,
Blandimenta iocos, tetricaeque oblivia vitae.
Talis erat, quisquis gemmis intexere et auro
Ornamenta, domos Paaiis fulcire columnis
Caepit, et in grandes marmor formare colossos.
635His studis affectus erat Lucullus, et urbem
Qui studuere alias urbes praecellere Romam.
Haec igitur caussis opera adscripsere secundis
Quae Deus inspiciens, ut commentantur, et aiunt.
Delectu cunctorum habito, quasi providus emptor
640Optima quaeque legit, qua sunt vulgaria transit.
Haec autem fingunt, ut si deprenditur ullus
Error in effectu, causas referatur in illas:
Quae casu turbatae aliquo, caelestibus omnes
Reddere nescierint aequaliter aptos,
645Fallitur hoc quicumque putat. Nam carpere caussas
Nemo potest, quin carpat eum qui condidit illas.
Hos natura Dei male cognita misit istas
Verborum ambages: credunt culpabile quosdam
Non omnes servare homines, atque istius ergo
650Inveniunt caussas, quibus hoc adscribere possint.
Non est culpa Deo, qui fas, humanaque iura
Conculcare potest, quosdam contemnere, quosdam
Sumere: nil cuiquam debet, facit omnia gratis.
Sunt quoque qui dicant venturi temporis acta,
655Quae Deus ante diem, tamquam speculator ab alta
Arce videt, caussas huius discriminis esse.
Hinc fit ut arbitrii, dicunt praecognitus illos
Usus agat sursum, caelique attollat in arcem,
Ante suas ratio possit: quam surgere ad artes.
660Hi quoque, ni fallor, frustra nituntur, et audent
In fragiles hanc, tantam humeros convolvere molem,
Ut memorant, si forte movent praevisa Tonantem
Acta, vel impellunt igitur, coguntque, ligantque?
Vimque adhibent, quod de summo sentire nefandum est
665Principe: vel suadent solum, quod credere dignum est,
Omnino ergo manens in libertate voluntas,
Non vim passa Dei praecognita suscipit acta,
Et quia vult solum, nam se regit ipsa, movetque
Libera, lege carens, nullique obnoxia fato.
670Nam quae de fatis memorat Chaldaea, videntur
Somnia: nec vires animis infundere nostris
Astra, nec affectus possunt: Deus intima caelo
Intima telluri virtus agit omnia libet.
Quos vocat ad superos, quia vult vocat ire sub umbra.
675Qui vult ire, sinit. Quali processit in auras
Sidere vitales, vel quo concepta propago
Semine, nil curat. Vitae venerabilis olim
Vir fuit, et vates venturi praescius aevi
Mirlinius, Laris infando da semine cretus:
680Hic satus infami coitu pietate refulsit
Eximia, Superum factus post funera consors.
Non igitur qua sint hominum compagine ficta
Corpora metitur: flavae dominatur et atrae
Bili opifex: potis est etenim frigentia corda
685Inflammare, docent quae tot tormenta puellae
Sustinuere, quibus gelidum natura timorem
Indiderat: potis est compescere flammas
More equitis, qui lora trahit, qui tracta relaxati
More gubernantis, qui dum laetanti in alto
690Ludere, non scopulos fugiens nunc transtra levata,
Nunc pressoclavo ire facit de pectore Pauli
Sustulit hostilem, sanctumque subintulit ignem.
Si cui fas terram sit fecundare volendos
Nil opus est, villam quotiens mercatur et agrum,
695Vestigare prius vires, habitusque locorum:
In manibus quod quaerit habet fecundat emendo.
Non fuit ad tantos igitur Nicolaus honores
Adscitus, quia venturos Deus illius actus
Viderit, aut quia mens corpus sortita fuisset
700Morigerum, non quod tulerint ita mitia fata.
Fors fortuna fuit Patris indulgentia summi
Libero et imperium nacto sine lege Tonanti
Sic placitum. Satis est nobis hoc scire, superque.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: