Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Regnat in urbe sua probus et Castrutius audax,
Ardua precipiens, super omnia partis amorem:
395Et populum servare monet sub pondere vite.
Atque rebellantem sibi vult intrare sepulcrum:
Lucanosque regit, qui tunc parere potenti
Sollicitantur ei vi plus quam cordis amore.
Inpiger ad populum milex tulit unde Paganus,
400Et sua iura movet: "non sum tibi causa salutis,
O popule infelix, ego, non sum Quartigianus?
Non me per medium presserunt pondera belli?
Non domus atque mea turris vitricia signa
Cesaris ostendit Pisanis agminibusque,
405Quando equites veniunt Lucam, custode necato,
Nomine pastoris, cum splendent arma refulgent?
Non aquilis nigris fulget mea turris amena?
Quando, ego, et ipse sagax Uguicio iam prope muros
Tunc fuit, insinuo non tunc vexilla per arcem
410Militibus cunctis veniant ut frangere portam?
Vos modo nec minimum vestro confertis honorem,
Ac regit intrepidus populum Castructius omnem?"
Et populus cunctus motus dulcedine partis
Flectitur exiguus. rogitant; Castructius offert:
415Unde illis regimen fuit, et comune tenebant.
Non sinit esse locum gladiis vagina duobus,
Nec simul ora frenum duo tantum dura gubernat.
Sic animis secum disiuntis unus et alter
Deviat a medio virtutis, et odia surgunt.
420Despicit ille: silet milex: despexit eundem,
Et populo coram Castructius ista locutus
Tunc fuit, et tenuit regimen. divisit in annum,
Suntque sui primi menses. regnavit in urbe
Liber, et in sexto debebat redere sedem
425Illi: cuncta probus firmavit et omnia secum,
Civibus allectis lucanis, regnat et ipse.
Ille set obstabat, baculum se velle petendo:
Non dabat ille sagax; faciem mostravit et ausum:
Ictibus ad sturmum pulsatis era sonabant:
430Mandat in arma rui: strepitum dum sentit amicus
Exit ab urbe levis, victoris more, secutus
Lombardum ipse Canem, paucis comitantibus ipsum.
Postea set regimen solum trasfertur ad illum.
Qui minimos urbis cupit et extendere muros:
435Et David ille Syon plantans: Ierosolima fulget,
Unde venire solet Deus atque ubi condere leges:
Sic muris celerem nectit Castructius arcem
Versus pisanam, cuntis cernentibus, urbem;
Et vocat insignis Augustam Cesaris illam,
440Reddere ubi voces, nocturno tempore tantum,
Hic facit intus ibi iuntis custodibus arcis.
Iam quibus expleti, castrum Mons ipse Marie
Forte rebellabat, conatur quot probitatis
Vir et habere suum vicinum providus Arno.
445Et fuit intus ei suffultus sanguine patrum,
Promictensque: parans Velter petit inde monetam
Quam numerare velit: respondit promtus: et ipse,
Tempore conposito tantum bis quinque dierum,
Se dare dicit, habens totum, miser, utique posse.
450Unde suis properans Lucanis Teutonicisque
Circuit expectans: et non referebat amicus:
Terminus unde fuit, potuit nec reddere votum.
Qua ratione probus, postquam conduxerat aptas
Ipse acies, castrum temptat per bella tenere.
455Nec datur. attingit gens tunc lucana pedestris,
Ambulat, estque simul, faciunt tentoria cunti,
Obsidet et populus: castrum nec redditur illis.
Ultimo, subactis cuntis, prope menia bellum
Immisere: fuit nec tunc victoria terre:
460Excogitatque modum talem Castructius illic.
Machina fertur, eit quam tunc aptare magister,
Pondus et ad fundum ponit, canapamque traentes:
Funda levatur humo, salit atque ad sydera saxum:
Pervolat, invisum venit, et post menia frangit,
465Concutit et turres, arcemque invertit ad imum.
Nec istauratis tantum vel forte duabus,
Pluribus immo, illi nec saltim vivere possunt.
Bella quibus victis non plus sufferre potentes
Reddere se cupiunt, quos ille in federe iunsit.
470Velter et ipse prior cuntis tunc reddere claves
Vult: tamen ille negat, dicens: "hoc iam bene castrum
Nos retinemus, et est nostrum: set viribus istud
Vicimus, unde sumus bellis iam forte sepulti".
Tunc venit et presens Velter fuit, atque petebat
475Federa: respondit: "non sum" - Castructius illi -
"Iuribus astrictus: iam terminus ipse cucurrit
Et mora preteriit, terram te reddere nobis,
Fallere nec possis quemquam: te vita sequetur;
Carcere set clauso volumus tibi reddere munus".
480Atque inter tenebras locat hunc Castructius unum.
Sicque revertuntur Lucam. fuit intus equester
Ipse suis cuntis, capitaneus estque: levatur
Vox: "probus et fortis vivat Castructius, ipse
Vivat!" et ipsa simul gens omnis protulit "ammen".
485Ille set insignis tantum ista ad verba movetur
(Nec iuvenilis eum levitas vel gloria queque
Extulit in ventum), quantum si in monte fuisset
Turris ad internam radicem: sic probitatis
Finserat aspectum, quod nec ad tanta movetur.
490Et subito immo gravem faciem vertebat ad omnes,
Quam decet ipsa ducem, palmam cum fecerit omnem.
Pergitur, estque aule vicinus: prandia dantur
Militibus primis sotiis, et cuncta silerunt.
Currit et ipse ortus solis, tempusque set omne:
495Nec fluvius tantum, navis vel fluctibus, ipsa
Atque sagitta venit citius, quam tempus in orbem
Surgat. in urbe fuit lux inmediata secunda,
Civibus adiuntis in aula sponte Senatus:
Et sic costituunt dominum, vocitantque perhennem.
500Iam quibus ipse probus respondit voce senili:
"Iure ego quo possum? deceat vel forte videte
Offitium minimum civem dominantis in urbe
Civibus: et renuo". "volumus nos utique cunti"
Insonuere pares: placido qui postea vultu
505Induit ipse manum baculo regnare potenter,
Unde fuit divo tunc Luce lata potenter.
Set male quam capiunt non assuefacta labores!
Scilicet ut teneros ledunt iuga prima iuvencos,
Et frena vix pullus patitur sufferre caballus,
510Sic renuit parere sibi generosa propago
Cesaris astringa fulgens, tantisque vocatis
Iuribus inperii, scribis decreta gerendo,
Spernunt, concipiunt, cupiunt splendere priores,
Nec parere volunt, fluvio nundante set obstant.
515Et movet intrepidus bellum Castructius illis,
Dum fugiunt Collem Puteum, retinentque potenter.
Obsidet ille cito Lucanis omnibus arcem,
Dum nituere canes clipeis, ariesque refertur
Machina, set gattis circundant undique castrum:
520Obstant: ille furit: firmatur gensque rapina.
Non erat intus eis victus: vexilla levarunt
Nobilis et Nerii comitis; nec ille favebat.
Et rediere fame sub federe quo voluisset.
Vix laterum quidquam remanet: fregere peromne
525Castrum (tanta rapit stolidos discordia nequam!),
Nobilibus trusis inter sua menia Luce:
Hos clausitque suus, plus quam Castructius, error.
Bellat ipse etiam post hec discrimina Vinci
Cum bene quingentis referens solum ipse trecentos,
530Cum bellavit eques, pars altera setque pedestris;
Militibus guelfis devictis, quando et habenas
Hostibus incidunt, errantque animalia secum.
Forte erat et castrum tunc obstans monsque Colonus,
Et per Gharfaniam splendens cernentibus illud,
535Desuper atque ipsum protectum viribus archis,
Infima Bargha cui, velut urbs subiecta, manebat.
Hoc probus aspiciens, terrebant undique postes:
Crevit et in animo virtus; conatur et illud
Vincere. conduxit gentem super atque cacumen,
540Bella movens propriis tunc viribus. accipit archem,
Castrigerique suos tantum defendere muros
Fortius attemptant: ornant et stramina ponunt
Menibus. atque probus robustos eligit omnes:
Preparat et ghattos: attingunt fortiter illud.
545Fulminat et castri gens, hostis more, sagittas,
Cum pluviosus humo madefacta aspergitur imber,
Etthera nigrescunt, quando ipsa tonitrua terrent:
Nec redduntur; eis tantum set fortiter obstant:
Intrepidusque leo melius circundat eosdem
550Undique bella parans, memor et non utique vite.
Mille super ductis, armorum quoque paratu
Incitat, et primus contingit menia castri.
Quem male tunc ingens tot inter prelia saxum
Vulnerat, et numquam fatigatus in ardua belli
555Clamat voce suos, pugnamque inmisit acerbam:
Castri gensque suo moribundis robore fracto
Pacta petunt: retinent lumen decernere vite.
Sicque suum volitum deduxit. redditur illi
Trasiricus castrum vicinum, setque rebelle:
560Viribus amissis, nec sperans esse recursum
Hoste suos mictit: quos et Castructius audax
Iunsit amore. datur: munit tamen atque refirmat,
Iureque Gharfanie gessit probus ipse per arma.
Tandem cunta suo baculo subiecta potenti:
565Pervenit et Luce, regnatque potenter ibidem.
Qui, bene post menses nec vulnere consolidato,
Urbs magis esse decens, quam castrum forte vocari
Postulat et solitum Ficeclum reddere fedus,
Hostibus ista ferens: "quo vos Florentia iure
570Possidet? accipiam, tantum vexilla tenete
Cesaris". et renuunt, Guelfos se quosque gerentes.
Quos, prius artatis sub obsidione, rebelles
Nec revocare potens studio vel arte sagaci,
Inpetit atque fuit subitus prope menia castri
575Agminibus quantis. pestes tunc temporis intus,
Fulmina cum rutilant ventusque involvitur orbe,
Hostibus invasis et tunc insontibus intus,
Diripiuntque leves muros faciuntque foramen.
Intrat et ipse: suis fertur carraria terre.
580Vix quoque percunctum capiunt in peste Gebelles,
Nec fuit intus ibi solum vox ipsa loquele.
Ut tamen attingunt turrim, vigilavit et unus
Turrigianus, et hic sotios exercitat omnes.
Dantur ad arma manus: resonat campana tumultum:
585Obstat turris eis cuncto munimine, saxis,
Exiliunt omnes, vicinaque castra recurrunt.
Guelfus et ipse exster pisanus nomine Vannes
Scornigianus eis succurrit de prope multis
Undique castrorum: veniunt vexilla leonis.
590Turris et obstabat: errat Castructius intus,
Se simul atque suos non tunc sine peste reducens.
Exit et ab illis; equitant; sunt postea Luce.
Quot ubi vir fortis cogitat, furibundus in aula,
Esse suis dedecus, non vult plus vivere mundo,
595Et quo plus minimum solantur, verba recepit:
"Que generat catulos nimium festina catella
Cecos nutrit eos: homines sic facta secuntur".
Excogitare licet Pisanos talia secum
Atque tulere simul: "veniet Castructius, aptans
600Ipse acies, subitus muros attingere nostros.
Strata gravem sonnum dant et linteamina munda;
Pulvinar molle faciet dormire sepultos.
Ecce propinquus erit nobis Castructius hostis:
Ergo tuamur". et hiis iunsit comune Senatus.
605Primus et adscendens Gaddus fuit ista locutus
Ipse comes: "volui vobis ostendere casum:
Hostibus artamur: subitus Castructius atrox
Precipitabit: erat minimus, vos scitis et omnes.
Ponite custodes muris, obstate feroci.
610Credite, libertas res est prestantior auro.
Ursa monet catulos summissa voce latere;
Cum tamen affuerit, primam se porrigit hosti.
Sic faciam". siluit: loquitur Cosceptus et ipse:
"Non gerit hic animum, cives, sculate, gebellem
615Gaddus: et ipse suus avus non nomine partis,
Tempore quo Karolus primus regnabat in orbe,
Decapitatus, erat partis qui famine robur,
Cuius et iste comes titulatur nomine grandis?
Cum probus Ytaliam iam Corradinus adisset,
620Principibus multis, veniens spoliare corona,
Tunc Karolum properans: fuit et simul ecce propinquus
Teutonicis quantis, sotiatus nonne Gerardo
Pergit in Apuliam iuvenis cum robore partis,
Dum Ciperanus ei patuit pons esse meroris?
625Rex probus unde venit pugnam commictere Gallis.
Dum prius invasos potuit mactare per enses
Corradinus amans iuvenis plus bella puellis,
Se dare tunc spoliis licuit, quando ille latebat,
Teutonicos cuntos: dispersos munere prede
630Quosque, sagax totus linquens montana silenter
Cum bene quingentis, Karolus probus atque virilis
Mactat; et in cupidos sitibundus vertitur ensis.
Nec fuit amotus furor ipse a pectore, donec
Fluxit in arma viis licor et tunc sanguinis omnis;
635Cum iuvenis pulcer, cupida tunc gente perenta,
Aufugit ab illis, sotiatus forte duobus,
Obvius et naute spondet: qui cunta secutus
Elevat Austurium referens: meat, atque fuere.
Set fuit infidus, tres tantum nauta relevans.
640Et patuere viri, Karolo cum postea ducunt,
Quos simul, absque dato spatio, transmisit ad urbem.
Partenopisque foro, cuntis presentibus illis,
Tunc fuit ipse suis medio, quando ista geruntur.
Ducitur et iuvenis rubicunda in veste caballo,
645Atque secundus ei dux Austrinus esse necandus:
Ducitur invictus animo simul atque Gerardus.
Pergite, queso, viam, Karolus: mostrate feroces
Omnibus, unde fides clarescat: sunt anatheme.
Pergitur: adclamant omnes pietate virorum,
650Et redire fuit: populus stetit, atque resunsit
Tunc Karolus medio revocans: divina locutus
O Deus, - ipse dedit - Virgo pia mater et alma,
Optima proles, ego refero super omnia grates.
Iam prius - atque dedit - Manfredum regna tenentem
655Viribus expurium nostris superamus et armis,
Dum campestre fuit bellum; superamus eundem,
Cum patuit furiens occisus in agmine magno.
Nuncque cometa fuit prosper; saperamus aversos.
Scriba refertque: silent: tubat et sine carmine preco.
660Exequitantur ibi tres. Coradinus et ante
Plectitur, et milex ensem splendore nitentem
Exuit, illius caput atque a vertice truncat.
Fertur et ipse alius medius, iam victus iatu,
Vestibus in albis, studio nec veste decorus
665Austrius, et veniens milex stetit atque secundus,
Quem feriens animam diviso a corpore duxit.
Tertius adductus nigrescens veste Gerardus
Prosilit in medium propriis in passibus adstans,
Immotoque cui vultu placet addere verba
670Dicens: quanta, Deus, pateris! moriuntur inermes,
Hosque duces, nullo ceso, pecudesque figurant.
Si prius hunc miserum potuissem cernere casum,
Hostibus et coram Guelfis sine peste necandos
Me simul et iuvenes manus hec - quam postque locavit-
675Curripuisset: ego iuvenum sum causa ruboris....
Tuncque levis multum vestem deiecit et alter
Qui comitem pulso milex necat ense licore:
Et maduere duces plano stratisque refusis.
Rex tamen extintos non vult tumulare anathemas
680Intraque coniugium sponse non ponere abortos.
Ultimo set clausit vilis tamen urna rebelles,
Annis millenis duo centum quinque duodenis
Octo et eis iuntis, Urbanus quando regebat.
Sic - ait ultor eis - meruit ius iste regendi".
685Gaddus et adiecit claudens sua verba loquele:
"Claruit antiquitus; patrios modo servet honores.
Inflexit comune genus, munusque parentis,
Dum regit officio populum, regnavit in urbe.
Ultor et ipse etiam nullis fuit ecce secundus;
690Atque prius fuerat mercator vendere telas!
Civibus et coram primus surrexit in urbe,
Lubrica postque domus, pictis parietibus armis,
Lucuit inde sibi, variumque in frontibus ornans:
Unde homo tam minimus dominatur robore Gaddi".
695"Qua ratione animos Rapidum dissentio vexat?"
- Tunc ait et comiti Cosceptus - "nonne tenemus
Imperium? regimen solum stabilire queamus.
Non piguit Rapidos semper commictere fraudem,
Flectere maiores, primis rescindere vitam:
700Quando ego Fagiolum Rapidum fremensque rapina
Inpetimus, quantos audent iugulare priorum!
At, cum postque fuit totum comune sub armis,
Et rapuere fugam maiores pergere secum
Tunc cum Luca suis dederat gaudere cibatis,
705Viribus et quantos audemus ledere nostris!
Interpresque suus doctus cognoscere causas
Dum refugit varians habitum sub tegmine vili,
Non ego prosiliens Iacobum, qui cuncta regebat,
Inmemor innocui nati, quater atque retentus,
710Propulsare volens, tepidum gelidumque calorem
Inpeto filioli, dextramque investio ferro,
Exue mi cestus vocitans, quando ille recusat?
Quem pavidum gladio temptans occidere, natum
Lassat, et ille madet medio, iudexque necatur,
715Et patuit doctus vita spoliatus et evo.
Magnatesque alios Rapidi non viribus audent
Precipitare suis talamis et frangere plano?
Disce, comes, similem non incursare ruinam,
Meque, tuos cives, Rapidum cognoscere fraudem.
720Vim quoque pulsemus, tremeant ut corda virorum.
Nunc sotium teneo, robustum corpore toto,
Cui nomen virtusque sonat cum famine fortis.
Hunc sibi coniunctos armorum quosque feroces
Querere percuntam faciamus fortiter urbem.
725Quisquis eis Rapidus temptet producere sultum,
Nosque pares magnos iugulo confringere tali,
Atque fugare volens multorum robore fultus,
Parteque victoris subducta, ipsumque levare,
Hos prius attingat quam nos". sic ruvida pestis
730Hosque comes iunsit; furiunt, Pisasque recurrunt.
Et Cosceptus ei non satur sede regendi
Tunc comiti: "ascultes, referamque forte salutem.
Quatuor apparent cives victoris amici,
Qui comune prius tota virtute regebant.
735Hiis quibus expulsis regnamus: iunge Senatum".
Iunsit et ipse comes duodecim comune set omne,
Talia verba loquens: "cives, scultate Nasonem.
Parva necat morsu spatiosum vipera taurum.
Dico ego: vipereum latitat comune venenum.
740Utique posse putant ex nostris pandere muros
Hostibus: ille cupit victorem reddere sedi:
Ille alius dicit: veniat Castructius intus.
Hiis quibus inmissis, nos tunc ab urbe vacamus".
Gaddus et adiecit Pisanis verba poete:
745"Cum totum fecisse putas, latet anguis in erba.
Pandere fermentum placuit, serpensque latebat".
Fervidus atque sagax Cosceptus verba resumpsit,
Ista locutus eis, et coram stante Senatu:
"Milvus ad alta volans protensus stabat in alis,
750Flectere quem doctus ferro transverberat archum,
Sanguine qui maduit: traxitque a vulnere telum
Milvus, et incepit secum sua talia fari:
Non volat hoc ferrum, nec fert hec asta cruorem.
Querere permelius voluit, pennamque revisit.
755Tunc ait: ista volat, sola est hec criminis actrix.
Unde perhenne dedit monitum, quod credo referre,
Dumque rotat spatium - dicens - tempusque per annum,
Si quis erit volucrum pennatus vellere quanto,
Has et aves spolient pennas renoventque recentes.
760Sic comune decet curam gestare suorum,
Pellere quosque suos, noceant vel forte, rebelles".
Permeat unde furor, populus surrexit in armis:
Ille suis pergens Cosceptus circuit urbem.
Quatuor et cives, Lippus, Rubensque, Iohannes
765Se latitare volunt; Zenus tamen inde recessit
Solus ab urbe, cui dederant non crispina formam.
Postque sibi patuit timido, castrumque receptat.
Nec fuit una mora, iugulant cum menia castri.
Qui probus ad longos lombardos pergere gaudens
770Exulat, atque manet Zenus tunc Mediolani.
Gensque gebellis eo Florentum tota fugato
Errat, et illorum molestant facta Marini.
Unde abeunt Lucam: resident: Castruccius optat,
Exulat inter quos suus et Ritrilla secretus.
775Tres tenuit reliquos populus sine peste furoris,
Flectere qui discunt caput: et, quando unda refluxit,
Talibus insidiis nostrum comune peribat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: