Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Isotta Ariminensis divo Sigismundo Pandulpho Mal. sal.

Mollia floriferi redeunt iam tempora veris
Solvitur et liquida candida bruma nive.
Pullulat omnis ager, certant in germina vites
Effunditque suas quaelibet arbor opes.
5Et passim gelidi laxant sua flumina fontes
Et iuga canitiem deposuere suam.
Omnia laetantur; resonant dumeta volucres
Atque suum queritur Cecropis ales Itim.
Iamque rosis hederaque comas redimita iuventus
10Visit odoratas annua pompa vias.
Mollia iam violis nectens vaccinia vernis
Donat amatori quaeque puella suo.
Sola ego non volucres sensi zephyrosque tepentes,
Non gratam verni temporis ipsa moram.
15Nulla ego divinis persolvi munera templis,
Nulla ego amatori florea serta meo.
Sed lacrymis implere sinus, sed plangere pectus,
Sed madidas fas est ungue notare genas.
Nam duce quae possim caro mihi tristis adempto
20Gaudia, quos moesta fingere mente iocos?
Tu nostros tecum risus, tu gaudia solus
Verque meum tecum, rex animose, rapis.
Ah ferus et nimium teneris ferus ille puellis,
Qui assuevit Latias primus ad arma manus!
25Perpetuis certe dignissimus ille catenis,
Aut cadere inventa dignus ab arte fuit.
Primus hic humano violavit sanguine leges
Et vi tentavit quod rationis erat.
Tum primum posito signata est limite tellus,
30Protinus et duris sollicitata viris.
Quaeque videbantur vix cognita piscibus ante,
Mox freta sunt cupidis pervia facta viris.
Tunc etiam validis armatae moenibus urbes
Discordesque nimis in fera bella manus.
35Hinc mihi tu, regum clarissime, nuper ademptus,
Et lacrymae et gemitus venit abinde meus.
Nanque lacessitus peregrinis nuper ab armis
Occlususque tuam flagitat Arnus opem.
Impiger ipse volas, volucri neo segnior aura
40Effugis amplexus, rex generose, meos.
Non te noster amor, non te mea movit imago,
Qua possent, videant, illacrymare ferae.
Hei mihi qualis eram cum te moribunda viderem,
Ut strueres fortes mox abiturus equos.
45Nam galeas conis hi nobilitare superbis,
Hi phaleras, clypeos hi renovare cavos.
Hinc alii patulis tentoria tendere velis,
Secura aestivum mox subitura canem.
Telaque barbaricum nova mox hausura cruorem
50Diversis alii pingere imaginibus.
Tu vigil instabas operi rebusque superbis:
Mente, oculis praesens rebus ubique tuis.
Iussa dies aderat mihi te raptura, supremum
Sollicitumque morae quae tibi tempus erat,
55Et tuba iam lato discreverat agmina campo:
Hinc pedes atque illinc splendidus ibat eques.
Tum memini nostro nectens pia brachia collo
Et lacrymans dixti "cara puella, vale".
Nil nisi singultus potui tibi reddere; sed mens
60"Sis felix" inquit, "sis memor usque mei".
Inter mille viros fueras spectabilis unus,
Inter ut ipse suos maximus Hector erat.
Et bene si vidi, bene si tua colla notavi,
In vultus novi saepe reflexa meos.
65Non aliter laedunt fugientis spicula Parthi,
Lumina quam tua tunc pectus iniqua meum.
Iamque acies nostros effugerat omnis ocellos
Quodque videretur nil nisi pulvis erat:
Tunc gemitus coepere mei, tunc corpore toto
70Collapsam famulae sustinuere meae.
O dolor, o rebus fortuna inimica secundis,
Quam cito quod dederas sponte, proterva rapis!
Ergo ut opem ferres populis animosus Ethruscis,
Sum tibi cum patria sola relicta tua.
75Aemula plus tandem superandi gloria Gothi,
Quam lacrymae, gemitus quam valuere mei.
Scilicet assuetam sperasti posse dolorem
Et desiderium mitius usque pati.
Nam didici primis hoc unum semper ab annis,
80Absentem frustra saepe relicta queri.
Vix bene me noras, ego te, cum parvula primum
Militiae sensi serpere damna tuae.
Picenum memini cum rex vastabat opimum
Sfortiadumque amplas Marte premebat opes
85Et desperatis cedebant undique rebus
Sfortiades: spes his sola superstes eras.
Me patriam natosque et caras deseris urbes
Et socero auxilio, dive, futurus abis.
Ille etiam populis quondam stupor omnibus unus,
90Quo Perusina diu terra superba fuit,
Romanas acies dux Piceninus agebat
In soceri et cladem protinus ille tuam.
Impune hunc fama elatum rebusque secundis
Ausus erat nemo sollicitare prius.
95Ausus es unus et hic tantis occurrere factis,
Parque animo tanto, par quoque Marte duci.
Te duce nunc etiam montisque cacumina Lauri
Sanguineque hostili Scarpacis ora rubet.
Vix bene Piceno sedatis margine rebus
100Inque vicem caesis vix bene foederibus,
Ecce autem Venetos Anglum vexare Phylippum
Et tentare aditus, nuncia fama refert.
Illicet accinctus labentem pergis amicum
Et mira tantas comprimis arte minas.
105Hoc demum tantis restabat, dive, periclis,
Hoc gestis unum, rex animose, tuis,
Solus ut auderes populos invictus Ethruscos
Fulcire et tantos deseruisse Lares.
Iam quotiens bello populos fortuna lacesset,
110Herculeum quotiens terra parabit opus,
Ad te perfugient reges populique potentes,
Sic iam perfidiae publicus ultor eris.
Nulla reor tandem sine te iam bella gerentur,
Auxilio dabitur vincere cuique tuo.
115Amphitryoniades per mille pericula tandem
Ad Superos perstans sic sibi stravit iter.
Ille tibi Euristeus oriatur et altera Iuno,
Imperiis quorum non adeunda petas.
Ista quod indomitae si stat sententia menti,
120Aeternum ut cupias Martia bella sequi:
Quin potius sumptis imitabor Amazonas armis
Et tua peltato pectore signa sequar,
Scilicet ut quondam mediis in millibus ardens
Praestabat fortes Penthesilea viros.
125Nec cecidit bello non ulta Camilla Latino
Et plures, quarum nomina multa legis.
Cur ego ab exemplis ausim non praelia tantis?
Te mihi quid verear bella subire duce?
Nec, duce te, horrescam torpentis frigora brumae,
130Nec fugiam Icarii signa proterva canis.
Quod si bella geri placeat, dux magne, tibi uni
Et sine me fortes vincere Marte viros;
Parce, precor, certis propius te offerre periclis,
Tempore tum moneo quaere redire brevi.


2. Divo Sigismundo Pandulpho Mal. Poeta scribit

Dulcis Apollineas inter mihi summa camenas
Calliope, nostrum tempus in omne decus,
Tamne diu taceas Pandulphi maxima regis
Praelia, magnanimi splendida facta ducis?
5Qui nunc barbaricos Italis a finibus hostes
Expulit, o magna bella canenda lyra!
Sigismunde, igitur nunquam tua facta tacebo,
Italiae servas qui pia regna tuae.
Maxima magnanimi quis enim tacuisset Achillis
10Bella? Vel insanus, dulcis Homere, fores.
Hannibalem quis non cithara cantaret eburna?
Aut cui grande decus iam sua Troia fuit?
Scipiadas duros ingratus inane iacentis
Corpus in occulto quis sinat esse solo?
15Tene igitur sileant nostrae, fortissime, Musae,
Cum superet priscos iam tua fama viros?
Qui regem et socios captis decedere terris
Fecisti, o tantis optime consiliis.
Venerat Ausonias etenim rex barbarus oras,
20Cui tantos animos septima regna dabant,
Antiquas gentes Ethruscaque moenia tentans,
Atque Fluentinas terruit ille domos.
Nec mora longa, iubes fulvis circumdatus armis
Tutari Hesperiam, maxima regna, tuam.
25Undique miles adest, primus tamen ipse frementes
Cogis equos, princeps ipse reposcis equos.
Te procul ut vidit tumulo rex unus ab alto,
Ingemit; it gelidus tarda per ossa tremor.
Sigismundus erat summis in montibus, unde
30Spectabat liquidi littora lata maris;
Tum dulcis colles, iocunda cacumina celsi
Montis, Arimineis qualiter ante iugis.
Et similis facies cunctorum vera locorum,
Qualis et in patrio visa erat ante solo.
35Ipsa videbatur patriae retinentis imago,
Certa ducem ad patrios velle vocare Lares.
Atque loci similis tanto permotus amore,
Tum meminit dominae forsitan ille suae.
Illa quidem patria fuerat dimissa relicta,
40Pulchrius in toto qua nihil orbe fuit.
Ille recordatus tenerae caraeque puellae,
Suspirans forti constitit acer equo;
Atque ita pauca prius de se Pandulphius heros
Questus, cur dominam liquerat ille suam:
45"Quid modo, siquis" ait "raperet mihi barbarus illam,
Rapta erat ut Phrygio Tyndaris ipsa viro?
Quanquam perpeterer non his Alphonsus ab oris
Duceret ad patrias praemia tanta domos.
Spes tamen in dubio est; Ethruscaque moenia tentat
50Et pavor Ausonios occupat usque viros.
Si capit Italiam (omnipotens quod vertat in auras
Iupiter), Hesperios non feret ille duces.
Barbara gens etenim nunquam fuit ulla Latini
Nominis et nostrae gentis amica diu.
55Sed neque vincemur, neque enim gens Itala vinci
Novit adhuc, neque enim barbara tela timet.
Exemplone prior venies, Alphonse, futuris
Gentibus, Italiae ne quis in arma ruat?
Hannibalem magnum patrias revocavit ad oras
60Scipiades, patriae gloria tanta suae.
Et fertur magnus Gallos stravisse Camillus
Signaque de mediis hostibus ille tulit.
Ast ego postremos fundam Pandulphus Hiberos
Et veniam patriae gloria magna meae".
65Talia magnanimus fatur Pandulphius heros,
Omnia mente movens, cuncta futura putans.
Hilva fuit contra, terra est antiqua; trecentos
Subsidio Troiae miserat illa viros,
Cum ferus Iliacos terrebat milite muros
70Turnus et audaci moenia prima manu:
Insula fulmineis graviter quae foeta metallis
Despicit aequoreas vertice montis aquas.
Hic ubi visa loci facies aptissima pugnae,
Congreditur forti milite prima manus.
75Sigismundus eo cunctis prae millibus unus
Ibat inaurati tergore vectus equi,
Castora magnanimum sumptis imitatus habenis,
Quique deo fuerat Cyllarus, ille viro.
Qualis ubi ad bellum veniens Mars, inclytus armis,
80Praelia cerulea Pallade stante gerit,
Talis ubi agnovit pavitantes maximus heros,
Fertur in adversos frena tulisse viros.
Geryonemque celer, pictis qui stabat in armis,
Horridus audaci deiicit actus equo;
85Hastaque sanguinea transfixit cuspide pectus
Armaque pulvereo vasta ruere solo.
Ingemuere omnes lacrymasque dedere secuti;
Natus erat priscis maximus ille viris.
Antiphatenque volans, quo non velocior alter,
90Occupat et duro dividit ense caput.
Talia magnanimus primo certamina campo
Sigismundus agit, bella cruenta gerens.
Mars erat ante virum, flava comitante Minerva,
Et Venus audaci candida iuncta deo.
95Alma Venus mentem carae meminisse puellae
Prima dedit peploque attigit ora sacro,
Ambrosiumque animo miranti fudit odorem
Illius et coram talia verba tulit:
"Magnanime heroum fortissime, nam quis adire
100Italiam saevos perferet usque viros,
Rapturos dominamque tuam facilesque Latinas?
Barbara gens etenim talia bella gerit.
Vade age, tolle moras, magnae serva, inclyte, Romae
Moenia, serva Italos regna superba tuos".
105Talibus illa virum dictis incendit ad arma,
Mars quoque terribili fatur et ipse sono:
"Sigismunde, viros inter fortissime primos,
Nunc iubeo cari te meminisse patris.
Ille quidem magni vel Caesaris arma referre,
110Hectoris aut potuit maxima bella pati.
Talis ego adiutor fueram, vir magne, parenti
Pandulpho, docui quem deus arma sequi.
Numine sub nostro populos urbesque subegit.
Nunc ut ei fueram, iam tibi fidus ero".
115Talibus incensus dictis Martisque favore,
Coepit in adversos acrius ire viros,
Praecipitansque moras regem petit ecce superbum
Turbat et armatos Marte sequente viros.
Viderat adverso venientem littore primus
120Barbarus et nigram conspicit ille ratem,
Imperitatque trahant spumosa ad littora puppem
Ocius et celeris adiuvet aura vias,
Nec mora, conscendit paucis comitantibus illam
Ceruleasque secat turbine vectus aquas.
125Caetera turba fugit, capitur pars maxima: captos
Sigismundus agit maximus ante duces.
"Magne triumphe veni, iam vicimus" undique miles
Clamat: "io, magnos vicimus ecce viros.
Sigismunde, decus Latiarum et gloria rerum,
130Dent tibi Nestoreos diique deaeque dies,
Ut Malatesta prior veterum decus omne virorum,
Ut superes generis maxima facta tui".
Talia militibus celebrantur et Itala gens te
Laudat et Italiae te iubet esse ducem;
135Imperiumque tibi miro dignatur amore,
Italiae serves quo pia regna tuae.
Iamque vale, princeps, nostrae spes maxima famae,
Pieridum custos Pieridumque pater.


3. Sigismundus Pandulphus Vati suo sal.

Grata mihi patriis venit modo littera terris,
Littera quae laudes concinit usque meas.
Grata mihi ante alios scribis quaecunque, poeta
Clare, nec ullius carmina grata magis.
5Tardus ad haec tamen es nimium raroque iocaris
Nobiscum. O longas deme, poeta, moras!
Aut me longa tenent hic taedia temporis acti,
Quod tua reddatur littera nulla mihi,
Quod tua non loquitur praedulcis epistula mecum,
10Tempore quod tanto scilicet ipse taces;
Aut me sollicitat timor hic, quod negligis illum,
Qui colit et Musas Pieridumque choros.
Scribe igitur, vates, curas mihi deme molestas
Saepe, precor, curis iamque medere meis.
15Orphea saepe ferunt laudes cecinisse iubenti
Alcidae et magnis carmina grata procis.
Nec minus auratam petiisse per aequora pellem
Heroas vates ille secutus erat.
Dorsa super rapidi maris horrida laetior ibat
20Ceruleas scindens Thessala puppis aquas.
Ille inter fremitusque maris fluctusque sonantis
Cantabat laudes, Calliopea, tuas;
Illum etiam liquidis sensit Neptunnus in undis
Spumosisque natans cerula Doris aquis;
25Ille ratem scopulos et mille per avia traxit
Perque tuum victor, vasta Charybdi, fretum.
Carmine Scylla tacens canibus caruisse marinis
Creditur et nullam corripuisse ratem.
Aesonides illum gelidis miratus in undis
30Credidit Ismarios numen habere deos.
O quotiens Medea virum mirata canentem
Carminibus stupuit barbara capta novis!
O quotiens magicos voluisset perdere cantus
Et magis Orpheae plectra ciere lyrae!
35Dona reor divum quaecunque habuere poetae
Munera, vel vates barbara turba colit.
Quare age, scribe libens, ut dulcia carmina nobis
Solentur rigidi iam grave Martis opus.
Vera mihi nimium cecinisti nuper, ut olim
40Movisset vires terra paterna meas.
Hilva quidem similis nostris fuit optima terris
Et similes colles et iuga summa iugis
Et mare ceruleum, liquidis quod verberat undis
Marmora littoreis spumea facta vadis.
45Omnia Arimineis poteram componere terris,
Sive velim pelagus, littora sive velim.
Utque recordabar tenerae caraeque puellae,
Quae fuerat patrio sola relicta solo!
Vera canis, fateor; quid enim meminisse pigebit
50Illius, aeternum quae decus una mihi est?
Illa animos viresque mihi roburque ministrat,
Gloriaque haec nostri magna laboris erit.
Non ego barbaricas fudissem in littore gentes,
Nec tantas parvo milite regis opes,
55Ni mea lux animos subiisset et unica nostros
Gloria, quam propter Martia bella gero.
Nec mirum, propter si quis pugnarit amorem,
Victor erit, Marti si favet ipsa Venus.
Ipsa Venus docuit durum mansuescere fratrem,
60Illius auspiciis pectora turbat amor.
Illa fores aperit clausas et limina amanti
Blanditiasque movet callida diva novas.
Illa Parin Graias victrix deduxit ad urbes,
Cerneret ut vultus, Tyndari bella, tuos.
65Illa Helenen docuit cupido concedere amanti
Troiano et cautis verba tacere notis.
Omnia quae melius faciunt, quam scribere amantes
Norunt, quam placidis facta referre modis.
At te si qua mei iam gratia tangit amoris,
70Scribe tuo, vates, carmina grata duci.
Quod si saepe tui reddatur epistula nobis,
Non subeant animos taedia longa meos;
Sola nec ipsa dies superare videbitur annum
Perpetuum, ut nunc est cura molesta mihi,
75Quam solum placidis possum deponere Musis,
Quas de Castalio vertice solus agis.
Cantus alit placidam dulci modulamine mentem,
Cantus agit segetes vipereumque genus.
Pisce super curvo vectus cantabat Arion,
80Daedalus in clausa carmina turre dabat.
Inter et errores varios cantabat Ulisses,
Et moriens tremulo gutture cantat olor.
Omnia carminibus prisci cecinisse feruntur,
Illa fuit primis gloria temporibus.
85Vera tuo nobis versu, memorande, dedisti
Omnia, quae, vates, littera missa tulit.
Scribis enim quianam carae meminisse puellae
Dicar et ut vires iuverit illa meas:
Tantum amor et pietas, tantum nova gaudia possunt,
90Atque fides, Manis quae revocare potest.
Pyramus ut vidit labenti lumine Thisben,
Sustulit ad cupidas lumina fessa genas.
Sic ego cum memini dominae inter Martia nostrae
Praelia, ab Infernis sum revocatus aquis.
95Si memini faciem, faciem vidisse iuvat me;
Si subeunt crines, gaudia nostra coma est;
Denique si teneros iactans Isotta lacertos
Movit, habent animos brachia mota meos;
Sin oculos flexit frontemque modesta decoram,
100Uror, io, flammas tolle, puella, graves.
Tolle faces, Isotta, novas, Isotta, furores
Deme, meis quaeso parce, puella, animis.
Non medicaminibus, non succo pendet amaro
Tracta cutis, non te falsa medela iuvat.
105Talis eras primum cum te vidisse recordor,
Qualis es ad multos ausa manere dies.
Munera, crede mihi, tibi sunt divina tributa,
Queis licet aeternum non periisse decus.
Aurea cui dederit divina potentia dona,
110Persephone exustis auferet una rogis.
Sed tamen heu timeo, ne quid tibi fata minentur,
Inscia nescio quid mens mihi triste dedit.
Nescio quid media vidi mihi nocte parari:
Somnia sunt animis dira voluta meis.


4. Sigismundus Pandulphus Mal. divae Isottae sal. dicit

Quae modo visa meam tentarunt gaudia mentem,
Perlege, diva, novis irrita vota iocis.
Nanque ego magnanimo remeabam victor ab hoste,
Nuper ubi Ethruscis murmurat unda vadis.
5Obvia vis hominum, iuvenum manus atque puellae,
Ante oculos steterant millia multa meos,
Perque vias omnis cuneos fecere frequentes
Et crebris studio se statuere locis.
Atque inter tantos propero dum intrare tumultus,
10A tergo postquam porta relicta meo,
Sublatis acies nostri suspexit ocellis
Nescio quas niveas corde pavente genas.
Nanque videbatur facies tua, diva, fenestris
Stare, triumphantis et numerare duces:
15Idem habitus, eadem facies et vultus eodem
Lumine, colla nova candidiora nive
Oraque purpureis nimium formosa labellis
Et nitor in solido corpore verus erat.
Obstupui atque illam fore te, mea vita, putavi,
20Corripuitque meas pallor utrinque genas.
Usque adeo alternat cupidos deus acer amantes
Deque triumphanti saepe triumphat amor.
Obstupuere duces dum me comitantur, ovanti
Qui modo eram similis, nunc quia tristis eram.
25Elatis mea tum veniebant agmina signis
Militiae comitum millia multa meae,
Magnanimi proceres generosi sanguinis omnes,
Experti magni Martis in omne decus.
Quod si non eadem, neque enim formosior ulla est,
30Esse videbatur nullaque talis erat.
Tale duae cupidum faciebant credere causae
Me tamen et vultus cernere posse tuos:
Prima quidem tantos quod tu spectare triumphos,
Altera quod cuperes me quoque, diva, sequi.
35Saucius ut fueram, potui tum dicere: vulnus
Ut levet omne meum cara puella venit.
Venerat Ausonias quoniam nova fama per urbes,
Barbaricas nemo fuderat alter opes.
Conventusque novos ex omni parte videres
40Et magnae populos confluere Italiae.
Virgineique chori sacrum Paeana canebant
Et iuvenes stratis corpora laeta viis.
Et captis omnis manus illudebat Hiberis,
Qui dederant merito mille trophaea mihi.
45Multa manus procerum, multi iuvenesque senesque
Clamabant laeta voce "triumphe veni;
Victor io multos vivas, Pandulphe, per annos
Vivat et invicti dextra fidesque ducis,
Qui pius ut nostros posset servare Penates,
50Saucius et proprio sanguine victor adest".
Haec mihi prae cunctis populi cecinistis Ethrusci,
Altus inauratis ipse ferebar equis.
Sed nec pompa mihi, praeconiave ulla placebant
Multaque quae possem facta referre tibi;
55Incertusque animi mecum modo visa volutans,
Quae foret illa prius scire puella velim.
Tum scitans novi quod non Isotta fuisset.
Ingemui, cecidit spesque animusque mihi.
Hos, Isotta, iocos tibi scribere deinde cupivi,
60Ut noscas qua tum mente, puella, fui.
Qui modo laetus eram, qui te vidisse putabam,
Frigidior gelidis ipse fui nivibus.
Acer amor tantos potuit mutare calores!
Quam levis humanis mentibus errat amor!
65Tum dixi: pereat sequitur quicunque triumphos,
Si possit dominam deseruisse suam.
Famane post obitum cineres atque ossa iuvabit?
Quam cupiunt homines multa nefanda sibi!
Vivite dum fas est teneras et amate puellas:
70Haec una est summi maxima causa boni.
Quis, nisi stultus, eat medios periturus in hostes?
Demens qui proprio sanguine clarus erit.
Vivite dum properant velocis tempora vitae,
Vivite nec cupidos gloria mortis agat.
75Non est Infernis in sedibus ulla voluptas,
Omnis in extincto corpore cessat amor.
Non ego nec claris adiuncta trophaea triumphis,
Nec cupiam adversos sternere posse duces.
Mi satis iratam precibus placare puellam,
80Saepius aut dominae iurgia ferre meae.
Hic ego bella geram, procul o procul ite, triumphi.
Non ego vos propter vos habuisse velim.
Vos propter dominamque meam, vos propter amorem,
Vos sequor Isottae motus amore meae.
85Illa decus nomenque mihi mea vita datura est:
Haec me si laudet, certe ego clarus ero.
Penelopen propter vivit scelerosus Ulisses,
Gloria summa tibi est Hippodamia, Pelops.
Atlantam propter vivit Calydonius heros,
90Vivit et Aesonides munere, Phasi, tuo.
Sic ego amore tui tam dudum nomen habebo,
Quam dudum stabunt sidera fixa polo.
Quare cum mea spes tu sis, mea cara puella,
Respondere iocis incipe, diva, meis.
95Incipe: vulnus erit mihi mitius, unde lacertus,
Est gravis et vires abstulit ipse dolor.
Carmine, crede, tuo tristi de pectore langor
Excidet; acer amor vulnera saepe levat.
Vulnera doctus Amor medicata saepe pharetra
100Sanat et in vulnus cogit abire suum.


5. Isotta Sigismundo Pandulpho Malatestae

Venit ab Ethrusca nuper mihi nuncius urbe,
Arnus harenifera quam secat amnis aqua,
Quae caput est populis Tirrhenae gentis alumnis,
Nobilis et fama terra superba tua.
5Hic mihi tam cupidae tua carmina reddere iussus,
Reddidit atque iocos, rex animose, tuos.
Reddidit illa animos mihi epistula sola, nec unquam
Laetior in patria sola relicta fui.
Nam postquam fueras tu saucius, ipsa reliqui
10Et mentem et sensus pallida facta meos.
Quin etiam narras tantam cum intraveris urbem,
Vidisse ambrosias corde pavente genas,
Quae mihi erat similis placidam vidisse puellam,
Quae tenuit vultus sola puella tuos.
15Vellem equidem, princeps, istic ea quippe fuisse,
Neu miris utinam deciperere modis!
Vidissem pompas, vidissem laeta triumphos
Magnaque quae celebris fama trophaea refert.
Nanque ferunt postquam Florentia moenia adisti,
20Mille chori iuvenum, mille fuere senum,
Mille triumphantem placidae videre puellae,
Te quoque mille duces laeta secuta manus.
Caetera pone cohors: densi venere manipli,
Ordine quaeque suo iussa venire phalanx.
25Hei mihi quam cuperem tot tete in millibus unum
Praestantem ante alios cernere posse duces.
Nam mihi dent veniam cuncti quicunque fuere:
Maiestas fertur sola fuisse tui.
Tanta tibi vultus gravitas et regia cultu
30Insigni facies et nitor oris erat.
Talem commemorant Lycia te, Phoebe, profectum,
Matris ubi antiquam Delon adire paras.
Ora in te iuvenes laeti, Pandulphe, tenebant
Fixa diu atque oculos femina virque suos.
35Sigismunde, genus divorum maxima proles,
Qui reges Latio cogis abire solo,
Hic tibi de Pario statuemus marmore templum
Atque triumphales, dive benigne, novas.
Aurea quinetiam tua sese ostendet imago
40Et nostrae ante oculos posteritatis eris,
Norit ut antiquae tu libertatis et auctor
Et fueris Latii gloria magna soli.
Num tibi laetitia mentemque animumque movebant,
Cum canerent soli talia vota tibi?
45Undique fluxa virum Tyrio spectabilis ostro
Gens erat ante oculos, rex memorande, tuos.
Maxima vis hominum tantos visura triumphos
Venerat antiquae finibus Ausoniae.
Unum illud timeo, ne te nova raptet imago,
50Illius effigies quae tibi visa fuit.
Hei mihi si capiat quaecunque puella volentem
Te nostros iam nunc deseruisse sinus.
O potius peream Stygioque allabar Averno,
Iupiter aut rapido me prius igne cremet,
55Quam possis aliam me sospite amare puellam,
Durus et Isottae non meminisse tuae.
Sed neque fas de te quicquam mihi tale timere,
Fidus ut o forti pectore; dive, manes.
Non ea te virtus docuit, tua dextra fidesque,
60Non omni nobis tempore notus amor.
Sed ne sis miserae tamen ah suspectus amanti,
Inde recede: loqui talia cogit amor.
Tu potius venias patriam, rex maxime, ad urbem,
Si qua mei miserae te pia cura movet.
65Ocius hostiles iterum prosterne phalangas
Et preme iam fusos terque quaterque viros.
Aggredere et dulces iterum instaurare triumphos,
Victricique ferox mille trophaea manu.
Et tu qui iuvenis tantos iam fuderis hostes,
70Omnis quem solum barbara terra timet,
Non poteris meritos famae iam perdere honores,
Usque adeo virtus intemerata manet.
Quod Florentinam si forte reliqueris urbem
Et careas illa protinus effigie,
75Ista quidem totiens non te turbabit imago,
Egregia ut scribis, non tamen aequa mihi.
Parce, precor, flavos scindam miseranda capillos,
Parce animos, princeps, sollicitare meos.


6. Isotta Ariminensis | divo Sigismundo Pandulpho Mal. sal. dicit

Vade meo regi, fatalis epistula, leti
Nuncia, vade meo, littera moesta, duci.
Forsitan invenies illum inter praelia duri
Martis et insignes aere micante viros,
5Aut inter strepitus pugnatorumque catervas
Invenies laetos quod bene cogat equos,
Inclyta sanguinea meditantem bella securi,
Inferat infidis ut prior arma viris.
Quicquid agit (placida neque enim spatiatur in umbra
10Lentus), adi magnum, si vacat hora, ducem.
Dic quoque "dii faciant valeas, rex optime regum,
Sed melius vitae quam valet aura tuae.
Illa quidem morbi stimulis torquetur amaris,
Febris et ardores concitat usque novos.
15Febris ad usque cavas labefacta per ossa medullas
Regnat; amara dies nox et amara venit".
Littera, parce loqui, libet o libet ore profari,
Seu levibus iactem talia verba notis.
Et rear esse deos, cum sic miseranda puella
20Mortua sim, meritum labar et ante diem?
At mihi sperabam tranquillae tempora vitae
Longa, ducis quondam numine tuta mei.
Divus et ut Latium qui iam pacaverit orbem
Spes erat ah vitae maxima nempe meae.
25Talia credideram quae nunc Notus horridus auras
Iactat in aethereas, labor et ante diem.
Et meus, heu, primis amor extinguetur ab annis
Et linquam dulces funere delitias.
At ne Parca quidem gravis esset iniqua cadenti,
30Ni doleat graviter dux magis ipse meus.
Sigismundus "ubi nunc est Isotta?" requiret,
Guttura singultu nec minus ille premet.
Ah quotiens lacrymas fundet Pandulphius heros
Dicar et o tantae causa ego tristitiae.
35Tune, puella, ducem toto suspiria coges
Pectore cum lacrymis ducere saepe suis?
Ante duces tantos, quorum dux maximus ille est,
Plorabit magnae, proh dolor, Ausoniae?
Te, Pandulphe, canent populi regesque superbi,
40Flebis at Isottae funera moesta tuae.
Non ego digna fui lacrymas meruisse tepentis
Ut fundat Latii me super alta salus.
Ante, precor, quam sic posita hic moribunda relinquar,
Ipse veni et tardas tolle, benigne, moras.
45Tolle moras, propera, dum spiritus ultimus extat:
Persephone nostrum iam gravat atra caput,
Vertice quae secuit vitalis dura capillos,
Nec patitur longos me superesse dies.
Quod si, dive, venis, solabere solus amantem:
50Forsan et antiquae causa salutis eris.
Quod si venisset Ceyx speratus amanti,
Alcyone gelidis non periisset aquis.
Phyllida Thesides si non liquisset amantem,
Non flesset dominam Thracia terra suam.
55Solus amor totiens Stygiis revocavit ab umbris
Castora: fratris erat tutus amore sui.
Ah quotiens fertur Manes adiisse profundos
Tyndarides, quotiens ille receptus abit.
Ibat inaccessos tenebrosa per avia Pollux
60Ipse locos, fratris dum fugit umbra sui.
Ergo si venias, meminisse iuvabit amoris
Et solitis olim non caruisse bonis.
Mente valet siquis, corpus valet atque duorum
Laetitia est tanti maxima causa boni.
65Torqueor et tanti nulla est medicina doloris,
Quae possit lacrymas continuisse meas.
Solus amor tamen est, qui me non liquit amantem;
Crescit et immensis scilicet ille malis.
Corpore frigida mors moribunda per ossa soluto
70Regnat, at in gelido pectore fervet amor.
An deus ille etiam Manes descendit ad imos
Regnat et in campis ferreus Elysiis?
Certe ego me sensi totam periisse, nec ullis
Partibus extinctae commeminisse mei.
75Atque oblita mei memini mea gaudia teque,
Sigismunde, oculis consequor usque meis.
Atque superba tuos video, rex maxime, vultus;
Obicit aut sensus horrida Parca malos?
Quod te per nostros oro miseranda labores,
80Queis nihil in toto tristius orbe fuit:
Si tibi dulce mei quicquam fuit, aspice casus,
Dive, meos, animi tu miseresce mei.
Neve tuos olim mihi femina morit amores,
Ausonis illa fuat, barbara sive fuat.
85Quaeque pie coluit te femina, sis pius illi;
Neu capiat vultus ulla puella tuos.
Quod si forte sciam, tum me sub tristia mittes
Tartara, tum lacrymis gaudeat illa meis.
Ante sepulcra veni, Pario quae marmore facta
90Celsa meum corpus protinus excipiant.
Illic da lacrymas, illic pia lilia sparge,
Illic purpureas ordine pone rosas.
Hic ego, siquid habent post funera corpora sensus,
Excipiam blandas iam dea facta preces.
95Nam dea, si me amas, et ero post funera numen,
Damnabo et votis saecula cuncta meis.
Tunc me Arimineis natam sub collibus orent
Et Morini et thuris pondere dives Arabs.
Barbara gens omnis, nos Itala terra probabit,
100Quod fuerim tanto digna puella viro.
Sed nec lingua loqui, nec plura profarier ora
Fessa valent: morior labor et ante diem.
Iamque vale o nostri longum memor, ecce tenebrae
Obnubunt miserum nocte ruente caput.


7. Sigismundus Pandulphus Poetae sal.

Qualis ubi Hectoreum genitor miserabile ferri
Corpus Achilleis vidit ab ipse rotis,
Qualis et Antilochum senior pater ille virum rex
Conspexit Phrygio procubuisse solo,
5Qualem Calliope genitum pro montibus altis
Euridicen fama est ingemuisse suam;
Talis ego, vates, nostrae spes una salutis,
Sortior aeternos tristia fata dies.
Nam neque vita placet, neque me vixisse iuvabit,
10Si spolior tantis, docte poeta, bonis.
Vade age, quandoquidem pelago iactamur amaro
Velaque ceruleis sunt mea mersa vadis;
I, propera et dominae pauca haec mandata referto,
Si modo non omnis spiritus huius abit,
15Ne velit Italiam tanto privare decore,
Neve velit Manes accelerare meos.
Quod si noster amor quicquam valet, illa per huius
Spem velit a tanto me eripuisse malo.
Dic quoque ne dubitet luctantis vincere Parcas,
20Quae vicit cunctas sola puella deas.
Millia tot pro se Latiae refer ordine gentis
Aeternos orant numina magna deos;
Confieri ut nequeat quin sit mihi salva puella,
Quin superet magni spes bona causa boni.
25Nempe preces nautas scopulis deducere acutis
Et possent placido vela referre mari.
Virbius est precibus superas revocatus ad auras,
Hippolytus Manes qui fuit ante suos.
Ex bove facta dea est precibus, quam fleverat ipse
30Inachus, ut Nilo gaudeat illa suo.
Illa prius montes incultaque saxa petebat
Ibat et in saevas territa vacca feras.
At postquam precibus didicit te magne precari
Iupiter, Aegypti templa focosque tenet;
35Sistraque pampineis innectit mollia thyrsis
Ducit et errantes per iuga summa choros.
Et precibus, Polypheme, tuis Galathea nitentes
Ceruleos frenis saepe repressit equos.
Neptunum precibus vicit scelerosus Ulisses,
40Iunonem Aeneas, Pallada Dardanidae.
Denique cuncta preces magnorum numina divum
Exuperant, precibus tuta sit illa meis.
Hanc solare precor dominaeque medere dolenti,
Omnis ut ex illo corpore moeror eat.
45Te precor, o vates, nostrae spes plurima famae,
Gloria qui nostri nominis unus eris,
Ut pro me celeres curamque ad magna capessas
Obsequia et quam mox ad sua tecta voles.
Quod si forte facis verbisque hortare dolentem,
50Libera erit verbis forsitan illa tuis.
Mi neque adire licet, nec tanta relinquere fas est
Incepta ob regni sceptra tenenda mei.
Nam mihi pulchra novo se dedere Cremma triumpho
Cogitur et tanti frena subire iugi.
55Hactenus obsessas multis a millibus urbes
Sit servasse satis moenia magna mihi.
Arma simul solitumque simul perdemus amorem,
Unaque erit bini causa puella mali.
Quis struet hinc subitis lapidum tormenta ruinis,
60Maius opus quam quod Iupiter ipse quatit?
Quis caelo turres subitas aequabit, ut ipse
Miles eat celsas urbis ad usque domos?
Nullus erit muris aries admotus iniquis,
Vinea nec tectis machina dura foris.
65Omnia quae secum dolor improbus auferet arma,
Tuta nec ingenio castra futura meo,
Castra quibus tantam solis obsedimus urbem,
Quae nunquam passa est obsidione premi.
Usque adeo gelidis munita paludibus hostem
70Tempserat ante alias terra superba suum.
Iam fossas haustu liquidis privavimus undis,
Nuncia cum tanti littera missa mali est.
Nec reor aeterno quanvis venit unda liquore,
Pluribus ut guttis hausta sit illa tamen,
75Quam lacrymis nostri dudum violantur abortis
Lumina, sit lacrymis humida terra meis.
Heu genus humanum fortuna celerrima versat!
Tam laetus fueram quam modo moestus ero.
Frigora dura mihi nihil hic nocuere, nec anni
80Tristis hiems acti nec nocuere nives;
Nec quos obliqua fundebat Aquarius urna
Obstabant imbres, frigorave ulla mihi.
Non glacies gelidis concreta paludibus usquam
Obstabat pedibus saepe premenda meis.
85Stiria facta iubis quam mox resonabat equinis,
Saepe gelu magni diriguere duces.
Ast ego ut assequerer famae immortalis honorem,
Cogebam fortes semper ad arma viros.
Gloria magna mihi tantis est visa periclis
90Posse sequi magnum tempus in omne decus.
Cremma quidem nunquam Venetis obsessa, nec ullis
Gentibus, est vires visa manere meas.
Heu vos, Euganei, quantum perdetis in una
Isotta auxilium, si moritura iacet!
95Nanque ego si doleam, moerore affecta dolebit
Copia cumque suo caetera turba duce.
Quod si fata velint tanto spoliare decore
Italiam, dominae funera acerba meae,
Ne mihi tu verbis tantam, doctissime, cladem
100Significa, nec tu talia voce refer.
Non oculis possem moestas spectare tabellas,
Ne subitus damnet pectora nostra dolor.
Atra sed obscuris mittatur epistula ceris,
Nunciet ut luctus nigra tabella meos,
105Cursoresque citi laxis mittantur habenis,
Ut referant fati nuncia certa mei.


8. Divo et regi suo Sigismundo Pandulpho Mal. | Poeta scribit

Nuncius infelix lugubri in veste profectus
Et ferrugineis littera nigra notis,
Signa tibi tandem tantae, rex maxime, cladis,
Isottae et referent funera moesta tuae.
5Ne lege, cognosces letum miserabile, quanvis
Nulla sit ante oculos littera aperta tuos.
Te color huius enim, vel te praesaga docebit
Mens magni semper praescia facta mali.
Ante obitum ad dominae morientia lumina veni,
10Iussus ut a tanto principe missus eram.
Atque ex te verbis solari ut coepimus illam,
Visa fuit tantis esse levata malis.
Illa nihil fatum pro se metuebat, at illam
Quod se desereret sollicitabat amor.
15Ah quotiens lacrymas inter sulantia verba
Fudit, ut oris erant verba relata tui!
Illa "valet mea spes" inquit "Pandulphius heros?
Si valet ille, salus omnis habenda mihi est.
Non ego Persephonem timeo, non ferrea leti
20Omina, non Stygii proxima regna Ditis.
Sospite et incolumi Sismundo nulla peribit
Isotta: hoc salvo nempe superstes ero".
Vix ea cum dixet pallore affecta supremo est,
Laetior usque tamen, dum tua facta refert.
25Mox caput accubuit, nec plura profarier ora,
Nec putuere graves reddere voce sonos.
Hic simul ac potuit tremulis singultibus auras
Impulit et tali voce locata palam est:
"Auferor ad Stygios terris vix reddita Manes,
30Implorans duros numina magna deos.
Crudeles Superi, qui nunquam parcere formae
Scitis, io nostris parcite temporibus.
Quod si nulla mei vos gratia tangit amoris,
Vos Sigismundus nempe movere potest.
35Quod si vestra preces possunt pia numina nostrae
Flectere, si non sunt diique deaeque feri,
Illius o regis, quaeso, miserescite divi,
Non ego iam pro me talia dona peto.
Mi satis est miserae domino servire potenti,
40Mi satis ante suos saepius esse pedes.
Haec ego vos, Superi, posco, date iusta petenti
Munera: vos tanto iam date dona duci.
Pelidae vires quondam tribuistis et arma:
Pandulpho vitam vosne negare decet?
45Ille vel Hectoreos dignus conscendere currus,
Ille vel Aeacidae bella referre potest.
Nec quisquam Latio in magno, nec barbarus hostis
Intrepidus tantum vellet adire virum.
Nec minus Italiae decus est et gloria gentis,
50Imperat et magnae gentibus Euganiae.
Hunc propter lacrymas extrema in morte profundo,
Hunc propter sortem iam querar ipsa meam.
Crudeles nimium Superi, crudelia caeli
Numina, crudelis Parca propinqua mihi,
55Vos aquilas tristem fessas motare senectam,
Vos sinitis cervos vivere saecla novem,
Vos angues etiam nitida vestire iuventa
Vultis et antiquae ponere terga cutis.
At me, quae fueram spes una et gloria tanti
60Regis, io miseram perditis ante diem",
Talia iactabat miserando pectore dicta,
Quae possent saevas dicta movere tigres.
Nec quisquam tantum se ferreus offerat illi,
Ut ferus a lacrymis temperet ille piis.
65Usque adeo extremam quanvis venisset ad horam
Spiritus, ambrosios reddidit ille sonos.
Tum vero toto paulatim expalluit ore,
Ut solet inducta candida nube dies.
Mortua nec poterat, poterat nec viva videri,
70Qualis defecto lumine Castor erat.
Dum vixit, quoniam semper tibi cura puellae
Tanta fuit, quonam viveret illa loco,
Sigismunde, velim noscas ubi mortua tandem
Tanta iacet tumulo gloria deinde novo.
75Illa quidem templo Geniorum excelsa quiescit
Altaque iam niveis stat dea marmoribus,
Quam gemini insignes elephanti ad sidera tollunt,
Aeternisque nitet marmor imaginibus.
Aede sacra requiescit, ubi sunt pignora cari
80Corporis: ossa gemunt vir mulierque simul.
Omnis plena via est planctu miseroque ululatu,
Consonat et tellus marmoreumque solum.
Femineisque fremunt ululatibus omnia circum,
Hinc matrona senex, nupta puella gemit.
85Et volucres rostris moerentia pectora tundunt
Et gelidis, pisces, delituistis aquis.
Quid referam sensus animalia nacta sagaces?
Moerorem miris dant elementa modis.
Nanque ubi sublata est portanda ad busta puella,
90Intonat et magnus Iupiter ingemuit;
Praecipitesque ruunt elisis nubibus imbres
Atraque ceruleis terra repletur aquis.
In tenebras solem afflictum cava nubila condunt
Et niveum guttis collacrymavit ebur.


9. Sigismundus Pandulphus Mal. Vati divo sal.

Non haec ingenio, non haec ex carminis arte
Fundimus: emittit tristia verba dolor.
Qualis Peneia fertur pro coniuge Phoebus
Discolor in solis delituisse locis,
5Qualis et amissa celsis pro montibus Orpheus
Coniuge Tartareas fertur adisse domos;
Talis ego longos cogor meminisse dolores,
Anxius Isottae morte, poeta, meae.
Non me grata dies, non me nox ulla iuvare,
10Non dextrae possunt fortia facta meae.
Ire iuvat scopulos inter fruticosaque saxa
Lustraque vel rapidis vix adeunda feris.
Usque adeo dolor immensus rapit omnia secum
Consilia atque animi mille pericla mei.
15Ipse humana libens vito vestigia, quando
Ipse velim vitae nescius esse meae.
Quin etiam attonitus gelidis in montibus erro,
Cogor et incertas protinus ire vias.
Saepe ego marmoreum dulci pietate sepulcrum,
20Saepe peto templi candida signa novi.
Elicerem ut voces aliquas, illius ad aram
Saepe tuli moestum corde micante pedem.
Atque ibi eam postquam nullas audire querelas
Sentio, in externos cogor abire locos.
25Quo dolor ipse feret veniam, dii, ducite quaeso;
Sancte puer, vel tu, mater et alma Venus.
Vos mihi principium tanti tribuistis amoris,
Vos finem vestris demite numinibus.
Ipse ego vel totum, vobis ducentibus, orbem
30Ingrediar, duras barbara regna plagas,
Auroram et Gangem, nec non Boreamque Notumque
Orchadas et Tylen, ultima dorsa maris.
Nec plus telluris magnis obiisse feretur
Ille viis, tigres lui domat aere feras,
35Effera pampineis qui corrigit ora capistris
Bacchus, Nysaei gloria magna iugi.
Tantus amor Manis Isottae affarier omni
Est animo et magicis credere carminibus.
Atque herbis lapidumve novis ego viribus utar:
40Certum est Infernas sollicitare canes.
Meme etiam magicos cantus audire iuvabit
Atque animam dominae saepe vocare meae.
Audiet e tumulo mea vita emissa reposto,
Forsitan et voces sentiet inde meas.
45Ipse Hecates veniam nocturnas solus ad aras
Et referam sacro carmina nota solo,
Qualis Eleusina coluit Trietherica teda
Thyas inornatis semper operta comis.
Haec ego iam faciam, dum me mea vita manebit,
50Inveniam Isottam forsitan ipse meam.
Tuque age, nam vati confert sua numina Phoebus,
Me moneas, tantis dum premor usque malis,
Et simulacra modis iterum viventia miris
Tangere si possint, umbrae animaeque premi.
55Saepe fui in triviis ululando et acerba fremendo,
Dum canit effusis Thessala saga comis;
Nullaque vox nostras sese referebat ad aures,
Sed sensi medio desiliisse solum.
Interea gemitu montes et saxa lacesso
60Et lacrymis late fervet harena meis.
Et vagor ipse dolens totum peregrinus in orbem,
Qualis vita diu Bellerophontis erat.
Ille Iovi infelix Superisque invisus iniquis
Errabat Lyciis tristior usque iugis,
65Ille Chimaereos primus qui vicerat ignes,
Quem Solymi patrio pertimuere solo.
Post tot facta tamen campis errabat apertis,
Strinxerat atque suum mente dolente iecur.
Sic nos qui Latias soli servavimus urbes,
70Quos propter Latii magna reperta salus,
Usque sub extremis tristes errabimus oris
Oceani, qua sol cernit utrumque fretum.
Scilicet Hesperidum extremas veniemus ad oras,
Celsus ubi caeli sidera torquet Atlas.
75Aurea mala fero vix custodita draconi
Forte manu ramis arboris ipse legam.
Aut ego ad Eoas veniam male sanus harenas,
Quaeque calent Rubri littora vasta maris.
Hinc ego purpureos referam mea vota lapillos,
80Gemmaque Gangariis sit mihi lecta vadis.
Omnibus his herbisque aliis aperire sepulcrum
Experiar, Manes et revocare pios.
Nunc herbas Medea suas succosque potentes
Det mihi, cumque illis mille venena velim.
85Paeona quin etiam plenis venerabor acerris
Et Phoebi supplex numina magna patris,
Quo satus Hyppolitum Stygiis revocavit ab umbris,
Esset ut in magna Virbius Italia;
Egeriaeque dedit lucis Latois opacis
90Hunc dea: tanta piae cura pudicitiae.
Hei mihi cur frustra magicas accingor ad artes?
Insanam mentem carmina nulla iuvant.
Tunc ego mente bona fuerim, si vita puellae
Adveniat vultus ante vocata meos.
95Et veniat cultis, ut quondam, culta capillis,
Daedalia facta est qualis in aere manu.
Et velit in rosea sese mihi reddere palla,
Sive placet niveus puniceusve color.
Nec veniat tristi, nec duro pallida vultu,
100Sed nitor ambrosiis sit maneatque genis.


10. Sigismundo Pandulpho Mal. Poeta scribit

Obstupui lectis, princeps animose, tabellis
Horruimusque hirtis protinus inde comis.
Nam quicunque dolor tuus est, hic scilicet idem
Est meus et parili conditione premor.
5Solus enim vates, solus, Pandulphe, camenas
Ipse colis, solus carmine digna facis,
Bellaque perpetuum quae sint celebranda per aevum
Et nova Maeonia bella canenda tuba.
Iam geminae certant in te, rex optime, laurus:
10Mars favet atque meo Calliopea duci.
Quod si non armis tantum rex inclytus esses,
Non foret in nostro te prior eloquio.
Mirane tu volucrum monumenta reponis amorum,
Quae possint longa posteritate legi?
15Isottamque tuam, quanvis sit mortua, Manes
Non capient: cunctos effugit illa rogos;
Carminibusque tuis manet aeternumque manebit,
Nec tu quem referas mortuus esse potest.
Quo magis admiror quaenam sententia menti
20Fixa tuae, quonam te dolor acer agat,
Qui cupias montes et inhospita lustra ferarum
Et petere undisoni littora longa maris,
Ireque vel totum semper peregrinus in orbem,
Qua tepeat Titan mersus utroque mari.
25Omnia quae magnus dolor edere verba coegit
Te tamen et dominae mors inimica tuae.
Quin etiam rogitas, fieri si posse putemus,
Isottam valeas ut reperire tuam.
Magna quidem, princeps, sed non reticenda requiris,
30Digna sed ingenio talia Socratico.
Ipse tamen referam sacri divina Platonis
Plurima, quae Graiis me docuere sonis.
Ille putat rursus mortale in corpus ituras
Esse animas pleno temporis orbe sui.
35Nec minus Elysios post fata revisere campos
Rursus et aeterna conditione trahi.
Nonnullas montes incultaque saxa subire,
Nonnullas rapidi spumea dorsa maris.
Illas Tartareis penitus moerere latebris,
40Has nemora et fontes rura beata sequi.
Nec non et superas iterum migrare sub auras
Et rursum ad sedes se revocare suas.
Ipse Menoetiades, magno si credis Homero,
Venit Achilleos mortuus ante pedes
45Candidaque ossa sui Phthiae portaret ad urbem
Fidus ut Aeacides iussit et inde fugit.
Sic te si affari cupiat tua cara puella,
Forte potest vultus ante venire tuos.
Aeneaeque fuit simulacrum triste Creusae
50Ante oculos, trepidas dum fugit illa manus.
Quare ne dubites illam tibi posse reverti
Et curas dulci voce levare tuas.
Non fuit illa tamen duro de sanguine nata:
Iusta parens illi, iustus et ipse pater.
55Quae pia cum fuerit, fuerit cum iusta puella,
Non feret haec gemitus te renovare graves.
Et veniet cultos Isotta ornata capillos,
Qualis erat regno culta puella tuo.
Aut te turbatos ducet dea facta per hostes
60Et reget ardentes fulminis instar equos,
Ceu Iuturna suum ducebat in agmina fratrem,
Ut Bellona solet ducere Martis equos.
Quicquid erit (neque enim Stygiis miscebitur umbris),
Seu dea, seu caeli spiritus almus erit,
65Non te plorantem, non te feret illa gementem;
Sed veniet superis missa puella locis.
Non lacrymis opus est; precibus pia numina iustis
Prosequere et magnos munere vince deos.
Illam posce, libens precibus flectetur amicis:
70Exorata dabit magna petita tibi.
Hinc modo tu lacrymis iam parce fidelibus, ora
Parce novis, princeps, dilaniare notis.
Sis Italum potius decus immortale virorum,
Qui serves magnam solus et Hesperiam.
75Quam, nisi tu fueris, iam barbarus occupet hostis
Et teneat regni maxima iura tui.
Huc amor omnis eat, pietas huc illa recurrat:
Inice rex animos huc memorande tuos.
Quod si, dive, facis, iam iam tibi laeta puella
80Adveniet, tardas reicietque moras.
Tum genus omne hominum laudes tibi dicet et astris
Inter opus tantum te colet usque parem.
Post ubi sidereos caeli conscenderis axes
Teque vocet lati regia magna poli,
85Aurea nascetur toto gens altera mundo
Atque iterum nivei flumina lactis erunt.
Dumque maris rapidi tua moenia verberet unda,
Fluctus Arimineis dum sonet altus aquis,
Dum verno frondes se tempore quaeque novabunt,
90Dum volucres nidi sede iucabit amor,
Dumque nives gelidas pater Apenninus habebit,
Caucasus impastas dum renovabit aves:
Regis Ariminei celeberrima fama trophaeis
Vivet et invicti gloria summa ducis.



Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: