Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Credo aliquos tetricae mentis nasique seueri
(Qui solos se scire putent et noscere verum,
Atque sibi solis Diuum bonitate tributum
Omnia iudicio perplexa expendere recto)
5Dicturos, nunquam me degustasse beatos
Aoniae fontes et sacras Phocidos undas
Nec prorsus lauro dignum tituloue poetae,
Quod non inflatas nugas mirandaque monstra
Scribimus ac nullas fingendo illudimus aures.
10Nam solas tribuunt fabellas vatibus, ac si
Vera loqui foedumque foret vetitumque poetis.
Horum ego iudicium falsum et damnabile duco;
Nilque mihi melius, nil dulcius esse videtur,
Quam verum amplecti; vetulis puerisque relinquo
15Has nugas. Alii eructent fera bella Gigantum,
Harpyiasque truces et Gorgonas et Cyclopas
Et captos blando Sirenum carmine nautas:
Adde his monstriferam Circen, triplicemque Chimaeram,
Stelliferumque humero coelum qui fulcit Atlanta,
20Mutatum saxo et sulcantem Persea nubes,
Tantalon et Tityon, miserique Promethea furti,
Belidas et quicquid delirans Graecia nostros
Tempore iam longo docuit garrire Latinos.
Non mihi sit tanti potasse Aganippidas undas,
25Bellerophontaei quas protulit ungula monstri;
Nec mihi sit tanti Phoebeae gloria lauri
Atque corymbiferis hederis ornare capillos,
Vt sic delirem. Pudet ah, pudet esse poetam,
Si nugis opus est puerilibus inseruire
30Et iucunda sequi spreto mendacia vero.
Tradita (crede mihi) est multis facundia, paucis
Consilium; multi sublimia carmina condunt,
Sunt et Romano et Graeco sermone diserti,
Et cum multa sciant, sapiunt tamen aut modice aut nil.
35Verba nitent phaleris; at nullas verba medullas
Intus habent; sola exterius spectatur imago
Et pictura leuis. Verum quis succus in illa est?
Quam mens inde capit frugem? qui talia legit
Quid didicit tandem? quid scit nisi somnia, nugas,
40Quae nihil ad vitam faciunt, nihil utile ponunt,
Quae scire et nescire pari discrimine refert?
Ergo, seu vulgus me iudicet esse poetam,
Seu neget, haud ideo mendacia vana sequemur,
Sed verum, quoniam verum est perfectio mentis.
45Quod quicumque magis nouit, magis est similis Diis
Atque magis felix, licet hunc inscitia vulgi
Non merito extollat plausu meritoque fauore
Excipiat, licet huic non grandia nomina donet.
Quare iam Musae adsunto Criticique valento.
50Ecce viam ingredior, qua plurima taxus utrinque
Atque cupressus iter funesta protegit umbra.
Iam video tristes campos, pallentia regna
Persephones, quos obscuris perlabitur undis
Lethaeusque ambit torrens. Late arua papauer
55Lurida somniferum vestit ripasque silentes.
Quo me Calliope ducis? quae monstra videre,
Quas voces audire iubes? bubonibus omnis
Circum silua tonat, moestos dat noctua cantus,
Non desunt ululis miserae strigibusque querelae.
60Quo me Musa rapis? lacrymoso en murmure colles
Et valles resonant, respondet planctibus Echo.
Quis dolor hic tantus? quae tanti est causa doloris?
Heu! quae gens illa est, ater quam vestit amictus,
Syrmata pulla trahens? quae sic velamine nigro
65Flens adoperta caput clamoribus aethera complet?
Heu mihi, quas caedes, quam multa cadauera cerno
Passim strata solo? quis funera tanta peregit?
Quis dedit hanc late stragem? quot corpora Regum
Pontificumque iacent? agnosco insignia. Numquid
70Mors est illa procul, quae, visu et falce cruenta
Horribilis, furibunda venit? praecedere mille
Agmina morborum pariterque pericula mille
Aspicio. O nimium saeuis armata ministris!
Nescio quid magno veniens clamore profatur.
75Audio quid dicat referamque audita libenter:
"Mors ego sum, quae foeni instar viuentia quaeque
In terris hac falce meto; mihi Iuppiter orbis
Iura dedit iussitque simul me parcere nulli,
Sed magnos humilesque pari prosternere lege;
80Vnde manus viresque meas euadere nemo,
Et nemo vitare potest. Ego grandia Regum
Colla premo sternoque animos fastusque superbos
Pontificum; nobis nulla est non debita ceruix.
Siue quis arctoas fugiens penetrauerit oras,
85Ripheasque ultra rupes concesserit, iram
Sentiet hic nostram, nostros hic sentiet ictus;
Siue quis ad manes imos descenderit, austri
Qua plaga pressa iacet, qua sunt incognita nobis
Sidera, me inueniet tamen, inuentaque peribit.
90Falx haec occasum, falx haec populatur et ortum.
Non ego diuitias vereor, nec stemmata priscis
Credita imaginibus. Solio detraxit ab alto
Quot mea dextra viros et nigra in tartara misit
Praecipites? Priamum memini, quum caesus ad aras
95Victima nostra fuit. Macedum dux ille superbus,
Qui tot regna suis pugnando euerterat armis,
Par animo cuius totus non extitit orbis,
In Babylone cadit telo confossus ab isto.
Quid memorem heroas Latios Martisque nepotes,
100Terrarum dominos, quorum clarissima virtus
Imperium Oceano, famam coniunxerat astris?
Nonne omnes potui caesos demittere ad orcum?
Priuauique manus sceptris, diademate crines,
Os verbis et luce oculos, membra omnia motu,
105Corporaque obscura clausi exanimata sepulchro.
Me timet Indus, Arabs, Maurus, Scytha: denique quisquis
Europamque, Asiamque colit, Libycosque calores.
Nullum ego discrimen facio generisque locique,
Tempora nec seruo, nec mores curo, nec annos:
110Improbus atque probus, sapiens stultusque peribit.
Infantes, iuuenes, longaque aetate grauatos,
Formosos, turpes aequa ratione trucido.
Hunc quoque quem video procul hinc mea regna petentem,
Quum sua fata sinent, mittam pallentibus umbris."
115Edidit haec Stygio Diua implacabilis ore
Tunc me concussit timor ingens, membraque sanguis
Vndique dilapsus venis extrema reliquit,
Inque imum pectus coiit succurrere cordi
Praecipue, quum tartareos Dea saeua ministros
120Praesentem in turbam, quae latos plurima circum
Errabat campos tantae secura ruinae,
Mitteret; irrumpunt illi, prenduntque tenentque,
Quisque suum; sternuntur humi languentia passim
Corpora, multiplicique gemunt vexata dolore.
125Mox ipsa adueniens nonnullos falce necabat;
Nonnullos etiam, quorum subtemina nondum
Finierat Lachesis iusto illis debita fato,
Praeteriens caedi seruabat Diua futurae.
Tunc ego sic mecum, attonitus, totusque tremiscens:
130"O curas, o vota hominum vanosque labores!
O spem fallacem, o caecae solatia mentis!
O fluxum decus humanum, o variabile tempus!
Quam breuis, incerta et multorum plena malorum,
Et quantis nostra est obnoxia vita periclis!
135Quae iucunda quidem facie dulcisque videtur,
Sed quantum intus habet fellis, quantumque veneni!
Quid sumus, o miseri, nisi puluis motus ab aura,
Et fragili vitro similes, umbraeque fugaci,
Atque rosis, quae mane nitent, mox vespere languent?
140Nunc viui atque hilares, paulo post vermibus esca.
Nunc pulchri et validi, paulo post turpe cadauer.
Heu mihi quid prodest congesta pecunia nobis,
Quid gemmae, argentum atque aurum, pretiosaque vestis?
Quid populos magnasque urbes ditione tenere,
145Marmoreosque habitare lares, vultuque superbo
Omnes despicere atque parem se credere Diuis:
Si mors cuncta rapit, si tanquam puluis et umbra
Deficimus miseri, si tam cito fastus et omnis
Gloria nostra perit, nullum reditura per aeuum?"
150Haec ego cum loquerer summisso murmure mecum,
Pallentem vultu aspiciens, gelidumque timore,
Incertoque gradu titubantem Orpheia mater,
"Quid te (inquit) tanta obsessum formidine cerno?
Esto audax; animi vilis timor argumentum est
155Nec decet ille viros; cedo, quae te causa timere
Mortem adeo cogit?" Tunc sic ego: "Diua, necesse est,
Naturae impulsu quippe hanc animalia quae non
Horrescunt, fugiunt? haec vitam tollit et omnes
Diuitias ac delicias, corpusque resoluit
160In nihilum, remanetque nihil nisi puluis et ossa,
Quae pariter puluis longo post tempore fiunt.
Denique cuncta bona haec adimit, summumque malorum est.
Ergo tam dirum et tam formidabile monstrum
Quem non terrebit, nisi cui sit ferrea fibra?"
165Tunc Ioue nata, mihi subridens, sic ait: "Erras,
Nimirum veri specie deceptus et umbra;
Non cuiuis facile est ipsum cognoscere verum.
Hic ille est ramus, medium quem maxima silua
Arboribus densis cinctum atque erroribus atris
170Obductum celat; nec multis aurea virga
Conspicitur, nisi cui purae ostendere columbae.
At mihi, quae sata sum felici semine coeli,
Verum nosse licet; verum tibi dicere possum,
Si me audire voles". Ego tunc: "Dea, nil magis opto."
175Respondi. Illa autem: "Nos hinc diuertere oportet
Paulisper, sequere." Et secum me duxit in altum
Non adeo procul inde locum, quo lumina solis
Cernere erat, radiis ferientibus ardua montis;
Iucundumque iubar tenebras disiecerat atras.
180Sedimus ad fontem quendam, laurique sub umbra.
Tunc mea Dux tandem pulchro sic incipit ore:
"Simia coelicolum, risusque iocusque Deorum est
Tunc homo, quum temere ingenio confidit et audet
Abdita naturae scrutari arcanaque Diuum,
185Cum re vera eius crassa imbecillaque sit mens.
Si posita ante pedes nescit, quo iure videbit
Quae Deus et natura sinu occuluere profundo?
Omnia se tamen arbitratur noscere ad unguem,
Garrulus, infelix, caecus, temerarius, amens,
190Vsque adeo sibi palpatur seseque licetur.
Stultitiae fons est et origo philautia vestrae,
Caligoque ingens, quae vos cognoscere verum
Posse vetat; tolle hanc, oculi meliora videbunt;
Et quae nunc bona prima putas, fortasse negabis
195Esse bona; et quae nunc credis mala maxima, forsan
Non mala sunt, dices, pulsis a corde tenebris.
Ergo scias, mortale genus nihil esse, nisi utrem
Aeoliis plenum ventis, quem iugiter urget
Huc illuc lapidi insistens Fortuna rotundo.
200Cui, si quid saperet, vita mors gratior esset;
Cum viuendo malis homines sine fine premantur;
Exiguisque bonis, sed nec sine felle, fruantur.
Quod verum credes, puto, si bona, si mala vitae
Mortalis referam, quanta breuitate licebit;
205Collatisque ipsis, tunc vita humana patebit
Quae sit et an tantum mors debeat ipsa timeri.
Principio de diuitiis, quas omnis ubique
Gens sequitur, laudat, quaerit, miratur et optat,
Dicere constitui et quid sint ostendere nitar.
210Tunc ego: "Diua (inquam) si vis, huic parce labori,
Quandoquidem prius hoc olim referente Minerua
Edidici, nunc perge alio, nec nota recense.
Deque voluptate ubertim quoque rettulit olim
Nobis Diua Arete, missusque a matre Timalphes.
215Quare id transi etiam quaeso et quotcumque aliud vis
Expedias." Tunc Diua inquit: "De nobilitate
Dicam igitur, quoniam bona prima haec inter habetur
Quilibet hanc hodie sibi vult, sibi dicit inesse,
Plus licet inde absit, quam distet Iberus ab Indo.
220Sed quid nobilitas aut quanti est? vera fateri
Conabor; quanquam quid prodest vera fateri,
Credere si renuunt? fugiunt animalia quaedam,
Oderuntque diem, tenebris ac nocte vagantur;
Sic homines multi lumen cognoscere veri
225Nec possunt nec amant; adeo natura Deusque
Distinxit mortale genus recteque videnti
Vna hominum species animalia caetera monstrat;
Vsque adeo mores varii mortalibus et mens
Dissimilis; multi tenebras umbrasque sequuntur,
230Nec verum spectare queunt solemque nitentem,
Infirmis oculis, quem fixo lumine pauci
Aspiciunt, quibus est animus diuinior. Ergo
Nobilitas, veluti vulgus putat inscius, aut est
Copia nummorum et collectio diuitiarum
235Aut sanguis, quoties generoso e stemmate quisquam
Natus auos atauosque suos, gentiliaque arma
Iactat et eximios laudat virtute parentes.
Iudicium tamen hoc vulgi mendaciter errat,
Vt plerumque solet; communis opinio multis,
240Paucorum ratio est. Si nobilis ille putari
Debet quicumque est diues, sic nobilis esse
Credo potest lanius, tonsor, piscator, equiso,
Pastorque et pistor, coriarius atque bubulcus
Et leno et latro et quiuis de plebe lutosa.
245Namque ex his multi rebus nummisque potentes
Aut sunt aut possunt fieri. Fortuna frequenter
Extollit miseros; eadem detrudit ad imum
Saepe illos, quos ante rotae commiserat altae.
Nobilis ergo fuit tantum, quum moenia victor
250Aeneadum intrauit Marius, plaudente senatu
Ac populo, insignis lauro niueisque quadrigis;
Sed postquam eiectus Syllanis viribus exul
Minturnis latuit, latuit quoque carcere foedo;
Vel quum mendicus panem per Punica rura
255(Pro superum leges, et non bene nota potestas!)
Quaerebat, panem duris fossoribus aptum,
Non erat infelix tunc nobilis; abstiterat tunc
Nobilitas fugiens longe; mox ipsa reuertit,
Quum Marius rediit, mutato sidere, Romam.
260Nimirum stulta haec sententia, si sit ab auro
Nobilitas. Certe de terra nascitur aurum,
De fraude et furto, de foenore: nascitur ergo
De fraude et furto, de foenore nobilitas. O
Iudicium vulgi insanum! o sine pectore turba!
265Nobilitare hominem non ulla pecunia, nullae
Diuitiae possunt; pretio nam dignior omni est
Nobilitas: haec non emitur, nec venditur auro.
At genus ille suum iactat laudesque suorum
Inculcat, cum sit turpissimus; atque recenset
270Gesta patris, monumenta ataui, patruique tropaea;
Et quanquam innumeris demens, ignauus, abundet
Criminibus, virtutis inops, tamen esse putatur
Nobilis, est alto quoniam de sanguine natus.
Cur aliena tibi tribuis, laudemque tuorum
275Esse tuam censes, cum tu sis dedecus illis,
Degener, infamis? mentito nomine cycnum
Graculus appellat sese: cornicula plumas
Pauonis furata cupit pauo ipsa videri;
Sed natura vetat, quae nobilitatis origo est.
280Hinc animi viles, hinc et coelestia corda
Proueniunt: haec largitur sua semina cunctis.
Nempe animum propter, non propter corpus haberi
Nobilis et dici debes; nam corpora multa
Seruorum pulchra et magna et robusta videntur.
285Nobilitas quidam est animi proprius decor atque
Vis quaedam natiua, cupit qua grandia semper,
Vilia contemnit, qua sursum tendere ut ignis
Nititur, et summas penetrat velut ardea nubes,
Infima despiciens. Hanc vim qui munere coeli
290Accipit, ille bonus fiet patiensque laborum,
Consilioque potens, curis vigilantibus, ut quid
Dignum laude gerat, ut sit laudabilis ipse.
Sed tantum natura bonum non omnibus, imo
Perpaucis donat, quorum fama inclita longo
295Tempore post cineres populorum in pectore viuit.
Attamen (o mores, o mira insania) quis non
Vult dici et credi nunc nobilis? o nebulonum
Turba audax! o vile pecus! te nomina clara
Delectant, tibi fama placet, tibi gloria: cur non
300Et labor et virtus etiam placet, ut merito sis
Nobilis? an mauis sapiens iustusque vocari
Nomine mentito, quam vero? cur tibi nummus
Falsus, cur panis falsus, cur caetera falsa
Non sunt grata, velut mendax et futile nomen
305Nobilitatis amas? o larua, o simia, disce,
Disce prius frenare animum, compescere caecos
Affectus, ratione uti, vitare nefanda,
Iusta sequi; te nosce prius durosque labores
Amplecti ne te pigeat, vilemque fugare
310Desidiam, ut possis culmen virtutis adire.
Tunc iure ac merito diceris nobilis: haec est,
Haec est nobilita vera; haec sunt illa Deorum
Munera, ab indoctis non intellecta. Per istam
Incessere viam Phrygia de gente Quirites.
315Hac duce Romanum imperium se sustulit astris.
Hac abeunte iterum in praeceps descendit ab astris.
Nam simul ac segnes consurrexere nepotes,
Iam parto imperio, iam prosperioribus annis,
Delicias ludosque leues luxumque secuti
320Degenerare suis coepere a patribus, unde
Nobilitas tales homines exosa recessit
Protinus ad superos, donec, crescente nepotum
Luxuria et vitio, deleta superbia Romae est.
Non igitur genus est, non sanguis, non statuarum
325Mutarum series, non auri copia, quae te
Nobilitet; Virtus, virtus; hac nobilis Hector,
Alcidesque fuit, fuit hac quoque nobilis ille,
Ilias aeternum cui praebuit inclita nomen;
Hac proceres alii, quorum tot fama per annos
330Durat adhuc. Quid te iactas natalibus ortum
Egregiis? te praecipui genuere parentes;
Quid tum, si nihil es? si turpis turpiter omnem
Incestas maculasque domum? tibi dedecus est hoc,
Non honor; ac, veluti stolidum si gignat asellum
335Magnanimus fortisque leo, si simia barro
Nascatur, monstrum es, claraeque iniuria genti.
Non sic nobilitas per testamenta relinqui,
Aut virtus potis est, velut aedes, rura, supellex;
Hanc natura tuis tribuit maioribus, at non
340Omnibus. Antiqua repetas ab origine gentem,
Inuenies fortasse tuo de sanguine multos
Cerdones aut agricolas, unumque videbis
Ex humili natum fortuna nobilitatis
Principium fecisse aliis: quae tempore creuit
345Paulatim, sed post quoque tempore victa senescet.
Omnia fert tempus, pariter rapit omnia tempus.
Quis nunc Pompeii de stirpe aut Caesaris esse
Noscitur? aut eius, domitis cognomen ab Afris
Cui virtus inuicta dedit? quis credere tantam
350Progeniem periisse potest? domus alta deorsum
Saepe cadit, penitusque ruit; sursum leuatur
Saepe humilis; nulla est hominum fortuna perennis.
Sic coelum variare solet mortalia quaeque.
At dices, quale est semen, talis quoque fructus
355Inde venire solet; si sum de semine claro,
Clarus ero. Non sic: proceri saepe parentes
Exiguum genuere hominem turpemque decori,
Robusti infirmum, sapientes insipientem;
Nec mens, ut corpus, patrio de semine manat.
360Non patris est animum pueris praebere, sed ipsum
Largiri natura solet. Quid nobile semen
Egregiumque feret, faueat nisi debita coeli
Temperies? verum est, vulgo quod dicitur, annus
Producit segetes, non cultus; semina quamuis
365Optima, si terrae fuerint mandata sinistris
Sideribus, parient lolium vel iacta peribunt.
Ergo sufficiens non est pater ipse creandis
Nobilibus natis, adsit nisi gratia coeli.
Hinc est quod multos humili de plebe videmus
370Illustres nasci, qui magnum nomen adepti
Virtute ac meritis se postmodo nobilitarunt.
Quis fuit ille Maro? quis Tullius ille? quis ille
Tam sapiens sanctusque Cato? quis Horatius? omnes
De medio plebis geniti. Quis doctus Homerus,
375Cuius nec patriam certam certosque parentes
Scimus adhuc? dic quaeso patrem Demosthenis atque
Euripidis matrem; dic Socratis, illius inquam
Socratis, in cuius gremio Plato maximus hausit
Diuinos latices, qui solus Apolline teste
380Est visus sapere; hunc genuit qui marmora fodit.
Nascentes pueros mater capiebat ab aluo.
Nonnullos etiam Reges de plebe creatos
Nouimus. Haud rarus quoque Consul et Induperator
De populi faece ad immum peruenit honorem.
385Quid quod equi pariterque canes ac caetera bruta
Degenerare suo persaepe videntur ab ortu?
Nempe diu res nulla manet, nempe omnia semper
Deteriora solent fieri, in peiusque referri,
Naturae imperio et fatorum lege perenni;
390Deinde iterum ex alio foetu instaurata renasci.
Hoc variare decus mundi est: haec gloria summi
Artificis facere ex minimis ingentia, nec non
Ex summis minima et rerum mutare tenorem
Iugiter ac faciem, sapienter cuncta nouando.
395Non tamen infitior, claros habuisse parentes
Esse bonum et claro nasci de sanguine; namque
Hoc vere pulchrum atque bonum est, prosuntque parentes
Auxilio, exemplis, hortatibus, efficiuntque
Saepe sui similes natos, nisi fata repugnent,
400Et natura potens nimium: quam vincere si quis
Nititur, ille etiam congestis montibus altum
Aethera conscendet, pulso Ioue; qualiter olim
Fama, Gigantaeos quum sensit Phlaegra tumultus,
Enceladum memorat summi iuga maxima Olympi
405Imposuisse Ossae, premeret cum Pelion Ossa;
Sed tamen hoc non esse satis concludimus. Ergo
Quamuis a populo dicaris nobilis omni,
Sisque licet mollis, nitida cute, corpore lauto,
Egregiis vescare cibis ac veste superbus
410Conspicua incedas, referas gentemque domumque,
Nobilis haud ideo es, sed fortunatus, et utri
Aurato similis, similisque ex marmore signo.
Quis tamen hoc curat? satis est de nobilitate
Ac virtute ipsum nomen; maluntque videri
415Quam sic esse homines. Pro Dii! nunc nomina tantum
Magnifica et claros titulos sibi quilibet optat,
Arrogat, affectat, sequitur, rapit; ut merito iam
Et se asinus pardum vocet et formica leonem.
Quis non vult sapiens, generosus, iustus haberi,
420Et probus et doctus, contentus cortice solo
Atque umbris rerum, ut tali velamine mores
Occulat infandos? lis est de nomine, non re.
Hoc habeas igitur nomen, sic nobilis esto,
Vt Romae Pasquillus homo est; ut saepe vocatur
425Nobilis aut latro aut meretrix aut nobile marmor.
Esto tamen quod sis et nomine nobilis et re;
Quid tum? laudabor, dices, decorabor honore.
Numquid parua tibi haec et non cupienda videntur
Praemia? quandoquidem virtus ex nobilitate
430Nascitur, ex virtute autem laus surgit honorque,
Non volo, nec fas est virtutem carpere; sed si
Interius videas meliori lumine verum,
Cognosces quanto virtus tam digna labore
Afficiat miseros homines; quam reddat amaram
435(Stoicus id quamuis nolit concedere) vitam.
Moralem primum videamus; difficilis pars
Nimirum haec; quam si quaerit quis rite tenere,
Heu quantos opus est subeat toleretque labores!
Naturae bellum indicat, confligat oportet;
440Quandoquidem mortale genus natura creauit
Infirmum, pronumque malo, aduersabile recto.
Pro superi! in vitium facili decurrere lapsu
Quisque solet. Cur haec homini mala semina quondam
Indita sunt? numquid fuit haec tua culpa, Prometheu?
445An malus hos daemon humana in pectora morbos
Intulit (ut fama est) scelerisque iniecit amorem?
Heu quam difficilis, salebrosa et plena laboris
Semita, quae ad mores ducit vitamque Deorum!
Quis bonus est? non sponte ullus. Quis non malus? ille
450Qui, legis regisue metu, peccare recusat;
Vel qui forte nequit, quod vult, committere crimen.
Nimirum haud facile est naturae obsistere, seque
Vincere et insanos compescere pectoris aestus.
Quapropter pugna assidua iugique labore
455Est opus a puero, ut vitiis ponantur habenae.
Assuetudo etenim naturae frangere vires
Saepe solet, si sit multos firmata per annos.
Ergo militia est hominum vita. Hostibus omnis
Plenus ager, multi latitant ubicumque latrones.
460Quis tot vitabit laqueos? tot retia cautus
Effugiet? nam cum fortuna est prospera cuiquam,
Actutum subit et stimulat vesana libido;
Tum sua castra mouet ventosa superbia, tunc et
Desidia atque gula, et petulans audacia surgit.
465Contra illum dolor atque metus, dirumque venenum
Occupat inuidiae atque irae, quum sorte sinistra
Viuit et indignam quaerit propellere quouis
Pauperiem pacto, tunc fraudibus atque rapinis
Et furtis studet, ut sua damna rependere possit.
470Eheu! mortales inter Scyllam atque Charybdim
Iactantur miseri et vitiis laeduntur utrimque;
Dumque mala haec vitare volunt, labuntur in illa.
Si cupiunt fortes fieri, discrimina oportet
Multa pati, et multos coguntur ferre labores.
475Si virtutem illam, quae humanos temperat actus,
Affectant, opus est expellere gaudia tristi
Consilio, gratamque parum deducere vitam.
Si iustus vult esse aliquis, non utile quaerat.
Iustitia est multis laudata, domestica paucis.
480Quod si forte placet cuiquam prudentia, semper
Vt caueat, nulli credat fidatque necesse est;
Quandoquidem sunt cuncta dolis et plena periclis.
Denique qui bonus est et mitis, saepius ille
Laeditur; ille minus tutus, plus insidiarum
485Sustinet. Hic siquidem mundus domus ampla malorum
Ac scelerum patria est. Probitas hic exulat. Vnde
Imbelles lepores, damae mites, capreaeque
Idque genus sine felle animalia quaeque petuntur
Saepius et pereunt; rarus venator ad ursos
490Accedit, tutos conseruat silua leones.
I nunc, et mitis, simplex, innoxius esto,
Vt citius fias auidorum praeda luporum.
Heu! mundus totus quaedam est natiua tyrannis.
Debilibus robusta nocent et grandia paruis.
495Ales fulminiger timidos infestat olores,
Accipiter laniat turdos mollesque columbas;
Versicolor coluber ranas miserasque lacertas
Deuorat; in siluis fera fortior ore minorem
Dilacerat; tua monstra tenes quoque, maxime Nereu,
500Quae rabido infirmos absumunt gutture pisces.
Non mare, non tellus, non aer tutus; ubique
Hostis adest, prodestque parum non esse nocentem.
Ergo vide, quam sit pars haec virtutis amanda,
Quae facit esse bonos; nam tanto parta labore
505Hostibus in mediis tandem vos reddit inermes.
At dices, probitas defendi legibus atque
Principibus solet; o utinam fieret! sed ubique
Vincuntur nummis leges, magnoque fauore;
Placantur donis Reges et voce precantum;
510Damnant iura illos quibus aut exhausta crumena!
Aut nullus fauor est; alii, quocumque premantur
Iudicio, insontes abeunt, ut paruula musca
In tenui tela quam pendens texit arachne,
Voluitur ac remanet; si grandior horridiorque
515Impulerit, frangit casses et tuta recedit;
Sic leges (veluti Scythica de gente canebat
Barbarus ille sophus) miseros nectuntque tenentque;
Transmittunt laxis foribus renuuntque potentes.
Altera virtutis pars, quae studiosa requirit
520Naturae causas et vix penetrabile verum,
Quam sit difficilis, quam magni plena laboris,
Experti norunt. Primo coguntur ab aeuo
Sub praeceptoris ferula, formidine multa,
Verberibus caedi et lacrimis dictata referre;
525Inclusi tanquam in cauea cohibentur, ut ire
Non liceat quoquam, nisi permittente tyranno,
Quanquam ventris onus iubeat, vesicaue turgens
Et pueris cognata fames et ludere gratum.
Tempora sed calidae postquam accessere iuuentae,
530Maiori studio est opus. Hic Antenoris urbem,
Adriaci tentans rabiosam gurgitis iram,
Parthenopemue petit, Tyrrhena per aequora currens;
At Perusina alius Romanaue moenia quaerit
Vt procul a patria tellure incommoda multa
535Et mala multa ferat, Veneris somnique cibique
Parcus et assiduus studio librisque legendis.
Haud aliter quisquam fiet, nisi nomine, doctus.
Sunt etenim docti re pauci, nomine multi.
Gaudia nempe nocent, nocet illecebrosa voluptas
540Apprime his, cupiunt qui discere plurima et altum
Doctrinae culmen conscendere. Namque reflectunt
Ac remouent animos a duro tramite, per quem
Itur ad auricomae sacraria celsa Mineruae.
Nempe labore opus est longo assiduoque, volenti
545Nobile per populos urbesque acquirere nomen.
Hinc vero multos cruciat dyspepsia, multos,
Dum nimium nimiumque legunt, ophthalmia vexat,
Prae studio stomachus crudescit, visus hebescit,
Et pallor venit et macies et acerba senectus.
550Nec mirum: quoniam scire et cognoscere verum
Est praeter naturam hominis, propriumque Deorum.
Ac veluti infirmo radiantem lumine solem
Noctua ferre nequit; sic mens humana deorsum
Imbecilla ruit, quoties contendit in altum
555Surgere et audaci coelum penetrare volatu.
Quod proprium est superum, mortales turpiter audent;
Desipiuntque magis, quanto magis illa requirunt,
Quorum cognitio nil prorsus spectat ad ipsos,
Ni forte auxilium ac lumen descendit ab alto.
560At Dii felices mundum, quis, quantus et unde,
Atque ipsum mundi dominum speciesque animantum
Et rerum innumeras norunt causasque latentes,
Semina et occultas vires, quibus omnia constant.
Haec vita est, haec est ipsorum tota voluptas;
565Non cibus aut somnus, non morbus, cura laborue,
Non lucri spes, non damni metus impedit illos,
Quin semper valeant optatum inquirere verum.
Ergo coelicolum sapere est; prudentia tantum
Conuenit et confert mortalibus, ut sibi possint
570Consulere et vitare sciant incommoda nec non
Commoda congerere et tranquillam ducere vitam.
Quid faciat, quid non, homini prudentia monstrat.
Huic studeat quicumque cupit bene viuere et inter
Tot spinas rerum gradiens non laedere plantas.
575Quis non esse putet stultum, qui rebus omissis
Vtilibus propriisque, aliena et inania quaerit?
Dumque suas nescit vires maioraque tentat,
Dum nimis alta petit, praeceps, velut Icarus, undis
Mergitur aequoreis. Cupiens aequare bibendo
580Rana bouem, rupta nunquam bibit amplius aluo.
Dum studet insanus Phaeton coelestia frena
Mortali tractare manu, nonne infima pressit
Stagna Padi, currumque cadens vitamque reliquit?
Sese metitur prudens et continet intra
585Naturae fines nec plus quam debeat audet,
Excepto, si illum Deus impellitque iuuatque.
Curent mortales quae sunt mortalia: mittant,
Quae superum; ne si contendant altius aequo
Scandere, praecipitent potius moueantque cachinnum.
590Vt si forte velit summa de rupe volare
Bos grauis aut asinus citharam pulsare canoram.
Esto autem quisquam doctrina praeditus omni,
Vsque adeo ut multos norit componere libros;
Quid quaeso inde boni accipiet? tantumque laborem
595Praemia quanta manent? dices: laus, gloria, fama;
Inque animis hominum diuturna in saecula viuet.
Atqui ego, quid sit honor, quid laus, quid fama, velim te
Clarius et melius perpendere; plurima namque
Apparent aliter quam sint, oculosque tuentum
600Atque animos fallunt specie, velamine et umbra.
Hinc bona quae mala sunt; et quae sunt turpia, pulchra
Censentur; scatet hinc fons omnis stultitiai.
Saepe sub argento latet aes, ferrumque sub auro,
Et sub sincero clauduntur cortice putres
605Castaneae, multosque lupos sub pelle videbis
Agnorum. Nonne aulaeis cariosa teguntur
Ligna vel antiquus paries rimisque pudendus?
Est acies mentis potior quae perspicit intus
Quicquid in abstruso est. Quicumque hac utitur, ille
610Verus erit rerum iudex et mira videbit.
Quaero igitur, quid fama iuuat? quid gloria? quid laus
Oppressos somno aut viuendi munere cassos?
Nil plus quam surdum citharae aut spectacula caecum.
At respondebis: viuentes et vigilantes
615His gaudent nec non pro talibus omne periclum
Vltro adeunt ultroque animas cum sanguine fundunt.
Nimirum ambitio multos ad fortia, tanquam
Calcar, agit multosque trahit virtutis ad arcem,
Torpentes urgens stimulis compellit, ut armis
620Grande aliquid faciant vel, si non viribus audent,
Ingenio saltem exhibeant memorabile quicquam.
Ipsa tamen vitium est: unde ambitiosus haberi
Nemo velit; quicumque etenim ambitione tenetur,
Creditur esse leuis, ventosus, turpis, ut olim
625Romulidae orabant, iacto post terga pudore,
Plebeios, quoties suffragia venabantur,
Cerdonumque animos precibus seruilibus atque
Turpibus obsequiis captabant muneribusque
Vt propriis rebus curarent publica omissis,
630Perque forum medium multis comitantibus irent,
Inflati ut vento folles ac fronte superba.
Propter se virtus petitur, non propter honorem,
Ipsa licet proprie ac vere mereatur honorem.
Quid quod vulgus iners nescit virtute moueri?
635Hanc potius ridet; faueat fortuna necesse est
Diuitiaeque adsint; tunc laus, honor et decus omne
Adueniet. Virtus sine censu languet ubique;
Quanquam nil refert, si gallo sordet iaspis,
Nec minus idcirco est pretiosa et nobilis; unde
640Vir bonus, et verae compos virtutis, abunde
Contentus, vulgi laudes contemnit et odit;
Nec fumum quaerit nec inani pascitur aura.
Insignis facies fucis non indiget, aurum
Quod per se pulchrum est nudum monstratur. At ille
645Qui non est, aliqua saltem cupit arte videri,
Personamque sibi inducit velut histrio. Quare
Si recte aspicias, vita haec est fabula quaedam;
Scena autem mundus versatilis; histrio et actor
Quilibet est hominum. Mortales nam prope cuncti
650Sunt personati, et falsa sub imagine vulgi
Praestringunt oculos; ita Diis risumque iocumque
Stultitiis nugisque suis per secula praebent.
Ergo honor et fama et mortalis gloria lausque
Somnia sunt, prorsus nil conducentia; quando
655Sorte magis quam virtute acquiruntur. At esto
Quod tantum dignis tribuantur; dic mihi numquid
Corporibus prosunt? certe nil. Dic, animisne?
Tantumdem: hos inflant potius tumidosque leuesque;
Nec non sollicitos reddunt. Se subdere multis,
660Et seruire solet multis, ambire, precari,
Munera largiri, quisquis sectatur honores.
Vita igitur talis misera est, et plena tumultus,
Subiacet inuidiae et magnis quandoque periclis.
Virtutem veram qui possidet, ille quietus,
665Ille satis felix; permittat caetera Diuis.
Sufficiens honor est homini, quum dignus honore est;
Qui datur indigno non est honor, est onus, imo
Ludibrium, veluti in scena quum ludius est rex.
Iam mala, quae humanum patitur genus, adnumerabo.
670Principio postquam e latebris male olentibus alui
Eductus tandem est, materno sanguine foedus
Vagit, et auspicio lacrimarum nascitur infans;
Vt puto, quam mala sit vita haec, quam plena periclis,
Natura monstrante videt. Sic per mare longum
675Mercator facturus iter, terretur et alto
Pectore dat gemitus, metuens scopulos, freta, ventos,
Naufragium, occursus piratarum, omnia demum
Terribilis quacumque tenet discrimina pontus.
Vix natus iam vincla subit, tenerosque coercet
680Fascia longa artus, praesagia dira futuri
Seruitii. Quis enim liber? sunt legibus omnes
Subiecti, nec non et regibus et vitiis et
Iudiciis hominum. Seruit quoque quilibet ultro
Spe pretii faciendo aliquid, vel sorte coactus.
685Omne animal postquam natum est, subito ambulat, et quo
Cumque libet graditur; non sic homo, tempore longo
Non pedibus, non ore valet, non mente, sed, instar
Vocalis statuae, solis vagitibus omnem
Nocte dieque domum vexat, turbatque quietem.
690Post ubi iam valido se poplite sustinet, et iam
Rite loqui didicit, tunc seruire incipit, atque
Iussa pati, sentitque minas ictusque magistri;
Saepe patris matrisque manu, fratrisque frequenter
Pulsatur; facient quid vitricus atque nouerca?
695Fit iuuenis, crescunt vires; iam spernit habenas,
Occluditque aures monitis; furere incipit ardens
Luxuria atque ira et temerarius omnia nullo
Consilio aggreditur, dictis melioribus obstat,
Deteriora fouens, non ulla pericula curat,
700Dummodo id efficiat suadet quod caeca libido,
Rixatur, nec iura timet, cerebrosus et exlex.
Nempe agitur furiis iuuenum pars maxima. Pauci,
Quos frenat metus aut pudor aut prudentia, recto
Tramite sinceram ducunt sine labe iuuentam.
705Succedit grauior, melior, prudentior aetas,
Cumque ipsa curae adueniunt durique labores;
Tunc homo mille modis, studioque enititur omni
Rem facere et nunquam sibi multa negotia desunt,
Nunc peregre it, nunc ille domi, nunc rure laborat,
710Vt sese, vxorem, natos famulosque gubernet
Ac seruet; solus pro cunctis sollicitus, nec
Iucundis fruitur dapibus, nec nocte quieta.
Ambitio hunc etiam impellens ad publica mittit
Munia; dumque inhiat vano male sanus honori,
715Inuidiae atque odii patitur mala plurima. Deinceps
Obrepit canis rugosa senecta capillis,
Secum multa trahens incommoda corporis atque
Mentis: nam vires abeunt, speciesque colorque;
Nec non deficiunt sensus; audire, videre
720Languescunt, gustusque minor fit; denique semper
Aut hoc aut illo morbo vexantur, inermi
Manduntur vix ore cibi, vix crura bacillo
Sustentata meant; animus quoque vulnera sentit,
Desipit, et longo torpet confectus ab aeuo.
725Ergo suis subiecta malis est quaelibet aetas.
Plurima sunt etiam mala, quae communiter omnis
Aetas ferre solet; nunc frigus laedit acutum,
Hibernaeque niues, nec non furibundus ab arcto
Riphaeisque iugis Boreas, quum stiria pendet
730Horrida culminibus, glacie cum flumina torpent.
Nunc aestas nimiis insana caloribus urit,
Quum tenet ardentem Nemees Hyperiona monstrum,
Aruaque flauescunt et tellus arida aperto
Ore vocat pluuias; nullus morientibus herbis
735Humor adest, lamae siccae, siccaeque paludes
Torrentur, candet coelestibus ignibus aer,
Nunc sitis atque fames, nunc et penuria rerum
Vtilium cruciat. Quis possit carmine morbos
Innumeros, quibus est obnoxia vita, referre?
740Quot febres, quot languores, quot ubique dolores
A capite ad plantas? humanum corpus ut extra,
Sic intus patitur; per singula membra venenum
Infudit natura homini: caput et manus et pes
Et latus et stomachus grauiter torquentur et aures
745Atque oculi et fauces, renes: quid caetera dicam?
Quid cupio numerare grues quot Strymonis unda
Excipiat? vel quot Phrygius Maeander olores?
Mens etiam plerumque sua de sede recedit,
Vel philtris vel carminibus vel turbine morbi
750Vel quum cerritus cacodaemona pectore quisquam
Baiulat insano, vel quum furit improbus Euan;
Quanquam et avaritia, ambitio, dolor, ira, voluptas,
Non minus ac vinum humanos confundere sensus,
Atque animis tenebras soleant inducere; quare
755(Dicere si verum volumus) pars maxima viuit
Ebria vesanis affectibus. Inueniuntur
Heu pauci qui non titubent, qui lumine sano
Aspiciant quid agant ac se ratione gubernent.
Hinc non inscite quidam numerum infinitum
760Stultorum dixit. Nam quis non indiget albo
Helleboro et tota Anticyra? vix Graecia septem
Inter stultorum tot millia connumerat, qui
Credantur vero sapientis nomine digni.
Humani generis mater nutrixque profecto
765Stultitia est, sine qua mortalia cuncta perirent,
Nilque agerent homines in terris. Hac duce fiunt
Bella et quae bellis sunt opportuna tot arma,
Tot clypei, tot signa suis distincta figuris.
Hac rursus monstrante, ioci, thyasique chorique
770Inuenti, tot deliciae, tot ludicra, totque
Ornatus. Nonne hinc etiam vis tanta librorum,
Tantus nugarum torrens fluit? omnia, saltem
Plurima facta hominum, veniunt ab origine tali.
Iam vero tristes casus et tristia fata
775Sunt quibus oppositi mortales, dicere ad unguem
Nemo quidem posset, quamuis facundus. In undis
Mergitur hic avidisque miser fit piscibus esca.
Ille cadit, praecepsque ruens perit aut male languet
Perfractis membris. Alius niue, grandine et imbri
780Obruitur. Multos inopino fulminis ictu
Interiisse liquet. Quosdam delapsa ruina
Contriuit. Nonne absumunt incendia multos?
Nonne aliquos aut herba nocens fungusue malignus
Incautos perimunt? nonnullos gutture fixus
785In medio cibus elisit. Quot bellua morsu
Exanimat, mulusue malus, vel non equus aequus,
Dum furit atque ferit ferratis calcibus? aut bos
Indomitus, quoties cornu bacchatur acuto?
Quid referam, quot damna homini persaepe venire
790Culpa hominum soleant? adeo ut fera nulla magis sit
Formidanda illi, quam semine natus eodem.
Hinc tot praedones, tot fures, sacrilegi tot,
Tot delatores, tot falso in crimine testes,
Tot moechi, tot carnifices mortalia turbant
795Otia; ceu laetos turbat lea visa iuuencos.
Ille nocet lingua, hic ferro, pars maxima fraude;
Ille palam rapit, hic clam; sunt et qui simulato
Nomine amicitiae vel nomine relligionis
Imponant multis, quos credulitate fideque
800Insulsa faciles falli nouere. Fere omnes
(Pro genus infandum) damnis gaudent alienis.
Non frater fratri nec amicus fidus amico,
Nec patri natus. Vere hic sunt tartara, sunt hic
Cerberus et furiae et chaos et styx; denique quicquid
805Horribile et foedum nigri tenet aula tyranni.
Sola quies somni pacem mortalibus affert;
Dum viuunt, nihil hac (nisi tetra insomnia turbent)
Dulcius esse potest; nam curas atque labores
Eximit et blandis miseros amplectitur alis.
810Hanc homini tamen inuidit natura quietem.
Iussit enim ut dirus pulex cimexque culexque
Morsibus inficerent huius tam dulcia pacis
Gaudia, nec desint unquam mala nocte dieque.
Longe igitur melior mors est quam mortis imago.
815Nam quicumque fretum vitae gaudente carina
Tranauit semel, et tutum tenet anchora portum;
Ille hilaris ventos ridet tumidasque procellas,
Leucotheamque, caput sertis redimitus, adorat
Atque Athamanteum donis onerat Melicertam,
820Securus celebrans varios in littore ludos.
Mors omnes finit poenas. Mors omnia soluit
Vincula. Morte fugit metus omnis et omne periclum.
Vtque dolor nullus, te nulla urgebit egestas,
Quum patrios nondum lumbos ingressus eras nil;
825Sic postquam extrema fueris iam morte solutus,
Te nullus dolor, et te nulla urgebat egestas,
Quis damnosa sibi, quis perniciosa fuisse
Tempora crediderit, quae tunc fluxere, fuit quum
Ipse nihil, nondum materna conditus aluo?
830Quis queritur nocuisse sibi mensesue diesue,
Quos nunquam vidit vel quos nunquam ipse videbit?
Vel qui noctem illam ut prauam miseramque grauemque
Vituperet, qua nil sensit somnoque profundo
Obrutus, ut lignum iacuit gelidumque cadauer?
835Quid mors? aeternus somnus. Somnus? breuis est mors.
Sed multis placet immortales esse animas et
Viuere defunctos perhibent, membrisque relictis,
Nudatos, veluti proprio de cortice tracta
Cochlea nudari solet, ad Plutonia regna
840Tendere praecipites ac tartara nigra subire;
Myrtiferumque nemus fingunt, ubi vulgus amantum
Ingemit; atque addunt feruentes ignibus amnes,
Monstraque vipereum manantia gutture virus,
Distinctasque locis sedes, ubi vagiat infans,
845Atque ubi verberibus saeuis facibusque cruentis
Eumenides agitent sontes; ubi rura beatis
Debita perpetuis vireant pulcherrima ramis.
Ast aliter dicunt alii, et post funera credunt
Esse quidem manes, sed qui vixere decenter
850Ac recte in coelum sublatos iungier astris;
Contra qui pecudum ritu terrena secuti
Neglexere Deos, pecudum quoque corpora iusto
Iudicio induere et mutato carcere poenas
Soluere tantisper scelerum, dum prorsus ab omni
855Crimine purgati aethereas referantur ad oras.
Quae si vera forent, etiam metuenda foret mors;
Aut saltem bene viuendum, vitiisque carendum.
Namque piis iustisque dari bona praemia, contra
Iniustis meritas poenas meritumque dolorem.
860Atqui morte obita superentne an sint potius nil,
Et cum corporibus pereant animae quoque (tanquam
Sole niues verno aut nubes Aquilone solutae)
Dicere non nostrum est. Videor satis esse loquuta;
Germanam scitare meam, quam nomine Graii
865Appellant Sophiam: (namque haec doctissima tales
Assidue versat curas, semperque requirit
Occultas rerum causas et amabile verum)
Hac igitur monstrante potes naturam animarum
Noscere, ni fallor, si te tenet ista cupido.
870Mi satis id fuerit tibi dicere, quod metuenda
Mors non est, saltem iustis qui pectore puro
Vixerunt: quoniam vel dulci pace fruentur
Aeterno addicti somno, vel praemia habebunt
Debita virtuti et felices efficientur.
875Quare agedum sanctos mores amplectere, et omnem
Pelle animo noxam pro viribus. Hoc tibi pacto
Mors leuis ac facilis fiet: nulloque timore
Depositum reddes naturae et laetus obibis.
Quin haec tecum animo versa, sic cogita et inque:
880Quid mihi mors oberit? quo me lux ultima damno
Afficiet? nullo nimirum. Quid mihi demet?
Diuitias; sed diuitiis tunc neutiquam egebo,
Nec re ulla prorsus; cur non ditissimus ergo
Censeri potero; nempe est locupletior ille,
885Non qui plura tenet, sed qui minus indiget. Aurum,
Argentum, gemmas, palatia, praedia, vestes,
Atque alia id genus omnino aspernabor, uti nil
Apta mihi; nec me torquebit ademta voluptas,
Vt neque torquentur pecudes, quod mollia vina
890Non habeant, vel mellitas croceasque placentas.
Quae non optantur, quid tum si non habeantur?
Sed dulces natos, et dulces linquere amicos
Cur adeo miserum est? nonne esset deterius si
Me superante illi morerentur, perpetuoque
895In moerore manerem? ut scribunt, Nestora acerbo
Antilochi fato aut Euandrum funere nati,
Quem Rutulus ferro strauit Phrygia arma iuuantem,
Aeterno in luctu vitam duxisse molestam.
Praecedam? at paruo post tempore nostra sequentur,
900Quum volet ipse Deus, vestigia meque reuisent,
Si modo sunt aliquid manes, ut credere par est,
Vt Christi praecepta docent multique sophorum.
Quicquid erit, non propterea mihi dura videri
Mors debet, quod diuitias et dulcia vitae
905Gaudia surripiat; namque haec sunt tradita nobis
Mutuo, et usuram rerum natura benigna,
Non res, concessit miseris mortalibus. Ergo
Quum nil sit nostrum, moriendo aliena relinquam,
Nilque meum amittam. Quid tum si aliena relinquo?
910Quid doleam, si quae sua sunt natura reposcit?
Nudus ego huc veni, simul hinc ego nudus abibo.
Mundus enim quoddam hospitium est, ubi turba animantum
Diuersorum ingens habitat, quae tempore certo
His fruitur dapibus, quas conuiuator habendas
915Vbertim et gratis permittit, sumite, dicens,
Sumite, non meritis vestris, sed munere nostro:
Haec bona tradidimus vobis obsonia, donec
Mi fuerit visum vos hinc dimittere, donec
Eia agedum, dicam, nostris decedite mensis,
920Vescimini, et genio laeti indulgete; sed hora
Vltima quum veniet qua vos hinc ire iubebo,
Parete aequo animo et venturae cedite turbae,
Conuiuasque alios iisdem gaudere sinatis.
Ergo quis, nisi sit demens, ingratus, iniquus,
925Talibus auditis alieno excedere tecto
Nolit, et inuito domino residebit? at ille:
"Pessime, vade foras" clamabit et eiciet vi.
Tunc male confusus, lacrimans, querulusque recedet,
Cur ego, sortiferae si me vocet arbiter urnae,
930Mordicus inuitam vitam retinebo? vel aegre
Migrabo, ut multi? neque enim fas; imo libenter
Destituam mundum hunc foedum innumerisque refertum
Fraudibus atque dolis, incestibus atque rapinis,
Est ubi nulla fides, pietas ubi nulla, nec ulla
935Iustitia et pax et requies, ubi crimina regnant
Omnia, ubi frater fratri insidiatur, ubi optat
Interitum patris natus mulierque mariti
Atque vir vxoris; nemo est, vel rarus ubique
Qui non furetur (modo possit) non rapiatque,
940Qui non sit fallax, qui non ficto ore loquatur:
Vt merito possit mundus spelunca latronum
Dicier. En Reges sub honesto nomine, nec non
Pontifices, spoliant populos; en depeculantur
Certatim ciues, laniantes viscera matrum.
945Quid tot stupra loquar? sunt cuncta libidine plena,
Et passim prostant et clam fodiuntur ephebi.
Quis non moechatur? mystae, vafrique cuculli,
Quos castos decet esse, palam cum pellicibus, vel
Furtim cum pueris, matronis virginibusque
950Nocte dieque subant. Sunt qui consanguinearum
Inguinibus gaudent. Ineunt pecudes quoque multi.
Et rura et siluae infames: urbs quaeque lupanar.
Adde tot instantes casus, tam multa pericla
Quae impendent semper mortalibus; adde labores
955Assiduos et tot ridenda superstitionum
Agmina, queis opus est ceruicem subdere; quando
(Proh pudor!) ignari sophiae crassique cerebri,
Doctrinae osores (quibus est sola alea curae,
Aut nutrire canes et equos, volucresque rapaces,
960Continuisque iocis puerilem ducere vitam)
Sceptra tenent, praesunt populis, urbesque gubernant.
Hinc tanta errorum scabies, tot stultitiarum
Colluuies, hinc et tot millia flagitiorum.
Talia si tecum reputas animoque reuoluis,
965Non metues mundum hanc tam stultum, tamque malignum
Linquere sed potius recte fecisse Calanum,
Atque alios dices, qui sese sponte necarunt,
Et sponte hanc scelerum caueam stabulumque ferarum
Deseruere, manu cessantia fata vocantes,
970Nec voluere ultra moribundum pascere corpus,
Et miserae carni tanto seruire labore.
Quod nisi relligio obstaret, legesque Platonis
Et Deus, hortarer te ultro dimittere vitam,
Et sortem insanam et sceleratas linquere terras.
975Non vinum ut vinum appetitur, sed tale bonumque,
Sic et vita ut vita est nil, nisi sit bona; quod si
Est misera, ut vinum corruptum despiciatur.
Esse quidem per se nec amandum nec fugiendum est:
Quippe habet hoc quamuis vilissima recula, vermis
980Musca, lapis, cortex: nihil est optabile, demta
Conditione boni; nisi sit tale esse bonumque,
Non video cur optari, cur possit amari.
Quare qui mortem metuit valde insipiens est,
Quum mala tot tantosque pati sine fine labores
985Corporis atque animi malit, quam vel cruciatum
Omnem cum carne exuere et requiescere semper,
Aeternaque frui ac tranquilla pace vel, ipsis
Depositis membris, nulla re prorsus egentem
Viuere, nec sentire aliquem iam posse dolorem,
990Atque una cum Diis totum percurrere mundum,
Singula spectando et ventos superare volando,
Ni fuerit pingui vitiorum faece grauatus,
Cogaturque imas terrarum habitare latebras.
Postquam sic fata est Musarum Maxima, surgit,
995Et me Phoebea renuentem fronde coronat;

1 Virgo

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: