42.
Grex miser, integro cum ieiunaveris anno,Te Cereris vana spe refovente novae.
Illa, velut cernis, tonsis effugit ab arvis
Cum supplex nostro non famularis hero.
43.
Dira lues, foedo servum pecus obrute limo,Ora velis luto tingere nostra tuo?
Libertate sacra divina vivimus esca:
Spes est in pravo semper odora cibo.
44.
O gens sollicitis iam dudum pendula curis,Vendita sub stolidi conditione gregis,
Quaenam alibi gravior quam vestra servitus urbe?
Non premit assiduus pectora vestra timor?
45.
Vi nulla premimur, dum nos trans nostra premamusMoenia: defensor quisque colendus erit.
Venditor infelix urbis larisque tuique:
Tu de tantorum proditione dole.
46.
Ergo valens sicco tete defende palato,Iam tua significat vox tenuata famem.
Omnia nuda patent excussis horrea granis,
Qui vero imbuitur fumea frusta, cadat.
47.
Glutisti chalybem tu sola morte cacandum:Stat tibi caudiferae fabula vera ferae.
Quaero Vicentinos ubi sint, ubi nempe morentur,
Atque ubi consimilis tuque futurus eris.
48.
Et tu quaere Petrum, quaere Alticlinide natosEt Ronchum et moesto membra revulsa foro.
Tu tamen auctores praefers sequerisque colisque:
Hanc libertatem nonne vocare pudet?
49.
Summum quippe nefas ea semper diximus omnesEt quae funeribus causa fuere suis.
Parcimus aeque omnes sed defensoribus urbis:
Hinc qui plura valent, pluris honoris habent.