Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Iamque adeo terras primis nox atra tenebris
Induerat, praecepsque loco demiserat umbram,
Cum proceres, lectique duces in castra reversi
Consilio referunt Thracis promissa tyranni
5Et firmatam palam constanti foedere pacta,
Quae vulgi fremitu, varioque agitata coronae
Assensu, passim expendi non vocibus iisdem,
Non animis sunt coepta. Velut cum turbidus Auster
Adversa coeli veniens a parte lacessit
10Aequor et in pugnam Boream vocat, ille ab alto
Cardine prorupit, medio se marmore fluctus
Incursant, dubitatque maris, cui pareat, unda.
Quae pater Addemarus (namque illi cura sacrorum
Et tantae fuerat molis commissa) volebat
15Unius ad certos nutus et iussa referri.
In mediis ergo ductoribus haec ita fatur.
Cuncta equidem, o proceres, patrio quos orbe profectos
Diversos variae claram Byzantis ad urbem
Potavere viae, bello quaecumque gerendo
20Confieri possunt, cura confecta, fideque
Esse reor. Non vos ullae glaciesque, nivesque,
Fluminaque et montes: rapido non Sirius aestu
Difficilesque aditu valles, altaeque paludes
Non Graium insidiae, non tela adversa, facesque
25Tantum iter ingressos usquam potuere morari.
Nunc autem, quando incolumes pervenimus omnes
Thracis ad imperii fines et littora Ponti,
Quisque suum, cui tum libuit parere, Secuti
Ductorem, patriae dulces cum liquimus oras,
30Inque Arabas, Turcasque pii decrevimus arma,
Quamprimum ex tantis proceres, ductoribus unum,
Quod superest, clarum virtute et fortibus ausis
Praestantem, rerum cunctarum imponite summae,
Consilioque gravem: quem solum exercitus omnis
35Spectet et is pacis, bellorumque arbiter esto.
Ergo huc, susceptum vobis nisi forte laborem
Frustrari et tantas incassum absumere vires
Vos iuvat, unanimes incumbite. Namque ibi nullus
Imperat, imperio multorum ubi quisque necesse est
40Pareat atque anceps nunc hinc, nunc pendeat illinc.
Quod si aliquem inter vos (Deus hoc avertat in hostes
Infandum crimen) nostrae nec cura salutis
Exercet, nec tangit honos, nec gloria ducit,
Nec pudet Arabiis victum dare terga, Syrisque
45Atque idem nostra campos spectare calentes
Caede potest, servumque iugo submittere collum,
Ille abeat coetu ex tanto. Vel, si sibi primum
Attribui cupit ipse locum potiora merenti,
Prodeat et tali dignum se ostendat honore.
50Sic autem, quod vos potius praetendere fas est,
Abdaridas petitis, patriam repetatis ut olim
Totius spoliis, opibusque Orientis onusti,
Aut etiam, ut regnis multo sudore paratis,
Externis sedem laeti ponatis in oris,
55Procurate viri, quod nos Deus admonet unum
Atque unum fieri res ipsa et suadet et urget.
Haec pius Addemarus, tacitumque per ora virorum
Murmur iit, qualem in sylvis, cum flabra Aquilonum
Paulatim incipiunt frondes agitare virentes,
60Audimus fremitum: qualemque ad curva fragorem
Littora, cum primum crispantur leniter undae,
Iamdudum Zephyris bellum meditantibus, edunt.
Sic illi inter se tractim resonante susurro
Consessum dubii variis rumoribus implent,
65Ancipitesque animis: partim in diversa trahuntur,
Partim autem coeptis aequata forte manendum
Censent: praeteritus ne quisquam ex ordine tanto
Gallusve, Ausoniusve piis discedat ab armis.
Quandoquidem non de levibus consulta petebant
70Rebus at egregium decus et pernobile regnum
In medio positum fuerat virtute parandum.
Hinc dux Carnutum Stephanus, ne forte tumultus
Glisceret atque avidas vulgi ferretur ad aures.
Quod pius Addemarus, proceres, modo censuit, inquit,
75Esse potest nulli dubium, res publica numquam
Non eversa perit, quam vulgi aequata potestas
Huc trahit atque illuc: medio nec in aequore fluctus
Surgere maiores, navesque illidere suerunt
Ad scopulos, vastisque actas demergere in undis,
80Quam cum bella gerunt adversis viribus Euri
Spirantes, seque hinc illinc superare volentes.
Sic virtus, quamquam duris exercita rebus,
Si quando erumpens sese in contraria transfert,
Communem avertit populi malesana salutem,
85Nec quicquam ratione geri sinit. Hic ego nullum
Esse reor vestrum, cui tantae imponere molis
Non possitis onus, si nos spectare necesse est,
Quam quis bellando laudem meruisse feratur.
Nam nemo inter vos ferro non perculit hostem:
90Non murum ascendit victor: non castra locavit.
Delecto vallata loco: non contulit ausus,
Conseruitque manus: dubii non caetera martis
Munia sustinuit: quorum se gloria coelo
Infert et famam veniens extendit in aevum.
95Quo circa, o proceres, quando unum agnoscimus omnes
Gallorum regem, primi cui dentur honores,
Ugontem, nam frater is est, cognomine magnum
Divitiisque, opibusque et nobilitate potentem,
Ductorem nostri iam nunc suffragia coepti
100Vestra legant, pacisque optent, bellique magistrum.
Ille haec Tullingo iamdudum infensus et acri
Invidia pectus, stimulisque agitatus amaris.
Ast Hugon. Procul esto, inquit, tam dira cupido,
Ipse ut, militia qui numquam exercitus ulla
105Praeteritum duxi iuvenile inglorius aevum,
Praeficiar bello, tantisque heroibus, immo
Haec mea quo vobis melius sententia constet;
Nec praeeo certus cuiquam, nec subsequor ullum,
Praeter eum, quem summa pii prudentia primum
110Pontificis rerum summae praefecit euntem
In bellum, capiti imposuit cum tegmen et ense
Ipse suis manibus Goffredum accinxit acuto.
Dixerat haec, placidusque sua se in sede locarat.
Tum Robertiades Italum dux talia fatur.
115Ipse quidem, o proceres, magnus quem destinat Hugon
Imperio et tanto dignandum munere censet,
Cum primum Ausoniae patrio de littore cessi,
Huic uni solum veni parere paratus.
Et nunc mens eadem perstat mihi: nec putet inter
120Tot proceres quisquam fatis et sanguine clarus
Se fore, qui nostri legionibus imperet et me
Parentem speret dictis. Ego nullius umquam
Imperio regar alterius, neque iussa facessam.
Ipse huius mihi dux belli certissimus esto
125Goffredus, quem sponte sequar quocumque vocarit.
Haec ille atque altum spirans consedit. At olli
Concordes legere Ducem, quem Daunius heros
Iusserat; ille autem suscepto munere tanti
Imperii et tacito volvens in pectore magnos
130Curarum fluctus. Faxit Deus optimus, inquit,
Prospera sint, nobisque ferant haec acta salutem.
Ergo ubi terrarum lux orta reviserit orbem
Crastina et humentem coelo dimoverit umbram.
Dum sacra propterea peraget consueta sacerdos,
135Suppliciter votis Superum regemque, patremque
Oremus, quo nostra volens incoepta secundet.
Haec ait et populos inter diffusa repente
Fama volat dubios tanto in molimine rerum:
Ilicet et certa cunctis spe pectora complet:
140Laetitiaque fremit, plausuque exercitus omnis.
Tum vero sua quisque petunt tentoria laeti,
Instaurantque animos epulis et corpora curant:
Hybernam vario noctem sermone trahentes.
Interea, heroum cum iam conventus abisset,
145Protinus Odrysii Goffredum ingentia regis
Flagitia et Graiae secum mendacia gentis
Versantem, ac duro recubantem in stramine, totum
Complexus fessos altus sopor irrigat artus,
Visa dehinc medio faciem circumdata nimbo
150Ida parens summo descendere vertice coeli
Atque atrae tenebras oculis depellere noctis:
Mox etiam apprensum dextra super acris oras
Sublimem rapere et longe tellure relicta
Sedibus inferre aethereis stellantis Olympi:
155Unde mare et terras late sub utroque iacentes
Vertice despiciunt, vel quas surgensque, cadensque
Hinc atque hinc, media collustrat lampade Phoebus.
Ille autem admirans, quo me sanctissima mater
Ducis, ait? Quove ire iubes? Statuisve timentem?
160His dictis, Ida has laeto dedit ore loquelas.
Nate oculi, vitaque mea mihi carior ipsa,
Cum pariter quondam vitaque et luce fruebar:
Hic locus illorum patria est, qui vulnera passi
Pugnando pietatem armis coluere, Deoque
165Addixere uni mentes, quae corporis huius
Carcere disclusae obscuro et compage soluta,
Haerentes postquam maculas coelestis adedit
Ignis et invectum longe scelus omne removit,
Haec in templa volant celeres: quo te quoque fas est
170Quattuor aetherius cum Sol explevere orbes,
Conferre atque iterum laetas invisere sedes.
Nate ades huc animo, susceptum et omitte timorem.
Quaeque loquar, cape dicta memor: solatia namque
Condita mente ferent, Ambas age deiice luces
175Nate tuas, terramque oculis metire, fretumque.
Aspice quam parvo complectitur omnia parvus
Orbe globus, quam nec guttae globus instar aquai.
Pro cuius nate imperio tot deinde labores
Suscipere et latos perfundere sanguine campos
180Vos iuvat. Heu miseri, non hos concessit in usus
Arma Deus, vestra ut rigidum per viscera ferrum
Transeat et fulva caesorum sternat arena
Corpora regnandi causa: sed ut, impia quae sunt
Corda hominum ad cultum revocent, ritumque piorum,
185Christicolumque adeo fines tueantur et aras:
In coelum quae certa via est, coetusque beatos
Heroum insontis vitae et sine fraude peractae:
Qui nunc astra colunt laxati corpore et illa,
Quae lucet sincera oculis, hic luce et caligine mersa,
190Viventes vitam, quae vita simillima morti est,
Aut etiam mors ipsa. Etenim quid amabile tandem
Ipsa habet et sensu quod non perfundat amaro,
Inficiatque atris inter sua gaudia curis?
Namque ut vos votis damnet Deus omnibus, ipsi
195Protinus angustos fines tamen addidit aevo:
Nec quicquam esse diu voluit, quod terminet usquam
Certa dies, rerumque adeo immutabilis ordo.
Omnis enim ad nihilum recidit, cum praeterit, aetas.
Ergo hic quandoquidem, genitrix mea, vivitur, inquit
200Goffredus, veraque bonis in luce fruuntur
Cum primum licuit huius decedere tetro
Corporis hospitio et Divum felicibus addi
Consiliis, stellas pedibus, coelumque prementes,
Quicumque innocuis agitantes legibus aevum
205Mortales, Christi norunt se morte redemptos:
Quid moror in terris, quin has ego pergere ad oras
Aetherias propero, densasque exire tenebras?
Non ita, namque etsi (genitrix excepit) ab alto
In corpus depressi animi, quos ipse creavit
210Aeternus genitor, rerum inviolabile numen,
Corporis exolvi vinclis et carcere caeco
Impense interdum cupiunt, ad eumque reverti,
Unde prius venere, tamen se iungere sese
Haud licet iniussu Superumque, hominumque parentis:
215Qui nullum, nisi quem vita spoliaverit ante
Ipse volens, patrio patitur succedere coelo.
Quando etiam mortale hominum genus hac sola terra
Lege colunt, ne quisquam aestus, ne frigora et imbres,
Atque sitim, duramque famem, saevosque labores
220Turpiter oblata fugiat sibi morte, locumque,
Miles ut ignavos, venienti deserat hosti.
Multa prius subeunti tibi, superandaque restans
Militiae, quam stellantis te regia coeli
Accipiat reducem atque optata in sede reponat.
225Oppida principio, quae tu iam rere tuorum
Capta manu, cernes fervere hostilibus armis,
Sanguineque effuso fluvios manare perennes
Et ferro absumptas passim cecidisse dolebis
Germanorum acies fidi ductoris egentes
230Ante, queas quam densa urbem expugnare corona
Hic, ubi Mysorum piscosa feracibus agris.
Inserit Ascaniae pulchrum caput unda paludi:
Sed, licet illa piis conata obsistere coeptis
Susceptum remoretur iter, viresque fatiget
235Ausa tuas, veniam tandem, pacemque petenti
Ipse ignosce tamen, casusque averte supremos
Et scelerum comiti saevo moderare furori.
Hic olim Pharium praecepta infanda docentem,
Cuius inaccessos sensus male sana cupido
240Impulerat diro pietatem afflare veneno,
Rite refutatum tercentum ex ordine sancti
Damnavere patres: damnatum ea poena secuta est
Protinus, effusa qua viscera proruit alvo
Omnia et ultrices vitam exhalavit in auras,
245Infernasque domos, sedesque Acherontis avaras.
Mox animo tristis, sed vultu interritus amnem
Permisto Sagarim spumantem sanguine cernes
Et simul indigna miserorum caede gementem
In mare purpureum pronos evolvere fluctus.
250Tempore quo rebus properans afferre salutem,
Ausonios, Gallosque una ulciscere peremptos,
Devictosque Arabas longe in deserta repelles,
Et spoliis, opibusque tuos ditabis opimis.
Hinc via difficilis, saxosisque aspera clivis,
255Desertique situ colles et inhospita tellus
Exceptos una pedites vexabit, equosque.
Nam neque gramen erit, tenui nec rivus aquae vi
Dulce viatori lasso in sudore levamen,
Cum venit et terram sicco spuit aridus ore,
260Non puteus, non collecto vetus imbre lacuna,
Corpora quae recreet longinquo exhausta labore.
Quin aestu ingenti passim laxata fatiscent,
Felicesque animas reddent coelestibus oris.
Tu vero, Goffrede, animo ne defice et instans
265Urge iter incoeptum, brevis est mora, iam tibi praesto
Frigidus Hermus adest et Mysi lympha Caici
Atque in se refluens ripa Maeandrus opaca:
Quique amnes alii summo de vertice Amani
Praecipitant, celeresque secant frigentibus undis
270Pisidiae campos, laeto quos ubere glebae
Oppida vasta tenent Lyrbe, Termissus et olim
Selga ingens celebri fama atque aequissima factis.
Nunc prostrata solo, magnisque oppressa ruinis
Cuncta iacent, nullique situm, nec nomina norunt.
275Et miseri nobis mortem impendere dolemus,
Infelix hominum genus et cui vita caducis
Frondibus assimilis, Boreae quas aura furentis
Perculit autumni sub finem abeuntis et omnes
Ilicet et campis et montibus abstulit umbras.
280Sed vos nate diu terris his forte morantes
Incastigatos Rex haud sinet aetheris alti.
Tu casu in tanto plagas perferre memento
Aequus et usque Deo grates age nate, nec ullis
Ulli loci facies segnem remoretur in oris,
285Donec ad angusti vallem delatus Orontis
Constiteris, ubi longa urbem obsidione premendam,
Sanguineque et multo vobis sudore domandam
Nuntio, namque fames et hyems glacialis et ingens
Coelo emissa lues acies rarescere coget
290Hesperias, multosque dabit letoque, fugaeque.
Quin te etiam Gallique duces, primique tuorum
Destituent, fugientque altam Byzantis ad urbem
Votorum immemores: tamen obdurata manebit
Lecta virum virtus, belloque assueta gerendo.
295Sed non et mansisse volet, tantae undique vires
Advenient: coelumque tegent, Solemque sagittae.
Hic animis opus est: hic et victricia castis
Poscere signa Deum precibus. Vos pergite muros
Ipse dabit superare urbis, Persasque rebelles
300Fundere et innumeras venientum infringere turmas.
Interea fraterque tuus Baldunus et acer
Tancredus circum populos in iura, fidemque
Diversi redigent: saevos Tancredus Isauros
Et Cilicum gentes: felix Baldunus opimam,
305Euphrates alto quam flumine lambit, Edessam.
Opprimet et madidas Romano sanguine Carras.
Ipse autem ducente Deo, paucisque relictis
Tantarum e numero legionibus, ibis Idumem,
Ne dubita, Solymamque urbem expugnabis adortus
310Hic te autem consensu uno populique, patrumque
Regem appellabunt proceres: apicemque volentes
Imponent capiti. Tu parti insigna regni
Reiice nate procul, non illa cingere crinem
Urbe decet rutilantem auro, gemmisque coruscum,
315In qua olim spinis Christus Deus, arbiter orbis,
Pulchri opifex mundi, regum Rex impia passus
Haerentem fronti gessit paliuron acutis.
Sceptrum igitur, Goffrede, alios, regnique coronam
Ferre sinas ostro insignes, auroque superbos.
320Tu populis dare iura tuis, legesque memento,
Debellare hostes, placidusque ignoscere victis,
Tum sensim replere animos pietatis amore,
Divorumque aedes una instaurare labantes
Et patres munire opibus; queis sacra, diesque
325Sint curae atque aris sueti reddantur honores.
Quoque haec ipsa magis properes: vix integer anni
Mensibus exactis vertens explebitur orbis,
Aerias ex quo Solymorum coeperis arces,
Ardua cum coeli reditus tibi ad astra patebit,
330Atque haec nobiscum mortali lege solutus,
Quae nunc sub pedibus praesens miraris et optas
Iam tibi certa dari, stellantia claustra tenebis.
Hic matrem aspiciens laeto sic pectore fatur
Goffredus. Quando, o mater, mihi tanta parantur
335Gaudia defuncto bellique, viaeque periclis,
Atque aditum ad vasti patet hic quasi limes Olympi,
Quamvis clarorum semper vestigia patrum
Ante etiam institerim, decorique ego gentis avito
Desuerim numquam, tamen hac mercede laborum
340Proposita, enitar posthac vigilantius et me
Omnia iam rerum perferre adversa iuvabit,
Delictis quaecumque meis infensa minatur
Ira patris summi, qui fons et vita bonorum est;
Incolumem liceat Solymos modo visere colles,
345Expulsis illinc Turcarum, Arabumque tyrannis.
Sed tu sancta parens (namque haec noctesque, diesque
Urit atrox animum cura atque infesta recursat)
Unum etiam, si iusta peto, si pandere fas est,
Quae ventura vides, unum hoc effare precanti.
350Postquam parta manu belli victoria nobis
Cesserit et nostra Solymi ditione regentur;
Imperium ne Deus veniens producet in aevum
Et loca Christicolis propria haec regnanda relinquet?
Haec pius Eustachides; mater cum talia rursus
355Ida refert. Quodcumque rogas Goffrede parentem,
Ipse Deus, series uni cui nota futuri,
Nil hodie te scire vetat. Sub regibus ergo,
Qui tibi non longo succedent ordine, totos
Octoginta octo Solyme regnabitur annos.
360Flagitiis sed enim nostrorum infecta nefandis
Et vexata diu procerum discordibus armis,
Horrebit Pharias rursus superata secures:
Exactisque procul Gallisque, Italisque videbit
Abdaridae parere Asiam, Thracemque superbam;
365Inque potestatem Turcarum, inque impia cogi
Iura, suo quicquid terrarum interfluit ingens
Flumine Dannubius. Quin illi, ubi littore sedem
Threicio et veteri Byzantis in urbe locarint;
Illyrii, Macedumque arces atque oppida Graium
370Cuncta sub imperium redigent, immane minantes
Exitium Europae populis, quicumque supersint.
Saepe etiam magnis ausi dare classibus Austros,
Ionium, Aegaeumque ditione tenebunt.
Scilicet et nostri poterunt spectare nepotes
375In sua paulatim grassantem viscera pestem;
Dum se odiis, armisque palam consumere pergent,
Horribiles nullis cohibentes finibus iras.
Ergo, inquit pius Eustachides maestissima densis
Ora, sinusque rigans lachrymis, tot regna, tot urbes,
380Tot castella manu nostra expugnata, iugoque
Erepta ex Arabum, rursus rapientur in arcta
Vincula et Abdaridum iussa execranda facessent?
Nec nostra, o mater, nascetur origine quisquam
Corde vigens, gratusque Deo, qui nobile bellum
385Suscipiat, Turcasque manu qui deleat hostes,
Restituatque Deo populos, quos impius olim
Abstulit Abdarides, secumque in tartara ducit?
Tum mater nati dextram complexa loquentis.
Parce, ait, o, lachrymis, Goffrede, et comprime fletum.
390His quoniam dolor atque omnis metus exulat oris.
Una et certa queis animis laetissima nostris,
Numinis aeterno cuncta haec moderantis amore,
Illa quidem semper clemens, sed iusta voluntas:
Unde aliquem se abstraxe nefas: tamen suorum
395Virtutis memores Galli et pietatis avitae,
Haud semel instituent armis invadere Turcas;
Cumque his concordi veniens in talia dextra
Foedera, coniunget generosa Britannia vires.
Atque haec arcentem toto de littore nostros
400Vastabit Cyprum victrix, sceptroque potita
Externis regnum dominis concedet habendum.
At Gallorum acies animis ingentibus urbem
Phoenicum interea post longum tempus adactam
In leges iurare suas et verba iubebunt;
405Imperioque caput statuent, sedemque labanti,
Expulsosque illic reges in sceptra reponent.
Sed Solymos iterum capere et sarcire ruinas
Amissi imperii poterit non ipse Britannus,
Quamquam audax, quamquam captis Iopesque, Tyrique
410Arcibus et Phariis ingenti caede fugatis
Non Celtae, Belgaeque duces, licet ostia Nili
Audaces subeant ruptis reclusa catenis,
Atque Aegyptiacas urbes populentur et oras,
Inque Paraetonio defigant littore sedes.
415Immo etiam haud multo post tempore, Gallia regem,
Insignem pietate virum, pia bella moventem
Abdaridis Libyae populis iniussa sequetur.
Sed neque tunc etiam tantis Deus annuet ausis.
Nam Pelusiacas ut sese appellet ad oras
420Ipse animo praestans, procerumque ingentia secum
Agmina habens, Arabum ductorem occiderit et mox
Mendesii ditem sine sanguine coeperit urbem,
Multorum furiis, caecaque cupidine victus
Audebit Gallis funestam invadere Memphim
425Sed coeli vitio, fluviique palustribus undis
Horrida cunctarum subito penuria rerum,
Atque lues interclusis, morbosque, famemque
Afferet exoriens, coeptisque absistere coget,
Amissis misere Gallorum heroibus. At rex,
430Quem mox ipse Deus Superum signabit honore,
Inde abiens, repetensque Syras inglorius oras,
Oppida restituet foedis collapsa ruinis:
Nequicquam. Aegyptus rupto nam foedere vires
Colliget: atque iterum nostris lachrymabile bellum
435Incutiet, victrixque Tyro potietur, Acemque
Evertet, caput imperii, sedemque Latini,
Relliquias tanti incoepti, nec proderit Afras
Debellasse manu Gallorum regibus urbes,
Cervicesque iugo Libyae pressisse superbas.
440Cuncta iterum Abdaridum dextris subigentur et armis.
Sic placitum Superum patri, qui sidera fulcit.
Sed tamen exactos postquam volventibus annis
Sexcentae aestates, sexcentae ex ordine brumae
Addiderint decies centenis orbibus orbes,
445Omnibus ex quo lux oculis est reddita nostris,
Nascentur pietate ingens, invictus et armis,
Qui bello aggressus populos contundet Eoos
Et Scythiae duras Libyaeque immittet habenas.
Tum vero toto surget gens aurea mundo,
450Aurea, sinceri quae servantissima cultus
Rite Deum precibus trinumque agnoscat et unum.
Interea vesana lues, quam finibus ortam
Ipsa suis secum discors Germania primum
Mater alet; mox invectam, lateque vagantem
455Excipient gremio Allobroges, solioque locabunt.
Inde autem quondam fidissima corda Britannos
Irrumpet toto descendens corpore pestis
Atque hic, atque illic nostras populabitur urbes
Immanis, Gallosque suo funesta veneno
460Auferet et sanctis animos abducet ab aris.
Haec indignanti similis, similisque dolenti
Dixerat Ida parens: cum iam Goffredus in iram
Exardens animis. Ergo parietur inuri
Ipsa (ait) ipsa sibi furiis agitata nefandis
465Dedecoris, scelerisque notam mea Gallia tanti?
Gallia, quae toties sumptis defenderit armis,
Ius Latii, cultusque patrum, ritusque piorum?
Talibus orantem sic Ida exorsa vicissim
Solatur natum. Tuscos, age, respice colles,
470Florentemque opibus vallem, cultuque frequentem,
Flumine quam vitreo dirimit Boeotius amnis
Arnus et Hetruscos cursu secat impiger agros.
Hic olim nostro Morinum de sanguine surget
Foemina, clarorum quae nobilitate parentum
475Et forma et magnus animi virtutibus ingens
Anteeat longe veteres heroidas et se
Illustrem fama seclis Catharina futuris
Constituet regum soboles, parituraque reges
Illa quidem, qui Gallorum moderentur habenas,
480Atque ipsis Scythiae populis dent iura vocati.
Namque erit, exoriens undam qua Vistula fundit
Et magno circum campos rigat amne iacentes,
Cum rege amisso regem sibi Sarmata prudens
Henricum asciscet, cuius se subdere dextrae
485Audeat et fidei viduum committere regnum;
Henricum aetatis decus immortale futurae,
Virtutum specimen, magnorum et germen avorum
Nobile: cui nullus posthac pietate, vel armis
Par eat. Hoc, diros si qua est gens impia ritus
490Quae colat, ipsa volens, mitte hanc de pectore curam,
Auspice deponet: seque incusabit et una
Sponte sua cultus dediscet laeta profanos:
Certatimque pias cumulabit honoribus aras.
At parte ex alia iustis premet Austrius armis
495Seductos Belgas, magnisque erroribus actos
In fraudem, bello deserta in castra reverti
Coget et in primis Romanum agnoscere Patrem:
Romanum Patrem, sibi quem selegit et unum
Ipse suas tum cogere oves, tum pascere iussit
500Aeternae lucis Christus Deus unicus auctor.
Atque haec sedato mater dum singula vultu
Narrat: humi mentem atque oculos defixerat heros
Eustachides, terramque tacens spectabat et undam
Et, quaecumque iacent extra faucesque, fretumque
505Herculem, angusto quod Calpem interluit aestu
Atque Abylam, ignoti tunc ostia clausa profundi,
Nunc autem Hesperiis adaperta et pervia nautis;
Insulae Oceano in magno cum talia fatur.
Quae nam autem, nostris quae se discludit ab oris
510Tam longe pars illa orbis depressa latentis,
O genitrix, homines ne tenent, an secla ferarum
Ingentes campos? Pelagoque infracta sonanti
Littora? Et excelso surgentes vertice montes?
Dicam equidem, terrasque tibi multo ante recludam,
515Quam quisquam audaci sulcet vada caeca carina,
Suspiciens sic Ida refert. Quae, nate, tueris
Finibus a nostris longe distantia, nullus
Ausus adhuc adiit, nec quisquam aggressus adibit,
Ante quatercentum Solisque, annique recessus,
520Tempore quo primum Ligurum decus et nova secli
Gloria pervadet numquam tentata Columbus
Aequora et Oceani sistet trans littora classem.
Admiransque illic Orbis nova regna reposti,
Regna insperata et priscis incognita nautis,
525Imperio et fidei regis committet Iberi.
Mox extra Cancrique vias et sidera Librae
Praetergressi alii, priscorum errata parentum
Mirantes, mediam non ullo fervere ab aestu
Spectabunt zonam, nivibusque rigentia densis
530Ardua terrarum et gelidis loca tecta pruinis.
Divitis hic auri venas uberrima tellus
Innumeras habet et fulvae prope flumina arenae
Aurea secernunt passim ramenta legentes,
Qua mercede sagax confestim accurret Iberus
535Undique et ingentes auri cumulabit acervos,
Explebitque opibus partis patriamque, domumque
Tum quoscumque alios aditu prohibebit ad oras
Inventas, unique votet sibi sumere totam
Nobilis incoepti laudem, fructumque laboris.
540Hetrusci tamen herois de nomine terram
Illam olim Ammericen aetas ventura vocabit:
Hetrusci herois, cuius celeberrima virtus
Littoraque et montes, vallesque, amnesque recludet
Et loca praeteritis numquam non invia seclis;
545Ergo Italis inventi orbis nova gloria semper,
Semper honos, semper decus immortale manebit.
Imperio sed enim Hispanus potietur et auro.
Paucae illic urbes, pauci magalia cingunt
Moenibus et valido claudunt munimine valli
550Tecta, domosque suas: quas multi in vallibus imis
Occultant, alii densa super arbore ponunt
Fluminis in ripa stagnive palustribus undis,
Difficiles aditu caveas ceu saepe videmus
Conseptos aquilae nidos spinisque, rubisque,
555Annosae ex alto pendere cacumine fagi,
Aut tiliae, aut quercus, aut aeriae cyparissi;
Quos non upilio, quos non frondator et audax
Pastor adire queat. Nudi sub Sole calenti
Incedunt, nudi cum fundit Aquas ius imbres.
560Pars Lunam, Solemque colunt: pars nescia cultus
Sinceri, Aligerum precibus simulacra fatigant
Nigrantum, votisque malos et sanguine placant
Daemonas, infames quem victima fudit ad aras,
Sive puer, seu sit florenti corpore virgo.
565Quin etiam, quod nate magis mirabere, caesis
Corporibus miserorum avidi vescuntur et illos,
Quos ipsi patres genuere, in viscera condunt.
Tum satus Eustachio dirae facta impia gentis
Aversatus et arrectis horrore capillis:
570Haec scelera o mater, cur nam Deus (inquit) inulta
Ire sinit? Cur non animos in tartara versos
Ad coelum revocat, numerumque integrat et explet
Illorum, quibus ipse volens sua regna paravit?
O nate, arcanos sensus, secretaque mitte
575Consilia explorare Dei, quae pectore versat
Ipse suo, nec praeterea cuiquam abdita pandit;
Ida ait et tamen his aliquando imponere finem
Flagitiis magnus; cum primum Tarraco classem
Instructam ignotis committere fluctibus ausus
580Sub sua palantes populos iuga miserit et cum
Tantarum imperium terrarum, orbisque Philippus,
Quae Boreae de parte abiens excurrit in Austrum,
Inque Eurum, Zephyrumque patet, reget Austrius omne.
Hic populis leges et iura perennia condet:
585Moenia certa dabit; mores avertet agrestes,
Infandosque abiget ritus atque impia gentis
Sacra cruentatis longe depellet ab aris.
Immo etiam, ne forte putes, o nate, verendum,
Ne, qui Asiam, Libyamque colunt, quos Libra superne
590Despicit, aequatis atque aera temperat horis,
Deserti auxiliis olim spolientur, eadem
Tempestate inter proceres nascentur Hetruscos
Altorum soboles longe clarissima regum
Fernandus Medices, rerum spes fida labantum,
595Ante annos animoque ingens, curaque virili,
Flos iuvenum atque Italae gentis lux et nova secli
Gloria, nec dubius priscae virtutis alumnus,
Quique adeo nondum signans lanugine malas,
Tempora conspicuus Tyrio circundabit ostro,
600Patribus et Romae iam tum decus additus urbi.
Ille fidem populos Latii Pastoris, opemque
Suppliciter sibi poscentes Phariosque, Syrosque
Excipiet gremio et rebus succurret egenis.
Idemque ad gentes, quarum delapsus ab oris
605Inter nigra virum, percoctaque secla calore
Nilus Pellaeum vasto petit amne Canopum,
Mittet et Aethiopes ultricibus instruet armis
In Turcas, cultusque pios, ritusque Sacrorum,
Quorum illi obliti nunc se adiunxere fideli
610Christicolum coetu et flavens dum se Tyberinus in undas
Inferet aequoreas, cunctis memorabile terris.
Sed, quod laetitias nostris ferat omnibus omnes,
Parturiet tandem seclis abeuntibus aetas
Certa virum, qui longinquis in finibus ortus
615Cantabriae, Hesperias udi prope littoris oras,
Ipse sibi instituet socios et ad alta vocabit
Munia, quos iussu divino impulsus et aura
Coelesti afflatus de nomine dicet IESU.
Exiguos numero socios et caelibe vita,
620Sed pietate pares ollis, quos prisca tulerunt
Secla viros, coeptum Alitonans illustre fovebit:
Innumerosque addet primorum exempla secutos.
Illi autem scelerum puri, mentemque repleti
Doctrina, nullas metuent accedere ad oras,
625Quamvis immanes, quamvis pia facta perosas:
Ostendentque viam miseris, quam protinus unam
Insistant, Christumque ducem sectentur, amentque.
Felices animae, fratrum generosa piorum
Pectora venturi clarissima lumina secli;
630Non auri vos sacra fames, laudumque cupido
Coget ad externas gressum contendere gentes
Et certam certos vitae praeponere mortem:
Sed coelestis amor patriae, sed maximus harum
Contemptus rerum, per tela inimica, per ignes,
635Perque hyemes atras et vulnera ducet inermes.
Nam neque suppliciis infida Britannia diris
Exterrens coepto pavidos arcebit ab alto:
Nec, quae letiferas adigens in corda sagittas
Ammerice caesis miserorum vescitur extis.
640Immo etiam assueti diras apponere mensas
Channibales, monitis vestris meliora sequentur
Exutaque animi penitus feritate, nefandae
Desuescent vitae laeti, sanctosque doceri
Christicolum exposcent (dictu mirabile) ritus
645Quin et magnorum genitrix foecunda elephantum
Taprobane, Oceano circum vallata profundo:
Infamisque aras Iapo eversura Deorum,
Insula praeruptis montosa atque aspera dorsis
Et celebris passim populis ad proelia natis,
650Unius imperio parens nunc insula sed mox
Dissidiis inter proceres divulsa potentes,
Tum primum supplex Christo delubra, Crucemque,
Sincerosque animo ritus amplexa dicabit.
Ipsa quoque hospitibus tellus male tuta Sinarum,
655Difficilisque aditu, nullisque obnoxia sacris,
Sed tamen in patrios reges propensa, nec aequi
Ante alias omnes cultrix minus illa, bonique,
Audiet orantes et vitae aeterna beatae,
Quae sternunt iter ad coelum praecepta docentes.
660Laudibus haec eadem Ausoniae licet aemula certet
Serica et ambiguo positae sub Sole Molucae,
Excipient laetae vobis suadentibus et se
Aeterno addicent Superumque, hominumque parenti.
His dictis, Ida ex oculis, medioque repente
665Conspectu tenues abiens discessit in auras.
Ille autem, quo deinde fugis? Quem deseris? Aut quis,
Alma parens, subito te nunc mihi subtrahit? Inquit.
Et simul Eoo tenebris ex orbe fugatis
Perspicit Auroram montes aperire retectos:
670Excitus clangore tubae de more iubentis
Consuetis precibus aeternam exposcere pacem
Atque animum rebus solertem adiungere agendis.
Ergo alacer surgit stratis, supplexque salutat
Ad terram pressis genibus te maxima Virgo,
675Virgo hominum spes fida, dei certissima mater.
Mox matutinis perfectis ordine sacris,
Accepit sceptrum et summo praefectus honori est.
Inde domum rediens magna comitante caterva
Intra tecta vocat proceres: epulisque paratis
680Extructam ad mensam cunctos accumbere iussit.
Atque ubi iam compressa fames, turbaeque remotae,
Surgit: et ingressus thalami secreta reposti
Sedibus excitos secum iubet ire relictis.
Quos ubi convenisse videt, mediusque resedit,
685Attollens oculos. Quamquam praesciscere cuique
Promptum, ait, est animo Graiorum artesque, dolosque
Magna tamen confecta, duces, res, sponte quod ille,
Imperii cui Romani pars altera paret,
Contiguis Arabes attingens finibus hostes,
690Postulet adiungi coeptis atque offerat ultro
Vires ipse suas equitum, peditumque catervas,
Armaque et ingentem puri vim prodigus auri.
Quod si promissis maneat, quae plurima nobis
Ipse dedit, nec facta fidem mutata novabunt,
695Tum vero, ut fas est, quae nos communibus armis
Ceperimus, communi etiam ditione regamus.
Atque haec pacta duces, si vos quoque firma iubetis
Esse, reor cum Threicio facienda tyranno,
Et certa servanda fide. Sic ille nefandi
700Et fandi memor, ex altis qui despicit astris
Cuncta, exercituum Deus adsit testis et aequa
Peccantem afficiat poena certissimus ultro.
Assensere duces: procerumque ex ordine lecti,
Talia qui Thracum regi mandata referrent,
705Discedunt propere e castris, urbemque petentes
Una iter arripiunt Commeni ad limina regis.
Ille autem, Oceanum cum primum Aurora relinquens
Terrarum, tenebras coelo discussit aperto,
Excierat fessos stratis e millibus artus
710Spemque, metumque inter dubius, seu foedera credat
Iuncturos secum Gallos, seu lege solutus
Omnia rapturos, memores virtutis avitae
Et scelera exosos iamdudum, artesque Pelasgas.
Sed tamen assuetus varias componere fraudes,
715Haud fore desperat, tacitus quod mente volutat.
Has inter curas versanti et multa moventi
Grata superveniunt procerum responsa ferentes
Legati: quos ille intra tecta alta vocari
Imperat et solio sese componit eburno
720Sublimem atque ostro insignem, sceptroque superbum:
Cui crinem intonsum gemmisque, auroque tiara
Circumiens rutilo poterat splendore tenebras
Vincere et obscuram longe depellere noctem,
Spectantumque oculos radiis praestringere acutis.
725Illi autem ingressi Regem de more salutant.
Mox forti Rholone satus sic farier infit.
Si nos Hesperiis patriae discedere ab oris
Suasissent aurisque fames, regnique cupido,
Externasque manu populorum invadere sedes,
730Foedere Rex tecum nullo nunc pacta ligarent:
Sed potius bellum, quod te incoepisse negabunt
Nulli umquam, nostrosque armis petiisse priorem,
Non fraude, aut furto (quando hunc fortissima morem
Gallorum pubes iamdudum et damnat et odit)
735Sed virtute palam, sed aperto Marte gerendum
Susciperet, pulsisque sua de sede colonis,
Ipsa ultro veniens placitis consideret et urbes.
Et quoniam, quod et ipse vides, ad moenia vestrae
Millia iam sexcenta virum convenimus urbis
740Bellantum, quos una omnes, eadem voluntas
Impulit in ferrum, certosque armavit in hostes,
Verteret in praedam quicquid rapuisse liberet.
Nunc autem nec nos Graium populare penates
Venimus, aut Thraces patriis evertere regnis:
745Verum ut praecipites Turcasque, Arabesque fugemus
Ex Asia, Solymaeque pias statuamus ut aras,
Abiectoque metu tandem loca sancta colantur
Christicolum populis, cuius si te quoque laudis
Tangit amor, tantique cupis tibi sumere belli
750Partem aliquam coeptis socium te adiungere nostris
Et placet et iam nunc una hac in foedera lege
Accipimus laeti venientem atque omnia posthac
Oppida, quae nos cumque Deus communibus armis
Annuerit capere et nostra ditione teneri,
755Haec fore spondemus nobis communia tecum:
Inque haec verba sacros Goffredi nomine libros,
Aeternae libros dantes praecepta salutis
Et Christi simul acta Dei miranda docentes,
Tangimus et testes Superosque, Deumque vocamus.
760Dixerat haec Rholone satus: cum Graius Alexis.
Accipio, amplectorque libens, fortissime ductor,
Quae dantur, faustumque precor si utrisque, volentes
Quod statuisti, ait. Nos quae promisimus ultro,
Praesto aderunt, naves cum primum ascendere et oras
765Linquere Threicias, Bebrycumque invadere fines
Coeperitis, iamque innumeras astare carinas
Cernitis et pandas praetexere littora puppes,
Unde iter in fines, cursusque brevissimus undis
Mygdonios, caecae surgunt ubi moenia gentis.
770Vos duce Thatinno, cui nos confidere tuti
Suevimus et regni vel totam imponere molem,
Graiorum delecta manus comitabitur usque.
Ille unus belli expertus, gnarusque locorum
Incolumes rapidum ad Syria vos sistet Orontem.
775His dictis duci iubet e praesepibus altis
Tercentum alipedes ostroque, auroque nitentes.
Goffredo ex omni numero lectissima centum
Corpora sed reliquos reliquis quos mittat habendos
Militiae tantae ductoribus insuper addit
780Et sagula et Tyrio fulgentes murice laenas,
Nec non et Chlamydes vario subtegmine pictas,
Quaeque imbres, rapidosque arcent tentoria Soles.
Ergo ita compositis infida in foedera rebus
Legati redeunt hilares in castra diemque
785Partim epulis celebrant laetis, partim ardua belli
Commemorant, iuvat exhaustos meminisse labores
Et spectare procul terras, collesque feraces,
Quos ingressi Arabum poterunt invadere fines.
Liquerat interea placidos Sol aureus amnes
790Oceani et largo vestibat lumine montes:
Cum Gallos, Italosque una cava buccina somno
Exiit; illi autem littus petiere, brevique
Transmissi angustas fauces atque ostia Ponti,
Bithyni incolumes tenuerunt littoris oram.
795Tum pius Eustachides (proceres namque ante vocari
Iusserat ad sese). Postquam pervenimus, inquit,
Terrarum in partem, quibus hostes proxima Turcae
Regna tenent, vallesque imas, sylvasque putandum est
Insedisse altas, agmen procedere sensim
800Iam decet ad subitos casus, pugnamque paratum.
Quo circa Auroram cum primum nonus aperto
Rettulerit coelo Titan, sese instruat armis
Quisque suis, instetque viam sua signa secutus.
Interea cuncti Superumque, hominumque parenti
805Christicolum de more animum lustrentque, probentque
Rite sacerdoti culpas et crimina fassi.
Haec ubi dicta dedit, passim per castra vagatur
Fama volans, certisque refert ieiunia iussi
Indixisse patres venturae proxima lucis.
810Quae postquam Addemarus perfecta ex ordine vidit
Omnia et Eoo surgens octavus ab orbe
Illuxit Phoebus, sublimem operatus ad aram
Solemnesque preces, consuetaque sacra peregit.
Idem etiam populorum pura circumtulit unda,
815Spargens rore levi; mox et felicibus omnes
Prosequitur verbis et prospera cuique precatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: