Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Dicite io, pueri, si forte ad fluminis undas
Venerit his hodie mihi perdita buccula lustris.
3 Scilicet hoc solum curae est: tua buccula nobis
Credita? Lascivos demens agitabis amores,
5Nos tibi custodes servabimus omnia, Poeman?
4 Altius his blaeso nil diceret ore superbus
Bebius aut illo si quisquam elatior alter.
Non tamen admiror cum te tua cornua tollant:
Saepius et tristes crudescunt cornibus hyrci.
5 10Haec tibi credemus, veluti Iovis ardua quercus
Dixerit aut dubio cantu non falsus Apollo?
6 Credere quis cogat? Sed cur tibi tanta Patelli
Gratia? Numquid oves et iugera culta Patellus
Diligit? Hei demens Corydon! Tu ponere vites
15Pergis et a vacuis nucibus secernere plenas,
Te tua secernit coniunx haud stulta Patello.
7 Ureris, haud fallor, quod me super omnia gratum
Ducit et exoptat super omnia cara Patellus.
Saepius a magna discedens urbe canentem
20Me petit et solis mecum spatiatur in arvis,
Et mea deducto sic carmina suscipit ore
Nollet ut ad superos Phoebeaque lumina tolli.
8 Haec ego si credam, numquam mihi fistula collo
Pendeat, hanc frangam proprio vel dente cicutam.
25Tu tibi forte aliquid magnum cecinisse videris
Cum "Rosa bella" tuo consurgit carmine, vel cum
Proditur a pueris iam cognitus "Ille triumphus".
9 Si placet, alternis certemus versibus ergo,
Nam, licet et Tribracho certes vel doctior illo,
30Non tamen effugiam. Victori praemia maior
Tu dabis aut melius pones: tibi plena facultas
De grege seu malis pecudes seu ponere taurum.
10 Quam bene, dii mites, quod si mihi perdita dudum
Buccula maiores pandunt pia numina census!
35Tu, cui nota prius pastoria sibila, Barge,
Huc ades. Alterno certamus carmine: lactis
Pondera bina et oves totidem, simul adde iuvencam.
Praemia victori. Certum est cohibere loquacem.
11 Dicite, nos viridi carmen capiemus ab ulmo,
40Quando umbrae tenues et dulcis sibilat aura,
Et formosa virent foecundi pignora veris.
Dicite, tuque prior, Corydon, tua carmina pande.
12 Diva prius levibus carmen modulata cicutis,
Huc ades et versus et carmina nostra tuere.
13 45Phoebe, meum numen, superent mea carmina, Phoebe
Orphea vel Tyrium, quisquis fuit ille, poetam.
14 Sola meos olim tenuit Cardelia sensus,
Donec erunt aestus et frigora sola tenebit.
15 Nos cupit ante alios, nostro Philomela decore
50Uritur, uretur fulgebunt sidera donec.
16 Conde iubar, Titan, longissima lumina conde,
Conde iubar: pactum liceat mihi poscere munus!
17 Quam brevis hesterna decessit Cynthia nocte!
Vix licuit positam cupido mihi tangere nympham.
18 55Tam formosa meo gaudet Cardelia cantu
Quam fluviis salices, salicis quam fronde capellae.
19 Tristia sunt nobis tantum tua iurgia quantum
Vitibus aut capreae, capreisve fugacibus ursi.
20 Saepius ingenti posui mea membra sub ulmo,
60Saepe sub ilicibus, nec reppulit umbra calorem.
21 Hei mihi! Quis tantos poterit cohibere calores?
Quis? Padus aut Tuscho descendens de vertice Rhenus?
22 Urimur Apuliae ceu sicco in pulvere messor
Uritur et longis ceu torrida farra diebus.
23 65Urimur ardenti ceu pingues unguine pinus,
Robora ceu viridis ardent incensa cupressi.
24 Haec tibi texuntur vario distincta colore
Serta: novus Titan cum venerit, ipsa venito.
25 Est mihi, quod tribuam cum tu, mea maxima cura,
70Veneris, illa tuo volucris de nomine dicta.
26 Alcide, nam tu terras pacasse ruentis
Diceris, hos ignes atque haec tibi pocula pono.
27 Has tibi (quod primo nec re nec nomine differs
Alcide) silvas, haec aurea poma dicamus.
28 75Solvite latrantis resonantia colla molossi,
Subdola damnosae premimus vestigia vulpis.
29 Rara per obliquos tendantur retia colles
Ne videant variae suspecta repagula lynces.
30 Non hic praecipiti curamus flumina cursu,
80Fida laborantes defendunt robora ripas.
31 Quam timeo viridem Cauri ne frigora myrtum
Eripiant: tenera est et nullo tegmine tuta.
32 Ducite iam saturas ad flumina laeta capellas,
Candidus infectam purgavit corniger undam.
33 85Ducite pascentes ad pascua tuta iuvencos,
Murmura villosi procul hinc abiere leonis.
34 Huc undam et plenis deducite flumina ripis,
Arida ne sitiens proscindat Sirius arva.
35 Naiades, Eridani fluvios cohibete furentis
90Ne pereant humili morientia semina campo.
36 Dum nos verba tenent, pueri, lupus ecce per illos
Callidus anfractus pecudes aggressus et illas
Turbidus exagitat: en nostram perfidus agnam
Arripit et tremula simulato verbere cauda
95Impellit pavidam. Cursum prohibete, coloni,
Ne ruat in lucos, volucres adhibete sagittas
Et ferrata sonent latrantis colla molossi.
Cernitis? En fallax, solitae non immemor artis,
Dissimulat strepitus et ad alta cacumina tendit.
100Non tamen evadet: fugiat quacumque, sequamur.

1 Buccula

2 Poeman

3 Corydon

4 Poeman

5 Corydon

6 Poeman

7 Corydon

8 Poeman

9 Corydon

10 Poeman

11 Bargus

12 Corydon

13 Poeman

14 Corydon

15 Poeman

16 Corydon

17 Poeman

18 Corydon

19 Poeman

20 Corydon

21 Poeman

22 Corydon

23 Poeman

24 Corydon

25 Poeman

26 Corydon

27 Poeman

28 Corydon

29 Poeman

30 Corydon

31 Poeman

32 Corydon

33 Poeman

34 Corydon

35 Poeman

36 Bargus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: