Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Bartholomeo Fontio

Dispeream, Fonti, mea sunt si carmina, quae nunc
Audio clam, Paulo missa fuisse tuo;
Sed pereat quicunque meo de fonte fluisse
Illa putat: palam carmina nostra damus.


2. Francisco Octaviano

Miraris Pleiades geminosque Triones et Arcton
Atque Hyades saevas deposuisse vices,
Et tempestates pluvias imbresque nivesque
Sedatas reditu Caesaris esse ducis.
5Augustus quisnam caeli statione potiri,
Quis velit ... nesciat astra secet.


3. ad sodales

Dum metuo lapidis valido ne pulser ab ictu,
Fecerat imprudens quem mihi vestra manus;
Curro citus tumulumque tremens offendo deorsum:
Labor, et inde tuli vulnera cruda genu.
5Quae res me celsi ... una, sodales,
Scandere nunc molem non sinit: ergo abeas!


4. ad Baptistam Albitium

Quod modo claudus erat noster, Baptista, Perillus,
Noli praecisus credere quod sit anus:
Vulcus at in causa est positum super inguine crudum,
Quo dolet ac levo claudicat ille pede.


5. in Lucilium pediconem turpissimum

Obscenum visu nuper foetidumque relatu
Lucilio evenit, cum futuisset Hylam.
Nanque videns multo foedatum sanguine penem
Post coitum, timuit obstupuitque nimis,
5Et simul incertus praecisus num puer esset,
An cruor is flueret pene vomente suo,
Ambiguusque trahens imo suspiria corde:
Quaeso, puer, doleat num tibi culus? - ait.
Rettulit ille: Meum fregit tua mentula culum,
10Dum clunes agitas, luxuriose, nimis.
Gaudeo - tunc dixit - postquam mihi mentula salva est
Lucillus -. Ne te destrue, pulcher Hyla:
Nam, mea lux, quanvis forsan, tibi ruga dolorem
Scissa det, en medicas nunc tibi pono manus.
15Maxima vis nostro residet virtusque priapo,
Qualem Pelidae fabula prisca dedit,
Qui repetita suo curabat vulnera telo:
Sic, ego si rursus irrimo, salvus eris.


6. in Lucilium maximum omnium pediconem

Lucilius pueros omnes sectatur et ardet,
In duros animum flectit et in teneros,
Nullus et hac tota plures pedicat in urbe,
Cui placet hirsutum marcidulumque femur.
5Is neque formosis mavult quam turpibus uti:
Lucilius cunctos arrigit ad pueros.
Dum modo pedicet, fellet, praecidat et ungat,
Discrimen nullum cum Venere ipse facit.


7. in Paulum Cinoctum

Cum paticis semper versaris, Paule, cynedis
Et nihil hoc pluris, care Cinocte, facis.
Pedicasse tamen nunquam sacra numina divum
Testaris, nulli concubuisse mari.
5Ore igitur peccas, quo non obscenius ullum
Esse potest: fellas. Luxuriosus homo es!


8. ad Marioctum Poggibonitium

Miraris tenerae culum fregisse Gabinum
Coniugis et rugas explicuisse novas.
Accipe quo veram possis agnoscere causam,
Cur ausus tantum sit, Mariocte, nefas.
5Uxorem duxit qua nocte Gabinus amatam,
Haec illi primum verba locutus ait:
O utinam primus tecum dormisse, puella,
Et tecum primus concubuisse ferar,
Ut tu prima meos amplexus foemina sentis
10Et muliebre facis me tetigisse femur!
Dixit, et ignorans avidi penetralia cunni,
Quove loco positus sit genialis hymen,
Cuncta vagus manibus pertractans membra puellae,
Quaeritat ut cunni possit inire fores.
15Sed, postquam frustra multum quaesisset, anhelans
Ad solitum tandem confugit ille locum,
Percitus a multa quem cum tentigine pulsat,
Conscindit teneras mentula dura plicas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: