Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
"Principio architenens excelsi rector Olympi,
Libera causa, deus, mens mundi, certa uoluntas,
In quo principium rerum finisque recumbit,
Miscuit ex alta rerum mysteria mente
5In magno cratere chaos caelumque deosque
Conflauit. Pater archetypas et mente figuras
Protulit in nato et per natum, et foedere sancto
Magni hominis fecit caput et fundamen et ignem,
Post hominem cunctis opus excellentius, instar
10Mundi totius, tenues conclusit in artus
Et domino rerum donauit libera iura.
Hinc manes sibi quisque duos sortimur: ad astra
Alter monstrat iter, caligantem alter ad Orcum.
Nos etiam fatis summae deus arbiter aulae
15Subiecit, fatis ad res impellimur omnes.
Non tamen ingenium nostrique arbitria saecli
Fata trahunt: genios sequimur, sed sponte uolentes.
Hinc animi morbi caecaeque insania mentis
Ignaros homines a summo auertit Olympo
20Aut malesuadus amor deiectas attrahit ad res.
Quum uero a membris nos morte resoluimur atra,
Quam grauia inuitos quamque impia facta sequuntur,
Crimina inhaerescunt prauus quae fecerat usus.
Ergo ubi nos uitae claementia diua reliquit,
25Impius ex atro sontes Acheronte satelles
Ducit ad horrendas sedes soliumque seueri
Iudicis. Hic poenas et crimina lancibus aequant.
Quo non ulla ualent populi tabularia, testes
Nec pro sonte citant, nudae stant iudice causae
30Iam sontum detecta palam secreta uidente.
Omnibus hic deus est ignotus gentibus, ille
Scilicet omnipotens, aeterni maxima patris
Progenies, humana salus, qui corpore mortem
Sponte reus capiet, uitam pro morte daturus
35Gentibus, et primi uictor sub carne parentis
Aeternas iusto delebit sanguine poenas.
Hic sontes damnat, qui magno errore grauati
Tramitibus uariis Stygios merguntur in ignes.
Tunc alias subeunt leges atque altera iura.
40Namque sub ingenti qua mors tellure coercet
Hoc barathrum tenditque cauum per inane sub umbras
Plutonis domus et summi Iouis alta potestas,
Dictaei fratres saeuas Acherontis habenas
Imperiumque tenent umbrarum atque impia Ditis
45Iussa regunt et iura feris obnoxia poenis.
Aeacus Europae gentes, Rhadamantus Eoas
Iudicat atque Asiam magnam, peccataque Minos
Cuncta recognoscit fraternaque iura recenset.
Audi plorantes maestis uagitibus umbras
50Infantum: miseri genitali labe parentum
Polluti caeco tenebris plectuntur in antro.
Sed uerbis trahimus tempus, nox frigida curru
Cornipedes adiunxit equos. Pete Thaesea mecum
Et celeres capiamus iter, breuis est uia nobis!"
55Interea, dum iam properant, grauis ecce tumultus
Auditur, fragor insonuit, totumque repente
Incaepit mugire chaos pulsuque rotarum
Quadrupedante quati magni fundamina mundi,
Quales humenti uentosa tonitrua caelo
60Quum glomerant Euri pluuia impendente sub aethra
Obscura, foeti rixantur in aethere nimbi.
Mox subitum nigra caligine uoluier agmen
Aspexere procul spissamque insurgere nubem.
En quae castra uomit Phlegeton, quod Tartarus agmen
65Ructat in Alciden, en quas globus exerit alas!
"O Phlegyda", Alcides inquit, "quid tanta gerat uis?"
Exin Gorgoneis serpentibus hirta Megaera
Et Stygiae dant signa canes. Quis nube cruenta
Ductor erat? Quo tanta lues inuaserit Orcum,
70Diua mihi Pimplea refer! - Dux agmine Pluto
Primus quadrupedum curru est inuectus equorum,
Quoi caput armatur galea flammisque relucent
Tempora Tartareis ardentque in uertice cristae.
Proximus it iuxtaque Satan, quo nulla barathro
75Peior pestis inest nec saeuior ira deorum:
Mille deos Acherontis agit. Hinc arduus instat
Laeuiathan, crines flauos arrectaque pulchrae
Virginis ora gerens et foedi crura draconis,
Caetera serpenti similis. Prope Mammona curru
80Victor inaurato fertur, quoi caeca potensque
It Fortuna comes, fert tela tricuspida daemon
Et camuris triplices incingit cornibus hydros.
Bellial effrenusque ruunt et bellua Beaemoth.
Hos prima (ut perhibent) nascentis origine mundi,
85Inclyta ne sine laude foret praesentia regis
Aetherii, diuos summo formauit Olympo.
Nondum Luna nothos agitabat candida currus
Nec stellis fulsere poli nec Apolline pulchro:
Puniceo ille Satan surgebat Lucifer ortu.
90In quo ceu speculo sol aureus aut orichalco
Aut uitreis quum fulget aquis splendebat imago
Et summi mens alta dei, quo maior Olympo
Non fuit in toto formaque decentior alter.
Conditus aetheria tunc Iuppiter arce latebat
95Et geminae summo pendebant orbe catenae:
Altera de duro ferri compacta metallo
Laeua parte poli ad nigrum tendebat abyssum;
Altera de fuluo longe formosior auro
A dextra regione dei tollebat in arcem.
100Lucifer interea, quod se deus altior esset,
Concipit inuidiam, fastuque inflatus inani
Dixit: "Conscendam aetherios sublimis ad axes
Ipse egomet sedesque meas Aquilone subacto
Sustollam super astra deoque aequabor Olympi."
105Quem pater omnipotens caelo indignatus ab alto
Fulmine deiecit, compago laeua reuulsa
Mille deos secum rapuit, ceu lucida Phoebe
De caelo si lapsa ruat, quam mille secutae
Nocturnae per inane faces conuulsaque mundo
110Sidera labantur. Sic Lucifer aethere summo
Aera per tenuem praeceps Acheronta sub imum
Decidit innumerumque cohors ingrata deorum,
Quos rabies aeterna tenet, quos Orcus et aer
Sustinet. Omne nefas his persuadentibus ortum est.
115Postquam autem Stygii tempestas atra tyranni
Astitit Alciden propius, riget horrida tortis
Caesaries erecta comis atque acribus ardor
Fulgurat ex oculis, sudor fluit, aestuat ingens
Pectus anhelantesque premit sub faucibus ignes:
120Qualis Apollineo Perrhebi uertice Pindi
Quum leo descendit poturus flumina Nesti
Seu fontes, Acheloe, tuos, si conspicit arma
Bellaces inferre Getas, fremit arduus, armi
Horrescunt et colla toris, ardescit in imo
125Pectore uis, nec tela pauet, sed lumina torua
Figit humi, quo saeua ruat uenabula contra.
Tum qui regna tenet pedibus subiecta Tonantis
Dis pater, ignitis produnt quae faucibus alta
Taenara et Aetnaeis torrens Vulcanus ab antris,
130Quadrupedes frenare iubet cunctasque phalanges
Iussit in immotis pariter consistere castris.
Turba deo paret durisque auriga lupatis
Nigrantes attraxit equos, quibus actus ab armis
Spiritus ardentes concussis naribus ignes
135Spargit et hinnitu spumas agit ore cruentas.
Illi autem trigam sistunt et calcibus auras
Sublatis feriunt uentosque lacessere gaudent.
Mox deus umbrarum curru se promouet alto
Et uertit ferale caput lateque uidentes
140In tenebris acies plenas formidinis atrae,
Et uidet Alcmenae et Iouis omnipotentis alumnum
Faucibus e mediis mediisque ex ignibus Orci
Tergeminum rapuisse canem contraque cateruas
Tartareas audere et contra daemonas omnes.
145Tunc ambage noua Stygii timor iraque mentem
Inuasere ducis: praedam seu pace reposci
Seu durum Mauortis opus, certamen iniri
Expediat laesa pro maiestate barathri.
Hinc obstabat atrox atque insuperabile robur
150Alcidae magni, Diti quoque cognita summi
Progenies inuicta Iouis, quem Iuppiter alto
Aethere caelitibus praedixerat unius aluo
Victorem prodire nurus terraeque polique
Infernaeque domus, quo tempore matris ab aluo
155Prodiit et uenit dii sub lumen Olympi.
Praeterea Pylium nec adhuc aboleuerat ulcus
Nestoreaeque memor fuerat Saturnius aulae;
Qui quum pro caesis in eodem sanguine natis
Nelidae auxilium ferret, uix saucius iram
160Herculis aufugit moestas Acherontis in aedes.
Haec obiectabat timor, at calcaria demens
Ira deo uesana dabat maiorque feroci
Corde dolor flammis urgebat pectus anhelis.
Ipse tamen tacitus memorabat talia secum:
165"Tu genitor, Saturne, mihi, tu, regia Iuno,
Es soror, est frater mundum qui fulmine terret,
Es mater tu, Rhea, mihi, non foemina pellex.
Non equidem Antheus, non armentalis abactor,
Non hymenaeei turpis bellator Iacchi,
170Nec Tegeaeus Aper, nec quos puer enecat angues
Aut aliae quas mille feras hominesque nurusque
Contudit. Haec propter dici insuperabilis heros
Scilicet in terris meruit. Non protinus Orco
Mortali sit tantus honos! Victoria nostra
175Est dea nata domo! Iactet se magnus adulter
In caelo superisque thronis caetuque deorum,
Incrementa ferat nocti solemque retardet,
Vt rerum domitor maecha nascatur ab una!
Est fraus in fatis quam nec seruauit ad unguem
180Iuppiter, interdum licuit quoi fallere diuos.
Nam regina Sami partu sub uentre retento
Talibus eductum fatis Eurysthea tinxit.
Nil moueor quernae tenui pro uulnere clauae.
Namque haud illa deum, pigros sed perculit artus.
185Te quoque Bistonio qui quadrupedante superbis,
Armipotens Gradiue pater, Diomedis acuta
Cuspide Pergameis perfodit lancea campis.
Et tu quod dulcem properas defendere natum,
Cypria diua, geris candenti in corpore uulnus"
190Haec ubi desierat, Furiis atque acribus iris
Ardescunt animi Ditis, procul exulat omnis
Mente timor pulsus dubio comitatus inerti.
Arma rapit curruque pedes descendit ab alto.
Quantus Olympus, Athos quantus, uel nubifer Atlas
195Quantus alit siluas et longa prominet umbra,
Quantaque Caucasei dorsi iuga, quanta Pachinni
Et quantis Idaea iugis se Gargara tollunt -
Tanta tridentiferi facies erat Aidonei.
Tunc sceptro cunctis nutuque silentia suadet.
200Obticet atra phalanx subito, silet omnis ad unum
Implacata domus, non amplius insonat ultrix
Verbera Tisiphone, tacitae stant ignibus umbrae.
Styx tacet atra palus, mutescunt triste sonantis
Pallentes Acherontis aquae, silet igneus amnis
205Et ripis, Cocyte, tuis graue labile flumen.
Deinde deos Erebi precibus compellat amicis:
"Summe pater rerum, uacua qui Gorgonis aluo
Stas, quem scire palam uel cuius nomen in aures
Ferre nefas, res prima, Chaos, quae rite silendo
210Dum sis iuncta deo, faecunda fundis ab aluo
Omnia, tuque pater calami memorande canori
Cultor siluarum et Martis lymphator anheli,
Magna parens, Erebum medio quae claudis in antro,
Et Phlegeton et Nox, quam discolor ambit amictus:
215Vobis, o magni, deuota est uictima, diui,
Vobis succumbat, uestris mactetur in aris!
Solus ego aggrediar, porro uos eminus este,
Este procul, socii, nec quisquam bella capessat!"
Haec ait. Alcides iam dudum inuadere pugnam
220Gestit, Cerbereos et nexibus implicat artus
Et deponit humi uinctum ceu rusticus hedum.
Et tunc ipse deos tali sic uoce precatur:
"O pater omnipotens et rex hominumque deumque,
In quo principium rerum finisque recumbit,
225Tu quoque quam uertex armatam protulit altus,
Bellipotens Tritonis hera, intemerata uirago,
Solque dator lucis, caeli cor mensque profundi,
Vos quoque uocales magni Syrenes Olympi,
Vatibus aetherios, Musae, quae infunditis haustus:
230Vobis, o magni, talis cadat hostia, diui,
Vobis mactetur, uestris procumbat in aris!"
Iam uero et manes certatim et daemonas omnes
Conspexisse iuuat diuersi numina regni
Ingenteisque deos acri coiisse duello.
235Postquam autem rapido procursu comminus armis
Inuadunt Martem, crebris sonat ictibus omnis
Tartarus et tonitru longe domus alta remugit.
Alcides multa pollens ui et Palladis arte
Exponit laeuum pedem pectusque sinistrum
240Ditis ad insultum telique tricuspidis ictum.
Dis impune putans ad apertos emicat artus
Marte furens totoque intorquet turbine telum
Ceu ferit: exclamant acies, chaos intonat omne
Et sonitu tetri domus atra resultat Auerni.
245At uegetus retro caedit pes clauaque teli
Excipiens ictum frustratum cum pede dextro
Vertitur acta manu dextra ceu fulmen et Orcum
Assequitur. Caedit retro bellator uterque.
Tollitur interea fuscis exercitus alis
250Excipiuntque graui nutantem uulnere Ditem
Accensi ueniamque petunt a rege cruento,
Daemonas ut cunctos Mars experiatur ad unum.
Respondit Pluto: "Magni uis Herculis ingens
Si uinci posset, dextra hac deuicta fuisset.
255Immo hoc praecipio uobis: date Thaesea magnum
Insuper Alcidae tantoque absistite monstro,
Mature ut talis discedat pestis ab Orco!"
Ac uelut Assyrios saltus aut Syrtica linquens
Arua draco siluasue procul cristatus Eoas,
260Si super undantem flammis ardentibus Aetnam,
Dum secat aerios tractus pernicibus alis,
Sidat et in uastum Polyphaemi Cyclopis antrum
Septaque conturbet, ualidum tum corpore taurum
Fauce apprendat atrox et nexibus angat adactis -
265Obuius at Cyclops trunco Polyphaemus obusto
Prodeat, horrendi rabies animosa draconis
Taurum linquat humi saeuumque assurgat in hostem;
Hic, ut tanta lues antro discedat opaco,
Obiicit atque alium taurum. Sic Thaesea forti
270Amphitryoniadae pro munere tradidit Orcus.
Tum specus horrendum et fauces Phlegetontis anheli
Victor adit spoliis et munere laetus Auerni,
Qua patet introitu facilis uia prona barathri,
Sed non egressu facilis. Tunc Cerberus auras
275Ignotas lumenque suo inspectabile uisu
Vidit nec potuit tenebrarum et noctis alumnus
Lumine lucifugo splendorem ferre diurnum.
Triplex ergo caput Stygias auersus ad umbras
Concutit et toto conquassat uincula nixu.
280Sed domitus quid uana, canis, certamina sumis
Atque reluctando uictus bella irrita tentas?
Quum uero Alcides iucundas luminis oras
Attigit et dulcem tellurem laetaque uidit
Ridentis conuexa poli, sic protinus infit:
285"Alme pater mundi, solio qui promis ab alto
Cuncta, ratis Parcae quae uoluunt stamina fusis,
En tua progenies sacraria Ditis auari
Subiecit uictrixque ferum spoliauit Auernum,
Vt pateat mundo quanti tibi filius esset
290Alcides, in quo uirtus tua sancta refulsit.
Ergo uictor ago grates tibi, Iuppiter, auctor
Victoris contra uires Iunonis iniquas."
Dixerat, et medios sol feruentissimus axes
Igniferis calcabat equis et lampade recta
295Aethiopas duplices axemque uidebat utrumque.
Tum deus Alcides ob durum iter atque laborem
Fessus anhelabat requiemque et molle leuamen
Vt caperet curis, gelidas petit arboris umbras,
Arboris antiquae, quae stans delubra secundum
300Ingentes ramos et brachia densa per auras
Sparserat, algenti crepitans umbrosa susurro.
Hic placida uirides diuellit ab arbore ramos
Impexasque comas foliis bicoloribus ambit.
Exin populeis protecti frondibus ambo
305Heroes recubant, pictam mirantur et aedem,
Qua Methymnaeus donaria liquit Arion:
Hic Ephyrea ratis Calabro resoluta Tarento
Vela Notis effusa dabat pelagusque tenebat.
Collecti in foribus nautae de caede nefanda
310Tractabant, supplex fundebat Lesbius aurum.
Hinc media puppi Thyrio stans lucidus ostro
Orthrya dicebat diuino carmina cantu
Distinctamque auro cytharam niueoque elephanto
Pectine pulsabat; stupidi quo carmine nautae
315Hi flectebantur pronis ceruicibus, illi
Stertebant alte: comitatus carmina somnus
Dulcia sopitos cunctis irrepserat artus.
Hoc et Neritium cantu sopisset Vlixem
Traxissetque altis proceras montibus ornos,
320Auritas faceret cautes, tenuisset et amnes,
Cumque truci molles misceret tygride damas
Ipseque cum docto certaret Apolline tutus.
Hinc illum uectans argenteus aequore delphin
Innabat summo proscindens caerula dorso.
325Parte alia ueniens Ephyreas laetus ad arces
Mira Corinthiaco narrabat facta tyranno.
Mox aduecta ratis bimari iam perfida portu
Stabat et incolumem mirantur Ariona nautae
Astantes domino coram et formidine pallent.
330Haec dum per templum uulgo depicta tuentur,
Ecce coronati Phoebeis frondibus adsunt
Indigenae, qui facta canunt et carmine laudes
Herculeas super astra ferunt: ut fata nouercae
Prodigia atque odium domuit geminumque leonem,
335Aeripedem ceruam, taurum, Stymphalidas, hortos
Hesperidum: "Tu terrigenas, inuicte, Gigantes
Deiicis, euertis Troiam, tu Albionas imbre
Ad Rhodani ripas sternis Nessumque latronemque
Acer Auentinum, tu templa Lacinia condis.
340Te quoque labentem mundum superosque tenentem
Atlas obstupuit, te tela trisulca ferentem
Contremuit percussa soror Iouis. Elicis umbram
Coniugis Admeti furuis e sedibus Orci
Aequoreoque rapis tu Laomedontida monstro."
345Haec et mille dei laudes et gesta canebant.
Sed lyra iam reticet lassi Cyllenia Phoebi.
Soluite, Pierides, choreas et claudite fontes
Bellerophonteos: uestris sat lusimus antris!

1 Euphrosyna

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: