Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Cum mea se liquidis oculis Fortuna videndam
Prebet et adversum lumina flecto locum
(Nam quotiens promissa michi Sors prospera profert
Pollicitis totiens excidit ipsa suis)
5Sepe ego captare solitis meliora putavi.
Sepe est frustrata spes mea; sepe ruit.
Quod Sors de se quodque alii de Sorte locuntur,
Credideram, ut sponsum solveret illa suum
Utque foret ceca, quisquam quia noverat orbam
10Luminibus. cinctam mille set esse puto.
Hanc quotiens capere quaquam de parte volebam
In cunctis totiens partibus Argus erat.
Si, Fortuna, fores usu privata videndi,
Ut perhibent, aliquo deciperere loco.
15Sunt oculi set mille tibi quibus omne nephandum
Tu spectas facinus, et scelus omne facis.
Heu scelerata quam diceris impia motu
Ducere tu non es tangere digna rotam.
Sed celeri potius Ysionis ipsa ligeris
20Inque sui subeas detineasque vices;
Utque feras penas que vexant Bellides, undis
Semper in exaustis precipiteris aquis;
Utque tuum iecur a rostro poscatur adunco
Tantaleamque famem sustineasque sitim;
25Sisiphe, tu poteris iam iam dare membra quieti,
Si sibi quod meruit munus habere datur
Denique; cumque suis furiis exerceat omnis
Ortus eam! meruit. seque suosque focos
Fervet agens calamus, infandi et plura dolores
30Scribere me cogant; sic set arare nocet.
Prestat enim tales animo sedare furores
Et que non possit talia nolle loqui.
Quod michi difficile est ideoque ad vestra recurro
Consilia ut citius transeat iste dolor.


2. domino Bettino

Hei michi quod iuvenem, cuius solertia magnum
Virtutis spondebat opus, Mors invida nobis
Abstulit ante diem. qui Mortem nominat equam
Decipitur. quot enim meritos sua tela relinquunt?
5Quot miseros adversa fugit se sponte vocantes?
Quotque graves morbis variis post terga relinquit
Esset vita quibus? quot quos maturior etas
Duxit ad extremum senium, quos vivere tedet,
Preterit illesos? igitur sua iusta potestas?
10Mors equam te seva vocem? tibi nomen inique
Attribuam potius, que sic partiris in omnes
Iniustis tua iura modis. hec equa potestas?
Te dignum ut fugias demumque precantis erumpnas
Non adimas, cum posse datur, teque ipsa sequaris,
15Non meritum quem vita iuvat, cui floret et etas.
Quid simplex puer iste mali commiserat umquam
Vel tibi vel cuiquam? nondum lanugine malas
Texerat, et celeri pede te fugiebat iniquam.
Tu tamen insequeris seva cum falce virentem
20Hunc puerum. quid agis? sistas cursumque refrenes
Et falcem conspecte tuam. pete sponte vocantes.
Nonne vides ut in speculo se reddit ymago?
Indole sic huius virtutis redditur instar,
Nescio quid magnum presagiat. aspice frontem
25Aspectumque suum quantumque pudoris in ore
Et decoris niteat. oculos duo sidera cerne
Quam placidos, totamque suam circumspice formam.
Parce precor, plenaque colo sine stamina Parce
Longa trahant, et quod spondet deducat in actum.
30Sed tamen incassum loquor heu quia falce cruenta
Heu nimis ista furens a corpore traxit acerbo
Dulcem animam, liquidumque vecta per aera celo
Conditur, et felix fruitur celestibus oris.
Quem sequitur mater. redientibus ambo locati
35Sideribus liquere patrem, liquere maritum
In lacrimis mestum felix dum sorte putabat
Prosperiore frui. sic hic Deus omnia summus
Esse caduca docet et non durabile quicquam.
Tristia sic letis variat Fortuna per orbem.
40Nil sibi credendum: levis est. infida fugaxque
Mel tibi permictit; tribuet letale venenum
Inscia mens, hominum rerumque ignara. quot instat
Insidiis Mors ipsa suis? quot terret et angit
Heu Fortuna minis? laqueos quot tendit et hamos?
45Nil tutum solidumque homini. domus ymbribus alta
Et ventis percussa labat. magis apta ruine
Est igitur; vitare modus sua spicula solus.
Antiquo Fortuna vices regat ordine rerum
Tu tamen invictus animo vultuque sereno
50Tempne suos mores et te regat inclita virtus.


3. Landolfo Caiazza

Cum longum metiris iter, discrimina vite
Et varios expertus aque terreque timores,
Sepe quidem pluvias cum grandine passus et alti
Montis iter, cenum, glacies te sepe palusque
5Impediunt. te sepe calor sudorque fatigat
Pulvere concretus; teque expavisse venene
Sibila serpentis reor, et timuisse latronum
Insidias fessum loca per deserta vagantem.
Nec tibi non nocuit magis omnibus usque timenda
10Ventorum rabies Neptuni et numinis ira.
Hos casus via longa graves, sed rabida nobis
Heu clades graviora dedit; graviora loquenda
Si valeam, Landolfe, tibi, singultibus ora
Sed lacrime impediunt. meminisse perhorret anhela
15Mens animusque michi; calamum tremor occupat ipsum,
Sed tamen enitar. actis iam pulcra Kalendis,
Maya, tuis, quibus Olenie pluviale resurgit
Sidus Amaltee, extremis in finibus urbis
Incipit hic morbus labi per corpora plebis
20Fortius et vulgus putrido corrumpere tabo.
At mox sese subrepsit per menbra virorum
Primatum, passimque lues complectitur urbem
Letifera. heu pietas! lacrimas quis ferreus ortas
Abstineat memoret dum tristia funera fando?
25Hoc morbi genus species ac labis ymago:
Mucidus in primis tumor inguine surgit et ardens
Insequitur febris. febrem quandoque secutus
Turgor anhelantem. tumeant ascella vel ignem
Quemque sopor sequitur altoque gravata sopore
30Lumina vix tollit eger, binisque diebus
Volvitur in sompnum; tandem experectus aduri
Viscera se sentit cecisque ardere medullas
Ignibus internis nec habet sua menbra vel artus
Ulla quies, sed ea nunc huc nunc iactat et illuc.
35Inde venenose veniunt per brachia bulle
Perque humeros, per crura virum, per colla, per ora,
Perque manus. Quid opus verbis? non corporis ulla
Pars sine labe manet. frustraque iuvamina multi
Multa petunt atque a medicis heu vana requirunt
40Auxilia. hic ventrem exonerare laborat aquosum;
Hic caput et stomacum cerebrumque humoribus udum;
Hic medicus capitis, hic gucturis, ille lacerti.
Ille pedum fibras, manuum flebectomat alter.
Hic "curare febrem specto urinale dieta,"
45Imperitat; tetrum medicata calce tumorem
Exquoquit hic; alius pilo cesurus acuto.
Alter et orrenti ferrum ceromate mollit
Pictuitam, postema et disserat alter acerbum
Turgidolum. renuens glandoso caustica morbo
50Nectare vult; alius salientes ordine nullo
Egroti venas palmisque extrema fricari.
Sed tamen incassum, genus o mortale, laboras;
Est etenim prefixa dies; rata fata virorum.
Cuique manent sua; non hominum medicina nec artes
55Ecternam Superum poterunt infringere legem.
Innumeri de febre cadunt, et pustula multos
Et multos postema necant, atque inguine ceso
Innumeros medici tacitas misere sub umbras;
Corpora multa virum per limina templa domosque
60Perque vias misere indefleta iacere videres.
Cum genitis matrem, paulo quos fleverat ante
(Hoc oculi videre mei) una ad templa feretro
Portari; gelidoque sinu amplexante gemellos
Heu genitrice, simul tres una condere urna.
65Ah quotiens vitam traheret dum natus anhelam
Exigua sub spe se iuxta fundere patrem
Tristem animam vidit; moriens pater ipse notavit
Heu quotiens morientem; et frustra sepe petentem
Sensit opem genitum; et quotiens prestare parabat
70Auxilium nato, totiens tabentia lecto
Menbra labant miseri. que mens animusque patri tunc
Esse putas? nati gravius dubitatur. en ipse
Morte sua doleat! sed erat qui ponere mortem
Cunctorum velit ante suam. fugit iste parentem
75Et genitum fugit iste parens. fugere sororem
Fratres. illa soror fratres; patruique nepotes;
Uxores liquere viri; liquere maritos
Uxores. sed causa fuge si forte requiras
Que fuerit, non parva quidem, namque alitus oris
80Egrorum temerare viros et odoribus aer
Corrumpi sanieque aspergere corpora tetra,
Corpore sepe valens paulo valiturus ab egro
Heu rediens partesque premens sibi corporis omnes
Febribus an caleat, tumeat vel ala vel inguen,
85Iam calet, et trinis nec pluribus ipse diebus
Febre fatigatus angina gucturis atra
Oppetit infelix. alium tumor inguinis angit;
Hinc tumor ascelle, quid enim tibi singula narrem?
Qualibet usque die sanie tot putre cadebant
90Ut non sufficiat dare corpora feda sepulcris
Ipsa dies. sed nocte damus que luce supersunt.
Adde quod in medio miserarum turbine rerum
Gens inimica premit nostros per rura colonos
Et nostras conburit opes vulcanus. ubique
95Questus, ubique dolor et maxima pestis ymago.
Quo tu cumque pedes moveas ululantia senses
Ora patrum matrumque simul fratrumque nurumque.
Hic luit ammissos genitos, spem nempe futuram
Servandi generis, nec non solatia curvi
100Sera senis. lugent venerandi hi funera patris
Inmensum querulo testantes murmure dampnum.
Hic aliam videas flavos cum veste capillos,
Hinc aliam laniare cutim, illinc pectora pugnis;
Aspiceres aliam niveas contundere mammas.
105Illa viri, patris ista sui luit ista sororis
Casus concepto iam iam moritura veneno.
Hinc alii genitos hostili carcere trudi
Deplorant, alii segetes ardere secatas;
Iste casas, solidis hi vasta palatia muris.
110Sed quid ego in vacuum tanto sermone fatigor?
Talibus atque aliis gravioribus angimus omnes
Dum varium discurris iter per rura, per Alpes
Dum colles vallesque cavas, dumque ardua montum
Circuis et dubii rapidique pericula transis
115Fluminis (heu nostris tamen inferiora periclis!)
Sepe sed aspexi vastas mare lene procellas
Pone sequi et lucem nymbosas sepe tenebras;
Sic miseros post forte dies Fortuna secundos
Affert quos niveis poteris numerare lapillis.
120Hec antiqua fuit semper lex Sortis et ordo
Instabilem versare rotam, miscere vicissim
Prospera cum miseris mundumque agitare tumultu.
Ergo age iam sperare licet. spineta viarum
Iam calcata tibi et miserorum funera nobis
125Bellaque forte dabunt rebus memorata secundis.
Gaudia magna quidem. iam iam primordia sentis
Letitie, nostri populi pastore creato
Patre tuo, et multo spero meliora sequantur.


4. magistro Dominico ordinis Predicatorum | in Sacra Pagina doctorato

Sub tanto decuit minimum siluisse magistro,
Debuit et lingua voxque tacere mea.
Nescivi vobis dederit sacra pagina victas;
Nescivi vestrum pabula sacra cibum.
5Nescivi quia non eadem doctrina nec etas
Non mos, non studium proximitasve loci,
Sed vocum fecisse potest res unica vestrum
Nomen (id est, fama nominis alma sacri
Fecit) sed doctas quamquam michi fecerit aures
10Non michi rem visus noscere doctus erat.
Deliquisse tamen fateor; vidisse magistrum
Debueram cuius limpida fama viret.
Peccatum fateor; restat vos parcere fasso.
Magnanimi proprium parcere supplicibus
15Cumque igitur veniam, veniam michi spero, sed ante
Numptius hec pergat carmina parva meus
Quis ego mandavi sua figant oscula vestros
Ante pedes flexo semper utroque genu.
Sic faciant patrique meo nisi iussa loquantur
20Inscia quo cecidi ne mea metra cadant.
Vos, meus incomptus quamquam sit versus et hyrtus,
Corrigite, et vestra leviga pectat eum,
Cumque ego crediderim comptum placidumque magistrum,
Sub virgis meritis terga daturus eam.


5. ser Nicolao de Montevarchi

Rura sues pingues faciunt et rude colenti
Ingenium fecere tibi, set in urbe morantem
Urbs facit expertum si quid virtutis in illo est.
Quid facias in rure putem, nisi rure vagando
5In lepores agitare canes, nunc fallere visco
Nunc et aves laqueis, globulis nunc sepe sagiptis?
Te penes est Arnus, quo flumine sepe trahendo
Aut pisces iactando capis, seu conditis hescis
Decipit hamus eos, pelago seu calcibus ambre
10Iactis plena domum revehis tua vasa reversus.
Talibus in nugis perit inreparabile tempus;
Quodque ego crediderim forsam nova detinet uxor.
Quid facis, agricola? surge. expergiscere tandem
Quodque datur proprium virtutibus utere tempus.
15Nonne putas quantum fugiat velocibus alis
Et numquam revehat vestigia versa retrorsum?
Dum iuvenis, dum sanguis inest iuvenilis et etas,
Disce vel utilibus impendere tempora rebus.
Fac oneret te bursa gravis cum pondus alendi
20Grata superveniet tua pignora cura, vel ipsa
Cum morbis optata venit longeva senectus.
Hec hominem curvat faciens de renibus arcum.
Membra senum tremulant; scipione iuvatur eundo,
Quo sine sepe cadit; oculi lacrimantur, et absque
25Dentibus hos fetet. naso ut ab ymbrice gucte
Pendent. sepe spuit, et pectora tussit; anhelat.
Nocte nequit dormire senex. si forte podagra
Yliacus vel morbus eum vexaverit, omnis
Impletur clamore domus. sine viribus ullis
30Menbra iacent. sed lingua potens garrire nec umquam
Desinit, et cito quod querit nisi detur in iram
Versus et in rabiem. baculum si forte propinquum
Viderit, arripiet fugientibus inde ministris
Si quis adest. frustra vacuam quoque percutit auram.
35Filius et fratres omnisque domestica turba
Dum garrit deridet eum mortemque precantur.
Preterea coniunx cuius labor esse videtur
Maior, ait, "Numquam Satanas hec tedia nostra
Subtrahet a facie?" tacitoque immurmurat ore.
40Tedia conficiunt in tantum denique cunctos
Ut sit opus mercede data conducere quemquam.
Quo viso rapida subito mage concitus ira
Clamat et "O quicumque potes deus erue tristem
Hanc animam, quicumque potes, de corpore tristi,
45Postquam quos genui quosque ipse labore nutrivi
Me linquunt, fratresque senem vicinus et uxor
Despiciunt audentque meum exiluisse cerebrum
Dicere cardinibus, et me nunc esse reversum
In puerum. sed ni fuerim lumbagine passus
50Et manuum ciragra dolor vexaret acutus,
Natis sumpta baculo foret ultio iusta.
Et si cauda salax velut olim erecta solebat
Sic michi nunc esset, solitumque libidinis usum
Piga daret, tibi nempe foret valitudinis, uxor,
55Sedulitas attenta magis. quia deficit humor
Nunc est cura minor. quid si substantia rerum
Deficeret magno iuveni michi parta labore?
Proicerer fosso canibus data preda vorandus.
Hinc igitur cuncti discedite meque ministris
60Linquite. iam vobis tabulis nichil ipse relinquam;
Pauperibus testabor enim bona cuncta measque
Res ubicumque forent, neque vos gaudebitis illis.
Si vobis glutire placet durate laborem.
Nam video servire michi michi parta, deumque
65Laudo quod hec etas in adultis contulit annis."
Surge igitur dum tempus habes, ne tempora perdas
Ne rebus vacuum videat te mesta senectus.
Fors tibi iam citius enixa puerpera coniunx
Natorum quam rere gregem, grave pondus, alendum
70Parturiet. si forte bonos, solamen habebis
Ipse senex. olim meminisse iuvabit in illis
Expedisse. quidem pariet si forte malignos,
Tu poteris nec pauper eris. nunc ergo labores.


6. ser Benedicto de Parisiis

Me strepitus et cura fori, me garrula circum
Murmura sollicitant. me parvi cura lucelli
Alligat in tantum ut plectris infringere cordas
Iam solitas non posse datur. michi nulla liquoris
5Unda sacri; quondam michi iam gustare parumper
Iam licuit. periit virtusque; premia cuncta
Virtutis periisse diu iam cernis in orbe.
Istius cepere vices iniusque nephasque.
Turba furit vitiorum et ad intima spiritat ossa.
10Precipue perflavit avara cupido monete,
Arripuitque tenax mortalia corda Celeno
Omnia complectens faucesque et pectus et ora,
Et quod pontus habet, tellusque quod alit et ether
Insatianda cupit, quantoque repletur habendo
15Pectore eo magis extuat, et mendacior usu est.
Huic operi cuncti indulgent. ea cura fatigat
Humanum genus. hec toto nos orbe volutat.
Hos inter strepitus igitur tantosve tumultus
Quorum pars ego sum, prisco de more licebit
20Tespyadum tentare genus montemque bicornem?
Nunc me alio fortuna ruit. non credere quivi
Tam dulces animo ut possim removere sorores
Aonias que me citius fugere volentem
Indignum; non ergo licet mea limina adire
25Si dulci satiare sitim de gurgite queris.


7. ser Benedicto de Parisiis

O utinam quandoque iuvent exempla quot horis
Visa michi. quid enim? num livor edacis
Invidie toto caligine cernimus orbe
Ut maculans homines atrum per corda venenum
5Imprimat, in lacrimas et vertere prospera gaudens
Et tristis cum leta videt? nulloque videmus
Iungere amore viros. in fraude doloque reponunt
Spem studiumque suum. quid adhuc: quod quisque superbit
Quantumque humilis, et dat cui Davus avitum
10Nomen Edippa refert? longo genus ordine iactat
Nomina dinumerans numquam sibi nota parentum.
Sunt alii quorum congesta pecunia longo
Tempore nobilitat, generoso sanguine dici
Si studium spernant et narrent arma putantes
15Nonque decere rati studio scriptisque vacare.
Hos fama insignit alios aliena per urbes.
Si memorare valent maiorum facta suorum
Contenti, soloque domus cognomine, morum
Ignari virtutem animi exercere nec umquam
20Nosse volunt. hec est ficta et mentita virorum
Nobilitas, quam cura canum vel retia silvis
Sollicitant intenta feris, que tempora perdit
Aucupiis luxuque animi studioque procandi.
Iam nosti, cui metra canant. tibi cognita causa est.


8. ser Benedicto de Parisiis

Nescio, si tentas, videasne tempore versus
Tam minimo quondam. comunis cetera reddit
Materies suspecta tibi. non carmina sic hec.
Me furnos tua metra prope invenere sedentem
5Incautum, et tremulo cutiente sedilia sumptus
Crure quiescebam. perlegi et sepe relecto
Carmine me latuit sua me sententia; multum
Ingenium michi tanta meum ignorantia fuscat,
Grossa vel hec fuerit acceptio causa ciborum,
10Seu magis ipse comes, mea seu dementia mentis -
Quod michi crediderim potius. comes ipse sedentis
Vidit enim quodam risu mea labra movere.
"Quidquid," ait, "relegas habet istec lictera." legi
Festinoque legens plausu. cerdone docente
15Tum michi dulcisoni patuit sententia versus.
Licterule post nempe tue comprendere primam
Non poteram partem. sed cum legeretur eodem
Sepe modo, patuit vitium te carminis a me
Querere velle tui. sed parvum flumina rivum
20Magna petunt. ast ne videar lacerasse (quod "ille
Tertius" ipse tibi fecisse ais) ecce: timentum
Et venio nisi preteriti tibi sillaba prima
Est brevis; et clamidemque vilemque protrahe vilem.
Sic etiam michi facundus longare videtur.
25Si lucror aut lucror, brevitas michi temporis actam
Dat veniam. neque enim totam michi ponere curam
Talibus incumbo totasque exquirere vires
Semper, et errori non starem, et cerreus essem
Cum ratio subeat. sed doctrinale quid audi
30Edocet: ante C longa fit U, ceu lucro, lucis
(Deme lucerna, lucrum, dux, ducis atque ducenti).
Hac, Benedicte, tenus puerilibus ipse laborem
Arripui, tempusque michi per inania trivi.
Heu quanto melius vitiis instare fugandis
35Et re verba sequi, implicitosque relinquere versus
Et brevis an longa sit verbigerare! deinceps
Carminibus faciam. presens sibi lictera finem.
Valeto.


9. Francisco Petrarca

Illi, cui montes nectunt sacra serta capillos,
Cuius et eloquii teneris alimenta labellis
Stillarunt Platonis apes, quem turba sororum
Gaudet adhuc puerum sacra sub rupe canora
5Uberibus lactasse suis, cui pectus ad almi
Fontis aquas ramo viridi lustravit Apollo,
Scribere proposui. at quotiens mea fistula legit
Anserea cum voce sonos, totiens cadit ultro
E manibus calamus, rauca nec tangere tantum
10Audeo voce virum, cui hoc deus unus ab alto
Tempore gesta dedit veterum renovare stilumque
Longa senescentem etati per secula nostre.
O Latii venerandus honos! o gloria nostri
Temporis! o deus eloquii clarumque future
15Etatis lumen! tantum tam carmine sicco
Quis valeat tentare ducem plectrumque liramque
Ora vel admoveat? sed enim quo grandior ipsa
Est animo virtus tamen ignoscentior. ergo
Securus quecumque loquar: nos vidimus ecce
20Buccolici quod Clio volans iam carminis orbe
Toto vulgat opus, quod ameni fontis ad undas
Caliopes dictante lira soluistis. at ipsum
Scribere non licuit. domino precepta Iohanni
Vestra quidem prohibent, causamque adiungitis ipsum
25Rursus ad auctorem sub pectine velle reverti.
At nos ambigimus, divina quod Affrica mota
Invidia suasit sine te de carcere numquam
Velle trahi prius arrumpant nisi fila sorores.
Hec si causa more, citius felicia Parce
30Pensa neant optare licet, sanctamque locari
Siderea felicem animam poscamus in arce.
Sed quid ego miser? hunc Superi prohibete nephandum
Et casum removete diu, vitaque fruatur
Dum glaciem servabit hyems estasque calorem
35Iamque etiam capimus quod epistula iussa moratur
Si mandare velit sibi plura latura petitum
Quod petitur; cui non alia imponatis agenda
Sed celeret rogitamus iter, ne pondere tardet
Quod petimus cupide cupideque avideque moramur.


10. Francisco Piendibeni de Montepulciano

Dum requiem perquiro michi, populique tumultum
Effugere, occurrunt variis hinc inde labores
Turbinibus, quantumque magis divellere curis
Posse reor, rerum strepitus magis inter amaros
5Sollicitus vesanus agor. si tecta subibo,
Garula pertundit uxor famulamque molestat
De cinerum ratione loquax et furfuris acti;
Nunc vestis novitate super revoluta, "quid," inquit
"Usquam spero boni? me, me vicinia solam
10Increpat ignavam," lacrimisque inmurmurat ortis.
Nunc michi blanditiis alia de parte gemelli
Lascivi ludunt variis, medicina moleste
Coniugis, atque aliis non intellecta +ligetis+
Murmura dant verbis puerilia dona petentes.
15Temporis his spatium teritur quo sepe solebam
Solus Appollineos audire et reddere cantus,
Sed michi si quando studium contingat adire
Musarumque velim plectrum tentare sonorum
Obvia finitum tunc ardua causa clientis
20Impedit et carta pretio complenda recepto.
Nunc vidue strumenta monent; nunc iura minorum
Ante decem mostranda viros. hec omnia suadet
Cura domus etiam parvis intenta lucellis.
Tecta relinquenti solitus mihi sermo sororum
25Usque novem fuerat et semper Apollinis edes
Percolui gustans sacrum de fonte liquorem.
Cum sotiis michi sepe meis audire iuvabat
Qualiter ipse Cahos divisit iuppiter, et quo
Terra loco sidit liquidis circumdata lymphis,
30Quemque elementa locum tenuere, vel unde madentes
Gignantur nebule aut (sint tempora quatuor anno)
Terrarum qui cultus erat, quid sidera mostrent
Agricolis, vel ubi tropicos describat utrosque
Solstitium candente polo, queque astra sub ipso
35Axe cadant Borree oppositis surgentibus Austro.
Sepe ego pastorum modulabar arundine cantus.
Agresti sepe cytara tentabat et alter
Pastorum lites; alius Coridonis amores
Carmine cantabat, iras Amarillidis alter.
40Nos legere excidium Troye casusque sinistros,
Eneam, varios et multa pericula passim;
Nunc Romas regesque suos sanctumque senatum
Felicesque habitos sub quolibet axe tropheos.
Hec olim mea cura fuit. sed cuncta secuntur
45Deteriora. retro sic Sors iubet omnia verti.
Namque horum subiere vices mendacia longi
Crebra fori, multis contraria reddita causis
Consilia, implicitis et garrula curia verbis.
Hinc bis quinque viris dominisque prioribus illinc
50Danda querela venit. precibus concursat uterque
Anxius urbe suis; sursum nunc inde deorsum
Spesque timor simul agitant sub pectore curas
Ancipites. mora sub tacito liquat igne medullas;
Hos inter rerum fluctus ego volvor et angor.
55Cerne igitur que vita michi, quibus ipse catenis
Implicer et quantum tentare sonantia plectra
Sit nunc difficile. sed sum michi maxima solus
Causa mali, vitioque meo miser usque laboro.
Hec tibi sub strepitu curarum condita micto
60Ut tibi consilium capias dum congruit etas
Ad studium et pariter ut compatieris amico.


11. Coluccio Salutati

Causidici, gaudere licet; gaudete periti
Iuris; agenda venit maxima causa foro.
Lis est ambigua; suctilibus actio punctis
Inferitur. magnus quippe libellus erit
5Nec parva de re contentio maxima surgit.
Actor magnanimus magnanimusque reus.
Curia non habuit tantam per secula litem
Nec tam causidicis utilis ulla fuit.
Ergo libros veteres veteresque revolvite leges;
10Doctorum mentes nunc agitate novas
Nunc alias causas; ut stant suspendere partes
Vos facite. hec sola causa lucrosa satis
Solicitate igitur. veniet laturus utrimque
Quolibet intentus premia mane cliens.
15Ut bene vos merita possitis noscere cause
Ut se res habeat; carmine nostro brevi:
Agricola testante libras tres muribus urbis
Legat et heredem instituit genitum.
Convenit heredem muralis turba. caducum
20Excipit hic heres; inde petita negat.
Causidici surgant; surgant in utroque periti
Iure recepturi de novitate lucrum.
Preteriti restaurat enim lis temporis ista
Dampna; vacans nullus scribere scriptor erit.


12. Zanobio da Strata

Dum radiis sol ipse suis splendentia celi
Astra fugare petit, subitus michi proculit aures
Auditus, dulcique hausi cantare susurro.
Ilicet excutior sompno, auditumque repente
5(Vix credenda) feram. sequitur venerandus et ingens
Splendor et humanis non comprendibilis ullis
Luminibus, splendensque plagis veniebat Eois
Virginea comitante manu, longamque coream
Implicat in girum, girumque orbemque resolvens
10Rursus agit, lentoque incedit in agmine passu
Parsque parum media velocius ultima cursu
Currit ovans et velocissima circuit orbem,
Saltibus ac postquam satis indulsere sacrisque
Carminibus, silet ille corus, cetuque retento
15(Crede; manu neque enim poteram conprendere visu)
Talia percepi tanto de lumine fundi:
"Iam felix iam vive cohors, precor ipsa, sororum
Tespiadum viduata diu! nunc nupta duobus
Qui iuga Parnasi vallantque coluntque bicornis.
20Tuque adsis, quondam viduus custode secundus
Collis et intrepidus tua nunc nova gaudia sumpto!
Securi sacri montes, securaque Cirra
Fonsque. sacre tute poterunt modo cantibus antris
Pyerides cecinisse suis Driadumque cohortes,
25Arce sua postquam tutatur utrumque cacumen.
Ite, ylares. gaudere licet, nam rivulus altis
Noster habundat aquis et fons modo pullulat omnis.
Prata virent; florent campi; cultoribus istis
Omnis ager segetes reddet data semina pingues."
30Dixerat, et carmen, quod vox humana nec ulla
Dicere lingua potens, divo simul ore canentes
Discedunt pariter. ego privus luce remansi.


13. domino Zanobio da Strata dum laureato

O nimium felix patrie qui cernere casus
Noluit adversos tantosque audisse tumultus
Atque acies vidisse pigras et murmure vulgus
In dubio rumpi, venturaque tristia signans
5Auguria et patriam lacrimis gemituque dolores
Testantem, errantemque malum, ipsamque sub isto
Tempore casuram, validas dispergere vires
Fugit et in predam rapidis prebere tirampnis.
Libertas violanda dolet; iam iamque fugandam
10Aspicio et priscum tempus lugere luentem.
Namque ego te servam video, Florentia, vinctam,
Heu genetrix, animosque tuos religare solutos.
Libera tu poteras quondam tua ducere lora
Et currus agitare tuos sine compede; solus
15Heu tuus ibat equus campoque ferebat aperto
Gressus, et nulla poterant obstare vaganti.
Hec olim dum rectum mater maturumque regebat
Consilium, patrie dum civis habebat amorem,
Dum comune bonum, dum premia parta dabantur
20Cuique sua, et dum fama viris pro laude manebat
Iustitia et virtus. sed dissuetudine ius est
Ablatum et nostra fas omne recessit ab urbe.
Istorum cepere vires iniusque nephasque;
Precipue dominantur opes; sitis ipse monete
25Alligat humanas mentes; soror altera secum
Alterius usura malis vexilla recludens
Virus habens, simul ambe urbes populosque capessunt.
Hic tenor urbis erit; ficta sub veste videtur
Rem patrie recte gerere. et sub nomine tali
30Retia pretendit numis bona publica predans.
Alter ut inspirat tacitum de corde venenum
Invidus et claram sotii caligine famam
Ipse nigrat gaudetque suos errare dolentes
In lacrimamque dare quod non lacrimabile sentit.
35Ex quo multa quidem pariter discordia cives
Occupat et cunctos geminis conplectitur ulnis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: