Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Isotta Ariminensis Poetae salutem dicit

Tempora labuntur nostrae vix nota iuventae,
Auriferi citius non fugit unda Tagi.
Nos tamen in nostris perstamus amoribus: et quid
Mutabit mores mors nisi sola meos?
5Aut mihi nascenti tres indixere Sorores,
Credibile aut ipsos sic voluisse deos.
Quippe feris quosdam velut indulgere fugandis
Cernimus et quosdam tristia bella sequi;
Atque aliquos uncta melius certare palestra,
10Velivolum quosdam sollicitare fretum;
Terrifidis alios sine fine incumbere aratris:
Denique si spectes, ars sua cuique placet.
Sic natura parens et ineluctabile fatum,
Quisquis is est, rerum sic dedit esse pater:
15Ille Cupidineis violandam saepe sagittis
Meque dedit fato semper amare meo.
Nec sortem queror ipsa meam nec, si petis, ista
Me piget aeternum mollia vincla pati.
Quin potius Veneris referatur gratia nato,
20Quo duce vel magnas efferor ante deas.
Bellica non ego sum cupido data praeda latroni,
Ignotum timui non ego rapta fretum;
Non ego terrigenas armavi in praelia fratres,
Non traxi ultores impia ad arma procos;
25Sed fuit hic primis mihi princeps notus ab annis,
Unica iuditii cura fidesque mei.
Huic ego crescentes annos animumque dicavi,
Huic ego perpetuum vota puella fui.
Flumina iam proprios remeare videbis in ortus,
30Littore et Euripum stare tacente fretum;
Vere prius volucres, aestate tacere cicadas,
Autumnum vernas non posuisse comas;
Quam mihi fatalis superant quae tempora vitae,
Moribus aut votis sint aliena meis.
35Sive aliquid post fata sumus, parere sepulto
Ipsa velim et cineres praeter amare meos.
Quare te quoniam, vates doctissime, fas est
Scire quod ignorat, quod quoque vulgus avet,
Divina siquidem non ab re mente poetas
40Afflari et vobis numen inesse ferunt:
Dic age, de nostra quid sentis morte? Soluti
Corpore post tristes vivimus exequias?
Lumine vel cassi tenebris iactamur opacis
Iam nihil et penitus corpus et umbra tacent?
45Atque alium missi rursus si vivimus orbem,
Mensne eadem nobis quae fuit ante manet?
Si comes aeternum caro coniungar amanti,
Aequabit flammas nec minus ille meas?
Sin minus hinc omnis cum corpore vita peribit
50Umbraque consumptis nulla superstes erit,
Interea laetos longis sub amoribus annos
Ducemus metae tempus adusque datae.


2. Poeta divae Isottae Ariminensi sal. dicit

Salve iterum cunctis praelata Isotta puellis,
Maxima nata tuis gloria temporibus,
Deliciae merito ducis et solatia nostri,
Laudibus est cuius iam mea musa minor.
5Quae tibi iam forma, iam vita moribus arte
Quaeve tibi ingenio par erit Italia?
Tyndaris illa quidem specie tibi, carmine Sappho,
Penelope cedet moribus ipsa tuis.
Ausa es tu rerum scitari femina causas
10Verbaque Socraticis vix adeunda viris.
Nunc primum, fateor, perlecto carmine sensi
Deficere ingenium, docta puella, meum.
Et poteram, nisi nostra tuo sententia iussu
Cogatur, tanto conticuisse loco.
15At quoniam sic diva iubes, ego iussa subibo:
Nam parere meum est, imperitare tuum.
Malo tibi ignarus rerum quoque, diva, videri,
Quam minus ah votis moriger esse tuis.
In primis igitur non his assentio, qui cor
20Esse animum, cerebro qui vel inesse putant;
Sanguinis aut fusam circa praecordia massam,
Aut animum penitus qui statuere nihil.
Nam si, corporeus, penes aut praecordia sanguis
Est animus, fuso sanguine nullus erit.
25Si nihil, unde igitur tot humatis thura quotannis?
Unde tot illustres cernimus exequias?
Si penitus qui iam vita excessere perissent,
Incassumne preces et benefacta forent?
Magnanimi nunquam morti se sponte dedissent
30Hi qui pro patria iam cecidere sua.
Principio nosti per se quaecunque moventur
Nescia principii nesciaque esse modi.
Quod vero externis agitatur motibus, illud
Haeret, ubi motor non agit ipse suus.
35Quodque agitur per se, se nunquam deserit; ut quod
Principium nunquam noverit ante suum.
Se movet hic per se nulloque agitante movetur;
Coepit et ut nunquam sicque perennis erit.
Corporis ut moles animis est omnis adempta,
40Iuditio vivunt hi sine fine meo.
Mensne eadem maneat tristi compage solutis,
Ut reor, est paucis explicuisse datum.
Respondere canit curasque aequare Sichaeum
Coniugis Aonio carmine Virgilius.
45Ergo aliquid post fata sumus, vitaeque prioris,
Quisquis habet, memores vivimus usque, locus.
Nam potare animas Lethaei oblivia fontis,
In formas demum quis putet ire novas?
Non mihi Pythagoras hoc unquam suaserit auctor,
50Sit licet in raris nomen in orbe suum.
Divinos animos caelesti ab sede profectos
Communes brutis noluit esse Deus.
Sive igitur sero, seu te prius atra capessant
Fata, coles regem tempus in omne tuum.


3. Isotta Ariminensis Patri suo sal. d.

Unica sollicitae spes o fidissima vitae
Fortunaeque parens anxia cura meae,
Longa revertentem quam te post tempora tandem
Optatum patrios visere cerno Lares
5Quem colo, quem merito primis admiror ab annis,
Sospite quo non sum spe caritura patre.
Conscia cuius opem nunc implorare subausim,
Non secus ac medicam quae timet aegra manum.
Siquis enim sperat, timet idem spesque timore
10Cum labet, erigitur spe tamen ipse metus.
Anxia diversis sic opprimor undique curis,
Quodque pudet fari, dissimulare nocet.
Nanque ea, care parens, cogor sic iussa fateri,
Quae tibi iam mallem nota fuisse tamen;
15Nec prius ipse mei fieres tu certus amoris,
Quam fierem voti certior ipsa mei.
Qui dedit et causam nostroque alimenta furori,
Patronus causae sit deus ille meae.
Ille (quid inficier?) praecordia ad intima certam
20Luctanti frustra torsit ab aure facem.
Et mihi: "quid nostras frustra fugis ipsa sagittas,
Nescia quid pharetrae, quid mea tela queant?
Ille ego sum," dixit, "tenerorum rector amorum,
Qui mitto in magnos aurea tela deos.
25Non puduit solo qui nutu temperat orbem,
Qui quatit et saeva tela trisulca manu,
Non inquam puduit mihi iam parere Tonantem,
Quem bove, quem plumis delituisse ferunt.
Hunc etiam gremio suscepit Abantias imbrem,
30Ditavitque sinus aurea gutta suos.
Dumque suae imprudens Dictynnae servit, ab illo est
Menalis in falsa lusa puella dea.
Nam quid ego Alcumenae, Semeles quid crimina dicam?
Quamque deam vidit Nilus ut ante bovem?
35Ille etiam aeternum qui debet lumina mundo,
Neglexit munus me faciente suum,
Cumque pruinosum Matuta reduxerat axem,
Ut patri solitas crederet inde vices.
Sensit et Infernus nostras rex ipse sagittas,
40Trinacrios audax cum populavit agros.
Non ego Mavorti, Veneri non ipse peperci,
Ridendi aeratis cum iacuere plagis.
Vertumnum feci vetulae sumpsisse figuram,
Et Syringa suam per iuga Pana sequi.
45Me duce tu teneram geris ab radice cupressum,
Silvane, ardoris signa proterva tui.
Restat Ericthonius, stirps inconcessa Minervae,
Ne nostri expertem dixeris imperii.
Deseruitque focos aeternasque Ilia flammas,
50Cessit et ingenio Vesta relicta meo.
Adde his semideos heroasque adde superbos,
Prisca quibus tantum contulit illa fides.
Nam quid ego Alcidem memorem, qui maximus olim
Stelliferos humeris fulserat ipse polos?
55Ille tamen posita coluit mea numina clava
Traxit et Omphalea mollia fila colo.
Fregerat ante tamen Acheloia cornua, dum tu
Victori precium, Deianira, fores.
Fama ingens, re maior erat Neptunius heros;
60Qui vicit multos, victus amore fuit.
Nam nece semiviri servas prius ultus Athenas
Indulsit nostris advena blanditiis;
Mox rapuit geminas aequa non sorte sorores,
Nec pede pressuras hospita regna pari.
65Quidve pio Aenea? Iuvene aut quid clarius illo,
Phrixeam prima qui rate vexit ovem?
Nimirum pietas nostris concessit habenis,
Tantus et admisso cessit amore pudor.
Aesonidem serpens nunquam, non flammivomus bos,
70Non armata seges, sed meus egit amor.
Hectora Pelides debellaturus inermem
Tracturusque atro corpus inane iugo,
Feminea latuit iuvenis Lycomedis in aula,
Nec puduit lanas attenuare manu.
75Sed quid io Lybicas numerare iubemur harenas,
Floribus aut vernis imposuisse modum?
Ante Molorchaeae numerabis robora silvae
Quotque Padus salices flumine laetus alit,
Quam regno quos ipse meo parere coegi
80Dicam, quippe cohors non habet illa modum.
Mi Getha Parthus Arabs, vincenti paret Hiberus;
Qua patet, est omnis terra subacta mihi.
Me puerum nudumque vides: timor omnis abesto;
Me duce sit notus, purus et omnis amans;
85Dissimulare meas sed parce, puella, sagittas;
Odi ego quas puduit subiacuisse mihi.
Ne pudeat nostris igitur te credere regnis,
Daque volens vinctas in mea vincla manus.
Si minus, hos annos atque irreparabile tempus
90Flebis adhuc tanta nescia sorte frui".
Dixerat, erubui: dubitantem sensit et arcum
Corripit a nostra laesus ut ante mora.
Mox sonuit manibus late in diversa reductis,
Haesit et heu lateri missa sagitta meo.
95Irato atque in me iam tela secunda paranti
"Sum tua, sum", dixi, "caetera parce, puer".
Quid facerem? Quove clypeo? Quibus icta medelis?
Quove deo tandem praeside tuta forem?
Qui me cognati? Qui me tutentur amici?
100Quive erat auxilii consiliive locus?
Victa deo cessi; seu victa coactave dicar,
Sum Sigismundo credita forte duci.
Testor Ariminea si qui sunt urbe Penates,
Et nos et nostras qui tueantur opes,
105Me tentasse diu vel plus quam posse putares,
Subtrahere huic possem si mea colla iugo.
Incassum vis omnis erat, nam vulnera laeso
Pectore gliscebant dissimulata meo.
Saepe meum variis tentavi fallere curis
110Ardorem et mores corrigere ipsa meos.
Plus tentata meos auxit medicina calores,
Fusaque plus flammas extulit unda meas.
Ille meo princeps regnat sub pectore fixus,
Ante oculos absens semper et ille meos.
115Heu vinclis teneor gravioribus atque deorum
Vi premor, aut odio; nec voluisse meum est.
Quid loquar? Ille meum primus commovit amorem
Deque mea solus mente triumphat amans.
Ille meos primum sensus animumque pudicum
120Flexit, ego aeternum sum data cura sibi.
Venerit ante dies frustra expectatus Hiberis,
Indigestum iterum videris ire chaos,
Quam tantus nostro labatur pectore princeps:
Solus is Hesperidum gloria summa ducum.
125Non genere, aut opibus, non sum virtute, fatebor,
Non ego sum forma digna puella sua.
Tantus enim princeps, bello tam clarus et armis,
Quantaevis fuerat dignus amore deae.
Sed fati sic forte mei compellor et ultra
130Fortunam et vires cogor amare meas.
At mea sit quanvis plusquam violenta cupido,
Care parens, quanvis impatienter amem;
Non erit in nostro tamen ullum crimen amore,
Quo capiti timeas ulla pericla tuo.
135Nulla seges per me galeatis surget aristis,
Crine tuo dives nullus amator erit.
Me duce nulla meos mactabit dextera fratres,
Me repetet nullus Marte timendus amans.
Quod si forte meo, pater, aspirabis amori
140Et patiere meum me coluisse ducem,
Vivet in Ausoniis me nulla beatior oris,
Laetior Hadriacis nulla puella vadis;
Et mihi nota mei si mens et gloria regis,
Aeternum faciet nomen in orbe meum.
145Quod si crudelis tanto pugnabis amori,
Aeolo et ipse parens durior esse voles,
Non prius ex animo carum delebis amantem,
Quam vitae solvas vincula dura meae.
Quod nisi fictus amor tuus in me falsaque demum
150Ista tua est pietas et simulata fides,
Parce, precor, coepto genitor te opponere amori
Atque animum frustra sollicitare meum.
Non ego degeneres tibi sum paritura nepotes,
Non ullam generi nempe datura notam.
155Multae etiam quod sum, tentarunt esse puellae
Et mea sors multis invidiosa fuit.
Quippe si Acydaliis fueram violanda sagittis,
Si fueram volucris praeda futura dei;
Quo duce, dic quaeso, quo rege beatior essem?
160Laetior aut quanam sorte futura fui?
Sigismundus enim mihi iungitur inclytus heros,
Qui parili curas aequat amore meas.
Pace pius, bello dux clarus et acer in armis,
Cuius et est gestis fama benigna minor.
165Ergo fave veniaque tua, pater optime, regem,
Sic ego compellor, me sine amare meum.


4. Patris Isottae ad eam dissuasio amoris

Qualis Agenoridi funestum munus amanti
Cum daret armatus Iupiter igne manum,
Talis Arimineam nuper devectus ad urbem,
Sollicitor precibus, filia cara, tuis.
5Cogor enim, sic me stimulis constringis amaris,
Invitus votis moriger esse tuis.
Cum tamen illa petas, quae, si tu sanior esses
Et saperes, essent non cupienda tibi,
Audacem pietas fecit te nostra, subinde
10Ausa es et illicitis me rogitare modis.
Primum scire velim, si patrem iusta petebas,
Unde tibi iusti causa pudoris erat.
Non facile rebus pudor immiscetur honestis,
Seque ipsum prodit, quem pudet ore loqui.
15Ex me tu veniam nunc demum quaeris amandi,
Ut quod sponte prius feceris, ipse probem.
Dum mens sana fuit, monitis dum fixa tenendis,
Implorare meam debuit illa fidem.
Plaga recens melius curas admittit amicas,
20Quam quae per longas tabuit ante moras.
Nunc dare consilium, certam nunc vertere mentem,
Nunc adhibere tibi sero paramus opem.
Non minus et tumido sero succurrimus amni,
Obice cum fracto lata per arva furit;
25Quaeque manet multam nunc populus alta securim,
Iam frangi potuit virgula parva manu.
At nisi spernis adhuc monitus, Isotta, paternos,
Si mens auxilii est consiliique capax,
Si superat primae tibi spes et cura salutis,
30Atque tuum potis es hinc revocare gradum;
Crede locuturo tibi pauca, sed apta, parenti,
Aude animum dictis credere, nata, meis;
Corrigere et potius studeas delicta tuumque
Errorem, mores quam tueare malos.
35Nec tibi iamprimum fato quem credis amorem
Crede nec astrorum conditione datum.
Nam quaecunque agitis, quaecunque audetis amantes,
Cuiusque ex proprio provenit arbitrio.
Principio rerum libertas omnibus una est,
40Arbitrioque hominis fasque nefasque datum.
Tum duplex via, quae porro se scindit in ambas:
Felices dextrum qui tenuere latus!
Nam tu quem pharetris armatum scribis Amorem
Cladis et auctorem quem canis esse tuae,
45Quem tu victorem iam rere hominumque deumque,
Hunc turpi fictum crede favore deum.
Nanque suo sceleri indulgens obscena libido
Hunc falsi titulum iussit habere dei.
Libera peccandi miseris sic visa potestas,
50Si falso tegeret numine crimen amor.
Quin alas humeris pinxit delira vetustas
Atque oculos velum nexuit ante suos:
Scilicet ut caecos dux caecus obiret amantes
Praestaretque omnes hic levitate deos.
55Cur tamen o tenues raro subit ille Penates?
Illautas spernit cur tamen ille dapes?
Crede mihi, cedunt ea moribus arma pudicis,
Nec laedunt castos aurea tela sinus.
Mollia pestiferas admittunt ocia curas
60Et vulnus facile qua data porta subit.
Da mihi quam genitor turri servabat in alta:
Aureus in falso non cadet imbre deus.
Quod nisi dives erit, quae plumis lusa puella est,
Excutiet falsum protinus illa Iovem.
65Nec Tros hospitium violasset adulter amicum,
Si ponat cultus Tyndaris ipsa suos.
Parce tuis squamas intexere vestibus aureas
Et calamistratas excoluisse comas;
Disce supercilium vitta cohibere pudica
70Et nimium lautis abstinuisse cibis;
Colloquium tanquam pestem fuge, nata, virorum:
Sic venia poteris non eguisse mea.
Digna quidem, fateor, te sors invitat amori,
Maiorique fuit dignior illa vice.
75Non genere, aut animo, non claris novimus armis,
Non Sigismundo quem probitate parem.
Et laesa fueras si virginitate notanda,
Rege sub hoc poteras esse notanda minus.
Attamen ut facile primo furit impete regum,
80Sic cito non stabilis, filia, cedit amor.
Nullus amat tandem, nisi spe suadente, puellas,
Et castas, si qua est, quilibet odit amans.
Illa placet, nimium lacrymis quae credula fictis
Admisit blandas obsequiosa preces.
85Fallaces demum lusae novistis amantes,
Tunc venit in vestros sera querela procos.
Oppressum sero queritur deserta pudorem
Et frustra surdo scribit Elyssa viro.
Minois patriam carosque insana parentes
90Prodidit et fratri struxerat ante necem,
Scilicet ut soli vecors pareret amanti
Fleret et ignotis inde relicta vadis.
Lemnias aegra suos sero culpavit amores
Vidit et Aesonidem prorsus abesse suum.
95Phyllida Demophoon, Briseida liquit Achilles,
Illis perpetuam pactus uterque fidem.
Et Phrygius nympham mox Troada sprevit adulter,
Ut sibi coniugii spes data certa novi est.
Denique nullus amor, nisi quantum blanda voluptas,
100Durat: avet semper res furor ille novas.
Has igitur curas, istam precor exue mentem;
Nam nunquam ad mores est via tarda bonos.
Quod si certa sedet captae sententia menti,
Ut lapsum nequeas iam revocare gradum,
105Mille tibi falsis linguas instare susurris,
Mille oculos credas invigilare tibi.
Officio tu vince nefas factisque loquaces
Comprime: tu soli quaere placere duci.
Denique, nata, velis sic esse fidelis amanti,
110Perpetuam illius quo mereare fidem.


5. Isotta Ariminensis regi et divo | Sigismundo Pandulpho Mal. sal. d. pl.

Cui plusquam certos fugisse Cupidinis ignes
Furtivamque datum non tolerare facem,
Quae potuit blandas Veneris praevertere curas,
Iuditio felix haec erit usque meo.
5Reicere illa iugum potuit miserosque labores,
Quos ego ni cogar ferre, beata forem.
Non ego nunc tristis agitarem carmine Musas,
Nec de me posses esse, popelle, loquax;
Non mea vita foret supremo prodita fine,
10Nec quererer stratae damna pudicitiae;
Non pedibus calcanda tuis mea colla dedissem,
Non specie noster venditus esset honos.
Nunc quanvis nostro sera est medicina dolori
Iamque retractandi vana querela mali;
15Utpote quae adverso frustra contendimus amni
Et male dilapsas sero tuemur opes;
Attamen huic saltem iuvat indulgere labori
Flereque fortunam quo sinis usque meam.
Non puduit certe studiosum Martis Ulyssem
20Penelopen scriptis saepe monere suis.
Aesonidem Colchis, crudelem Thesea flevit
Minois solo sola relicta mari.
Non rediturus erat quem Phyllis amabat, at illum
Ad reditus omni sollicitabat ope.
25Scyriaque Aeacidae lacrymis comitata puella
Discessumque pii flevit Elyssa ducis.
Cur intentatum quicquam moritura relinquo?
Cur moror in iustas ire relicta preces?
Nam si te nequeam iustis lenire querelis,
30Nec tempestivis flectere te lacrymis,
Non saltem ignotum tantum scelus esse, nec istam
Qualemcunque sinam delituisse fidem.
Iuratis posthac non credere amantibus, heu heu,
Discet ab exemplo quaeque puella meo.
35Testibus ah quotiens Superis in dieta vocatis
Perpetuam nobis pactus es ante fidem!
Sic ego blanditiis fictisque miserrima verbis,
Sic sum pollicitis capta puella tuis.
Iam tua speratis mihi dudum amplexibus Alba,
40Iam potitur votis invidiosa meis.
Iam tibi Arimineas inter placet una puellas,
Una tibi ad thyasos Alba vocata venit.
Nanque palam vestros quis io iam nescit amores?
Quis vestras tacito non videt ore notas?
45Hei mihi quam caecos male quis celaverit ignes,
Quam male Acydaliam quis tegit arte facem!
Cerva diu latebras incassum quaerit amicas,
Tristis ubi lateri fixa sagitta suo est.
Non lepus in nuda tutus requiescit harena,
50Nescia nec secto cespite damma latet.
Indignatur amor latebras iramque fatetur:
Gliscit enim semper dissimulatus amor.
Heu memini nuper proprios (quis fallat amantem?)
Cum peteres fuso victor ab hoste Lares:
55Et vidi et plusquam vellem tua crimina novi,
Nequitiae vidi plurima signa tuae.
Martia iam pubes pugnae simulacra ciebant,
Procurrens hastas alter ad alterius.
Huc alacri spectandus equo tu tendis et auro,
60Floribus et summos tectus ad usque pedes.
Et castigatos cingebat parva capillos,
Hei mihi, non manibus texta corona meis!
Martius ut campum sonipes te invexit apertum,
Aemula mox oculis quaeritur Alba tuis.
65Non te armata cohors, non te Mavortia pubes,
Dulcia non pugnae te simulacra movent:
Tantum inventa oculis animoque moraris in Alba,
Una stat in tanto conspicienda foro.
Quis vel hebes vestros oculos vultusque loquentis?
70Alterutro quis non vidit ab ore notas?
Quis non vestra palam sensit suspiria? Quis non
Ora modis vidit pallida vestra novis?
O dolor, o pietas, cui iam moritura relinquor?
Quae ratio est vitae spesque futura meae?
75Quove meo infelix facto, quo numine plector?
Quove iram merui crimine, dive, tuam?
Nam teneris unum colui te semper ab annis,
Et crescente meus tempore crevit amor.
Iuditiumque tuum semper meruisse benignum
80Et studui sola posse placere tibi.
Hos annos, hunc inquam animum corpusque dicavi
Illaesamque tibi tempus in omne fidem.
Caetera praetereo; quae non fecisse misellam
Me piguit, quanquam nunc meminisse pudet.
85Me tamen haud tanti, si quaeras, poenitet ausi,
Nec bene de tanto promeruisse viro.
Nam non parva meo coniuncta est gloria facto;
Quodque ego sum multae forsitan esse velint.
Non ego sum, fateor, te principe digna puella,
90Non ego sum tanto digna supercilio.
Qualiscunque tamen, non sum deformior Alba,
Teque vel hoc ausim iudice nempe loqui.
Non genere aut animo, non forma aut moribus illi,
Non meritis equidem sumve secunda fide.
95Ast illam nunc sola facit tua gratia primam,
Iuditio cunctis iam placet illa tuo.
Quis nisi mentis inops quod laudes improbet? Heu heu,
Quam tutum est summis posse placere viris!
Regibus est precium placuisse potentibus illud,
100Nam quod amant ipsi, caetera turba colunt.
Dum tua dicta fui, populo laudabar ab omni,
Et tibi dum placui, non reprehensa fui.
Nano cedente meo cessat fortuna favore,
Felices sequitur semper ut ipse favor.
105Nec nostri tam nunc miseret, dux inclyte, quam quod
Extremus vitae sit dolor iste meae,
Corpore quod gemini per te morientur in uno,
Quorum alter fuerat, te duce, dignus ope.
O miserande puer, matris dolor, ante sepultus
110Quam genitus, lucem raptus es ante tuam.
O iratis concepte deis peritureque matris
Crimine, cur facto plecteris ipse meo?
Vos pia desertae succurrite numina matri
Et placate meum, qua licet arte, ducem.
115Et tu parce meum factis augere dolorem,
O vitae, princeps, insidiate meae.
Quod meriti si qua est, aut nostri gratia facti,
Placandi superest spes mihi si qua tui,
Si qua tibi veteris superest pietatis imago,
120Te precor Isottae iam miserere tuae.


6. Poeta ad divum Sigismundum Pandulphum Malatestam.

Quanquam, dive, tuas cupio qui demere curas,
Ipse pari indigeam non minus aeger ope,
Me tamen haec pietas tibi scribere pauca coegit
Et fidei suasit gratia longa meae.
5Non quia posse tuum sperem sedare dolorem,
Nec penitus lacrymas reiicere inde tuas.
Non fuit haec caris tantum communis amicis,
Civibus aut merito dira procella tuis;
Non Malatestigenas spectat iactura nepotes,
10Non solum moestum spectat et ista patrem:
Flebilis ast istos deflevit Isauria casus,
Nec Ligures lacrymis abstinuere piis.
Isotta siquidem soboles ut digna parente,
Sic erat illustri digna futura patre.
15Non poterat tanto conceptus sanguine nomen
Obscurum Latio ferre sub orbe puer;
Nec Malatestarum quisquam de gente nepotum
Indole vel tantum spe superasset avos.
Talem igitur, princeps, merito deflemus ademptum,
20Qui mihi spes fuerat, fama futura tibi.
Sed iam parce suum lacrymis violare sepulcrum
Et fletu Manes sollicitare pios.
Si quis enim (quod et ipse reor sit) lumine cassis
Sensus inest, gemitus heu dolet ille tuos.
25Ut sua mortali resoluta est carcere, felix
Mox est ad Superos vita relata deos.
Illic aeterna iam pace beatior, illic
Iam fruitur propriis invidiosa bonis.
Iam sanctis admixta choris, comitata Roberto
30Fratre tuo, Superis porrigit usque preces.
At vero quanvis tumulo claudatur acerbo
Corpus, habet natus vivat hic unde tuus.


7. Sigismundus Pandulphus Malatesta ad Amorem

Quid, crudelis Amor, violata per ossa recursas?
Quid debellato rursus in hoste furis?
Emeritus tandem miles post multa quiescit
Vulnera, post longum bos vacat ipse iugum.
5Fortis equus quondam qui vicit Olympia, tandem
Fit gravis et viridi saepe recumbit humo.
Fine dato demum quaeque ars dediscitur usu;
Quicquid agas certum novit habere modum.
At mihi quem fesso finem dabis, improbe, amandi?
10Quodve quiescendi, perfide, principium?
Cornu iam tardo, vacuis iam parce pharetris
Et nimis urentes comprime, dure, faces.
Parce: tuis in me desunt loca certa sagittis,
Plaga terit plagam, vulnere vulnus inest.
15Non ego quaero tuis missus secedere castris,
Nec peto sit nullus, sed minus asper amor.
Ocia sive domi, seu me procul arma lacessunt,
Tu bello semper, tu mihi pace comes.
Nuper eram patria Caesenam ex urbe profectus,
20Sic ratus ardores fallere posse meos.
Credidi enim, aspectu si longius urbis abessem,
Paulatim elisus excuteretur amor,
Lascivoque oculus quantum distaret ab usu,
Tam foret a votis mens aliena suis:
25Scilicet ut nullo quaeque ars dediscitur usu
Et desueta ferox frena recusat equus.
Iusta fides, sed vana fuit duplicataque saevus
Tela per absentis pectora tendit amor.
Mille celebrabant illic hymenaea puellae,
30Uxor erat fratri regia ducta meo.
Sfortias Estensesque nurus aderatque potentis
Insubrum proles unica Blanca ducis;
Et Montisferetri iam femina sola superstes,
Unica spes tantae, gloria sola domus.
35Centum aderant Helenae, centum Briseides illic,
Quae poterant caelo quippe vocare Iovem.
Protinus ad caram rediit mens nostra puellam,
Omnis in Isotta mox mihi cura fuit.
Quid thyasi? Quid serta iuvant? Quid purpura longo
40Ordine? Quidve novis ducta chorea modis?
"Illa puellarum decus insuperabile", dixi,
"Illa meae requies unica mentis abest".
Ipse etenim referam: multas licet ipse puellas
Invenies generis conditione pares,
45Non tamen Ausoniis ullam, me iudice, terris
Invenies forma vel probitate parem.
Lumina quid referam Phoebo crinesque Dianae
Et sua Pestanis aemula labra rosis?
Nil penitus mortale sonant sua verba, nec artes
50Pallas habet plures, nec Venus alma iocos.
Quicquid agit iuvat hoc et mi placet omne quod illa
Efficit: illa mihi sola puella placet.
Unde secuturus tua miles castra, Cupido,
Gaudeo quod talem sortior ipse vicem.


8. Sigismundus Pandulphus Mal. divae Isottae sal.

Parve lapis, toto quo non Oriente repertus
Rarior, Eois maior et alter aquis,
Te viridem cunctis, adamas, praelata puellis
Misit amatori nostra puella suo.
5Felix laude tuae lapis o formose puellae,
O modo de facili saepe volute sinu.
Nam memini niveis cecidisti forte papillis,
Dum nivei aptaret candida vincla pedis;
Nec mirum viridem si te natura crearat
10Dissimilisque aliis si fuit iste color,
Dissimilem dominam lapis o sortite puellis
Omnibus, aeternas vincat ut illa deas.
Dissimilisque aliis amor est suus; o mihi qualem
Esse animum tanto munere rere, lapis!
15O tibi si sensus natura dedisset et ullas
Ipsa tibi voces verbaque grata mihi,
Tu mihi nunc quid agit tandem mea vita referres;
Tu tamen ah quid agat, parve lapille, refer.
An cupit egregios videam non durus ocellos?
20An cupit in tenues te referam tunicas?
Dic quid agit demum: sanctos si forte poetas,
Si legit annales, si legit historias;
Aut me si expectat, si me cupit usque videre,
Si velit in nostros saepe venire sinus.
25Talibus affatus parvum, mea vita, lapillum,
Ad te iam redeo, quam mihi iunxit amor,
Quam gemmis fulvoque decet praeponier auro:
O mihi iam cunctis anteferenda bonis.
Ergo ego nec lapides gazasve Oriente petitas,
30Nec prae te optarim maxima regna Iovis.
Sit licet hic rarus, similis cui nulla lapilli
Sit facies, cuius mira figura micet;
Non tamen hic lapidum fuerit mihi rarior inter
Tot genera et tantas nunc quoque divitias,
35Quam tu cunctarum species pulcherrima rerum,
Inter tot magnas numina vera deas.
Non erimus certe immemores meritique tuique:
Munere pro tanto munera magna dabo.
Ipse animum mentemque tibi corpusque dicabo,
40Perpetuam efficiet gratia tanta fidem.
Donec Ariminei pulsent mea moenia fluctus,
Abluat et placidam cerula Doris humum,
Nomen et Isottae totis nova gloria terris
Surget et aethereos ibit adusque polos.
45Tu modo perge meos mens non mea linquere amores;
Sed tibi qualis ero, talis es ipsa mihi.
Fidus ero, mihi fida precor sis, diva. Quod oro
Iam cupit illa nimis, nec minus efficiet.
Illa nihil praeter quod me iuvet efficit; illa
50Me colit, illa meum sustinet una caput.
Hanc ego divitiis praeponere et omnibus armis
Constitui et nostro protinus arbitrio.
Tu sola affectus varios animumque volentem
Ducis in ingenium, dia puella, tuum.
55O parere queam dominae sine fine iubenti
Et mea servitio sit data vita tuo.
Non ego vel pro te vitem quoscunque labores,
Ipse nec aestivi tempora adusta canis.
Sive fretum pedibusve velis cava littora carpam,
60Seu terras montes duraque saxa petam,
Omnia quae iubeas sint visa facillima nobis,
Sive velis nulla quod ratione queam.
Omnia tentanti faveat solertia, certe
Ingenii virtus sola puella mei es.
65Quare non meritas refero tibi carmine laudes,
Munera nec donis nunc quoque digna tuis.
At tibi quod potero, cunctis adamanta diebus
Hunc ego, diva, tuo iussus amore feram.
Nec metuam magnos hoc me comitante vel hostes,
70Insidias metuam non ego deinde novas.
Et licet ipse tui non obliviscar amoris,
Hic lapis efficiet me meminisse magis.


9. Sigismundus Pandulphus Mal. divae Isottae salutem

Diva puellarum cunctis Isotta diebus
Atque animi semper maxima cura mei,
Fixa meis semper spes invidiosa medullis,
Quantum Neritio Penelopeia viro,
5Non ego discedens volui quae dicere plura,
Ausus eram ante oculos cuncta referre tuos:
Omnia quae melius referat tibi epistula oportet,
Nuncia quae curas molliat una tuas.
Nam quod sollicita es maturi morte parentis,
10Qui senior campos venit ad Elysios:
Parce, precor, crines turbare et eburnea colla
Laedere et indignis ora secare notis;
Parce, precor, mea lux, lacrymis corrumpere ocellos
Atque tuas largo rore rigare genas.
15Andromache fratres carumque animosa parentem
Flevit et extinctam sola relicta domum;
At postquam Hectorea surgebat gloria dextra
Scilicet et Danaas praecipitabat opes,
Cuncta repensabat coniunx carissima tantis
20Laudibus amissae damna priora domus.
"Tu mihi" dicebat "coniunx, carissima mater,
Tu genitor, tu vir, tu mihi frater eris.
Dum tua magnorum videam monumenta laborum,
Fortunae satis est mollior aura meae.
25Dum freta prona bibent Xanthum Simoentaque magnis
Fluctibus, aeternis flumina gurgitibus,
Nomen et Hectoreum decus immortale manebit,
Dum polus aetherea pascet in astra plaga.
Te propter, coniunx, fama Thebana manebit
30Andromache nullis perdita temporibus".
Flevit et amissum Lyrnesia propter Achillem,
Nec potuit lacrymas comminuisse suas.
Illa prius fratres tris, ah, patriamque domumque
Viderat herboso procubuisse solo,
35Sanguineaque domum foedatam caede puella
Heu misera in tantis una relicta malis!
Haec tamen invisi quondam solamen Achillis
Lene tulit tanti praeda superba viri;
Nec fuit indignum magnas consurgere in iras
40Atridemque minis Aeacidemque manu.
Illa nihil patriam amissam fratresque virumque
Curabat flammis capta puella novis.
Sed solum Aeacidem semper cupiebat, ut esset
Praeda bis in longis saepe voluta malis.
45Ah quotiens fertur furtim voluisse reverti
Et niveum castris exposuisse pedem!
Nec minus insidias, quas forte tetenderat hostis,
Femineis nimium pertimuisse animis,
Nonnunquam observans, custodes cauta tueri,
50Qua possit variis decipere ante dolis.
Interdum toto suspiria longa premebat
Pectore et in vultu gaudia falsa dabat.
Haeccine curabat patriam amissumve parentem,
An potius cari pectora nota viri?
55Andromaden fama est religatam cautibus altis
Persea mirandis dissoluisse modis.
Hanc pater et genitrix scopulis intendit iniquis,
Digna quidem alato praemia tanta viro.
Illa virum, nullos potuit laudare parentes,
60Nec Cephi tanti regia magna fuit;
Tutaque debebat tam iusto cuncta marito,
Qui dederat subitae monstra marina neci.
Liquit et Oeten sumptis Medea venenis,
Aesonidem patriis praeposuitque bonis.
65Teque ferunt acta quondam, Minoi, relictam
Maxima Cecropiae sarcina visa rati.
Non te Pasiphae, non te Gortynia tellus,
Non tenuit cari regia magna patris.
Quin etiam Aegidae clavamque modumque dedisti
70Filaque per curvas saepe reducta domos.
Ille dolum tendens chlamydem per cornua fratris
Implicat et durum spargit in ossa caput.
Tune igitur poteras praeponere Thesea fratri,
Cui soror insidiis anteferenda fuit?
75Tale nihil, mea spes, caro molita parenti,
Venisti in nostros magna puella sinus.
Quod si forte pater longos impleverat annos,
Flenda tibi non est debita Parca senis:
Cui data si fuerat fati iam meta futuri,
80Non erat haec longos quippe datura dies.
Et labor atque cadens in deteriora senectus
Sollicitat laesos nam quota turba senes.
Infelix Priamus circum sua moenia tractum
Vidit Achilleis Hectora curvus equis.
85Quam satius fuerat primum periisse parentem,
Quam nati ante oculos corpora versa sui!
Vidit et Antilochum tam multos Nestor in annos
Servatus Phrygia procubuisse manu.
Quam mallet Lapithum bello cecidisse superbo,
90Aut Meleagraeo praecipitatus apro.
Te divam terris liquit pater optimus; o quam
Terque quaterque tuo numine laetus obit!
Ille vel aethereis pro sedibus astat et unam
Progeniem iactat te procul esse suam.
95At te si nequeant cari benefacta parentis
Mulcere, o cunctis digna puella bonis,
Hoc mihi da meriti solidum, pulcherrima, si quid
Noster amor fidi pignoris instar habet:
Ne lacryma, flavos manibus neu scinde capillos,
100Neve tuas fletu sparge, puella, genas.
Aut si perpetuo sedet indulgere dolori,
Credere me semper posse dolere velis.
Dii melius iubeant, nec nos moerore teneri,
Quos iuvat aeternum desidiosa Venus.
105Quare si cupidum, mea mens, non spernis amantem,
Fac modo sollicito pectore moeror eat.
Quod si, diva, facis, dum me mea vita manebit,
Dum mea vitalis spiritus ossa reget,
Ingentis referam tanto pro munere grates,
110Per Martem iuro bellaque agenda mihi:
Bella quibus nostri totum fama occupat orbem,
Et decus et magnis gloria digna viris.
Nulla puellarum te clarior inde futura est,
Nec tantum nomen Tyndaris ipsa feret,
115Nec tantas laudes Pelopis laetissima coniunx
Victa per incertas Hippodamia rotas.
Iamque vale incinctae vultus, Isotta, Dianae
Aequalis, sanctas inter habenda deas.


10. Isotta Ariminensis | divo Sigismundo Pandulpho Malatestae

Nuper ab invisis quae venit epistula terris,
Sigismunde, tua littera facta manu,
Grata quidem, nec enim quicquam nisi dulce dedisses,
Nuncia quae curas molliit una meas,
5Suasit ut amissi merita pro morte parentis
Nolim animos curis sollicitare meos.
Haec utinam, princeps Italarum gloria rerum,
Arbitriis esset cura levanda meis.
Nos animi servos fecit deus igneus, ille
10Regnat et huc illuc corde sequente volat.
Quin etiam caros quae iam liquere parentes
Et patriae externos praeposuere suae,
Innumeras referens animo praestante puellas,
Ducis in exemplum facta priora meum.
15At non Hypsiphyle carum est oblita parentem,
Effera nec carum Penthesilea patrem.
Nanque Thoantheis nuda est qua Lemnos in oris,
Quaesierat trepidum turba nefanda senem;
Lemniadesque viris genus implacabile texens
20Insidias, miseros corripuere viros.
Nec mora et Hypsiphyle muliebribus arsit in armis
Vicinumque rapit pene Thoanta neci.
Penthesilea suis quae texit Amazonas armis
Femineos inter saeva puella choros,
25Harum animis patrem medioque furore recepit:
Tantum amor et pietas iustaque facta valent.
Liquit et Atriden carum revocata parente
Chryseis, Danais pestis acerba viris.
Portaratque manu splendentia munera Chryses,
30Munera magnanimo non capienda duci.
Nam sceptrum ad proceres solidum Phoebique coronam
Attulit et tali voce locutus erat:
"Dii iubeant, Danai, Priami eripiatis ut urbem
Et faciant patrias deinde redire domos:
35Reddite progeniem caram Chryseida patri
Accipite et magni munera magna dei.
Latonae atque Iovis prolem ne temnite, magni
Graiugenae, genitor vosque ducemque rogo".
At ferus Atrides convicia solvit in illum
40Rettulit et timido verba superba seni.
Ille nihil contra, neque enim timor ipse sinebat.
Venit ad irati maxima templa dei:
"Summe deum arcitenens Chrysai tutor Apollo,
Qui Cyllam et Tenedi regna beata tenes,
45Dent Danai poenas lacrimis, pater inclyte, nostris,
Si qua tuis templis sacra benigna dedi".
Ille sacerdotem summis audivit ab astris
Iratoque fremens corde sub axe volat,
Spiculaque accinctus circumtectamque pharetram
50Venit ad invisos corpora Graia viros.
Et procul incurvans divinis viribus arcum,
Praevenit insidiis castra inimica suis;
Terribilisque fugit nervo resonante sagitta,
Perque novem ad populos venit amara dies.
55Iam decimos rediens Aurora retexerat ortus,
Puniceos decies Ida recepit equos:
Nec prius immissam cladem removeret Apollo,
Quam data sit caro tanta puella patri.
Ductorem Danaum nota pietate parentis
60Liquit et ex illo tempore casta fuit.
Adde quod infelix absum, fortissime princeps,
Nunc quoque Arimineis una relicta locis.
Haud tibi turpe tamen fuerat, si femina tecum
Venissem iussis castra secuta tuis.
65Pro Turni auxilio venit pharetrata Camilla,
Alciden coniunx saepe secuta fuit.
Athracis ante virum venatu exercita duro
Hortata est celeres Hyppodamia canes.
Atlante ante viros flavi clades Meleagri
70Fixerat invisae colla nefanda ferae.
Ille caput tanti spolium preciumque laboris
Tradidit: hoc tantum digna puella fuit.
Dicitur Andromache mediis speculata Pelasgis
Congressum e muris Hectora saepe suis.
75Illi animos coniunx dabat inclyta, sola maritum
Movit: erat tanto causa puella duci.
Non tibi certe animos possem dare, maxime, quando
Solus es in magna fortior Italia;
At possem fessum, si te fera bella fatigant,
80In dulci reducem saepe fovere sinu.
Hoc mihi longaevi posset removere parentis
Moerorem et lacrymas comminuisse meas.
At cum nec tua vox, nec me tua movit imago,
Nil superest animis ni pater ipse meis.
85Mors venit ante oculos cari instaurata parentis,
Astraque crudeles testor et ipsa deos:
"Crudeles divi, qui me servastis amantem,
Linquerer ut patrio sola relicta Lari;
Aut mihi, quod caro genitori triste dedistis,
90Aut date magnanimum saepe videre ducem.
Ille animos poterit miserae lenire dolentis,
Ille facit curas solus abire meas.
Reddite, si vultis tantos abolere dolores,
Sigismundeas diique deaeque genas".
95Quod si fata negant, sequar ipsum morte parentem,
Qualibet attonitam morte perire iuvat.
At potius mea spes animi non irrita nostri,
Sigismunde, meum tempus in omne decus,
Isottae miseresce tuae, quae te, optime rerum,
100Sospite, crede mihi, sospita semper erit.
Tu mihi pro solita tantum pietate rependes,
Ut possim cari non meminisse patris:
Tantum amor ille tuus, tantum tua facta benigna
Atque fides, animi pignora prima tui;
105Tantum etiam virtus tua me movet, o nova semper
Gloria in aeternos non peritura dies;
Famaque iam totum quae sit ventura per orbem
Et nova Maeonia bella canenda tuba.
Quantus Eryx superat nubes et Pelion ingens,
110Aut qui verticibus sidera torquet Atlas,
Qui caelo caput atque pedes tellure recondit,
Horrida cui gelidis barba riget nivibus,
Tanta tuae venient olim praeconia famae
Atque tuum nomen quisque poeta canet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: