Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Te rubicunde canam diis enumerate priape,
Te qui lascivi numen amoris habes.
Et qui truncus eras ficulnus inutilis olim
Quem mento quovis contigit esse deum,
5Visus es ut primum teneris placuisse puellis
Viceris, et nutus allicuisse suos.
Vise tamen solo visu non sufficis illis,
Te si non liceat contiguisse manu.
Quid mirum irradias roseo suffuse rubore,
10Dum caput alterna mobilitate quatis.
Inspectat te virgo libens materque nurusque,
Nec sua te viso gaudia celat anus,
Quod subit in venas pro te praecordia torcens,
Ignis edax ideo diceris esse deus.
15Inscia virgo rudis, quisquis te ducit ad ignem,
Quaeque volens subeas invenit ipsa locum.
Quo simul ac propriam secum te traxit in aedem,
Hospita delicias quas petit intus habet.
Ah vage quod petulans illo te extendis in antro,
20Et tentas large vascula multa casae.
Illam delectas, et delectaris in illa,
Et qua tu biberis, hac quoque parte bibit.
Tanta quis enumeret felicia gaudia quantis
Gaudeat illecebris femina virque tuis.
25Iungunt ora simul tensis luctantia linguis
Inque femur peragit mutua bella femur.
Dum furiit furunt, et labra mordentia mandunt,
Mordent dente genas, dilaniantque comas.
Interdum patulas invadunt morsibus aures,
30Affiguntque nigras per loca certa notas.
Ludrica sed teretes premet suprema pupille,
In quibus assidue stat genialis amor.
Oscula divinum praebent superantia nectar,
Dat labiis gratum parvula pupa bolum.
35Edere compellis gemitus dum ludis hanellos,
Dulciaque in tremulo prodere verba thoro.
Quid tangant digiti, captentque in finibus illis,
Stat sub privatis summa libido locis.
Et mutare vices crebro delectat utrumque,
40Quae modo succubuit, militat illa super.
In sedem erigitur sparsis furiata capillis,
Lustrat cuncta oculis luxuriosa suis.
Scaturit interea rugosa per inguina rivus,
Inscribitque madens lintea fusus amor.
45Sunt quos alta iuvet collo deducere crura,
Et pedibus geminas tangat amica genas.
Et quos non poduit patulis lusisse fenestris,
Nam quae delectet gaudia visus habet.
Nititur obscenas ad visum exponere partes,
50Ut priapee tuos cernat uterque iocos.
Tum quis forte putat venetum vidisse ducatum,
Equoreas undas, illiricosque sinus.
Actibus his varias multi invenere figuras,
Et morti similis gaudia finit amor.
55Dii facerent omnes actu moreremur in illo,
Cum clauderent nostros ultima fata dies.
Quae loca lata minus vafre muliebria quidam
Dicant militiae nata priape tuae.
Errant pace sua, nam cum tua tecta subintras,
60Illa simul tecum quisque subire velit.
Inguina cum toto corpus petit illa vorago,
Proficit affectus mentula nulla suos.
Saepe tuam mollem multae timuere puellae,
Neve nimis timeas in sua damna tremit.
65Dant gemitus primi cum fit disiunctio floris,
Molliter incendis primula claustra prius.
Quo semel intraris praebet secura meatus,
Nec minus ut cupias substinet illa primi.
Armavit teneras prudens natura puellas,
70Defecitque suo nulla marita viro.
Quique superbus eras tirso tendente priape,
Attingens metas heu pudibunde iaces.
Ergo priape dee veneris qui perficis actus,
Teque simul quisquam quis neget esse deum.
75Illa igitur mater thorum dicatur amoris,
Quem genuit fidus, tuque minister eris.
Architenens frater portat sua tela cupido,
Tu geris in bellis tutus inerme caput.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: