Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Nuper ab Equicolis repetebam forte penates
Et patrios longo non visos tempore fines,
Quum procul audivi Cyrtum de monte ruentem
Pastorem Marsum, superos et sidera coeli
5Cuncta execrantem, misera quoque voce querentem
Amissum armenti numerum dulcesque capellas,
Atque ovium quicquid silvis pascebat in altis.
Has miser et frustra iactabat ad astra querelas:
"Infelix quid agam? Quo me insperata redegit
10Ursorum rabies? Sunt haec, sunt pascua tuta,
Aphrade, quae dixti? Sic, sic sub iura cathenae
Ursus erat? Nostras silvas sic ille reliquit?
Ve mihi ve misero, qui sprevi recta monentem
Doxocalum atque tuis quoniam levis omnia verbis,
15Aphrade, crediderim! Tedet me vivere, tedet
Esse homines inter! Cur non rapuere feroces
Hanc animam potius? Cur non hoc corpus acerbis
Morsibus opposui meritum? Vel dentibus illis
Cur miser effugi? Quavis ego morte merebar
20Sed non sic nostrum rapido pecus ore perire
Praecipitem qua me mittam de rupe merentem?
Quo me de scopulo rapiet sub vortice pontus?
Quae miserum subito tollent aconita veneno?
O utinam infelix inter Massyla leonum
25Saeva vel Hircanae modo tygridis ora iacerem,
Aut ego fulminei lacerarer ab ictibus apri
Montibus his qualem sternunt venabula nostris.
In me vos saltem torvos convertite rictus,
Qui pecus omne meum tenuistis in unguibus, ursi.
30O ubi sunt dulces quondam mea vita capellae?
O ubi spes ovium, spes est ubi tanta mearum,
Et mihi qui fuerant fortes ad aratra iuvenci?
Non vitulus, non agnus erit, non caseus ullus,
Non lac, aut nostris pinguis natalibus hedus;
35Non his te uxorem ducam te luctibus, Auge,
Iam bis quinque mihi tantum dilecta per annos.
Vivite pastores ovium pecorisque magistri!
Vos ego devoveo cunctos, vos omine cunctos
Execror, hanc artem qui me fecistis amare!
40Vos Herebi has voces, precor, exaudite, tyranni,
Et firmate preces! Pecoris contagia vobis
Ominor et nigris sint cuncta armata venenis
Pascua et optatas desiccet Syrius herbas;
Non vaccae, non foetus ovis, non ulla capellae
45Nascatur soboles, at si sit gratia partus,
Effundant aloen pro flumine lactis amaram;
Ut mea si fuerint armenta, vorentur ab ursis,
Agnorumque greges si sint, sint praeda luporum.
Fistula sit vobis non quae sonet ore, sed illa
50Cuspide quae vobis praecordia figat acuta,
Pascere monte pecus qui me docuistis ab annis,
Quum nondum certum signabam pulvere calcem,
Cultor agri potui, potui qui vinitor esse,
Aut apium felix examina multa tueri
55Arte, vel esse faber melius, vel tardus agaso.
Et qui pastoris quondam vice functus inertis
Incipias merita iam, Phoebe, senescere barba
Thessalicique gregis iterum cogare tyranni
Pascere ad Amphrisi privatus numine ripas.
60Sed quid agam? Repetamne domum? Non, si deus ipse
Imperet. Immo ultra Morinos ultraque Britannos
Ibo, vel infelix glacialis ad intima ponti,
Ut, qui silvarum pecori modo frigore rapto
Quaesieram, intenso perdam hanc in frigore vitam.
65Fucine, magne lacus patriae, cunctaeque valete
Marsorum silvae, celsique cacumina montis.
Et me quae viridi gentes habuistis in aevo
Hactenus in patria, tumulum vos ponite Cyrto
(Reddantur patrio mea si tamen ossa sepulchro)
70Atque meum tali signetis carmine saxum:
CONDITUR HOC PASTOR MARSUS SUB MARMORE CYRTUS,
IMPETUS URSORUM CUI IAM PECUS ABSTULIT OMNE,
EXTINCTOS STOLIDUS PENITUS DUM CREDERET URSOS".

1 egloga tertia de Ursinis liberatis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: