Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Carcale, quid censes? Num censes, Carcale, eundum
Regibus eiectis nobis his montibus esse?
3 Immo magis tuta nobis iam sede manendum
Figendumque pedem, superis et rite litandum,
5Qui tot Aragoneis nos eripuere tyrannis
Exemptosque pii tandem voluere tributis,
Detrectabat onus quorum gens quaeque superbum.
4 Carcale, sic illis saltem male parce loquendo,
Nam sua, quum vivant, poterunt in regna reverti
10Proque etiam levibus miserum te plectere verbis.
Ut lubet, hic maneas; ego, Carcale, linquere terras
Has meditor, partes ad quaslibet orbis iturus,
Inclyta Parthenope donec in regna receptet
Inque suas sedes illos aliquando reponat.
15Sed tu, dic quaeso: quae tanta tributa coactus
Pendere iam fueras? Scio me quoque regibus illis
Persolvisse aliquid, sed me sine legibus aequi
Persolvisse nihil. Nunquid tibi, Carcale, reges
Debuerant potius praestare tributa clientes?
20Nam memini dixisse deos monitusque dedisse:
"Reddite quae regis sunt omnia, reddite regi,
Et sunt quae divum, vos omnia reddite divis".
5 Carpofore, heu quaeris cur me memorare quid olim
Et quantum tribui nostra pro parte? Quotannis
25Mittebam binos pingues ab ovilibus agnos,
Tris hedos vitulamque unam pro lege tremenda,
Unius adde etiam vervecis pectora crassi.
An non hoc fuerat nimis intolerabile pondus?
6 Ergo quod hoc doleas, hoc est de regibus illis,
30Carcale, quod quereris? Fuit haec num saeva tyrannis
An onus et pensi fuit haec tam magna tributi
Sarcina? Cur tota sic, Carcale, mente recedis?
Agnorum plus ipse etiam largissimus illis
De grege mittebam, plures quoque misimus hedos
35Vervecesque decem, totidem cum prole iuvencas,
Cumque his multa dabam laetus pretiosa Galesi
Vellera. Solvissem sed tota armenta gregesque,
Proque illis nunquam renuissem pendere vitam,
Sub quibus has nostras cunctas Astrea per oras
40Laeta vagabatur, veluti quum secla fuerunt
Aurea: summa quies passim, pax alta per omnes
Pastores inerat nemorum securaque campis
Pascua cernebas, nusquam formido luporum,
Atque latrocinii nusquam timor, undique cantans
45Carpebat tutus noctesque diesque viator
Et securus iter, ipsae meliora capellae
Et distenta magis referebant ubera vaccae,
Et plus lactis oves nostraeque saporis habebant.
Parce igitur tantis maledictis, Carcale, posthac
50His tu seu maneas, seu sis abiturus ab oris:
Nanque vices variat fallax violentia fati.
7 Carpofore, accipito paucis quae sentio verbis:
Tu quia dives eras, haec munera regibus illis,
Sive tributa magis, persolvere tanta solebas.
55At nos, divitias quibus improba fata negarunt,
Multaque turba sumus, tantum iustum esse putamus
Persolvisse nihil: mihi sunt nanque undique nati
Nataque (quod cruciat) iam praematura marito,
Cui iam nupturae non est satis una iuvenca,
60Non duo sunt hedi, non quattuor ordine librae
Lanitii. Quid enim tu talia tempora laudas?
Implevit tandem pastorum vota suorum
Saepe rogata Pales: nam iam, mihi crede, feremus
Mitius imperium, meliores Gallia mores
65Attulit huic regno, tutum fore creditur omni
Valle pecus. Trepidae iam vos gaudete capellae,
Iteque securi iam qualibet, ite, iuvenci!
Quicquid erit, nostrum illud erit, non regibus hedos
Amplius aut agnos, vitulas nec mittere cogar.
8 70Ergo tibi est animus, mens est tibi certa manendi,
Carcale. Dii tribuant tutae, precor, ocia vitae,
Atque tuo pecori placidam et sine fine quietem;
Sed saepe augurio bona spes concepta futuro
Fallitur, et vana sperantes decipit aura.
75Ast ego, quod statui, tota cum prole recedam
Cumque mei consorte tori, pecus omneque mecum
Certus agam, venumque dabo, si pascua desint.
Forsitan exilium nostrum fortuna iuvabit,
Me reddens quandoque casae patriaeque relictae.
80Carcale, tu interea Rhodani cum gente triumpha.
9 Tu quoque nobiscum potes his remanere sub oris,
Carpofore, et patrios felix habitare penates.
Ire per exilii quis te tormenta coegit?
Quis te Campanis prohibet consistere terris?
85Dulce tibi fuerit sub Gallica vivere iura.
10 Nil mihi dulce meis poterit sine regibus esse,
Immo etiam misero fuerit iam vivere amarum.
Vivere num potero miser in regionibus istis
Unde mei extorres modo sic abiere per undas
90Trinacrias cuncti, sed nulla ob crimina, reges?
Ah, peream potius cum prole, uxore, capellis,
Quam mea tam duris rigeant praecordia fibris!
Turbasti o nostram cur Gallia saeva quietem?
Nempe tuis poteras regnis contenta manere.
95Quid tibi Aragoneae gentis domus inclyta fecit?
Quaeve tuis regnis iniuria venit ab illa?
Non armata tuas unquam penetravit ad Alpes
Illa, ne insidias contra tua sceptra paravit.
Campanos sed enim tu milia mille quietos
100Impia sparsisti passim sine more per agros
Et cum Teutonicis foedasti haec regna catervis.
Vivite, si liceat, vos me qui semper amastis
Pastores alii! Cras his me cedere terris
Et migrare palam vestrum me quisque videbit.
105Pro reditu, vos oro, meo date vota precesque,
Ut liceat patrios aliquando revisere fines
Vobiscumque mori, quod ne tamen esse futurum
Credite, Aragoneos videam nisi regna tenere.
Maxime rex superum, tota cum gente deorum
110Te precor ut vanos non haec mea vota per Euros
Ire velis, nostris nec enim tibi, maxime, coeptis
Victima pauca cadet, sed cuncta armenta dabuntur
Nostra tuis cultris, nec non ab ovilibus agni
Quot quot erunt, et pingue ferent hedilia quicquid.

1 egloga quarta de regibus Aragoneis

2 Carpoforus

3 Carcalus

4 Carpoforus

5 Carcalus

6 Carpoforus

7 Carcalus

8 Carpoforus

9 Carcalus

10 Carpoforus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: