Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Ducere tranquillam qui vult sine crimine vitam
Exortemque mali, coelumque in fine mereri,
Mortales contemnat opes, totumque recessum
Religionis amet, Christo duce et auspice Christo.
5Inclyta victoris Crucifixi signa sequatur,
Armatus clypeo Fidei, spe certus, et ardens
Igne Dei; deserta petat, portumque salutis
Obscurum quaerat sylvis frondentibus antrum,
Aut munita petat sacris coenobia turmis;
10Colloquio ut Christi foelici mente fruatur.
Quis tam mentis inops ut terram praeferat astris?
Praeponat vitae ut mortem, lucique tenebras?
Contemptoque Deo (qua maior abusio nulla est),
Aut hominem, aut fulvum longe plus diligat aurum?
15Omnia labuntur montani fluminis instar;
Stat nihil in terris, fugit irreparabile tempus,
Nec revolat delapsa dies. Cuncta orta senescunt,
Aucta cadunt; fibrae caprificum marmora rumpunt,
Praefixusque manet ruituras terminus urbes;
20Aedificata altis miranda palatia saxis,
Quae mox sunt alios aliosque habitura patronos,
Aut belli evertet rabies aut longa vetustas
Delebit: mortale nihil durare videmus.
Solus homo aeternus, coelestis Patris imago,
25Non humilem prono despectat lumine terram,
Suspicit erecto radiantia sydera vultu;
Affectat coelum, superisque asciscier oris:
Nanque plagae aethereae civis non incola terrae est.
Quare age, quisquis ades, fallacis desere saecli
30Illecebras: dulcis saevo latet esca sub amo.
Ah miser, ignoras quis te deceperit error!
Tunc magis insidias timeas cum blandior hostis.
Occupat extremus pereuntia gaudia luctus.
Improba mortifero nunquam sine felle voluptas.
35Foelicem reddit nullum invidiosa potestas.
Plerumque ante diem non sicco funere Princeps
Occidit; innumeris vexatur vita tyranni
Tormentis: nunc ense cadit, nunc gemmea perdunt
Pocula, nunc atro Phasis maculata veneno
40Hunc perimit; famulumque manus vel perfida coniunx
Strangulat, et vitam celsa deponit in arce.
Quem Darii armatae timuerunt mille phalanges
Securum imbellis pincernae dextra necavit:
Cui non unius spatium suffecerat orbis,
45Sarcophago iacuit parvo, dominator Eoum.
Heu heu, cur miseros invasit tanta phrenesis,
In nemorum dorso securi ut carpere somnos
Vicino possint serpente? et naufraga rursus
Audeat Euripum nullo terrore carina,
50Scyllaeique freti fluctus transire tremendos?
Surgite, quis somnus, quae vos lethargica pestis
Opprimit, ignaros coeli vestraeque salutis?
Brutorum tellus, nobis est mansio coelum.
Sordescat terrestre solum, stabulumque ferarum
55Linquamus pecori; stellantis gemmea coeli,
Post obitum, electis mansuro regia muro
Angelicas inter dabitur sine fine cohortes!
Illic aeternam turbabunt nulla quietem
Classica, tumque aberunt morbi tristisque senectus,
60Et metus et quicquid patitur mortalis egestas.
Aurea sydereos cingent diademata cives.
Nullus in aethereo servus famulatur Olympo:
Sunt reges omnes, nullo discrimine sexus,
Matres atque viri: merces est omnibus una,
65Visio clara Dei. Meritis sed gloria dispar.
Cui charitas maior, qui legem impleverit omnem
Limpidius cernet qui cernit cuncta videntem,
Celsior assistet iuxta subsellia Christi.
Non mihi si totidem linguis mille ora sonarent,
70Vix minima exprimerem coelestis gaudia vitae.
Quod si parva suis promittunt munera reges
Terreni famulis, quae dant si iussa sequantur,
Tunc videas alacres nullum evitare laborem.
Ille opifex mundi, qui nos et cuncta creavit
75Ex nihilo, si parva iubet, si magna rependit
Praemia, tum iustis horrenda piacula poenis
Expendit. Nulli peccatum impune peractum est.
Cur ita tam segnes homines praecepta facessunt
Iusta Dei? Num parva fides et prona libido
80Mortalis vitae certissima causa ruinae est.
Ipse Deus nobis regnum promittit Olympi,
Et dubii haeremus! Quid Christo maius habetur?
Nec quisquam maiora suis dat praemia Princeps
Militibus; sed opus durum tolerare laborem,
85Nec trepidare metu, Christique relinquere castra,
Si quando ut tigris violentior urgeat hostis.
Audaces fidosque Deus fovet, odit inertes.
Non decet imbelles equites timidasque phalanges
Invicti esse ducis: capiti sint consona membra.
90Inclyta coelestis sequitur qui Principis arma
Effugiat miseri damnosa negocia saecli.
Victor ut extremos premeret velocius Indos,
Ingentes praedas Amonius igne cremavit.
At Christi invictus miles, ne pondera rerum
95Impediant volucres cursus, animumque retardent,
Nudus opum aethereis audacter militet oris.
Sirenum elusit cantus Laertius aure
Occlusa, et dirae vitavit murmura Circes.
Tu quoque claude aurem, irrepit si blanda voluptas,
100Astuta vel te Daemon tentaverit arte.
Nemo picem tangit qui non turpetur ab illa.
Una salus certa est: domibus rebusque relictis,
Amplecti vexilla crucis; lacrimisque parentum
Neglectis, ad tutum religionis asylum
105Confestim properare pium est. Mora nulla retardet.
Non hoc sicariis nascentem ut Romulus urbem,
Sed Deus electis posuit munimen et arcem;
Quam nulla evertent bellantis Daemonis arma.
Proinde metum ponas, velox sacra templa subito.
110Quicquid dulce fuit quondam vilescat amore
Aeterni Regis, qui te dilexit ut ipsum
Diligeres solum (humanos Deus induit artus,
Ut te divina vestiret carne beatum);
Qui nos captivos tam grandi a foenore solvit,
115Debita nostra luens pretioso sanguine fuso.
At nos vecordes defosso incumbimus auro,
Transversosque tenet fallacis gloria fuci.
In Venerem hi putres mentem cum corpore perdunt.
Surge, homo, quid cessas? currunt non segniter horae,
120Pullaque iam tetricae confringunt stamina Parcae.
Rumpe moras, nigris nox vecta per aera bigis,
Apportat tenebras: dum lux est, ire necesse est.
Surge homo, quid dormis? pulsat tua lumina Christus,
Et tecum coenare cupit; sed fercula manda
125Vultque assam carnem, cristallina pocula nullis
Deturpata notis. Scopis pavimenta nitescant,
Nec turpes tecto suspendat aranea capses.
Nauseat ad minimam sordem, super omnia laetos
Exquirit vultus, odit refugitque coactum
130Servitium et tardum. Rari, fugiente senecta,
Placavere Deum: qualis tibi vita peracta est
Exitus esse solet. Sed nulli crastina lux est
Cognita: perpetuo claudes tua lumina somno,
Cum minime reris. Stultum est: Non ista putaram,
135Dicere. Rumpe moras, Christi coenobia quaeras.
Hac inquam tutus fraudes vitabis in arce.
Mille nocendi artes crudelis repperit hostis.
Noctes atque dies nostram, vigil, ense salutem
Aggreditur, spiratque atrum velut hydra venenum.
140Non habuit (rebus volumus si credere fictis)
Corpore tot vigiles oculos iunonius Argus
Pernitiem in nostram quot servat pervigil hostis;
Nec tot achaemeniis armatur turma sagittis
Parthorum, instructis si quando exercitus armis
145Persarum horrendis populatur caedibus urbes,
Quam quot Christicolum fixit praecordia telis.
Tutius aestiferae Lybies deserta peragres,
Quam si migdoniis habites suffulta columnis
Atria; sis conviva frequens et Caesaris hospes.
150Oportuna magis tunc est occasio fraudi.
Nullus, crede mihi, labor est superare iacentem,
Undique cum strident crebris hastilibus aurae.
Non habet unde suos humeros tueatur inermis,
Sopitum vigil, incautum cum providus urget.
155Non secus exagitata fame fremit horrida tigris,
Nocturnusque lupus mandram circumdat anhelis
Faucibus, ut vacuus saturetur sanguine venter,
Quam nostram horrendo caedem disquirit hiatu
Aeternumque obitum spirat feralis Erymnis.
160Sed quae tam stolidas cepit vecordia mentes,
Finis ut obliti nostri dulcisque quietis,
Quid sumus ignari, unde sumus quorsumque creati,
Ut spreto coeli regno, peritura sequamur?
Quaeruntur tristes per mille pericula nummi,
165At dulcis nullo praesto est discrimine Christus.
Exhibet hic vitam, funesta pecunia mortem;
Et nullus Christi servus reperitur egenus.
Nam servire Deo, regnum quis nesciat esse?
Vincit opes Craesi qui crimina vincit, et optat
170Dissolvi ut Christo superis copuletur in astris.
Rumpite segnitiem, iuvenes, dum tempus habetis.
Poeniteat scelerum, non expectanda senectus.
Incertus cursusque brevis, breviorque voluptas,
Cuius poena comes saepe est ut corporis umbra.
175Currite securi ad Christum; dabit ille libenter
Criminibus veniam, gremio fovebit aperto.
Reiecit nullum nisi se reiecerit ipse.
Pro nobis pia Mater adest, atque ubera Nato,
Filius aeterno monstrat sua vulnera Patri;
180Et dubitatis adhuc veniam deposcere culpae?
Non ita gavisus genitor, si filius exul
Ad patriam redeat quem iam cecidisse putarat,
Quam Pater omnipotens coelique exercitus omnis
Exultat, veris lacrymis si viderit unum
185Poenituisse suae culpae, et delicta fatentem.
Ne timeas gennam; nam, Christo auctore, paratur
Gloria dilectis. Dantur maiora labori
Praemia, maiori nec crescit foenore census.
Eia age, rumpe moras, dominumque amplectere Christum.
190Quid loquor? humano nobis est sanguine frater.
I nunc, et dubita quo nos tueatur amore.
Quanta Dei est pietas! aeternus et unicus heres
Cum foret, heredes voluit nos esse secundos:
Sint autem. Ingratos si senserit esse rebelles,
195Rescindet tabulas; aliis sua regna relinquet,
Si testatoris fuerit despecta voluntas.
Nunc gustate, precor, coelestis pocula mensae,
Quam dulce est servire Deo, quae gaudia nullis
Mixta malis capiat qui religionis ad arcem,
200Confugit, saecli rebus post terga relictis.
At prodest liquisse nihil, si pectore rursus
Saevit opum sceleratus amor: quae mortua mundo
Viva Deo mens est. Gustato nectare Christi,
Vel semel, uva tibi cretensis fiet acetum.
205Hanc Sammaritae Iesus promiserat undam,
Angelici quotiens inter convivia coetus
Religionis erunt; quin sacrae ad pabula mensae
In medio conviva Deus discumbet, et una
Colloquium summis coeli de rebus habebit.
210An sacra mentitur divinae pagina chartae?
Ipse adero, dixit, de me si sermo duorum
Verba facit. Quanto Cleophas ardebat amore,
Dum Deus occulta peregrinus imagine carpit
Una iter, ac veteris retegit sacra mystica legis!
215Quid fore, si plures gluten charitatis in unum
Iunxerit, et Christi laudes uno ore sonabunt,
Credendum est? quibus ambrosiis, quo nectare mentes
Imbuet? aeternae prima est haec arra salutis.
Sin vos nulla movet coelestis gloria regni,
220Terreat at saltem iusti sententia Regis.
Quicquid agam, pavidis semper tonat auribus horror
Temporis extremi, crebrisque tremoribus imo
Depressa aequabunt umbrosas culmina valles,
Astrorum lunaeque nitor tunc fiet opacus.
225Pallescent solis radii lucemque negabunt.
Bella famesque prement miserandis caedibus urbis,
Cum pecus atque homines consumet tabida pestis.
Bellua nascetur peior serpentibus afris;
Antichristus erit, vas perditionis iniquum.
230Execranda lues divinae legis, et annos
Tris mensesque ferox senos populabitur orbem;
Virgigenae donec sternatur fulmine Iesu.
Omnia mox diris ardebunt oppida flammis,
Quae nunc tam vano surgunt constructa labore.
235Atque ubi nil reliqui coelestis fecerit ignis,
Descendet Iudex cum maiestate tremenda
E coelo, nec longa dies, clangore tubarum,
Nos ad iudicium vallem glomerabit in amplam.
Obvia pars altum rapiemur in aera Christo.
240Integra rescissis prodibunt ossa sepulchris,
Tartareisque animae tristes revocentur ab umbris;
Corporibusque suis iunctae formaeque priori,
Sceptriferi stabunt ante ora minantia Christi.
Tunc manifesta legent cuncti sua crimina, tunc se
245Quisque reus poenas aeternas teste mereri
Asseret, et veniae prorsus locus omnis ademptus.
Iustitiae tunc tempus erit. Procul ite nephandi,
Formidanda Dei maiestas dicet, in ignem
Aeternum; coelique pios adducet in arcem.
250Non haec finxerunt veteres mendacia vates,
Nullaque tartareos commenta est fabula manes.
Veridico at nobis Deus haec praenuntiat ore.
Dum veniae est tempus, dum libera nostra voluntas,
Dum coelum virtus, pariunt dum crimina mortem,
255Quaeramus summi vestigia tuta magistri.
Quicquid mortale est Christi spernamus amore.
Blanda serenati fugiamus murmura ponti.
Religio est tranquilla quies portusque salutis .

1 Ugolini Verini carmen | de Christianae Religionis ac Vitae Monasticae foelicitate. | Ad Hieronymum Ferrariensem, | theologum Ordinis fratrum Praedicatorum insignem

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: