Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Insula Sardinee, Pisanis iunta, per annos
Federe quam digno retinent plus quamque trecentos,
1155Herculis a nato titulata et nomine Sarde,
Fertilis argento; calibis tamen Ilba metallo:
Heeque due gentes semper vixere sub ipsis.
Omnibus ista canam, verumque innectere conor.
Papa Deus mundi cognoscitur esse per omnes.
1160Hic dederat signum Pisanis quam rubicundum
Bella movere suis tunc hostibus ut Saracenis,
A quibus ipsa malis regebitur et insula contra
Christicolas. capiunt vexillum nomine Crucis,
Tempore cum sedecim currebant mille. Calistus
1165Ille regebat, eis qui talem contulit. unde
Gens proba lignorum reparant conducere classes,
Atque ferunt: ventis datur hec armata; fuerunt
De prope; bella movent Ianuensibus arte suorum
Posse set et magno, quia tunc urbe tanta vigebat.
1170Nec datur ipsa prius, quam bella asperrima possent
Iam superare, cruor flueret diffusus in undis:
Unde habuere. patet Mugetus captus ab ipsis.
Clavibus Ecclesie tantum subiecta per illos
Tunc fuit; atque fides Pisanis claruit armis.
1175Unde pater sanctus munus conferre labori
Inde cupit, legans Pisanis civibus ipsam:
Iuribus et cuius intrant, tumulisque duobus
Preda fuit pinguis illis divisa, vocatis
Sortibus. unus eis terra de matre fuisse,
1180Aureus alter ibi fertur Ianuensibus illis
Evenisse. fuit tunc insula quanta meorum,
Copia thesauri tumulo collata Superbis.
Insula Pisanis retinetur tempore tanto,
Cum pius ipse pater talem dedit atque sigillat
1185Gelasius, centum quando ibant mille viginti.
Contulit ipse etiam cede pro maioricana,
Cuius et adventum describunt prosperitatis
Carmina, que fert, hec, ecclesia Marsiliensis:
"Verbi incarnati de Virgine mille peractis
1190Annis, hiis centum bis septem connumeratis,
Vincere Maioricas, Christi famulis inimicas,
Temptant Pisani Macumeti regna prophani:
Marte neci dantur multi; tamen hiis sociantur
Angelice turbe, celi sotiantur in urbe:
1195Et vi divina redeunt victrice carina.
O pia victorum bonitas! defuncta suorum
Corpora classe gerunt Pisasque reducere querunt;
Set simul adductus turbet ne gaudia luctus,
Cesi pro Christo tumulo clauduntur in isto".
1200Sic Fredericus eis eadem sua iura ministrat,
Mille set et centum currentibus undique iuntis
Sexaginta simul, cum contulit omnis, quinque.
Papa et Alexander quartus sua iura novavit.
Postea iura meis sunt hec: et iure tenebant.
1205Nunc et, o Christicole, miserum subiungite fletum,
Vosque simul, cives, deflete et crinibus omnes
Vos lacerate, patres: tanto petiere labore,
Dum satis ingratus vobis Bonifatius aufert,
Atque sigillat eam de regibus araghonensi:
1210Prontus et ipse cupit Iacobus; comune set obstat
Se retinere ferens de iure, ut Papa iugavit.
Ut tamen ipsa meos rabies vexavit et ira,
Scinditur ipsa fides, unita a mente recedunt,
Re publica ab illis deserta, in viscera bellant,
1215Et vacat illa potens deberi exurgere sedes
Arborensis: eam petit atque expostulat Ugo.
Cui comune petit, Nerio dominante, iuvamen
Ferret ut expensis: retolit: dant iura regendi:
Unde levatur habens titulum, iudexque vocatur,
1220Quatuor ex unus, totidem quia subiacet illa.
Regnat, et ascultans de civibus omnia dira,
Qualiter ipse comes Nerius cum parte suorum,
Ille alius multos post se deduceret, omnes
Cordibus ascissos, "libertas" dicit "amatur
1225Omnibus a belvis": tractat se redere regi.
Quot ubi percepit Nerius, comune set omne,
Mictere tunc illi curant sociare regentem.
Acceptare velit rogitant, et substinet addens:
"Vos properate meos cives". quibus ipse locutus
1230Tunc fuit et missis: "veniat, sumus ecce parati.
Omne suum velle volumus comunis: abite".
Et rediere: ferunt pariter presente Senatu:
"Omnia vult: dixit: multos aptate, regentem".
Iam quibus auditis, cives super astra fuerunt,
1235Atque parant cunctos, iuvenilis temporis omnes:
Classibus inmissis fluitent, comitentur et unum,
Postque sibi adsistant omnes, tueantur Ughonem
Precipiunt patres. remeat pisana iuventus.
Ille set et nequidus, citius quam forte redirent,
1240Regis ad imperium prontus transmiserat ipse,
Atque venire petit natum, vel micteret illi
Cunta, set et regnum veniat dividere secum.
Utque suum volitum melius deduceret Ugho,
Misit in auxilium, numerans inde ipse monetam
1245Forte perimmensam, veniat vel forte superstes.
Rex probus ista videns, postquam sua munera cepit,
Sollicitatur, ei mictens tunc inde ghaleas
Quinquaginta. fuit tota hec armata propinqua
Numinibus sanctis, portusque ad limina Marchi,
1250Gentis inaudite, duxit quam providus Infans
Freta replens: adeunt, ventosque habuere secundos.
Quos ubi vicinos aspexit firmiter Ugo,
Convocat ecce simul Pisanos fraudis amator.
Unde fuere, refert "sumus, ascultate, videntes"
1255Civibus. "et iunsit Nerius comune latenter.
Excogitaverunt nobis auferre paternum
Ius: sumus; et nobis libertas extitit olim.
Nunc dare consortem cupiunt, avellere sedem:
Unde perit Remus? Lucanus dixit aperte:
1260Fraterne primi maduerunt sanguine muri.
Sic ait. et nullus tota manet urbe fidelis
Quantum ego: vos scitis. annales solvere census
Auguste volui quotiens offerre Marie,
Cerea quando omnes defertis lumina Matri!
1265Ut minimus colui civis comune: videtis.
Vos tamen heredi non vultis pandere sedem,
Ni duodena prius numerassem mille Iohannes:
Sic similis factus sclavo Tiopoque recepi.
Vilis eram dixit Nerius comes atque potestas:
1270Nulla propago manet dixerunt: immo vacabat.
Regnum quid spurio volumus concedere nostrum?"
Tuncque resunserunt: "volumus consistere tecum.
Menbra sumus cives: nostrum comune relinquis?
Vincit amor patrie: nescis sua verba poete?
1275Nos prius exactis superet mors tristibus annis,
Aeris actritis moribundi et clade probata
Atque resolutis nobis vertamur in imum,
Pace superducta tibi cuntis partibus, Ugho,
Federa civilis rumpantur quam pia nexus.
1280Inminet atque tuis pestis, Lucanus et ipse
Artibus observat, Florentia terret eosdem.
Viscera, si nostrum sentis comune, tuaris.
Dicere sic ausi te non generare propagem?
Non iuvet ipse Deus positis surgentibus iris
1285Nos, si non linguam medio convellimus ore.
Pluris honoris eris Nerio, quia, crede, sequetur,
Nosque tuis illum faciemus flectere plantis.
Crede: supervenient tibi grata; sequaris amicos:
Iungeris Infanti tantum si firmiter, Ugo,
1290Crastina fitque dies iugulum paritura: serenes".
Addidit atque sagax unus de civibus illi:
"Lex antiqua docet iuvenes quodcumque vetustum:
Omnia gesta prius modo quo fienda regantur.
Iam pisana coors undenis lata carinis
1295Litoribus Turris adhesit sparsa per illa,
Ruraque vastavit rudium pisana iuventus,
More iuventutis velud est invadere queque.
Ex quibus ut Sardos licuit decidere virgis
Octuaginta, venit Parazo sotiatus et ipse
1300Iudice Gallure pro sculpa et callaretano;
Civibus et coram iuravit, stante Senatu,
Non nocuisse suos, set se insontem esse reati;
Quem prius oblatos dampnarunt mille Iohannes:
Postque tributarius fuit, et subiectus ab illis
1305Reddere falcones duodecim bis quolibet anno
Unde suos iuvenes possent placare. caveto
Nunc, quia si Parazo culpatus cede fuisset,
Copia nec omnis Babilon, nec illa Phisonis
Atque redundantis laticis mistura monete,
1310Addita Alamanie surgentis gurgite stagni,
Thesalice primo mundo surgente moneta,
Hunc a morte ducem Parazonem liberavissent.
Ergo cave nostrum comune offendere, iudex".
Talibus et iudex quantum lapis ipse movetur.
1315Immo habet, et furiens, revocato in mente veneno,
Anguis ut, attraxit, postquam proiecerat illud.
Moreque sardineo, protervo pectore fallax,
In spurcum veniens ranchorem perfidus Ugo,
Iussit in arma rui, cives mactare per enses.
1320O furor! inmensi veritus nec criminis est hic,
Federa nobilium pisano oblitus amore.
Quamque ferox mentis fuit inmedicabilis ira
Quamque suum nequidum pectus! non scire parentes,
Pignora nobilium - quid extitit absque reato? -
1325Perdere! set taceo, set adhuc iugulabitur inde:
Nec Deus horrendum scelus est acturus in evum.
Portus et armate tunc panditur atque receptat,
Hiis quibus unde malus victus transmisit et ipse.
Menia servabat numquam confisus in illis;
1330Immo et Arestanum propria cum gente regebat.
Quot ubidum nautis spatium fuit ecce cupitum
Se reparare, suas aptare ad bella galeas,
Pergitur elatis velis cum robore venti,
Navibus armorum multis tunc inde gravatis,
1335Usceriisque simul repletis pondere equorum,
Altaque freta petunt: remeant et querere muros,
Ville et Ecclesie victus nec intus habentis,
Unde nutrire suos posset, tunc navibus illis
Undique lictoribus commissis, menia subtus
1340Se posuere. fames, novies dum luna coisset,
Facta et in urbe fuit, canibus tunc inde voratis.
Hocque feram: veniens illos nec gravida puppis
Civis adivit eos, cupiens deferre Superbis,
Antea set remeat, quam sic armata fuisset,
1345Pretia maioris sperans tunc inde monete,
Ut comune sibi dederat: non fata secutus
Casus inexperti: remeat nec urbe nutrita,
Ianua quando illi numerum dedit ipsa cupitum.
Sicque meam, cives, nunc ascultate loquelam,
1350Promere si possim vobis, que cura monete:
Villa habet et quantos mineralia quanta meatus!
Fertilis argenti, sitis et non debuit esse
Muneris exigui; civisque erravit abire.
Crevit amor nummi, quantum ipsa pecunia crevit.
1355Nunc et abite: meum non possum frangere pectus:
Urbs ruitura fame, certo sub federe iunta,
Redditur, atque fuit sub illis nomine prede!
Spargitur Infantis gens omnis et undique terret
Sardineam; petitur Novaurbs per bella teneri.
1360Quam bene Pisani, munitis archibus intus,
Defensare putant robustis omnibus ipsam.
Bellaque dum mictunt infantes menia circa,
Terrigene et illam defensant: bella feruntur
Undique, et, eiectis saxis facibusque, sagiptis,
1365Sanguinis unda fluit: rabies vexavit eosdem.
Gens sua multa nimis de Cathalanensibus illis
Errat, et a muris confringitur, atque perenta
Corpora conspexit, et tunc cessavit ab ira.
Altera fitque dies bellumque inmictitur atrox
1370Terrigenis: Fantes circumdant menia cuncta.
Partibus atque tribus numquam sic aspera pugna
Mictitur: et cives tendebant stramina muris:
Vix et in urbe fuit, quam non posuere, supellex:
Gens igitur Fantis exercent inde lacertos,
1375Saxaque multa traunt, mistis tunc ignibus illis,
Atque sagiptantes feriunt: feriuntur et ipsi
Culminis ab ictu perierunt atque secundo.
Tertia post bellum lux iam dimiserat orbem:
Bella movent iterum quamtumque asperima Fantes
1380Omnibus a muris ghattis cum robore forti.
Nec datur; immo fuit strages quam magna suorum.
Postea nec bello nec pugnant artibus, immo
Se posuere: fuit sub obsidione rebellis
Urbs: manet Infantis populus per tempora querens.
1385Nec habuere illam, donec sub mensibus esset
Evacuata cibo; set postea deficiente
Fruge datur Fanti, salvis tunc omnibus ipsis.
Qui rediere suis tunc vultibus attumulati.
Talis post Pisa referunt excidia, setque
1390Vultibus ignotis dicebant ut mulieres:
"Es meus ipse? feras: quasi post tot secla maritus
Defuit". atque ille: "sum vir tuus ipse; supersunt
Pignora". set mater dicebat ventre renato:
"Es soboles dubia: facies te non manifestat".
1395"Sum:" dabat ille "utinam, mater, non me genuisses".
Qualia dum cives scultabant mente sepulta,
Infremuere pares: iunsit Comune Senatum
Virginis in aula. cunctis presentibus ipsis
Surgit ians animo quidam tunc pandere civis:
1400"Sum minimus vestrum pariter sensusque minoris".
Continuatque simul, postquam consendit in altum:
"Fractio nostrorum patet; hanc non credo referre:
Cerno ego sic, cives, totum comune set esse
Corpus ut in menbris; unum conpage resultat.
1405Menbra set a nobis sunt urbes scissa per arma;
Villaque capta manet; Novaurbs ablata rebellat.
Corpus nunc, cives, remanens oculumque relictum
Nosque tuamur: et est magna urbs sub nomine Castri.
Hec oculus nobis est omnibus ipsa per equor.
1410Sol rutilans mane prius et quam luminet orbem,
Hanc prius illustrat, licet et sub nomine Castri.
Que si neglecta perdatur et undique cura,
Corpus abest: cupio castrum defendere Castri".
Surgit et inde alius: simul et Comune silebat:
1415"Navis ad Hesperiam remeans involvitur undis,
Atque perit ventis: set hanc vacuare laborant,
Quotque valore bonum totum iactare per undas
Utique set naute; nec orsi cuncta perissent.
Sic vacuare volens, quod est mihi forte monete,
1420Offero sollicitus, quam tanta ab urbe levari".
Prontus et adiecit Lucani verba poete:
"Inconsulta ruit qualis cum turbidus auster
Repulit a libicis inmensum Sirtibus equor,
Fractaque velliferi sonuerunt pondera mali,
1425Navitaque, et nondum sparsa conpage carine,
Naufragium sibi quisque facit, sic, urbe relicta".
Tertius ascendit; cives pariterque silere.
"Una domus pulcra cuiusdam fertur ad ignes:
Et neglecta solent incendia sumere vires.
1430Hoc ait Ovidius, cuius domus ipsa peribat.
Iamque duas urbes capiunt; nimis obfuit ignis.
Defensare volo talem pro viribus urbem".
Dixerat, et quartus cepit; tacuere Senatus.
"Arbor erat duro multum spetiosa bubulco,
1435Fructibus ipsa suis et semper fertilis illi,
Quam simul adiuntis avibus per et agmina vastant.
Villicus unde fuit motus nec inpatienter.
Posse pati facile est, Bi non sapientia desit,
Naso tulit, quando curam descripsit amoris.
1440Pluribus et primis avibus se ledere iuntis
Mitis desertis ramis decerpere poma
Audent: ille tacet: veniunt incidere ferro.
Tuncque sagax multum conatus retia tendit,
In quibus iniectis avibus per colla necavit.
1445Qua nos arte pari claudamus Cathalanenses".
Quintus et ipse loquens: "vidistis: verba ruine"
Inquit; "et, o cives, melius ne lingua dedisset".
Dum trepidant nullo firmante robore partes,
Ille docet: "semper nocuit differre paratis".
1450Iunsit et ipse Prior Duodecim; dein multa fuerunt
Insinuata; set est illis conclusio concors:
"Iungite, queso, manus; pulsate in corpore vires".
Sic tenuere; placet bellum conmictere forte.
Indicat et preco populo ascultante per urbem:
1455A teneris annis quot sunt ad bella potentes,
Accipiant omnes, quindenis usque senentes,
Arma. Fuit cunctis totus conatus ad illa:
Omnibus ammissis tunc artibus, arma secuntur
A minimis quantis: et fit offensio pulcra
1460Pergere quaterni cives cernuntur ut omnes,
Hincque suis armis tunc resplendentibus, inde,
Cum fulsere sue ghaleis maleisque coortes,
Iungere se cupiunt quando ecce ad limina Petri,
Cantibus et iubilant insignia quanta sequentes,
1465Cum patuere acies vicine ad templa Guidonis
Atque Leonardi, sumunt cum vitrea Bacchi.
Postque suus portus cuntos pariterque receptat.
Tertia fitque dies, assuntis navibus illic
Grandia quando levant insignia quam rubicunda,
1470Sartibus et malo commissis vela levarunt.
Cum fuit et magnum vexillum ponere puppi,
Quot ruit, et clamant dubium contingere casum.
Heu male commissum fatalis casus inurget,
Quando ire patuere Deum, manifestaque belli
1475Signa dedit mundus Pisanis prescia pugne.
Non ea marmorea summo de culmine Virgo
Inde ruit tenpli, nec mensibus adnumeratis?
Ponsque Novus noster flammis non uritur, atque
Mercibus exustis? sunt hec mala fata ruine.
1480Portus et ipse dedit signum, cum puppibus illis
Ventus adest subitus demergere, cum perierunt.
Ergo meos opto uno cum mentis amore
Vivere: tunc venient Pisanis prospera cuncta.
Postea set licuit vexillum ponere civem.
1485Undique dum fluitant, sparguntur et unde per equor
Flatibus: et remeant: fit Carbonaria pronta,
Lictoribusque suis naves sunt ecce propinque.
Sunt et in urbe mei post hec discrimina cives,
Sardineamque volunt castrum defendere Castri
1490Hostibus ab illis: gens omnis quanta paratur,
Agmina per acies, peditum prius ecce coortes.
Sic Cathalanenses veniunt ex parte suorum;
Atque simul iunctis cunctis tunc Fantibus illis,
Teutonicis quantis pisana et gente probata,
1495Viribus armorum decidere corpora ferro
Initiunt pariter manibus: diffusus in illis
Mox cruor ipse natat, acies quando esse propinquas
Contigit: amborum partes iugulantur ab armis,
Fantibus invictis: Manfredo tergha petente,
1500Deviat a pugna gens et pisana; quiescunt
Bella: fuisset enim Pisanis palma triumphi,
Agmina Manfredus si conduxisset ab arte.
Imminet ipse bonus Pisanis puntus: abibat
Se dare vilis et hic aspectibus ipse puelle,
1505Talia quando illi dedit et meus ipse Iohannes
Gentis in aspectu iuveni monumenta salutis:
"Nos trahat armorum virtus, non nexus amoris
Vilis: ad arma manus dentur: superemus aversos:
Ius et habere simul prescriptum sollicitemur:
1510Arma petamus, et hos plausus dimictite, queso".
Intulit atque sagax: "superatis hostibus omnes
In liceat placidis nos delectare puellis".
Unde minatur; et hic decernit pergere Pisas;
Atque fuit referens infirma peromnia belli.
1515Omnia tunc igitur terrent ex robore Fantes:
Federa set iungit vilis Manfredus habere.
Urbs vicina suis a Fantibus utique muris
Hedificatur; et hanc concedunt federa pacis!
Sicque habitare simul ceperunt urbe propinqua:
1520Partis et adverse miles permistus uterque
Inproperantque simul tunc hostibus omnia gesta.
"Fortius in bellis, melius nos gessimus illic"
"Fortius in bellis medios vos ense secamus"
Paxque fugatur; habent sua federa quanta cupita.
1525Una dies orbi luxit, quando esse triginta
Contigit illorum; quos gena pisana perentos
Attumulant Fantes, et non patuere propinquis.
Fantibus unde fuit gemitus nec vox: sua queque
Pectoribus clausis referunt. quando ecce silenter
1530Lictoribus illis navis paritura venisset,
Unde fuit presens, adiens cum civibus illa:
Quos prius Infantes manibus per colla ligatis
Demersere undis de civibus advenientes.
Que dum Pisanis sunt hec manifesta, fuerunt
1535Mentibus attoniti cives, deflere parentes.
Unde Gerardus abit miles probitatis, et urbe
Sepius ammissa iugulant per menbra suorum.
Nec fuit ira prior sic hostibus inrevocanda,
Quantum facta ferox illis post talia gesta.
1540Sicque suis Fantes conductis navibus urbis
Lictora restringunt possit ne victus adire.
Pervolat una maris in fluctibus unde sagipta,
Atque fuit Pisis referens, "et lictora cingunt".
Quot ubi tunc populus scultavit, et omnia dira,
1545Esse suos clausos sub obsidione, Iohannem
Mictere curavit: qui, postquam iungitur urbi,
Mandat abire senes de menibus et mulieres,
Temporis exigui pueros et stringere victus.
Tempora qui postquam rigarunt lumina vultus,
1550Urbis et a muris sunt tales protinus extra,
Ingemuere pares, reditum se velle petendo:
Qui velud in hostes mos est sevire feroces,
Viscera sic illis hostili voce negarunt.
Tunc abeunt miseri, sparguntur et hostibus herent.
1555Quos et ut aspexit, expellere Catalanensis
Gens cupit; ac iterum veniunt ad menia Castri.
Ianua clausa fuit set, menia quanta per illos
Instaurantur, et his fingunt deferre sagiptas.
Sicque suis miseros desertis Cathalenenses
1560Hos tenuere: manet urbs tunc obsessa per illos.
Unde sagipta fuit Pisis: iunsere Senatum,
Civibus et coram loquitur probitatis amator
Unus, et adiecit magna virtute locutus:
"Insula deperiit; clavis superesse videtur,
1565Est ianuensis eis nostra et de parte gebellis
Guasparus; hunc cives iungamus: pristina bella
Hostibus Ecclesie sunt et Ianuensibus apta".
Iunsit et ipse omnes una cum voce Senatus:
"Hunc habeamus". et huic destinant; facta recepit
1570Guasparus, adiungens se navibus ipse viginti:
Pise equidem totidem sotiant: fuit unde patronus
Fluctibus in mediis tota cum gente receptus,
Signa levant, adeunt querentes mictere victus.
Quas ubidum Fantes longinquo ab equore puppes
1575Aspexere, velud reptare foramine parvo
Granigeras solitas estatis tempore tantum,
Moxque velud pecudes gaudentes gramine pingui,
Inde velud latos discurrere prata iuvencos,
Infremuere pares: ambas commictere bandas,
1580Regis signa suis innettere grandia proris,
Evacuare rudes armis a corpore saccos,
Corpora menbra suas armare ad bella carinas.
Ut remeare vident hostes se lumine claro,
Sic ianuensis ibi abrepto Guasparus ense
1585Exuit et cuntos animat; sunt ecce propinqui.
Fantibus ut visum est patronem tunc ianuensem
Artibus ire, prius feriunt ex omnibus illam,
Qua manet ipse rate, primo que frangitur ictu.
Guasparus et socie confestim providus hesit
1590Corpora lignorum facit et conmictere secum,
Partis et adverse restaurant undique remos,
Insimul et iungunt excurrere prelia bandis:
Atque fuere super pectus cum pectore: nauta
Irruit, et quisquis certant feriuntque potenter.
1595Spargitur unde cruor, lacerant per menbra marini,
Exanimantque pares. o matres quid genuistis?
Oque patres miseri, luctus effundite mestos:
Semina depereunt; nullum expectate superstem.
Stat furor ipse malus; rubefacto a sanguine ponto
1600Influit atque rates tunc sanguinis unda reflexas:
Eminet a bandis: sunt omnia mista cruore.
Fantibus ab illis facta est victoria, postquam
Cunta fuere suis sub ensibus accumulata.
Permanet ecce set urbs sub ossidione famescens;
1605Nec datur; immo intus pro victu utuntur asellis,
Cuntaque bruta vorant: stant mensibus atque reclusi.
Esse set et licuit toto post ista Senatu:
Et surrexit ibi sensatus pauca locutus
Civibus: "ut corpus membro curatur in uno,
1610Nec medicina potest menbro conferre, set obest,
Hoc Avicenna docet menbrum precidere tali:
Corpus abiret: amo Castrum set reddere pacto".
Quot ubi verba, silet. post hec Comune ferentes
Misit ad inperium regis pro federe pacis:
1615Quam tenuere: manet pacis condictio talis:
Urbs reditura fuit prius, et post insula tota,
Civibus obsessis servato iure salutis;
Subque suo iussu villas dimictere quasdam,
Et servare fidem: sic sunt sua pacta secuti.
1620Tunc Comune suis transmisit civibus illis,
Clavibus ut reddant dimissis fantibus illam.
Qualia dum recipit, non vult parere Iohannes,
Antea post tempus quam sit sententia vite.
Sicque resignavit vultu cum mente sepulta.
1625Pluribus ammissis redeunt, nec corpore sani
Victibus ab illis, a cladibus, aere. post hec
Quot superesse fuit de civibus attumulatur.
Quare alios sileam; non est mihi causa ferendi.
Dicere de propriis licet hoc: fuit ipse Iohannis
1630Natus, et huic similis De Grancis Bartolomeus.
Quot si tanta mihi contingunt funera soli,
Quanta putentur ea que sunt tumulata per urbem!
Et pisana coors deflectitur inde reversa,
Et spoliata simul: facta est victoria Fanti:
1635Regnat Ugo, et subicit Sardos a viribus Infans.
Sicque suo cursu fluxerunt tempora multa,
Postquam tanta fuit sub Pisis insula talis:
Atque superatis a Chatalanensibus ipsis,
Insula pro bellis tandem transfertur ad illos,
1640Cum bene currebant trecentum mille viginti
Quinque set et iuntis annis, de mense decembris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: