Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 En rapidis torret omnes sol ignibus ardens,
Aret et aestivis hirsutus campus aristis:
Hic mecum, Doryla, hic mecum requiesce sub umbra.
Floribus hic pingit variis Liquentia ripas,
5Hic animos mulcet vitreae leve murmur aquai,
Hic sunt et virides pinus et mollia tempe.
Interea pascent herbas per pabula laeta
Tauri, quos noster nobis servabit Amyntas.
Tu cantabis, ego at modulabor carmen avena.
3 10Heu, Lycida, nostra efflexerunt gaudia mente,
Nec mihi pulchra magis nunc aestas laeta videtur,
Quam si humus hibernis alberet tecta pruinis.
In luctu vitam posthac trahere inque tenebris
Mens est et largos lacrimarum effundere rivos.
15Illa, heu, illa mihi tantum usque Amaryllis amata,
Cui pater Aemonius, genuit quam mater Anilla,
Aemonius dives pecudum, cui pascua centum
Balantumque greges centum per rura vagantur;
Illa Amaryllis, oves quae mecum saepe solebat
20Pascere per prata, at, cum nox induceret umbras
Terris, sueta erat illas mecum in tecta vocare,
(Heu misero mihi) nunc fato est erepta maligno.
4 Scilicet id fuerat, quod dum inter opaca rubeta
Alitibus nuper laqueos et retia tendo:
25Nescio quid streperet corvus, crocitaret et ore,
Et passim ad tumulos ululae per gramina sparsae
Complerent maestis silvas ploratibus omnes.
Cum iam nec querulae ranae per stagna silerent,
Nec solitas geminaret avis Philomela querelas,
30Sed faceret cum maesto muta silentia luctu.
5 Ad tumulos Amaryllis aves (si credimus) illas,
Ad gemitus Amaryllis aves, ad iusta vocabat;
Namque usque ipsa Amaryllis aves dilexit et usque
Dilexere Amaryllida aves, dum vita manebat.
6 35Iam memoro, volucres cum eius vestigia circum
Ludebant; illa at dextra mulcebat et ipsis
Tritica saepe manu, spargebat saepe cuminum.
7 Heu, quam blanda fuit, quam nobis cara Amaryllis!
Nunc recolo, his oculis cum illius funera vidit
40Funera prospexi, nec vitam ac aera liqui.
Ipsa "Vale - dixit - Doryla mihi care, valeto."
8 Magna quidem, magna est Doryla tibi causa querendi,
Si ipse agites animo quam Nympham immitia fata
Abstulerint; quae sueta fuit sedare querelas
45Agricolum, pacem inserere atque in rustica corda;
Tanta fuit semper nitidi reverentia vultus.
Sed tu, si quid habes, priscos quod ploret amores,
Ossa quod et cineres tantum testetur amicos:
Incipe, quandoquidem multum hoc Amaryllis amabit,
50Incipe, dum Phoebus percurrit lumine terras.
9 Immo, hos in celsi versus, quos cortice pinus
Descripsi, cum prospicerem alti saxa sepulcri,
Cantabo: flores tu sparge ad busta nitentes,
Atque super tumulum myrtis umbracula texe.
10 55En tibi cupressum teneram, muscumque virentem
Adferimus tumulumque hederis obducimus albis.
Eia, age nunc, Doryla, solemnes incipe cantus;
Incipe, dum Thyrsis viscatas arbore virgas
Detrahit et pedicas virgultis explicat altis.
11 60Quas mihi nunc caecas latebras, quae ostenditis antra
O Linquentiades Nymphae, quas panditis amnis
Ignotas partes, ubi, terrarum orbe relicto,
Ah infelix, fluvii et factus novus incola vestri
Vos comiter verso piscosis corpore lymphis?
65Nam quid ego (heu) posthac terris Amaryllide rapta
Infelix faciam? Aut quid iam miser amplius optem?
Quid sperem? Lux effugit me fulgida postquam,
Mens est in tenebris et luctu ducere vitam.
Has ego felices taedas gratosque hymenaeos
70Concelebrem? Certe hos lusus, haec gaudia laeta
Promisit Venus? Haec nostri solatia lecti?
Heu miser, has taedas, hos speratos hymenaeos
Aspicio? Sunt haec thalami solatia nostri?
Quis mihi, quis tete rapuit, formosa Amarylli?
75O nostrae spes et requies luxque unica vitae!
Quae mihi, quae te tempestas, quis fluctus ademit?
Sic raperis? Sic muta siles? Sic lumina condis?
Nec me me miserum paulum solare querentem?
O me, me tandem ferro, me absumite Nymphae
80Motenses (si qua est pietas), me perdite ferro.
Sic mihi, sic tecum optatos coniungere somnos?
Sic mihi, sic licuit tecum deducere vitam,
Aetatis primae et dulces decerpere fructus?
O quis me scythicis saxis et rupe Promethei
85Alliget? Instiget rapidas quis vulturis ungues?
Syrtibus aut mediis statuat mediave Charybdi?
Sic mihi sic raperis? Miserum sic linquis amantem?
Carior o luce et vita mihi, blanda Amarylli?
Sic raperis? Sic me solum sine corde relinquis?
90Currite, pastores, o undique currite Nymphae,
(Proh stupor) eia omnes miracula cernite amoris.
Cor Amaryllis habet nostrum, nos vivimus absque
Corde. Quis hoc umquam vidit? Quis hoc audiit umquam?
O mecum o pisces, mecum o lugete, volucres.
95Orbis honos periit: periit nam pulchra Amaryllis.
O mecum o silvae, mecum o lacrimate fluenta.
Lux mundo erepta est: erepta est namque Amaryllis.
O mecum o pecudes, mecum o vos flete feraeque.
Sol obiit, fuscis terras nox occupat umbris.
100Naiades o mecum, mecum o lugete Napaeae.
Et plangant mecum Panes Faunique bicornes.
Vos, o vos Dryades, mecum geminate querelas.
Ah dolor, ah gemitus. Vitae, eheu, gaudia nostrae
Ruperunt, quae te fata absumpsere, Amarylli.
105O mecum o coryli, mecum o plorate myricae,
Cortice quae illius servatis nomina vestro.
Et plangat pastor maerens et plangat arator;
Extinctamque Amaryllida ager deploret et hortus,
Et deserta domus, deserti et compita ruris.
110Ah dolor, ah lacrymae! Quis te, formosa Amarylli,
Eripuit clausitque aeterno lumina somno?
O me, me tandem ferro, me perdite, Nymphae
Motenses (si qua est pietas), me absumite ferro.
Cur non crudeles terras, crudelia dicam
115Astra miser, me crudelem, quod iam amplius orbe
Vitam agitem, tecum tandem nec lumina condam?
Te sequor, o Amarylli, expecta, Amarylli, sequentem.
Arescant herbae et mihi olus iam deneget hortus.
Non olus o mihi, non quae tondeat alba Amaryllis.
120Ah, pereant pisces, omnes pereantque volucres.
Non o non volucres capiat quae mecum Amaryllis.
Squalescant fruges, segetes agrique negarint.
Non o non segetes quae ventilet alba Amaryllis.
Non mulctralia dent lac, aut pomaria fructus.
125Non o non fructus comedat quae mecum Amaryllis.
Non dent fetum armenta, negent viridaria flores.
Non o non flores quae colligat alba Amaryllis.
Dispereant fontes, arescant fluminis undae.
Non o non undas mihi quae hauriat alba Amaryllis.
130Gignat apis non mella, ferat non pampinus uvas.
Non o non uvas mihi quae exprimat alma Amaryllis.
Ah, moriantur oves, nullas dent vellera lanas.
Non o non lanas mihi quae neat alba Amaryllis.
Omnia deficiant et totus concidat orbis.
135Non o non orbem quae habitet mecum alma Amaryllis.
Sic te, sic, heu, te amisi, mea vita, meum cor?
Crudeles mage sunt Parcae an deus improbus ille,
Qui te, qui iussit fulgentes claudere ocellos?
Improbus ille deus, crudeles vos quoque Parcae.
140Nusquam igitur, nusquam terrarum te amplius, eheu,
Carior o vita, aspiciam, formosa Amarylli?
O mecum, o violae, mecum o plorate ligustra.
Flores mecum omnes lacriment iungantque querelas,
Addere nec cessent querulae suspiria frondes.
145Triste fleant Amaryllida aves, Amaryllida montes
Responsent, Amaryllida agri, atque Amaryllida silvae,
Murmuraque ipsa sonent Amaryllida, et antra resultent
Flebilibus numeris, iterentque Amaryllida saxa;
Ad gemitum colles veniant, Amaryllida valles,
150Speluncae referant Amaryllida, flebilis Echo
Semper "Io Amaryllida, io Amaryllida" clamet.
Nunc recolo infelix, cum saepe armenta solebas
Ducere mecum una in saltus vallesque repostas,
Dum curru oceani Phoebus se tolleret undis.
155Ah, quoties una laqueis viscoque volucres
Cepimus! ah, quoties una cantavimus, ambo et
Viximus usque velut gemini sine lite columbi!
Tunc mihi, tunc teneras nudabas blanda papillas.
Oscula tunc tibi ego et mihi tu oscula mutua labris
160Iungebas, nostro et nectebas brachia collo.
O, quoties mecum armenta intra tecta vocabas,
Cum nox obscuris terras obduceret umbris!
O, quoties capras et oves mulgere solebas
Et tua candenti tunc brachia lacte madebant!
165Candidiora albo sed brachia lacte videbam.
Sed quid ego haec refero? Crescunt referendo dolores.
Quae nos, quae miseri tibi solvimus, accipe iusta.
Hos flores, Amarylli, tibi atque haec serta paramus.
Nec non perpetui monimenta ac pignora amoris
170Hos gemitus Amarylli tibi lacrimasque vovemus.
Nos tibi, nos septem niveo splendentia saxo
Aras ponemus, septem de more quotannis
Hirsutos hircos, septem mactabimus agnos,
Floribus ac variis tumulum sertisque tegemus,
175Atque incisa gerent tua cortice nomina trunci.
Constituent omnes tibi certis sacra diebus
Pastores, veluti Pani Faunisque Palique.
Hic Nymphae nectent choreas rurisque coloni
Contendent cursu et nudabunt membra palaestris.
180Quinetiam Uranius dulci cantabit avena
CArmina, quae solitus quondam Syncerus amoenis
Sebethi canere in ripis, dum vimine nassas
Sarciebat, tenui et nectebat arundine linum.
Sed tu, seu sedes habitas fulgentis Olympi
185Sub pedibus nubes atque aurea sidera spectans,
Seu silvas colis Elysias interque beatos
Concelebras choreas manes (ubi murmure rivi
Dulcisono currunt, volucres atque aera mulcent
Concentu vario) atque legis per gramina flores,
190Aspice nos et mitis ades. Tu numen amicum
Semper eris, felix semper pastoribus omen.
Interea hoc socii tumulo superaddite carmen,
Carmen, quod, volucres dum fallit, perlegat auceps,
Perlegat et lacrimans suspiria pectore fundat:
195"Qui transis, genua inclina, et venerare sepulcrum.
Orbis honos Amaryllis ego, usque ad sidera nota."
12 Dulce tui resonant gemitus, tua carmina dulce
O Doryla: mihi nec malim sentire querelas,
Quas geminat quercus maerens Philomela sub umbra,
200Dum raptos queritur natos, crudelis arator
Quos nido implumes servans detraxit ab alto.
At tu: sic varias volucres dum fallere tentas,
Plurima avis visco captetur; proxima Gerde
Sic ferat incautos turdos pavidasque columbas.
205Quandoquidem nondum vesper consurgit Olympo,
Eia itera rursus cantus, Doryla, incipe rursus,
Et colles questus geminent atque antra querelas:
Permulcet carmen geminatum suavius aures.
13 Ne, Lycida, miserum cogas renovare dolorem.
210Dum questus canto, infelix, nova cura recursat.
Sat lacrimis maduere genae. Dolor anxius, eheu,
Me pene extinxit. Sentin singultibus imum
Ut quatiat pectus, me et iam vox deserit aegra.
Sed, quoniam socii expectant per gramina passim,
215Nunc age, iam surgamus. Ego haec ad busta manebo:
Ipsos tu invise; armenta est nam ducere tempus
Et pecudes tecta ad solita, ad praesepia nota.
Furtibus est rabidum nox opportuna luporum.

1 egloga cui nomen Amaryllis

2 Lycidas

3 Dorylas

4 Lycidas

5 Dorylas

6 Lycidas

7 Dorylas

8 Lycidas

9 Dorylas

10 Lycidas

11 Dorylas

12 Lycidas

13 Dorylas

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: