Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Mopse, sacerdotem magna quem voce ciebas
Adventare ferunt divos et sacra ferentem;
Sed mihi fare, precor, quis tanta pericula menti
Intulit, ut tuguri vocites sub tegmine taurum,
5Ut genus indocile et vitiorum turbine plenum
Optaris castos dudum adventare penates?
Crede mihi, limen si trux contingat adulter,
Confringet gnatam. Nulli scelus ille pepercit,
Non senibus maribusque simul, trahit ille nefandum
10In scelus omne genus, nihil aspernatur amoris,
Advolvetque tuae splendentia cornua fronti.
Ille meam dudum voluit violare sororem;
Abnuit ipsa, tamen sed basia multa protervus
Abstulit, et collum posuit sua brachia circum.
3 15O Choridon, nescis quae me mala numina vexent,
Quae mihi bella gerant, quae me sine pace lacessant.
Nam Venus, agricolis semper contraria fessis,
Quae Cererem Bacchumque suum quaeque otia poscit,
Adversata mihi est: gnatam prius illa peremit
20Quam nec menbrosus posset lacerare sacerdos,
Nec taurus, nec si tauro membrosior urnus.
Cur tamen ista loquar? Paucis, adverte, docebo.
Bis sex gnata dies bis sex compexerat annos,
Coepit Corsino nimium formosa videri;
25Hanc tum per silvas per pascua laeta secutus
Connubio thedisque ciet, cunctosque precatur
Suppliciter divos thalamumque facesque pararent.
Nil gnata invito fuerat factura parente;
Arcessor, qualisque mihi sententia poscor:
30"Immatura nimis - dixi - mea nata videtur,
Sit lasciva licet, celebri quoque tempora fronde
Cingat, et ad sistri moveat sua corpora cantus.
Nam pater ipse gravis, cana gravitate verendus,
Dicebat partus tria post septennia primos
35Maturos, quos si ante forent, properasse ferebat
Ignavum tenuique ex illis corpore nasci."
Corsinum placuisse tamen, generumque probare,
Quod mulgeret oves quoque lac componere norit,
Et cornu cantare gravi, quod fistula collum
40Ornarit, saltuque potens coestuque vocetur.
Instabant multi foedus thedasque probantes;
Ipse reluctabar. Cum nos mea nata loquentes
Audiret: "Desiste, pater, nec congere causas! "
Exclamat: (suadet nova res quod tempora nollent)
45"Passa sui vulnus quantumque ea tela valerent
Cognovi: numquamque mihi suspiria numquam
Ingessere aliquos nisi dulces bella dolores! "
Dixit, et ingenti risit plebs stulta cachinno.
Intimui, gnatamque sequor fustemque paratam
50Accipio, et quatio repetito vulnere tergum,
Exclamans, fateor, fugientis verbera natae:
Agricolae instigant, augent quoque vocibus iras.
Heu mihi, nympha gravi nimium quassata bacillo
Insidet; ab paleis vix percita reddere vocem
55Nata potest, gelidique ruunt de fronte liquores,
Nec verbum nisi pressa facit, mortique paratur
Victima. Sic nosti repetat cur tecta sacerdos.
4 Mopse, equidem si via medicamina pulchra docebo,
Quo valeas facili natam revocare paratu!
60Da paleae flammas; si forte incendia suffert
Da stipulam stipitesque foco, da vulnera natae,
Pelle sacerdotem, Vulcano crede potenti,
Ablatam natae revocet deus ille salutem!
At nefas, quondam cum noctu ad templa cucurrit
65Ipsa Tonola gravi nimium tentigine victa
Dumque sacerdotis thalamum sic nuda subisset
Explessetque iocos, petiit male sana penates,
Ebria vel vino Veneris vel victa labore
Incidit in fontem, longosque ibi sola sopores
70Duxit, et a multis clunes madefacta reperta est.
Pelle sacerdotem tectis si sanus haberi
Mopse, cupis, si visque thori servare pudorem.
5 Parebo, Choridon, donec mihi vita supersit.
Ferte focum, pueri, redeatque ad templa sacerdos!

1 de incontinentia

2 Choridon

3 Mopsus

4 Choridon

5 Mopsus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: