Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Sforcia, quo properas?
3 Abeo.
4 Quur deseris urbem?
5 Seruandi quoniam. Spes mihi nulla fuit.
6 Aurum ubi congestum est: et tam pretiosa supellex?
Haec quoque num pariter deseruisse potes?
7 5Pars mecum est maior: ferturque in Caesaris oram:
Militibus pars est arce relicta meis:
8 Hei mihi: tun pauidus tam tutam deseris arcem:
Tutius ingenti qua sit in orbe nihil?
9 Nil tutum est: mihi crede: uiro sua facta putanti
10Laesit ubi innumeros: promeruitque parum.
10 Quid facturus abis? quam spem tua corda uolutant?
An profugum uacuos ducere quaeso Dies?
11 Cognatas acies: et Caesaris arma requiram:
Teutonas in Gallos hadriacosque ciens:
15Threicios iterum Venetis oppono maniplos.
Nil erit: obsessa quaerere classe moram.
Bentiuolos arnique duces: socerumque mouebo.
Rex dabit et nobis Parthenopeus opem.
12 Magna refers: sed quae cum Caesare considet uxor:
20Non germana tui cara nepotis erat
Iam durum quem fama uolans: te autore peremptum:
Fratris et hanc obitu dedoluisse tulit?
Sit modo sumendi poenas oblata facultas:
Non ne tibi: et rebus uix erit aequa tuis?
25Audierit quum te pulsum rex thracius: heus tu
Arma: uiros: acies: non neget: atque rates?
Non sic: maeoniis: Alcidae: ac parthenopei
Viribus: atque omni destitueris ope?
Stant: ubi opes crescunt caelumque arridet: amici.
30Sed cum fortuna debiliore cadunt.
13 Quid superest igitur? nam me tua dicta retrorsum:
Susceptoque iubent calle referre pedem.
14 Iam tuus id daemon: quem dudum pronus adoras
Debuit haud falsis admonuisse notis.
35Caetera nam pellax: ubi prorsus ad ultima uentum est:
Quae cupit obstrictis commemorare solet.
Nonne uel aerii. scopuloso uertice montis
Te dare praecipitem corpora iussit adhuc?
Vel laqueo tantos uitae finire labores?
40Subdere uel rapidis impia membra focis?
Aut gladio tentare uiam: plutonis ut hospes
Protinus: ac stygii sis noua praeda canis?
Hoc etenim dempto: nihil hunc suasisse putarim:
Quando aliter comites non iuuat ille suos.
15 45O Mens caeca hominum: simulatae gloria laudi:
Atque huius nostri quam grauis orbis honor:
Quam breuis et fragilis: uanaeque simillimus umbrae:
Vt trahit humanum sub sua iura genus
En ego: quo lygurum nuper mihi sceptra pararem:
50Iret ad aetherios et mea fama polos:
Quos demens astus: quae non commenta redegi
In numerum? quae non retia disposui?
Ingenio: uirtute: animis: prece: mortibus: auro:
Fraudibus: exilio: proditione: minis:
55Vota tuli: lato imperio regnoque potitus
Arbitrio uersa est machina tota meo.
Per me parthenopes regem: rex gallicus olim
Sustulit. et per me cessit ab Italia,
Et Venetis per me iunxerunt foedera pisae:
60Mouere in Pisas bellaque maeonii:
In uenetos rursum tutantes foedere pisas
Teutonicum moui: threiciumque Duces.
Proh dolor: innumeras armarat uterque phalanges:
Is terris: terris: iste: sed: et pelago.
65Iamque meo demens agitaram corde triumphos:
Quos athesis captus: Meduacusque darent.
Sed nihil est: hominum quicquid mens concipit alta:
Propiciis quotiens negligit ire deis.
Iuppiter est caeli dominus: telluris et undae:
70Quae non credideram: iam mihi nota patent:
Gallica pro Venetis: rabies in bella coactum
Robur ad extremo protulit oceano.
Tum Veneti in superos nimium deuota propago:
Et quibus ex omni numina parte fauent:
75Tam pelago horrendam classem imposuere furenti:
Totque acies terris instituere ducum:
Prorsus ut auxilio fuerim defertus utroque:
Cogar et externam quaerere moestus opem.
Credat et haec aliquis? sed quur non omnia credat?
80Credibile est: fieri quicquid in orbe potest.
Nemo igitur caelo non tela potentia tandem
Horreat: et uoti non domet ora sui.
Exemploque mei quo se sciet altius ire
Hoc petere in casus inferiora sciat.
16 85Aequa mones: sed te qua nam extricare putasti
His precor ac tantis Sforcia posse malis?
17 Pendet adhuc mens aegra suis perculsa ruinis.
Quicquid erit: mors est incutienda mihi
18 Mors tibi? ne facias. stultum hoc censebitur: uti
90Munere carnificis: iudicis: atque rei.
19 Consule quid faciam: postquam sententia nostra
Displicet: inuento me grauiore leua.
20 Iuppiter omnipotens iusti seruator et aequi
Iusticiam summa cum pietate facit.
95Nec quotiens peccant homines: stridentia mittit
Fulmina: quo subita crimina morte luant:
Sed semel ac decies laesus: peccata remittit:
Dum pateat tremulos poenituisse reos.
Nec decies tantum: sed et omni tempore mitis
100Non humiles patitur destituisse preces.
Huic igitur (quamquam pollutus sanguine multo:
Luxibus implicitus: foedus auaritia):
Ad coelum erecto uultu: lachrymisque profusis:
Cum gemitu uoces pectore funde pias.
105Exige: tot scelerum uitae tam turpiter actae
Deleat ut turpes: excutiatque notas.
Tum pete in exesis incuruum rupibus antrum
Quo nisi consuescant delituisse ferae.
Hic tu quae superant traducas pauca senectae
110Tempora: sint glandes: cornaque et herba cibus.
Forsitan hoc pacto quam tu nunc perdere quaeris
Elysios inter uita futura tibi est.

1 Poeta et Sforcia

2 Poeta

3 Sforcia

4 Poeta

5 Sforcia

6 Poeta

7 Sforcia

8 Poeta

9 Sforcia

10 Poeta

11 Sforcia

12 Poeta

13 Sforcia

14 Poeta

15 Sforcia

16 Poeta

17 Sforcia

18 Poeta

19 Sforcia

20 Poeta

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: