Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. elegia

Anser edax, clamose, quid, o, clangore protervo
Ad dominam nobis, improbe, claudis iter?
An tu, Tarpeiae quondam custodia rupis,
Instare armatos forte putas Senonas?
5Non ego, barbaricus romani nominis hostis,
In Capitolinum molior arma Iovem;
Sed foribus dominae obnixus noctem moror unam,
Quam modo sopito est pacta puella viro.
Tu tamen ingratis clamoribus improbus instas,
10Et retegis sanctae dulcia furta Deae;
Furta, quibus non nocturni magis orgia Bacchi,
Non celanda almae sacra reor Cereris.
Quid prodest mea quod custodes docta puella
Nuper diversos egerit usque canes,
15Ne possent longe strepitum venientis amici
Noscere, et invisa prodere voce pedes,
Si tu pro canibus nobis convicia dicis,
Et procul a caro limine abesse iubes?
Sic ego crediderim rictu latrasse trifauci
20Aegiden contra atque Amphitryoniaden,
Quem perhibent triplici post vinctum membra catena
Spectare invitum sidera nostra canem.
Ille quidem meritas solvit pro crimine poenas,
Dignaque crudelis supplicia invidiae;
25At non humanas potuit Proserpina taedas
Atque ad mortales laeta venire toros,
Taeda nempe magis mortali laeta toroque,
Quam Ditis magno nobilis imperio.
Ah virgo infelix, carae surrepta parenti
30Ut coleres tristes et sine sole domos;
Ut nigri fieres coniux formosa mariti,
Heu nimis indigno tradita coniugio!
At nos quid miseri tantum turbamus amantes,
Cur hostes canibus anseribusque sumus?
35Cur tantum natura illis concessit odoris,
Quod magis in saevas debuit esse feras?
Parce, precor, volucer pulcherrime, vocibus istis,
Et dulces potius mi fave ad insidias;
Queis possim cupidae tectis succedere amicae,
40Et fessa in molli membra fovere sinu.
Sic tua nobilium fugiant praecordia cenas,
Et tua perpetuo sit satura ingluvies;
Sic, ubi Thestiadis meditatur furta puellae,
Iuppiter in pluma se tegat usque tua.


2. epigramma

Tibia, quae niveae labris inflata puellae
Dulcem nectareo sugis ab ore animam,
Quid mirum si tam suavi feris aethera cantu?
Illa tui est auctor carminis, illa soni.
5Illius e divino effunditur halitus ore,
A quo vox omnis vitaque ducta tua est.
Huius ego aetherei partem si nectaris unam
Haurirem, roseis pendulus e labiis,
Non mea tam saevae popularent pectora flammae:
10Illa foret nostris ignibus aura levis.


3. votum

Servasti semel incolumem, sanctissima Virgo,
Et per te dulcis reddita vita mihi est,
Arida cum miseros febris depasceret artus
Exsangues macie depopulata genas.
5Mox etiam pellis dirae contagia pestis,
Qua prope contacta saucius occideram,
Ausonias olim cum debacchata per oras
Venisset nostram conscelerare domum.
Servati toties, vilem tibi, Diva, tabellam
10Pro magnis votam reddimus officiis.


4. Amyntas

Sederat argutae pastor Meliboeus ad umbram
Ilicis, et medio pecudes collegerat aestu;
Dumque simul pecus omne coactum forte iaceret,
Et leviter summas tantum decerperet herbas,
5Ipse, cava maestum modulatus arundine carmen,
Dum canit indignos Lycidae pastoris amores,
Nequicquam et sparsas per inhospita rura querelas
In numerum referebat, eum nemora avia circum
Collesque fluviique et tutis antra latebris
10Audivere; sonant etiam nunc carmine sylvae:
"Dicite, vos nymphae nemorum, vos dicite nymphae,
Et vidistis enim divae et meminisse potestis,
Quos saltus, quos non implevit vocibus agros
Infelix Lycidas, lento dum indulget amori,
15Dum queritur, dum te crudelem dicit Amynta?
Namque ferunt, pueri Lycidas incensus ut olim
Ignibus, haec circum miseris loca questibus implens
Errarit, tristique animum saturarit amore.
Non illi pecudes curae, non ruris amoeni
20Cultus erat; densis horrebant sentibus arva,
Et neglecta situ nequicquam armenta iacebant.
Ipse puer viridi tum primum aetate iuventae,
Muneribusque potens domini, non fletibus ullis,
Non precibus maesti poterat miserescere amantis:
25Ergo amens desiderio languebat inani,
Nec iam quod speraret habebat perditus ultra.
Illum adeo Dryades, illum videre dolentem
Naides, et flevere diu, flevere bubulci,
Flevit et ipse pater nimium formosus Apollo.
30Venit Amor, longum pertaesus corde dolorem:
Ecquis erit modus, Lycida, tibi vulneris? inquit:
Non lacrymis saturatur amor, non frondibus haedi,
Non levibus segetes zephyris, non imbribus agri.
Ille autem: Quid enim crudelibus, improbe, verbis
35Prosequeris Lycidam, et morienti sedulus instas?
Non tibi cum Superis, tunc cum me, saeve, petisti,
Res fuit, aut gravioris opus fuit impete teli.
Sic ovibus lupus insidias, sic mollibus agnis
Instruit; haud tauris concurrere fortibus audet.
40Unum adeo, mihi quod suprema in morte loquendum
Restat, habe; et memori pastores mente tenento.
Tempus erit fors, cum Lycidae morientis egebunt
Pastores; nec erit nostrae tibi gloria mortis.
O nemora, o colles, o nostri plena laboris
45Arva valete, valete et vos armenta gregesque.
Vester ego Lycidas, quondam non ultimus inter
Arcadas, intereo; tu funeris auctor Amynta es.
Dixit, et incubuit viridanti protinus herbae
Fessus: eum Nymphae Cyllenides exceperunt
50Pallentem, inque humeros flexa cervice labantem.
Olli tergeminae nerant iam stamina Parcae,
Iam medium stygiis Proserpina merserat undis
Dilectum Musis caput et pastoribus aeque.
Non illi quisquam cantu se contulit olim,
55Non iaculo pedibusve bonus, non arte palestrae.
Testes vos sylvae, vos, o vaga flumina, testes,
Quantum Amor et tristis Lycidae mors abstulit agris.
At casu concussae animum morientis amici,
Septem illum luces totidemque ex ordine noctes
60Ad tumulum prope Parthenium et Sperchiadas undas
Naides ingemuere, tuleruntque annua dona
Florentes violas et puri pocula lactis,
Et dixere: Amor, o Lycida, tibi causa sepulchri est.
Iam vos, o quicumque gregum per summa Lycaei
65Custodes, vitate, malum vitate furorem;
Nempe furor vobis Amor, et crudele venenum est.
Pestis Amor pecudum; et caecus dolor ille iuvencas
In furias agit, ille truces in vulnera tauros,
Et macie pecus omne peremptum conficit aegra".
70Haec memini in sylvis Meliboeum forte canentem
Non semel, et querulis mulcentem versibus auras,
Donec eum occiduo propior iam vesper olympo
Admonuit gregis, et serae decedere nocti.


5. elegia de puero peste aegrotante

Ergo te, miserande puer, fata improba, fata
Impia, fata meis invida deliciis,
Eripuere? meisque oculis tua tristia cernam
Funera, et infelix ipse superstes ero?
5Et potero infelix tantum spectare dolorem,
Et non in lacrymas ire et in exitium?
Ergo me miserum illa eadem fata improba, fata
Impia, fata meis invida deliciis,
Servavere, tuis superessem ingratus ut annis,
10Et desiderio conficerer misero?
Ut te crudeli consumptum peste viderem,
Et ferrem tristes munera ad exsequias?
Te ne rogo positum sine me, mea vita, videbo,
Nec me eadem absumptum flamma inimica feret?
15Haud ita mi suadebit amor pietasque dolorque;
Namque simul tecum me illa perire iubent.
Scilicet hoc scelus admissum purgabimus in te,
Quod tibi supremo in tempore defuimus;
Quod, nimium vitae memores stultique timoris,
20Debita amicitiae clausimus officia.
Et puto, care puer, sensisti; et saepe timentem
Incusasti: o mi quae satis hiscat humus?
O mihi quae veniant pro tali praemia culpa
Digna? meum veniant in mala cuncta caput.
25Non ego suppliciis exponi perfidus ultra
Deprecor; aut vitae deprecor exitium,
Quae mihi te vivo ut fuerat gratissima quondam,
Nunc eadem exstincto tristis et aspera erit.
Pestis iniqua, proterva, incommoda, pessima pestis,
30Pestis avara, bonorum omnium acerba cinis,
Tu ne mei pueri vultus inimica nitentes
Ausa es pallidulis commaculare notis?
Agnovi certe vitiati signa coloris,
Obscuras gemini luminis esse faces,
35Et tamen ignarus causas meditabar inanes:
Non erat ad tantum mens bene docta malum.
Tu ne etiam scelus hoc, morienti ingratus abessem,
Tu potuisti, essem ut immemor, efficere?
O Di, quale malum terris in peste dedistis!
40An ne aliud fors crudelius aut gravius?
Qua natos patres, nati fugere parentes,
Coniugiique manet non bene firma fides;
Ipsa sibi est odio natura et se fugit ipsam,
Cessat et humanae foedus amicitiae.
45Quin etiam in sacros pestis mala saevit amantes,
Et quoque nescio quid pessima iuris habet.
Illa modo nimium vitae me fecit avarum,
Et memorem pueri non satis esse mei.
Tu potuisti, inimica, incommoda, pessima pestis,
50In tam coniunctas ferre manus animas?
Ergo qui omnia vincis Amor, cui caetera parent,
Unum non potes hoc perdomuisse malum?
At poteram domuisse ego perditus: una voluntas
Defuit; una, puer, culpa putanda mea est.
55Debueram tecum stratis iacuisse sub isdem,
Et conferre tuis oribus ora mea;
His etiam saevo de vulnere dira venena
Exhaurire, et tecum inde perire simul.
Non ego nunc furiis agitari nempe viderer,
60Attonitusque umbras effugere ante tuas.
O quibus iratos placem pro crimine manes
Suppliciis, proque impietate mea?
Non mea multiplices veniant si in crimina mortes,
Crimina multiplici morte queam luere.
65Parce puer, quaeso, atque ulcisci desine amantem:
Non decet a cinere et funere saevitia.
Sic tua non onerosa cubet super ossa sepulti,
Et tibi perpetuo florida vernet humus.


6. de sanitate eiusdem pueri

Gaudete, o lepidi mei sodales,
Victori optime, tuque Carnesecca,
Et profundite tota gaudiorum
Semina interioribus medullis,
5Risu et murmure et omnibus cachinnis.
Gaudete et reliqui mei sodales
Quos gaudere bonis decet sodalis:
Meus nam puer ille convalescit,
Ille, inquam, puer, ille convalescit
10Cui nos carmina maesta dixeramus
Nuper, quem mala febris occuparat
Et contagia pestilentiarum;
Ille, inquam, e manibus tenebricosis
Orci et pallidulis nimis tenebris
15Vitae ad lumina restitutus almae est.
Gaudete, o lepidi mei sodales,
Quos gaudere bonis decet sodalis.


7. elegia

Ergo ego transactos intempestivus amores
Cogor ab ingratis trudere numinibus,
In me mutato quae nunc livore feruntur,
Et dant rivali vota secunda meo,
5Quod male custodi veniens alienus abactor
Abstulerit praedae gaudia longa mihi?
Et modo, cum nulla est nostro medicina furori,
Nitimur haec studio fundere verba levi.
At primum iratus longe siet ille Cupido,
10Et si quod nostri numen amoris erat,
Quos indoctus adhuc nulla miser arte fefelli,
Dum staret medio tuta carina mari.
Ah nimium tuta peragebam tempora mente!
Ah quantum nocuit nil timuisse mihi!
15Qualis Threicio pastor securus in Haemo
Compositum nullo claudit ab orbe gregem,
Perque vias patitur nulla cum lege vagari,
Nec vigilat, nuda sed requiescit humo;
Dumque tenet turpis titubantia lumina somnus,
20Infestus medias irruit hostis oves;
Sic mea quisque videns in amore pericula discat
Semper sollicitis vivere luminibus.
Nil adeo tutum est quod, si patientia praestet,
Seu vi non possit, seu magis arte capi.


8. votum

Hanc quam cernitis, hospites, tabellam
Scriptam carmine non sat erudito,
Olim cum mihi forte febris esset,
Et lecto miser usque decubarem
5Confectus macie periculosa,
Vovi scilicet, integrae saluti
Olim si modo restitutus essem,
Votum solvere Virgini parenti
Spectandum omnibus, omnibus legendum.
10Hanc tu nunc superi potens Olympi
Regnatrix, hominis parens Deique,
Virgo, quam celebri vocatione
Praedicant modo febrium potentem,
Hanc, inquam, tibi quidquid est tabellae,
15Scriptam carmine non sat erudito,
Pro voto face redditam precamur.


9. angelo divitio

Ergo ego te, ante alios unum quem semper amavi,
Unum quem petii toto animo atque anima,
Cui mea devotis mens dedita sensibus uni
Iampridem a teneris serviit unguiculis,
5Cogor in extremas abiturus linquere terras,
Et triste infelix mittor in exsilium?
Nec tamen id merui; nisi amor facit ipse nocentem
Et titulus culpae est perdite amasse meae.
Odissem! hinc certi sceleris, puto, praemia ferrem,
10Nec caris miser avellerer ex oculis.
Ibo equidem quocumque ferent tua iussa, libensque,
Ut placeam, caris auferar ex oculis.
Perpetiar quicquid crudele et quicquid acerbum est:
Sed certe vestra est haec amor invidia.


10. angelo divitio

Si qua fides usquam mortalibus, Angele, habenda est
Pro pietate animi et moribus ingenuis,
Dum sibi conscia mens nihil aut fecisse maligne
Aut dixisse ullo in tempore se meminit,
5Sed sanctam coluisse fidem, sed foedera sancta
Servasse, et sanctas semper amicitias;
Debetur certe nobis haec plurima apud te
Pro pietate animi et moribus ingenuis.
Nam quod perditus ante malo flagraverim amore,
10Et fuerim toto infamia nota foro,
Pro quo te caruisse, diuque ingratus abesse
Debueram, et tristes extimuisse minas,
Crede mihi, fuit id fortunae crimen iniquae,
Non morum aut animi non satis ingenui;
15Fortunae omnipotentis, apertum in corpora nostra
Inque animos late quae gerit imperium,
Mergens fortia colla profundo vortice amoris,
Et torquens caecis corda cupidinibus.
Quae licet oblitumque hominum oblitumque Deorum
20Extremam prorsus me ingerit in rabiem,
Nulla tamen rabies fuit aut vis effera tanti,
Quae tete nostro avelleret ex animo;
Te quem longus amor media in praecordia fixum
Iussit in aeternos usque manere dies;
25Cuius amorem nulla iniuria temporis unquam
Aut hominum nostro e pectore dissoluet,
Quidquid erit posthac, quaecumque hominumque Deumque
Fortunaeve in me dictaque factaque sint.
Quare si hactenus insano labefactus amore
30Admisisse in te noxam aliquam potui,
Pro qua te caruisse, diuque ingratus abesse
Debuerim, et tristes extimuisse minas,
Ignosces; etenim post longa incommoda, longa
Supplicia et longi dedecus exsilii,
35Denique post demptam per saeva piacula labem,
Si qua erat, irarum desinere usque decet;
Et mihi reddere te, et vivacem exstinguere curam,
Quae pectus tristi torquet amaritie;
Ne forte Adriacas si unquam vesanus in undas
40Deferar, heu vestris naufragus ex oculis,
Aut terra ignota iaceam neglectus, et exsul,
Et matutinis praeda data alitibus,
Dicaris miserae mortis tu causa fuisse,
Et tua sit nostri funeris invidia.


11. de Elyce

Quid me istis, Elyce, enecas ocellis
Istis improbulis et ebriosis,
Istis improbulis ocellulis, qui
Ignem mi iaculantur in medullas,
5Qui me urunt penitus medullitusque,
Et caecos animo movent furores?
Nimirum furor est mihi impetusque
In istos gravis involare ocellos,
Istos improbulos et ebriosos
10Qui ignem mi iaculantur in medullas,
Istos prendere mordicus, meumque
Inde exsugere dentibus venenum.
Nam quid est aliud nisi venenum
Ossa quod labefacta percucurrit,
15Quod me urit penitus medullitusque
Ab istis, Elyce, improbis ocellis?
Quare ne rabies furorque vecors
In tantum me adigat scelus furentem
Quod me urit penitus medollitusque
20Ut istos violem improbos ocellos,
Ne me istis, Elyce, eneces ocellis.


12. auctoris tumulus

Postquam semel Bibiena in lucem hunc extulit
Quem nominavit aetas acta Bernium,
Iactatus inde semper et trusus undique
Vixit, diu quam vixit, aegre ac duriter:
5Functus, quietis hoc demum vix attigit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: