Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Naturae omniparentis amor, causasque videndi
Occultas rerum nobis innata cupido
Aonios iterum fontes haurire, iugisque
Parnasi umbriferis iterum consistere suadet.
5Musa redi, citharamque refer; nunc diuite vena,
Nunc opus ingenio est, et doctae munere vocis.
Non leuia hic tractanda. Libet specularier omnem
Naturae faciem, totumque euoluere mundum.
Principio quicquid fuit aut est aut erit unquam,
10Dicitur ens. Quippe hoc complectitur omnia nomen.
Sed rerum, quascumque Dei sapientia finxit,
Quaedam funguntur vita sine corpore; quaedam
Aut sunt expertes vitae aut in corpore viuunt.
De primis liber iste nihil, sed proximus olim
15Tractabit; nunc de reliquis, mea Musa, canamus.
Mundanae molis loca summa atque extima coelum
Immensis ambit spatiis, motuque perenni
Circuiens intra sese facta omnia claudit.
Quinque secant ipsum Zonae; sed quaelibet harum
20Est habitata suis nihilo prohibente colonis.
Nam neque Diis frigus, neque torrens officit aestus.
Talia conueniunt terris. Sacer aether ab omni
Semper abest glacie, nulloque incenditur igni,
Qui licet assidue circumuoluatur, ibidem
25Permanet, et nunquam prima de sede recedit.
Namque duos inter stabiles fixosque locatus
Diuina ratione polos, retinetur ab illis;
Quorum alter nobis apparet semper, et ambas
Aspicit oceanoque procul circumuehit arctos;
30Alter sub terris aduersa in parte moratur,
Antipodumque oculis nocturna luce videtur.
Hanc vero aetheream molem dicuntur ab ortu
Occasum versus parili distinguere tractu
Tot cycli quot sunt Zonae. Qui proximus Arcto est
35Arcticus est dictus; post hunc est circulus ille,
Qui medium Cancrum secat, et decedere solem
Paulatim a nobis cogit retroque reuerti.
Hunc alius sequitur, medium qui diuidit orbem,
Atque dies nitidos obscuris noctibus aequat.
40Non procul hinc alius medium scindit Capricornum,
Vltra quem prodire nequit, rursusque redire
Incipit ad nostras paulatim Cynthius oras.
Postremus vero cyclus, qui proximus austro est,
Vt polus oppositus nostro, sic ipse vocatur.
45Vltra haec segmenta obliquus quoque circulus alto
Signatur coelo, per quem pulcerrimus it Sol,
Bissenis complens obeuntem mensibus annum.
Lacteus est etiam cyclus, qui Tyndaridarum
Genus secat, caudamque Nepae, tropicos quoque binos,
50Obliquamque viam solis, medium simul arcum
Arcitenentis, item Centauri crura, Aquilamque,
Nec non Aurigam, Cycnumque et Persea tangit,
Suntque paralleli cycli; sic nomine dicunt
Hos Graeci; motuque suo Sol efficit unum,
55Quaque die occasum repetens, ortumque relinquens.
Insuper esse duos Coluros dicitur; alter
Solstitia ostendens Cancrum secat et Capricornum,
Percurrens utrumque polum; sed diuidit alter
Phryxaeam pecudem et Chelas. Hic tempora monstrat,
60Sunt quibus aequales et luci et noctibus orae.
Vltra hos sunt cycli multi variique secantes
Hinc atque hinc utrumque polum; mediaeque diei
Nomen habent, nostrumque caput super ingrediuntur.
Circulus est etiam quidam, qui fertur Horizon;
65Diuidit hic sphaeram mediam, nostrumque videre
Terminat; unde vocant hoc illum nomine Graii.
Praeterea in multos coelum distinguitur orbes,
Suntque nouem; quorum summus, quod mobile primum
Dicitur, extremis voluens decedit ab Indis,
70Hispanos Maurosque petens, spatioque diurno
Complet iter, nec non rapidus coelestia secum
Corpora cuncta trahit, nullo spectabilis astro.
At reliqui oppositis voluuntur motibus orbes
Et Gangem versus currunt a Gadibus. Horum
75Maximus innumeris stellis est lucidus atque
Curriculo annorum centum vix perficit unum
Ipse gradum. Iuxta hunc Saturni sphaera locatur
Inferius, triginta annis haec tota mouetur.
Iuppiter huic substat totusque reuoluitur annis
80Bissex. Hunc sequitur Mauors annisque duobus
Vertitur in gyrum. Post hunc Sol ipse trecentis
Sexaginta (velut dicunt) et quinque diebus,
Adde his sex horas, totum pertransit olympum.
Post Solem inferius Veneris rota voluitur et se
85Circumfert, quam Sol septemque decemque diebus
Ocyus. Ast huic Mercurii subuoluitur astrum;
Quod Venerem superat cursu citiusque mouetur
Quam Venus ipsa nouem (si vera est fama) diebus.
Vltimus est orbis Lunae spatioque dierum
90Viginti atque nouem, nec non bis quatuor horis
Finit iter, remeatque illuc, prius unde recessit.
Sidera sunt septem, quae Graeci errantia dicunt
Voce sua, quorum summus Saturnus habere
Pro domibus fertur puerum Iouis et Capricornum.
95Iuppiter ipse domos etiam tenet aethere binas,
Pisces atque arcu pugnantem; Scorpius autem
Phryxaeusque Aries, stolidi sunt tecta Gradiui;
Dat propriam sedem Nemees fera bellua Soli;
In Libra et Tauro mollis Cytheraea quiescit;
100Mercurius Geminis et pulchra Virgine gaudet;
Carcinus hospitium praebet tibi, Luna, benignum.
Dicere de signis coelestibus aggrediamur.
Zodiaco, qua sol gradiens totum efficit annum,
Signa quidem duodena manent; Borealia sunt sex,
105Aduerso totidem sumpserunt nomen ab Austro.
A capite auratae pecudis, finem usque puellae
Erigones, septem dicuntur signa trionis.
Ast a principio Librae, finem usque duorum
De grege Neptuni, quodcumque est, spectat ad austrum.
110Nomina signorum iam nunc mea carmina pandent;
Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,
Libra, Nepa, Arcitenens, Capricornusque, Hydrochoosque,
Et duo coelesti radiantes lumine Pisces.
Septima quaeque sibi opponuntur; quum venit illud,
115Conditur hoc. Aries ad nos quum surgit ab ortu,
Libra cadit; Tauro sic Scorpius Europaeo
Obicitur; nascente illo, hic descendit in undas.
A Cancri capite ad Centauri extrema vocantur
Directa; a prima Aegocerotis parte gemellos
120Vsque ad Tyndaridas, obliquo limite pendent.
Triginta gradibus longum, latum duodenis
Quodlibet est signum. Terrestria sunt Capricornus,
Taurus et Erigone; sunt aeris haec tria: Libra,
Hydrochoos, Gemini. Naturam seruat aquarum
125Piscibus et Cancro similis Nepa. Quae tria restant
Ignea sunt: Aries, Chiron, Leo. Mascula sunt haec
Cum tribus aereis et fortunata vocantur.
Caetera femineo dicuntur nomine, suntque
Infortunata, ut perhibent qui sidera norunt.
130Mobilia haec; Aries, Cancer, Libra et Capricornus,
Fixa: Leo, Taurus, Nepa cum Ganymede vocantur.
Sunt Gemini, Virgo, Chiron, communia, Piscesque.
Vltra haec, triginta sunt et tria signa beato
Fixa polo, quorum boreali in parte locantur
135Viginti, at pluuius sibi caetera vindicat auster
Haec sunt quae spectant ad septem signa triones;
Binae Vrsae, quarum est Helice maioribus astris
Splendidior, Cynosura minor Phoenicibus est dux,
Inter quas medius serpit Draco fluminis instar.
140Hic micat et Cepheus, hic Cassiopeia, Coronae
Proxima Gnosiacae. Niueo vicinus Olori est
Engonasis, dulcemque Lyram miratur et audit.
Nec non Arctophylax monstrat sua sidera ibidem.
Perseus hac etiam coeli in regione locatur,
145Ora Medusaeo gestans rorantia tabo.
Hoc eodem coelo nitet Auriga Anguitenensque,
Illius et serpens, cumque hoc Serpente Sagitta.
Adde Aquilam, aethereoque mari Delphina natantem.
Hic et equus splendet, qui Pegasus appellatur.
150Andromede sequitur: postremum Delta vocatur.
Signa tria atque decem aduerso retinentur ab austro;
Cetus Persaea vix tandem falce peremptus.
Hac etiam parte armatum Oriona videbis,
Multiplicemque vadis Nilum, Leporemque fugacem,
155Hunc Canis haud unus sequitur, maiorque minorque.
Inter et australes Argo micat inclita flammas.
Hic Aram, magnumque potes Cratera videre,
Nec non Phoebeum fulgenti sidere Coruum,
Centaurumque trucem, domitamque laboribus Hydram
160Herculeis, pestem Lernae, mirabile monstrum.
Hac eadem Piscis quidam regione videtur.
Quae sint signa poli patefeci versibus. At nunc
Singula quot stellas habeant quoque versibus edam;
Astra Helice septena tenet; quae dicitur ursa
165Maior, quod coelo maiori lumine fulget.
At Cynosura minor fertur, quod luce minori
Apparet; quamuis viginti unamque fauillam
Corpore contineat. Vigilem quindena Draconem
Sidera conficiunt, geminas qui diuidit arctos.
170Cepheus ipse decem atque nouem complectitur astra.
Cassiopeia decem atque tribus stat lucida flammis.
Ipsa nouem stellis solita est splendere Corona.
Dant tria dena modum Ledaeo sidera Cycno.
Ignibus Engonasis lucet bis quinque nouemque.
175Quattuor atque decem designant astra Booten;
In cuius Zona Arcturus stans clarius ardet.
Ipse decem septemque faces tenet aethere Perseus,
Heniochus septem; ast, humero quae clara sinistro est,
Fertur Capra; duas alias quas laeua manus fert
180Hoedi dicuntur, nautis saepe anxius horror.
Septenis denisque nitet flammis Ophiuchus;
Ipsius ac Serpens viginti est clara duabus.
Est Lyra luminibus fulgens Orphea nouenis.
Quattuor aetheream designant astra Sagittam;
185Quadruplicique nitet raptor Ganymedius igne.
Delphin ipse polo fulget bis quinque fauillis.
Octo decemque micat nocturnis Pegasus astris.
Ignibus Andromede bis denis ardet Olympo.
Sed tria Deltoton dumtaxat sidera fingunt.
190Stellarum, quas Zodiaci dicuntur habere
Signa, dehinc numerum aggrediar comprendere versu.
Est Aries primus; tenet hic astra octo decemque.
Taurus habet stellas viginti unamque; sed harum
Septem, quae ipsius postrema in parte renident,
195Virgiliae, nec non Atlantides appellantur.
Sunt totidem in capite atque Hyades dicuntur ab imbri,
Tyndaridae fratres denis octoque fauillis
Splendescunt; alter denas, alter tenet octo;
Bisque nouem flammis coelestis Carcinus ardet
200Binae insunt dorso, quae Asini et Praesepe vocantur.
At Leo bis denas stellas retinet minus una.
Virgo tenens spicam micat astris octo decemque.
Chelae ignes utrimque duos, libramque figurant.
Quindenas reliquo flammas Nepa corpore monstrat;
205Quindenis etiam facibus splendere videtur
Arcitenens; quamdamque pedes tenet ante coronam,
Septenis quae sideribus constare putatur.
Viginti Aegoceros stellis nitet atque duabus.
Iliacus puer est bis septem lucidus astris.
210Octo nouemque faces Piscis tenet alter; at alter
Huic iunctus bis sex splendescit in aethere taedis
Nunc quot habent stellas australia signa docebo;
Quamuis sint procul atque oculis male cognita nostris,
Lumina terribilis triadena habet aethere Pristis.
215Sunt totidem Nilo. Leporem sex astra perurunt.
Sideribus septem atque decem praefulget Orion.
Octo atque undenis incendit Sirius orbem
Ignibus. At Procyon triplici micat aethere flamma.
Viginti atque tribus decorata est Argo fauillis.
220Vnam plus Chiron retinet; sed Victima, gestat
Quam manibus, resupina, decemque unamque recepit.
Luminibus vero speciosa est Ara quaternis.
Sex et viginti facibus spectabilis Hydra est,
Longa trium spatio signorum, corpore Cancrum
225Occupat, Erigonemque simul, tumidumque Leonem.
Septem astris Coruus, Crater spectabilis octo est.
Bisseno at Notius decoratur lumine Piscis.
Occasus nunc signorum dicamus et ortus.
Signorum est ortus triplex, occasus eorum
230Est etiam triplex. Namque ortus Cosmicus atque
Occasus fertur quum tempore matutino
Sole oriente, aliquod signum quoque surgit eoa
De regione simul, vel quum mane occidit undis.
Dicitur at Chronicus, quoties surgitue caditue
235Signum aliquod, quum primum alto se gurgite condens
Iam patitur stellas alias splendescere Titan.
Heliacus vero est ortus, quam sole propinquo
Iampridem occultum signum, postquam ille recessit,
Ingrediens aliud, posse incipit orbe videri.
240Occasus contra Heliacus tunc dicitur esse,
Quando aliquod signum, per quod tunc ingreditur Sol,
Obtenebrat splendore suo, prohibetque videri.
Nunc quo quaeque modo exoriantur signa cadantque,
Versibus expediam; tribuant modo carmina nobis
245Pegasides, vatemque suum non spernat Apollo.
Quando Aries oritur, consurgit pars quoque laeua
Andromedae Perseique caput, media tenus aluo.
Opposita tunc parte poli pars occidit Arae.
Auerso Taurus per coelum corpore fertur;
250Ipso ascendente, ascendit totus quoque Perseus.
Heniochi consurgit item pars maxima, nec non
Pristis cauda, etiam penitus occidit Ara.
Ipse autem Arctophylax tunc primum absconditur undis
Cum Geminis totus Cetus, partesque priores
255Eridani surgunt, cumque his armatus Orion.
Anguitenens utrumque pedem tunc aequore mergit.
Carcinus exoriens partem apparere Coronae
Dimidiam vetat, et caudam Ceti, Notiumque
Piscem atque Engonasis caput, aluum dimidiamque
260Eiusdem: a genibus scapulis tenus Anguitenentem,
Ipsiusque Anguem, excepta ceruice; Booten
Totum pene. Oritur sed contra Orionis usque
Ad zonam corpus, toto cum flumine Nili.
Haec cum magnanimo nascuntur signa Leone.
265Tota Aquila atque Lepus, Procyon quoque primaque crura
Maioris Canis, exurgit caput insuper Hydrae.
At contra Arctophylax totus, totusque Ophiuchus
Cum capite et ceruice sui quem continet Anguis,
Quaeque superfuerat nitidae pars illa Coronae,
270Engonasis simul ipse, genu tamen ac pede laeuo
Exceptis, tunc hesperias merguntur in undas.
Virginis exortu totus Canis Hydraque surgit
Vsque ad Cratera. Apparet quoque Thessala puppis
Quatenus erecto dependent carbasa malo.
275Opposita sed parte latent haec sidera, Delphin,
Totus Olor, cauda excepta, simul ipsa Sagitta,
Atque Chelys, Nilique prior pars. Pegasus autem
Cum capite abscondit collum, pars caetera fulget.
Tota Argo cum Libra oritur, totusque Bootes.
280Extremam praeter caudam tota Hydra videtur,
Engonasis dextrumque genu, dextram quoque suram,
Tunc et Centauri caudam splendere videbis,
Tunc et dimidiam poteris spectare Coronam;
Corpus equi aligeri reliquum, postremaque Cycni
285Celantur, nec non ceruicem Cetus adusque
Descendit totus; tunc et caput occulit undis
Andromede; tunc et descendere Cephea cernes,
Ipsius Andromedae patrem, manibusque humerisque
Et capite extremas ponti fluitantis in undas.
290Scorpius exoriens haec secum sidera ducit,
Caudam Hydrae, Chironis equum reliquamque Coronam;
Quamque manu gestat Chiron tunc Hostia surgit;
Surgit item caput Anguis, item caput Anguitenentis.
Andromedae reliquum corpus tunc occidit, atque
295Cepheus a capite ad Zonam, flexuraque duplex
Eridani; resupina cadit quoque Cassiopeia.
Tunc etiam abscondi Canis incipit atque Orion.
Arcitenens quum oritur, iubet apparere Ophiuchum,
Ipsiusque Anguem totum, caput atque sinistram
300Engonasis, totamque Lyram, pectusque caputque
Aethiopum regis Cephei; tunc totus Orion,
Et Lepus, et maior Canis occidit, Heniochusque,
Exceptis capite ac pedibus. Tunc Perseus una
Tendit in occasum totus, dextro pede nec non
305Crure manet. Puppi excepta tota occidit Argo.
Aegoceros quum surgit, Olor, simul atque Sagitta,
Ara quoque atque Aquila ascendunt, sed caetera puppis
Descendit, Procyonque mari sua sidera condit.
It quoque sub terras toto tunc corpore Perseus,
310Sidera quum pulchri apparent Ganymedis ab ortu.
Prima Medusaei consurgunt membra caballi.
Tunc contra caput et ceruix descendit Echidnae,
Occultatur item postremo corpore Chiron.
Quum gemini superum tolluntur in aethera Pisces,
315Andromedae dextrum corpus quoque surgit, et ille
Qui Notius fertur Piscis; tunc corpore toto
Hydra et Centaurus manes rapiuntur ad imos.
Haec de ortu atque obitu signorum dicta putamus
Esse satis, nunc ad reliqua incunctanter eamus.
320Sed prius Vranien libet huc ad nostra vocare
Carmina, ut auxilium tribuat secretaque pandat.
Vranie, cui nota alti penetralia coeli,
Quae superum sedes gemmataque templa frequentas,
Vranie formosa, adsis, arcanaque Diuum
325Tecta aperi, vatemque iuua tua regna canentem;
Aethereos da mente lares animoque tueri
Moenia stelliferi circumlabentia mundi.
Et primum mihi, Diua, aperi, num corpore duro
Ac solido constet coelum, an fluxo tenuique,
330Non secus atque aer, facili quem scindimus ictu.
Post hoc, me nonnulla etiam quaerenda docebis.
Sunt duo naturae primordia prima, vocantur
Materia et forma; ex his corpora cuncta creantur,
Ex his est tellus, unda, aer, ignis et aether.
335Vnde errant, qui materiam coelestibus ullam
Corporibus non esse putant. Contraria in illis
Quippe forent et ab his corrupta aliquando perirent.
Sic aiunt; verum haec ratio, me iudice, peccat.
Nam neque materiae culpa est, si corpora soluit
340Longa dies; neque corrumpunt contraria per se,
Si aequales habeant vires, nisi fortius unum
Sit reliquo. Quia quum vis aequa est atque potestas,
Tunc fit par pugna, et nulli victoria cedit.
Ergo Deus cupiens aeternum condere coelum,
345Optima materiae primae ac purissima legit,
Temperiemque illis talem addidit, ut nihil unquam
Se laedant, semperque habeant contraria pacem;
Sic coelum aeternum est, sic nullo absumitur aeuo.
Sed quoniam quae dura magis, diuturna magis sunt,
350Laedunturque minus, proinde est durissimus aether
Plus adamante, adeo ut ferrum contemnat et ignem,
Vimque omnem, praeter Domini, a quo conditus ipse est.
Est alia id monstrans ratio; nam mobile primum
Intra se positas sphaeras rapit ac violenter
355Occasum versus secum trahit atque diurno
Motu (obstent quamuis) spatia in contraria versat;
Quod fieri nequeat, solido nisi corpore constent.
Adde huc quod lunae pars illa simillima coelo est,
Quam sol non spectat, fraternaque lumina tangunt.
360Sic etiam stellae manifesta in luce diei
Consimilem coelo creduntur habere colorem.
Luna tamen stellaeque ipsae sunt corpora dura,
Sunt et opaca. Hoc eclipsis declarat aperte.
Nam radios Phoebi Luna interiecta repellit,
365Nec sinit in terras claram descendere lucem.
Cur non durities eadem tribuatur Olympo?
Nempe aliter nunquam sua sidera fixa teneret,
Sed passim errarent, nec certa in sede manerent.
Non tamen est coeli, ut stellarum, corpus opacum;
370In terris etenim positi summa astra videmus,
Et penetrat noster suprema ad sidera visus.
Quum vero sint (ut dixi) durissima coeli
Corpora, sintque eadem purissima, forsitan illis
Est etiam sonus; et quum se tangantque rotentque,
375Concentum faciunt aliquem coelestibus aptum,
Vt quidam scripsere olim doctique probique;
Hunc tu Musa etiam nodum mihi solue roganti.
Dura et plura licet sacri sint corpora coeli,
Peruiaque humanis oculis, tamen illa sonorem
380Efficiunt nullum; neque enim pulsantur ab ullo,
Nec si pulsentur resonant, crassissima quum sint,
Cumque illic aer nullus sit, quo sine frustra
Speratur sonus, atque ideo sine murmure currunt,
Praeterea sphaerae bis quattuor inferiores
385Auroram versus omnes vertuntur eodem
Progressu; nec se collidunt concutiuntque
Occurrendo sibi, sed certa lege modoque
Vna eademque via leni vertigine pergunt,
Et choreae in morem placide taciteque feruntur.
390Mobile dumtaxat primum aduersatur eundo,
Orbibus (ut dixi) reliquis; tamen haud strepit unquam
Nilque sonat prorsus; quippe illic deficit aer,
Quippe superficies multo est leuissima sphaeris;
Vnde fluunt celeres, nullo impediente rigore,
395Et sua contactu molli confinia lambunt;
Propter quod motum faciunt sine voce silentem.
Non igitur recte veteres sensere, putantes
Sphaerarum motu harmoniam conflarier, at non
Sentiri: quoniam humanas excelleret aures,
400Ceu Nili non auditur, quae decidit altis
Rupibus, unda prope; at longe fragor editus ingens;
Nugantur certe, et ratio haec est prorsus inanis.
Nam si nemo unquam audiuit, cur fingere debent
In coelo esse sonum? turpe est ea dicere quae non
405Ostendi possunt, quae possunt iure negari.
Non noua sunt fingenda, nisi haec vera esse probentur;
Nullam verba fidem amota ratione merentur.
Sed numquid coelum est (ut fertur), Musa, rotundum?
Sphaerica nimirum perfectior esse figura
410Censetur cunctis aliis, quod non habet in se
Principium finemque, capax quod sit magis atque
Simplex et formosa magis, magis apta moueri;
Praesertim circa medium, ceu vertitur aether
Circa ipsam terram, in medio quae condita mundo est.
415Conuenit haec igitur coelo tam digna figura,
Conuenit haec eadem Soli, Lunae, omnibus astris,
Quamquam aliter pictorum audax inscitia fingit.
Stellae autem sunt ne (ut fertur) pars densior orbis?
Non ita; quippe suam sortita est quaelibet harum
420Diuersam a coelo speciem, discrimine magno;
Ipsae etiam inter se distant; ceu sorbus ab ulmo,
Ceu pyrus a ceraso differt, foetu atque figura.
Indicat id color haud unus, diuersaque earum
Virtus et splendor. Stellae est sua cuique potestas;
425Quandoquidem natura etiam sua cuique tributa est.
Coelum ergo est sedes tantum opportuna, locusque
Stellarum, non materia aut substantia earum.
Quid virtutis habet coelum? est vis omnis in astris.
Astra regunt orbem terrarum atque omnia mutant;
430Astra creant cuncta in terris et cuncta gubernant.
Hoc docet astronomus, communis opinio fert hoc.
Quare non solum raro densoque putandum est
Distingui a stellis coelum, diuersa sed ipsis
Natura est etiam, et dispar faciesque vigorque
435Quanta etiam sint astra, et num sine fine rotentur,
Quo sunt fixa loco, ut visum est aliquando Platoni;
An sint deserta an quisquam versetur in illis,
Musa, velim scire; unde precor mihi singula pande.
Non sunt astra quidem magna aeque. Namque minora
440Plurima sunt numero, ut possit comprendere nemo.
Sunt aliquot maiora etiam, sed pauca; sereno
Quae passim coelo veneranda luce refulgent.
Ex quibus astronomi varias fecere figuras,
Et pinxere amplum diuersis aethera signis;
445Ex his ergo astris maioribus (ut perhibent qui
Astra sciunt, utque eclipsis Phoebeia monstrat,
In qua Luna patet quanto sit corpore, fratris
Dum subiecta sui speciosum lumen opacat)
Quaedam sunt tanta, ut totam terraeque marisque
450Excedant molem ac spatio maiore nitescant;
Quamuis parua adeo videantur, propterea quod
Tam longo distant a nobis interuallo.
Quippe aliquid, quanto est longinquius, esse videtur
Tanto etiam minus, et spectantum lumina fallit.
455Stellae autem fixae (veluti Plato maximus inquit)
Quaeque suum circa centrum voluuntur ibidem
Semper; et haec ratio est cur scintillare videntur;
Non ea, quam fingunt quidam, quia longius absunt,
Proinde illas tremulum nobis ostendere lumen.
460Nimirum haec ratio vana et puerilis habenda est.
Non etenim quicquam scintillat, quod procul absit
A nostro visu; minus atque obscurius illud
Sed tunc apparet, nec scintillatio motu
Vlla carere potest, quare fixa astra mouentur,
465Cum Sole una, illo motu quem diximus ante.
At non Saturnus talem, nec Iuppiter et Mars
Efficiunt motum, nec Lunae Mercuriiue
Aut Veneris sidus; verum haec gaudent epicyclis.
Cur non scintillat Saturnus, Iuppiter et Mars
470Vt Sol? quum tamen a nobis longe altius absint,
Nec magno a stellis fixis discrimine distent?
Nimirum, quoniam non sic voluuntur uti Sol,
Sed sua permittunt epicyclis corpora ferri.
Forte aliquis solem non scintillare putabit.
475At si hunc perspiciet summo quum mane resurgit,
Vel quum descendit brumali tempore in undas,
Quando acies illum melius tolerare valebit,
Tunc circumuolui, tunc scintillare videbit.
Nec quisquam hoc adeo magnum ac mirabile dicat,
480Singula si tali voluuntur sidera motu;
Nonne magis mirum est, tam immensi corpora coeli
Tam celeri semper ferri vertigine, ut omnes
Praeuertant volucres ventosque et fulmina vincant?
Vnde nota: Ille pater rerum mundique creator,
485Omnia quae fecit, distinxit in haec duo, motum
Atque quietem. Atqui in terris centroque locata est
Ipsa quies proprie; possedit caetera motus.
Vnda fluit, semperque aer agitatur et ignis,
Praecipue tamen in coelo est vis maxima motus;
490Et quo quaeque magis sphaera est sublimis, in illa
Fortior est motus, mundumque rapacius ambit.
Quare illud coelum, quod primum mobile fertur,
Maximum habet motum; sed motus maximus ille est,
Tempore qui minimo spatia et loca maxima transit.
495Ergo nictu oculi totum percurreret orbem,
Ni obstaret illi sphaerae, quas continet in se,
Frenantes cursum illius, ne protinus omnem
Voluendo raperet secum terram Oceanumque.
Quippe animal nullum posset tunc viuere in illis.
500O rem mirandam in primis! quis non stupeat, quum
Secum agitat, tantam tam paruo tempore molem,
Tam longas transire vias iterumque reuerti,
Nec cessare unquam, et nullum sentire laborem?
Hinc aliqui credunt, a Diis totum aethera volui,
505Assignantque suum motorem cuilibet orbi.
Qui, quasi pistrino addictus, non desinat unquam
Tam vastam versare molam noctesque diesque.
Nec, quamuis cupiat, minimum requiescere possit,
Felix seruitio tali Deus ille profecto.
510Sed nugae sunt haec, commentaque inania eorum,
Qui cupiunt primi mortales inter haberi.
O quot morosophos tellus parit et philodoxos!
Quare non tutum est facile omnia credere cuiuis,
Ille licet magni sit nominis, innumerasque
515Scribendo implerit nigra loligine chartas.
Magni saepe viri mendacia magna loquuntur,
Et nemo est adeo prudens, quin saepius erret.
Est igitur ratio in primis quaerenda fidesque
Maior in ambiguis rationi est semper habenda
520Quam dictis hominum; namque haec sunt falsa frequenter.
Quid ratio ostendit? coelum stellasque moueri
A Diis, an per se naturalique vigore?
Qualis honor vel quale lucrum vel quanta voluptas
Esse potest Diuis, versantibus aethera semper,
525Vt stultorum hominum vitae opportuna ministrent,
Vtque feras, pecudes, volucres, piscesque gubernent?
Sicne decet dominos seruis seruire? Deosque
Seruitio aeterno damnari, ut pabula brutis,
Vt stultis prauisque ferant mortalibus escam?
530Nonne decet potius libertas maxima Diuos,
Vt quocumque velint faciles accedere possint?
Ne tanquam dura deuincti compede, nusquam
Ire queant, semperque loco teneantur eodem?
Aut tanquam figuli instantes operique rotaeque,
535Numquam decedant scamno, nunquam otia captent?
Estne illis adeo dulcis labor ille rotandi?
An labor ille potest Diuis nunquam esse molestus?
O sapientum hominum sententia digna notatu!
Sed ratio obsistit, ratio manifesta reclamat:
540Nil etenim per se aeternum est, nisi conditor orbis.
Post ipsum aeterna est rerum natura suarum,
Quas ipse ex nihilo, stabili sed lege creauit,
Vt non esse queant aliter quam iusserat olim,
Quum primum immensi iaceret fundamina mundi.
545Sic aqua semper erit mollis, sic ignis adurens,
Sic stabilis tellus, sic semper mobilis aer,
Sic et circumagi coelum sine fine necesse est;
Sic forma et virtus herbis sua cuique tributa est,
Nec non arboribus, nec non animalibus ipsis,
550Vt nullo possint mutari prorsus ab aeuo.
Vsque adeo ipsius naturae immobilis ordo est,
Vsque adeo est eadem semper diuina voluntas.
Quare si motus coeli est aeternus, oportet
Naturalem esse, ut grauium leuiumque videmus.
555Nam quod naturae est proprium, non deficit unquam.
Si vero est alius motor, quandoque quiescet.
Nil etenim aeterno violentum tempore durat.
An grauium et leuium natura potentior est quam
Astrorum et coeli, ut possint per se illa moueri,
560Haec vero nequeant, nisi Diis agitentur ab ipsis?
Terra ergo atque ignis sunt aethere nobiliores,
Saltem ex hoc quod non motoris egent alieni,
Sed per se a centro aut ad centrum tendere possunt
Credendum est igitur, coelestia corpora per se
565Atque suis formis, ut terra ignisque, moueri.
Natura est siquidem motore potentior omni.
Naturam vincit solus Deus; et nihil (ipso
Excepto) est melius natura et maius in orbe.
Naturam vero appello, legem omnipotentis
570Supremique patris, quam prima ab origine mundi
Cunctis imposuit rebus, iussitque teneri
Inuiolabiliter, dum mundi secla manerent.
Nam legem hanc rerum formis Deus indidit; unde
Quum rebus dant esse, Dei mandata libenter
575Efficiunt formae, et nequeunt hanc fallere legem,
Nempe suis res a formis tales generantur,
Quales praecepit qui formas condidit ipsas.
Haec vere ac proprie natura est, et melius quam
Forma aut materia, ut quidam posuere. Etenim sunt
580Haec duo cunctarum potius primordia rerum,
Vel causae primae, vel componentia prima,
Non autem natura; placent si nomina vera,
Et nisi malimus dare falsa vocabula rebus.
Sed de hoc iam satis. Ad reliqua accedamus, et utrum
585Sint deserta poli pulcherrima regna beati,
An quisquam sedes illas teneatque colatque,
Praesens hora monet solito nos dicere versu
Quum coelum sit tam immensum, tantique decoris,
Conspicuum tot sideribus, tam nobile corpus,
590Desertum et vacuum et solum incultumque manebit?
Terra autem innumeris gaudebit et unda colonis?
An mare vel tellus locus est iucundior atque
Pulchrior et melior, vel toto maior Olympo?
Propter quod potius quam aether mereantur habere
595Tot ciues et tam variis animalia formis
An regis prudentis erit, fabricare palati
Ingentem molem, peregrino marmore et auro
Egregiam et mire speciosam intusque forisque,
Nolle tamen (stabulo excepto) permittere quemquam
600Tam pulchras habitare aedes vacuasque tenere?
Nempe est totius mundi stabulum terra, in qua
Sunt omnes sordes, puluis, coenumque fimumque,
Ossa, putres carnes, varia excrementa animantum.
Quis memorare unquam tot foeda immundaque posset,
605Quae tellus et pontus habent ac semper habebunt?
Quis nescit pluuias, nebulas nubesque niuesque,
Praelia ventorum, tempestatumque furores,
Quae mare perturbant, quatiunt terram, aera versant?
Terra tamen pontusque tenent animalia multa;
610At coelum vacuum, vacuum coelum esse putatur?
O vacuae potius mentes, quae creditis istud!
Quippe suos etiam ciues habet aether; et astra
Singula, sunt urbes coeli sedesque Deorum.
Illic et reges, populi inueniuntur et illic;
615Sed veri reges, populi veri, omnia vera;
Non, velut hic, umbrae simulacraque inania rerum,
Quas cito mors rapit, et tempus terit, inquinat, aufert;
Illic felices, immortales, sapientes;
Hic habitant miseri, mortales, insipientes;
620Illic pax et lux regnant, et summa voluptas;
Hic bellum assiduum et tenebrae, et genus omne doloris.
I nunc et lauda terram hanc, hanc dilige vitam.
Imo aude, o demens, stabulum hoc praeponere coelo.
Verum aliquis dubitare potest, si durior aether
625Est adamante, et nil vacui reperitur in illo,
Quomodo Dii poterunt illic habitare, vel illac
Pergere, nimirum hoc fieri non posse videtur.
Praeterea quum coelum ipsum non posse arari
Atque fodi, quonam pacto Bacchusque Ceresque
630Nascentur frugesque aliae quarum indiget usus?
Friuola sunt haec, et rugoso digna cachinno.
Namque sit ipse licet multo solidissimus aether,
Peruius est tamen, et cedens cultoribus et nil
Obstat, quin facile huc possint se ferre vel illuc,
635Et quacumque libet nihil impediente moueri.
Coelicolis etenim tenuissima corpora cunctis
Ille autor mundi dedit atque leuissima; quare
Ipsis non opus est foribus patulisue fenestris.
Per medios intrant muros et marmora tranant,
640Vsque adeo est illis tenuis natura potensque.
Quis, nisi vidisset, pisces habitare sub undis,
Sub limo ranas, salamandras viuere in igne,
Aere chameleonta et pasci rore cicadas,
Crederet? at vera haec tamen et mira esse fatemur.
645Plurima sunt, quae cum fieri non posse putemus,
Saepe tamen fieri possunt et facta videmus.
Cur non ergo Deus potuit quoque condere tales
Coelicolas, qui per coelum facile ire valerent,
Nulliusque cibi vel potus prorsus egerent?
650Si potuit, certe voluit; nam turpe fuisset,
Tam pulchras sedes tamque amplas linquere inanes.
Atqui coelicolis non est opus, ut vel arando
Vel fodiendo parent alimenta iuuantia vitam;
Quandoquidem non sunt illis mortalia membra,
655Quae instaurare solet sensim labantia victus;
Nec sitiunt unquam Diui esuriuntue beati.
Denique nulla illos penitus contristat egestas;
Quippe ultra fines Lunae illaetabile nil est.
Cuncta mala in terris posuit Deus, illaque clausit
660In medio et vetuit sacrum contingere coelum.
Ergo felices viuunt nectarque bibentes
Ambrosiae viridi pascuntur gramine, cuius
Copia magna oritur passim coelestibus aruis.
Coelicolum vero illorum felicior atque
665Nobilior vita est, loca qui magis alta frequentant.
Nam quanto aethereis locus est sublimior oris,
Tanto etiam melior, tantoque beatior idem est.
Sed quid sunt maculae illae atrae, quae in corpore lunae
Adparent? nam de his homines diuersa loquuntur.
670Nil per se in coelo lucet, nisi Phoebus; ab illo
Accipiunt lucem stellae omnes ipsaque Luna;
Quae, quia cunctarum stellarum est ultima, et imam
Sortita est coeli sedem terrisque propinquam,
Vt sit opaca magis, minus et sincera, necesse est.
675Vnde, eius partes quum non aequaliter omnes
Sint albae et densae et leues lucisque capaces,
Hinc non tota nitet luna et maculosa videtur;
Nam partes albae et densae leuesque receptant
Nocturnum solem, reliquis sine luce relictis.
680Nocte igitur lucet, sed tempore luna diurno
In faciem nubis maculosae albescit Olympo.
Sic et lampyrides lucent in nocte volantes;
Mox redeunte die amittunt in lumine lumen,
Et proprium ostendunt amota fraude colorem.
685Namque dies vera ostendit, nox fraudibus apta est.
An vero aeternum sit coelum an coeperit olim,
Expectetque suum post plurima secula finem,
Pulchrum etiam scitu est; unde hoc diuersa sophorum
Scripta extant; ait hic, negat ille, et opinio discors
690Autorum rem difficilem valde ambiguamque
Arguit, et verum tenebrosa in sede latere.
Sunt qui principium credant habuisse putentque
Mundum ex materia aeterna quandoque creatum
A summi virtute Dei, quum non prius esset;
695Atque duo haec aeterna aiunt, semperque fuisse,
Materiam, summumque Deum, a quibus omnia manant.
Contendunt quidam ex nihilo mundum esse creatum.
Materiamque negant ullam ante omnino fuisse,
Sed verbo iussuque Dei facta omnia censent.
700Ast alii affirmant, freti rationibus, ipsum
Omni principio, simul omni fine carere.
Harum autem quaenam propior sententia vero est?
Ipse quidem, nisi relligio prohiberet, et omnes
Christologi obstarent, tutantes dogmata Mosis,
705Credere non aliud possem, quam semper ab aeuo,
Vt nunc est, mundum mundique elementa fuisse,
Principiique expertem esse ac sine fine futurum.
Nam cur non semper mundus fuit? an quia semper
Non potuit Deus aut nesciuit condere, sed post
710Doctior euadens didicit demumque peregit?
An semper sciuit potuitque, at noluit? unde hoc?
Cur potius voluit post quam prius? aut ratio quae
Mutauit mentem illius? si non erat aequum
Vtileque hunc fieri mundum, cur conditus unquam est?
715At si conueniens erat illum atque utile condi,
Quare tam sero fecit Deus? et quare aetas
Tam breuis est mundi? nam, si fas credere cuncta
Christologis, nondum annorum bis quattuor implet
Millia, ab antiquo bene si numerentur Adamo.
720Praeterea quae causa fuit qua condere vellet
Hunc mundum Deus? an quia mundi ipse huius egebat?
Si sic: debebat prius ipsum condere, ne se
Torqueret talis tam longo tempore egestas.
Si non: cur fecit? frustrane? an non decet ipsum
725Frustra aliquid facere? hic etenim insipientibus est mos.
Causa aliqua ergo fuit. Sed quae? nempe illius ingens
Haud dubie bonitas, nec non immensa potestas,
Ne frustra intra se semper conclusa maneret
Vtraque, sed potius cunctis effusa pateret.
730Frustra etenim bonus atque potens is dicitur, a quo
Nil unquam fieri magnum egregiumque videtur.
Si Deus ergo fuit semper bonus atque potens, cur
Non voluit semper tam pulchrum condere mundum?
Cur in tam seros tantam rem distulit annos?
735Nulla quidem ratio esse potest, nisi fingere quisquam
Astutus velit et nugas praeponere vero.
Quare, si humanae rationi credere par est,
Aeternus certe mundus dicetur et omni
Principio prorsus, prorsus quoque fine carere.
740At si aliter quondam dixit Deus et sua Mosi
Facta reuelauit, debemus credere Mosi.
Succumbat ratio fidei et captiua quiescat.
Namque Deus nunquam fallit, nec fallitur ipse,
Si modo dignatur quicquam mortalibus unquam
745Dicere, si cuiquam apparens arcana recludit.
At, qui materiam aeternam posuere chaosque,
Nugantur. Nam cur Deus hanc liquisset inanem,
Tamque diu informem, potuit si condere mundum
Confestim, et primo momento cuncta creare?
750Frustra differtur diuersa in tempora quicquid
Vna eademque potest fieri perniciter hora.
Sunt vero quidam, aeternum mundum esse putantes,
A nullo factum tamen, a nulloque creatum;
Sed per se ut nunc est ante omnia secla fuisse,
755Et per se ut nunc est post omnia secla futurum.
Quod certe falsum est; ratio quippe ipsa repugnat.
Esse etenim nunquam duo perfectissima possunt;
Nam dissentirent forsan bellumque cierent.
Esto, quod semper concordi pace manerent,
760Frustra ponuntur duo maxima. Sufficit unum,
Quod saltem natura aliis prius esse necesse est.
Si prius est aliis, ergo est quoque causa aliorum;
Namque prius causa efficiens est posteriorum.
Quocirca haud dubie mundum hunc Deus ipse creauit
765Ex nihilo aeternum. Sed quomodo? si libet, audi.
Est bonitas aeterna Dei, est aeterna potestas;
Nonne eius potuit simul esse aeterna voluntas
Gignendi mundum? quae si fuit, ut ratio vult,
Nil obstat quin aeterno sit conditus aeuo
770Mundus ab artifice immenso, compagine mira.
Vt si quis solem aeternum concesserit, idem
Aeternam solis lucem concedere debet.
Lux tamen effectus solis, sol causa vocatur.
Sed decedentes iam coelo, elementa gradatim
775Scrutemur, deque his quaedam haud indigna loquamur.
Quidam sub coelo esse ignem dixere, propinquum
Contiguumque orbi lunae, sed luce carentem,
Vrentem tamen in primis, mireque calentem.
Quod verum esse docet ratio. Nam nocte videmus
780Per sudum volitare faces flammasque vagari
Aera per liquidum, et delabi sidera coelo.
Quae proinde eveniunt, tenues quod in aera fumi
Altius ascendunt, superoque cremantur ab igni.
Namque vapor duplex, alter leuis, aridus, aptus
785Incendi, unde ignes fiunt per inane volantes;
Alter frigidior grauiorque et crassior, ex quo
Gignuntur nebulae, pluuiae, nubesque niuesque,
Fulgura cum ventis, tonitrus, ros, grando, pruina.
Quod nisi sub coelo foret ignis, non vapor illic
790Accendi posset noctisque volare per umbram.
Praeterea quum ignis leuitate ipsum aera vincat,
Altior haud dubie locus illi conuenit: ergo
Sub coelo est eius sedes et proxima lunae.
Infra ignem vero est aer, qui parte suprema
795Accipit aethereum vicino ex igne calorem.
Pars media ipsius multo est gelidissima, et illic
Concrescunt nubes, conflantur fulmina vasto
Cum tonitru, variique agitantes nubila venti.
Infima pars calida est atque humida. Nam vapor ipsam
800Humectat liquidis exhalans iugiter undis,
Et calet ob solis radios tellure reflexos.
Hic nebulae, hic pluuiae, hic tenui cum rore pruinae,
Atque niues, varia ventorum sorte creantur.
Quippe data est ventis huius non parua potestas
805Aeris; hi possunt aestiuo tempore frigus
Gignere, et hibernis diffundere mensibus aestum;
Hi nobis auferre valent et tradere fruges,
Hi nobis inferre valent et demere morbos.
Eurus ab aurora, Libycis venit Auster ab oris.
810Spirat ab occasu Zephyrus, Borealia flabra
Montibus a Scythicis, gelidaque oriuntur ab arcto.
Inter quos alii quoque sunt, quibus omnibus aer
Inferior seruit, cumque aere terra fretumque.
A ventis igitur nubes coguntur, ab ipsis
815Nubibus emanant imbres, floccique niuales,
Fulmen, ros, grando, matutinaeque pruinae;
Tempore sed vario, varia ratione modoque,
Et variis etiam perflantibus aera ventis.
Quorum qui mediae veniunt de parte diei,
820Nubesque et nimbos pariunt, coelique calorem.
Qui vero ex Scythicis regionibus, horrida gignunt
Frigora; ab his fiunt glacies, nix atque pruina,
Tempore brumali; sed coelum aestate serenant.
Fert Zephyrus flores, terramque virentibus herbis
825Vestit, dans auibus cantum, siluisque decorem.
Eurus plerumque est bonus; at quandoque procellas
Concitat ingentes, terris pelagoque timendas.
Hos ventos vel Dii aerei vel sidera mittunt.
Saepe etenim, quum thesauros tellure latentes
830Vult auferre magus, vel consecrare libellum,
Vel magico ritu quemquam sibi subdere Diuum,
Audiui exortum ventum subitamque procellam
Aut sata strauisse aut haerentes vitibus vuas.
Materiam ventis praebet vapor ortus ab undis.
835Causa mouens ipsos Dii sunt, quibus aeris est ius.
Verum haec non sapiunt vulgo, neque talia vulgus
Credere vult. Quid tum? gemmas ne apponite porcis;
Credite vos docti, quibus est mens altior, esse
Non solum in coelo, sed in aere plurima Diuum
840Millia, qui ventos tempestatesque ciere,
Et tonitrus facere et detrudere fulmina possunt.
Non tamen esse nego causas alias quoque, nasci
Quae faciant ventos: veluti sol, lunaque et astra,
Praesertim septem quae vulgo errantia dicunt;
845Quorum opera exhalans vapor ad diuersa mouetur.
Vidi ego, dum Romae, Decimo regnante Leone,
Essem, opus a figulo factum, iuuenisque figuram,
Efflantem angusto validum ventum oris hiatu;
Quippe cauo infusam retinebat pectore lympham,
850Quae subiecto igni resoluta exibat ab ore,
In faciem venti validi, longeque furebat.
Ergo etiam ventus resoluta emittitur unda,
Dum vapor exhalans fugit impellente calore.
Namque fugare solent sese contraria semper.
855Hac in parte etiam, quam diximus, aeris ima,
Apparere solent, regalia fata, cometae,
Apparere solet variata coloribus Iris.
Hanc radii solis roranti in nube figurant;
Illos stella facit de septem errantibus una,
860Dum sibi subiecto radios impressa vapori,
Assimulat caudam, lumenque in nube relinquit.
Haud aliter quam quum circumnitet area lunam,
Area venturi (ut perhibent) praenuncia venti;
Aut cum tres soles lucere aliquando videntur,
865Nec sunt tres tamen, at subiectae in corpore nubis,
Ceu quodam in speculo, solis formatur imago.
Sub regione autem crassa imaque aeris, unda est;
Vnda inquam Oceani, quae terram circuit omnem,
Angustoque freto Herculeas ingressa columnas,
870Diffundit sese, longe lateque pererrans.
Hinc varium nomen sortitur, et hinc mare fertur
Aegaeum, Ionium, Tyrrhenumque Adriacumque
Et mare Erythraeum et quod Persidis alluit oras.
Haec terrae occultas perlabitur unda cauernas,
875Et fluit ac refluit semper, variumque saporem
Accipit; ut varia est tellus, per viscera cuius
Transit, sulfureumque a sulfure mittit odorem.
Hinc est aeterno quod tempore flumina currunt;
Quippe suos repetunt fontes, iterumque marinos
880Ad fluctus properant, illinc reditura vicissim.
Hac abeunt, illac redeunt et aguntur in orbem
Assidue vegetantque, ut sanguis corpora, terram;
Haec eadem facit unda lacus, crassasque paludes,
Nec non perspicuos fontes puteosque perennes.
885Denique ab Oceano emanat vis omnis aquarum,
Quascumque orbis habet. Nymphas hic edidit omnes,
Partim sub terra, partim supra ingredientes,
Partim etiam nigris de nubibus egredientes.
Sed cur est adeo salsum mare? numquid ab ipsa
890Natura istud habet? non arbitror. At sapor omnis
Vndarum a terra causam trahit, inueniuntur
In terra siquidem montes salis, hoc tegit aequor,
Exugitque salem liquidasque resoluit in undas.
Ergo sal, non Sol, causa est salsedinis huius.
895Nam cur Sol non stagna etiam salsa efficit idem?
Nempe illam terrae partem, quae non erat apta
Vsibus humanis, nimia salsedine abundans,
Natura Oceano substrauit prouida; at illam
Quae fuerat melior, quae dignior uberiorque
900Detexit nobis, nobisque reliquit apertam;
In qua sunt montes, colles, cliui, tumulique,
Conualles, campi, rupes, fauces, iuga, rura,
Siluae, stagna, lacus, fontes, fluuii atque paludes,
Oppida parua, urbes magnae, pagi, villae, arces,
905Saxa, metalla, hominum vitae opportuna tuendae.
Huic terrae, illiusque opibus natura Deusque
Praeposuere hominem et regem fecere animantum,
Quotquot pontus habet, quotquot tellure morantur.
Ingeniumque illi ac mentem tribuere; quibus se
910Praeponat cunctis, terrarumque imperet orbi;
Atque Deum agnoscens, illum metuatque colatque.
In medio terrae est centrum, quod sustinet ipsam.
Nam Deus ad centrum iussit grauia omnia ferri;
Nec naturali motu decedere ab ipso
915Possunt. Atque ideo terra est immobilis, et se
Sustinet in medio ac propria grauitate tenetur.
Vndique enim ad centrum concurrit prona globumque
Efficit immensum et densum solidumque et opacum;
Circa quem roseis noctesque diesque quadrigis
920Sol vehitur; sed nox aduersa in parte creatur;
Quippe aliud non est quam terrae atque aequoris umbra.
Quae si forte ferit nocturnae corpora lunae,
Eclipsin facit et populos terroribus implet,
Credentes magico labefactam carmine diuam.
925Vmbra haec tunc noctes maiores efficit, est quum
Distans a nobis sol longius; at breuiores,
Quum redit, et Cancri borealia signa reuisit.
Causa huius tumor est terrae, montesque superbi,
Quos interposuit prudens natura, suis ut
930Verticibus noctes mutato sidere mutent.
Nam quanto magis accedit sol pronus ad austrum,
Tanto maiores veniunt a montibus umbrae,
Vmbrae, quae abscondunt lucem auroramque morantur,
Et spatio breuiore diem procedere cogunt.
935Tunc spargit glacialis hiems sua frigora nobis,
Tunc aestas regna Antipodum decliuia torret.
Quum vero sol ad Cancri loca summa recurrit,
Tunc nox fit breuior nobis, redeuntque calores.
At bruma Antipodas magno tunc frigore torquet.
940Sic vario cursu variat Sol tempora et annum
Quattuor in partes totum discriminat aequas;
Circuiensque orbem terrarum seruit utrisque
Gentibus, et quae sub terra versantur, et illis,
Quae supra atque pari moderamine temperat omnes.
945Nam sub terra homines etiam sunt, non mare tantum
Aut siluae. Neque enim Solem natura diemque
Iussisset radios illic diffundere inanes,
Et solum seruire feris, generique natantum.
Nimirum tellus habitatur tota, nec ullus
950Est locus aut zona ulla, in qua non viuere possint
Mortales, aptasque sibi componere sedes,
Sit licet immodicum frigus vel maximus aestus
Illic assidue. Natura ubi tristia fixit,
Laeta adhibet, miscetque sagax aduersa secundis;
955Atque ubi fert morbos, medicamina debita gignit.
Ergo ubicumque calor nimius reperitur, ibidem
Non gelidi montes, non frigida flamina desunt,
Non siluae umbriferae et multis cum fontibus amnes,
Quae valeant homines tanto defendere ab aestu.
960Praeterea est illic semper nox aequa diei,
Quae solis radios aequato frigore frenat.
Vnde fit ut zonam mediam non esse putemus
Desertam omnino; multos sed habere colonos,
Et proprio ingenio et naturae munere tutos.
965Zonae etiam extremae, quas non habitarier aiunt,
Assiduis niuibus pressas, glacieque perenni,
Possunt nempe coli, ut ratio non friuola suadet.
Maxima namque locis lignorum copia in illis
Nascitur, et fiunt illic hypocausta, grauesque
970Vestes, ex variis animantum pellibus, unde
Calfaciunt se mortales, hiemique resistunt,
Et multis arcere modis mala frigora norunt.
Congrua nec desunt illis alimenta; cibosque
Indigenas partim, partim illuc undique vectos
975Accipiunt large, et dapibus vescuntur opimis.
Non igitur verum est quod quidam Graeculus inquit
Vnius tantum zonae partem exiguamque
Naturam humano generi tribuisse colendam;
At reliquum terrae desertum prorsus ab ipsis
980Piscibus atque feris dumtaxat semper haberi.
Ah foret indignum certe hoc, natura minoris
Fecisset nos quam bruta, imperiumque dedisset
In terris maius quam homini et spaciosius illis.
Quare, si qua fides adhibenda est vera loquenti,
985Haud dubie tellus tota est habitabilis, et nil
Obstat, quin possint mortales viuere ubique.
Naturae auxilium in rebus non deficit ullis.
Ingeniumque hominis durissima quaeque refringit.
Postremo, quoniam ad finem properamus, et hora
990Iamdudum monet aethereos inuadere Pisces,
Propterea exponam paucis, cur terra tremiscat,
Quae vis tanta illam quatiat cogatque moueri.
Scire igitur licet, innumeras vastasque cauernas
Sub terris esse atque illic quandoque creari
995Ingentes ventos; qui, dum crudelia miscent
Praelia, concutiunt terram, nimioque furore
Congressi euertunt totas cum moenibus urbes;
Donec parte aliqua erumpant facto agmine, et auras
Diffusi in vacuas non longa pace quiescant.
1000Gignuntur vero hi venti telluris in aluo
Ex fumis, quos vicina trahit ignis ab unda.
Quippe ignes in se multos magnosque perenni
Tempore nutrit humus (dictu mirabile, sed non
Falsa tamen refero). Credet qui viderit Aetnam,
1005Qui scatebras calidarum usquam spectarit aquarum,
Et qui vitiferi bene nouerit acta Veseui.
Hos agitant ventos qui subterranea regna
Dii manes habitant, caecisque morantur in antris.
Non etenim nugae prorsus, nec inania verba
1010Sunt, quae de Stygii rebus memorantur Auerni.
Nempe locus nullus frustra est; habitatur ubique
Sub terris, supra terras, inque aere et igni,
In coelo et supra coelum, est ubi regia summi
Induperatoris, mundum qui possidet omnem.
1015Musa vale; interea extremum meditare laborem.

1 Aquarius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: