Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9% of the text is displayed below. If you wish to view the entire text, please click here


1.

Nos modo, si quemquam dederit fortuna secundum,
Conquerimur, laeti si quis at hostis adest.
Iam nitidas nostris labris non tingimus undas,
Sed potius tristes nunc iuvat esse cibos.
5Non aliter quam cum deserta coniuge turtur
Immemor escarum flebile carmen habet.
Carminibus vultur raucis mihi semper ad aures
Personat et cornix tristia signa canit.
Non nisi nocturnum fas est mihi cernere tempus:
10Utque fugit lucem noctua, nos fugimus.
Si genus horrendae sortis quis nescit iniquum,
Inspiciat nostrae fata severa necis.
Rupibus in mediis animalia cuncta quiescunt,
Mollius haec trunco, frondibus illa cubant:
15Ast ego vana deum sub divo numina maestus
Conqueror et fractam spemque fidemque gemo.
En viret omnis ager, tamen at mihi sicca videntur
Omnia: nil maestos tempora laeta iuvant.
Si lacrimis vocem confundimus, hei mihi nullus
20Mitiget alloquio tot mala nostra pio.
Huc age, Tartareus foedi regnator Averni,
Huc tuus advertat portitor ipse ratem
Meque per obscurum traducat ad infera pontum
Regna: decet maestos maesta tenere locos.
25Signa iuvant alios felicia, Pallados arbor:
Nos cupimus Martis bella tremenda feri.
Undique iam cupimus gladios a caede rubentes
Et simul horrisonas Martia signa tubas.
Splendida tecta iuvant alios; hi lacta fluentes
30Exoptant fontes mellifluumque mare:
Ast ego, terra, tuis modo vellem degere fossis,
Aequora quam vellem sanguinolenta forent.
Nempe tulit multis cursus fortuna benignos
Et pietas multis non inimica fuit:
35Ast mihi saeva dedit sors nigros undique casus,
Impia caelicolae fata dedere mihi.
Sunt quibus alma placet pervolvere lumina caeli
Quosque decet nitidi splendida forma poli:
Ast caderent vellem nunc mundi sidera, Phoebus
40Lunaque vel totum frangeret axis onus.
Sunt et qui cupiant contentum cernere quemquam
Felicesque hilari vivere pace viros:
Ast ego ut invadant omnes rabiesque furorque,
Discordesque sient ventus et unda precor.
45Ignibus absumptos fluctus modo cernere vellem,
Vellem fulminibus scindier omne solum.
Tristis ubique gemat luctus, suspiria, tristis
Sit timor et lacrimis mixtus ubique dolor.
Hippotades solvat tumidos nunc impiger utres
50Aeolus et ventis vim ferat ipse suis.
Sparsa cadant magnum nunc moenia cuncta per orbem,
Aethera serpentum pervolet omne genus.
Quisque foret Tityus renovato viscere vellem,
Sisyphiis poenis omnia plena forent.
55Exeat immensum Furiarum foeda barathrum
Turba, graves volucres conveniantque simul.
Bis comes et rabidus veniat Canis ore trifauci,
Qui vorat humanum dilaniatque genus.
Sitque Chaos nigrum nunc undique nubibus atris,
60Atra velim miseris sidera cuncta viris.
Hesperus et fiant utinam modo Lucifer unum,
Quaque cadit Phoebus efferat inde iubar.
Inque caput cunctos vellem convertere ferrum,
Verteret in patriam quisquis et arma suam.
65O utinam caelum fieret Plutonia sedes
Et fierent summi Tartara regna Iovis.
Filius et patrem manibus trucidaret iniquis,
Interimat fratrem frater ubique suum.
Non aliud quicquam decimus circumsonet orbis
70Quam mortem, mortem cuncta elementa sonent.
Si mihi saeva darent Oenidae fata sorores,
Illicet haec avidis ignibus ipse darem.
Tantalias vellem durus perdiscere sortes
Et Phaethonteae fulmina ferre necis.
75Utque Erysichthonius consumpsit viscera quondam,
In proprium corpus dentibus ire velim.
O mihi cuncta ferae laniarent membra dolenti,
Alter ut Actaeon et miser ipse forem.
Quas ego non poenas, quae non discrimina ferrem,
80Dummodo tot mortes clauderet ima dies.
Quid dolor humanos non iussit ferre? Manerem
Nunc Ixioniis in miser ipse rotis.
Sint mihi signa deum contraria, nil ego curo
An fuerint Martis falciferique senis.
85Ite procul Veneris felicia sidera faustae,
Ite procul placidi candida signa Iovis.
Augurium nigro sit nostrum nomine tinctum
Semper et auspiciis sint maledicta meis.
O mihi damna forent cunctis oppleta ruinis
90Inque meum ruerent omnia bruta caput.
Rupibus, Aetna, tuis cudunt quae fulmina Brontes
Et Steropes: feriant in caput illa meum.
Gorgon saeva, ferox veniat Mezentius in me
Centimanusque Gyas impius atque Nero.
95Barbara corda feri vellem sentire tyranni,
Aeri Perilleo qui mea membra daret.
Quid Marium, quid te, crudelis Sulla, superbe
Quid Capaneu, quid te, Pyrrhe cruente, feram?
In mea nunc vestros convertite fata furores,
100Tydes in nostrum dente ruatque caput.
Denique, ne veterum memorem monumenta virorum,
Ipse miser paterer quot subiere mala.
Cur igitur, Lachesis, tantum mea stamina profers
Totque malis nolles ponere dura modum?
105Fila precor frangas; iam fusos rumpite, Parcae:
Mors, venias misero nil metuenda mihi.
Heu varium, caecum, fallax, heu temporis aevum
Mobilis. O mundi gloria vana, levis.
Falsus amor, nostro contraria cura labori;
110Vana est spes veneris, vanior ipsa fides.
Nunc mihi delicias sperabam, nunc ego pacem:
In levibus zephyris spes mea fixa fuit.
Conqueror heu veneris falsae de pace caduca
Et lacrimans maesta proelia mente gero.
115Hoc scelus illa iubet nostro quae funere gaudet,
Ingenio cuius nomen ad astra tuli.
Quid moror infelix? Quid enim mihi denique restat:
Mors, venias misero nil metuenda mihi.
Impia fata deum, cur tantos ferre labores
120Me sinitis? Saltem vos, rogo, detis opem.
Confiteor, superi, vos reddere praemia dignis
Et meritum nocuis, impia fata malis:
Ast ego quid merui? Quid nunc peccavimus ipsi?
Parcite, non digne tot mala nempe gero.
125Di facerent varias o possem sumere formas
Induere et vultus nunc miser ipse novos,
Ut melius dulces possem perquirere amores,
Ut dominam peterem protinus ipse meam.
Sed quia caelestes non praebent talia nobis:
130Mors, venias misero nil metuenda mihi.
Non cuivis liceat flavum simularier imbrem
Inque sinum dominae procubuisse suae.
Non taurum liceat cuivis, non fingere cycnum,
Nec deus aut quisquis Iuppiter esse potest.
135Quod si forte alios possem mihi sumere vultus,
Si facies posset nostra referre Iovem,
Ipse darem finem tam longo nempe dolori,
Nec fieret fletus ulla querella mei.
O mihi ceratas aptaret Daedalus alas,
140Ut sequerer lumen protinus ipse meum.
Non mea planta tuas imitatur, Daedale, pennas,
Nec levibus plumis praeda tenenda fuit.
Quid loquor infelix? Nil prosunt verba dolori:
Mors o venias misero nil metuenda mihi.
145Hanc ego Tarpeiam nunquam confringere sperem,
Exclusit quae nos ad mala tanta foras.
Quo latites, Circe? Quo nos, Medeides herbae,
Aufugitis? Dominam reddite quaeso meam,
Quae mihi cor levibus reddit penetrabile telis,
150Quae rapidis flammis vulnera nostra fovet.
His nec Apollinea possit medicarier arte,
Hippolyto medicam quae tulit ante manum.
Hei mihi, cum nostrum non sit medicabile vulnus:
Mors, venias misero nil metuenda mihi.
155Quae mihi sola fuit tantorum causa laborum
Sola potest nostri finis et esse mali.
Sola meos poterit, si vult, compescere luctus,
Vulneribus nostris esse medella potest.
Haec est illa mali spiritus quae funera semper
160Suadet: et hei finem mortis habere negat.
Auxilium petimus, nostra nos luce dolentes:
Dura manet surdis auribus illa tamen.
Immemor est nostrae quam durae sortis iniqua;
Me miserum! curat tot mala nostra nihil.
165Non licet ulterius sine dulci vivere amore:
Mors, venias misero nil metuenda mihi.
Supplicium videas modo lux tu candida nostrum,
Undique tot lacrimas, tot gemitusque graves.
Qualiter et fugimus clarum modo cernere Phoebum,
170Inspicias querulos quos facimusque modos.
Quamque piget lucis cernas rogo lumine grato
Cui misero et quoties vota fuere mori.
Verba damus levibus ventis foribus quoque duris;
Fabula sum cunctis inde ego nota locis.
175Ipsa manes surdis tamen at mihi surdior undis
Aegrotoque negas tu mihi ferre manum.
Proh scelus indignum! dilecta linquor amica:
Mors, venias misero nil metuenda mihi.
Saeva precor venias rabidarum turba ferarum,
180Dentibus ut duris viscera nostra vores.
Iam venias nigrae moderator maximus aulae,
At querulis ponas fletibus ipse modum.
Cerberus immanis tandem tria guttura pandens
Faucibus accipiat viscera nostra suis.
185Quaeque fovet nostras avido nunc igne medullas
Accedat, nostram cernat ut illa necem.
Saevus Amor, venias: satiabere sanguine nostro;
Mors, venias misero nil metuenda mihi.
Qui modo cumque meos felix imitabere amores,
190Iam poteris damno cautior esse meo.
Quisquis is es, verbis ne te modo demorer, audi:
Sit satis hoc speculum me tribuisse tibi.
Ille erit o quoties felix quotiesque beatus
Sumptibus alterius qui didicisse potest.
195Nos tamen at nostrae veniam praebebimus hosti,
Tot lacrimas et tot quae mala longa dedit.
Denique sit mea mors totum vulgata per orbem,
Damna per exemplum sint fugienda meum.
Vade, meum nigro vestitu flebile, carmen,
200Ante pedes cuius non licet ire mihi.
Non sine honore tamen volumus te cernere castam,
Contulerit quamvis tristia fata mihi.
Nec mora cum fueris perlectum; protinus illam
Desere: felices et loca laeta fuge.
205Cum mare, cum terras lustraveris ordine longo,
Descendas nigri regna profunda Iovis.
Nos ubi tum cernes cum maestis vana gerentem
Saecula mundanam spemque fidemque levem.


2. ad amicam diutius expectatam

Ignis et expectet vanae promissa puellae,
Ludit amatorem quae male fida suum;
Quae toties in amore deos iurata fefellit
Et dixit: "Veniam, fac properanter eas.
5Vade, sed incassum ne sim ventura videto.
Festina, ne te serior hora vehat.
Quo possim, mea vita, tuo paulisper amore
Longius amoto non sine teste frui;
Quo medium possim cupidis amplectier ulnis
10Figere et in collo stigmata blanda tuo;
Quo possim tecum iucundos carpere fructus
Et veneris gratas enumerasse vices.
Et quid erit quod non tua sit factura Neaera,
Dummodo mentis ero non aliena meae.
15Non ego Caucaseas renuam transcendere rupes,
Inter inhumanos dilaceranda lupos;
Iusseris ad Libycas Syrtes: ego iussa natabo,
Caeruleis audax associata feris;
Seu velis ad Gangem? Ganges mihi terminus esto:
20Si placeat, vivam; si mea mors, moriar."
His ego pollicitis - quis enim non talibus esset? -
Illectus miser, hac credulitate tumens,
Curro nec ardentem timeo Procyona, laborem
Sperno nec amotum me remoratur iter.
25En venit, ecce venit promissae cura Neaerae -
Expecto; tandem nulla Neaera venit.
At veniet forsan paulum tardata: fidelis
Saepe fuit; forsan causa probanda sua est.
Aut fortasse patris gravior censura retardat;
30Aut negat adventus mater iniqua suos.
Quis scit an ipsa novae resicet profluvia lunae,
Pallidula roseas tabe notante genas.
Posset et ad notum sese conferre sacellum:
Perfidiae non est sed tamen ille locus.
35Rei miser, iniustae sunt haec commenta Neaerae
Vana; meum falso torret amore iecur.
Dic ubi vera fides? Ubi tot promissa? Cadentes
More nivis lacrimae? Dic ubi verus amor?
Anne putas superos sine vindice perfida divos?
40Tardior est quantum poena timenda magis.
Fulmina missa time! Timens ne gurgite saevo,
Cum mare sulcabis, te maris unda voret.
Ah pereat quicumque fidem putat esse puellis:
Nulla puella meo tempore fida manet.
45Non possum tolerare leves: sint gaudia vulgi;
Esse potest levius qua levitate nihil.


3. puellam quam viderat laudat

Vidimus hesterna spatiantem luce puellam,
Credibile est qualem non rapuisse Parim.
Nec niveum Tyriis quondam vexisse iuvencum
Littoribus talem trans freta longa ferunt.
5Et tunicas liceat non erat induta vagantes,
Aut manibus fuerat lucida gemma suis;
Non Arabo flavi spirabant rore capilli,
Non erat in varios forma relata modos:
Digna tamen cuius fierent praeconia formae
10Splendida, perpetuo carmine digna fuit.
Digna fuit merces pro qua vel obiret Achilles,
Herculeus pro qua sudor emendus erat.
Haec mihi Pisaei fieret si praemia currus
Quicquid et est duri muneris, instar erit.
15Ismarios hanc ob cuperem transcendere montes,
Armenias tigres Maenaliosque lupos;
Visere seu nulla contactam nube Syenem
Iusserit et Scythicam seu velit illa nivem.
Tantum cara mihi dicat: "Carissime, veni:
20Te volo, tu nostro solus amore vige."


4. ad amicam futuram

O nimium felix, felicior illa sed esset,
Quam facerent veram carmina nostra deam.
Quid? Formosa tuas superasset, Cynthia, laudes,
Blandidulis quamquam sis celebrata modis;
5Delia non tantos posset numerare favores,
Quos adhibes formae, culte Tibulle, suae,
Ipse meis quantos canerem felicis amicae
Carminibus: turpis vel, foret illa decens.


5. Valerio cantilenam cuiusdam puellae laudat

Forte meo fueram nuper comitatus Achate;
Hinc illinc, Valeri, forte vagabar iners
Passibus ambiguis per amoena silentia lunae.
Multa sodalitio more sonabat amor:
5Ille suam recitare mihi iucundus amicam,
Qualia contulerat basia quotve sibi;
Felices in amore moras, liventia colli
Stigmata, Cecropiis labra refusa favis;
Quid sibi vita dedit longi monumenta teporis
10Nocteque praeterita gaudia quanta tulit.
Cum subito nostras pervenit talis ad aures
Vox, Sicula qualis rupe venire solet;
Cum subito audimus cuiusdam forte puellae
Carmina, Threicios usque secuta modos.
15Ultima funerei testatus dona sepulchri,
Non sic in herboso flumine cantat olor.
Quid? Philomela suas nollet recitare querellas;
Muta foret, si quid dulcius esse potest.
Accessi, ut melius possem sentire; videbat
20Inde tamen quoquam non tulit illa pedem.
O me felicem: modo constat carmina quondam
Posse peregrinas praecipitasse rates.
Carmine credibile est duros saliisse molares,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: