Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Mittit amans sibi quam melius petat aegra salutem,
Scyria Nereio Deidamia viro.
Quae legis ex Scyri scopuloso littore mitto,
Unde tuas Ithacus traxit ad arma rates.
5Si mea mireris maculent cur scripta liturae,
Tamque frequens chartam saepia nigra notet,
Non bene mens sana est, manus errat, lumina fletum
Immiscent, titubans addit arundo notas.
Littera fert lacrymas, sunt fixi corde dolores,
10Artus pallor habet, debilitatque meos.
Nulla meae restant fluxae vestigia formae:
Et facies vultus exuit ipsa suos
Effigiem potius quam dixeris esse puellam:
Arida sic macies decolor ora tenet.
15Tu tamen in causa es, causa est Priameia coniunx
Illa meis pellex invidiosa bonis.
Sed te culpa premit maior, graviusque remordet:
Parsque tui vitio perfide nulla vacat.
Haec amat ut iuvenis, nec mirum, foedera rumpis:
20Illa petit, pactam frangis inique fidem.
Hoc mihi pollicitus fueras, cum classe superba
Troiugenum peteres barbara regna Phrigum?
Tempus erat rutilo quo se Thaumantis in ortu
Extulerat, roseis inspicienda comis.
25Criniger Eoo iam solverat aequore currum
Phoebus, et igniferis imperitabat equis.
Iam detectus erat tumidae Nereidos astus:
Exciderant humeris tegmina fluxa tuis.
Aeratas pelagus naves, unctasque tenebat,
30Albebant Phthiae carbasa fluxa rati.
Insula nautarum vario clamore fremebat
Scyros, et Aegaei littora curva maris:
Iamque tibi geminas dederat socer optimus alnos
Moestus, et hospitibus verba suprema dabat.
35Tunc ego complexu collo fugientis inhaerens
Miscebam lachrymis tristia dicta meis:
Spes mihi sola vale, bello sis quaeso superstes,
Nec tua Dardania membra tegantur humo.
Sitque tuo semper defixa in pectore coniunx
40Scyria, et huc reducem te levis aura ferat.
Nec minus ipse dabas moestae tua brachia collo
Coniugis, et madidis oscula multa genis.
Dixistique Vale mea blanda et sola voluptas:
Sis memor ipsa mei, non nisi fidus ero.
45Haec quoque discedens (memini) mandata dedisti:
Quae remanent memori pectore fixa meo:
Vive diu coniunx, dilectaque pignora serva:
Pignora, per menses dissimulata novem.
Ut tandem erepto lacrymans deserta remansi
50Coniuge, et Aegaei distulit unda rates,
Moesta fero rupi flaventes ungue capillos,
Semianimis vidua procubuique domo.
Turre etiam summa profugum comitabar euntem,
Sumque oculis Phthii vela sequuta viri.
55Tu quoque declinans latebrosa ad moenia vultum
Plorabas vidui dulcia furta loci.
Nunc tibi nulla mei cura est, nam barbara coniunx
Te fidei memorem non sinit esse tuae,
Nec memor impubis pueri, matrisque relictae,
60Nec patris, hunc quamvis tarda senecta premat.
An non aula latens, non te penetralia tangunt
Non te virgineae blanda caterva domus?
Non subit ille locus quo te Thetis anxia misit,
Quum peterent rigidos Dorica castra Phryges?
65Te novi ficta sub imagine sola latentem:
Nec tamen indicio es cognitus ipse meo.
Sed simul ac tenero clausit te coerula mater
Carcere, continuo sum tibi facta comes.
Insidias blande mentitaque verba struebas,
70Meque premens omni persequebare loco.
Nunc oculis repetens iterumque, iterumque protervis
Urebas vultu saucia corda tuo.
Nunc viridi serto, pictis nunc flava corollis
Tempora cingebas, aureolamque comam.
75Nec non Chironis monstrabas docta biformis
Carmina, et Haemoniae fila canora lyrae.
Ducebasque rudes digitos, et mille ligabas
Amplexus tenues pectine dante modos.
Ipsa libens gelidae cantabam Pelion Ossae
80Iunctum, et praesentis nomina clara viri.
Teque rudes trito lanas tenuare docebam
Pollice, et imbelli lentius ire gradu.
Linea succincto reparabam stamina fuso:
Comiter, et Lyda perdita pensa colo.
85Ipsa sonum vocis tenuem, et muliebria verba
Monstrabam, et molles aedere voce modos.
Sed quoties te iamque dolos aperire parantem
Compressi, tumida continuique manu?
Sollicite pariter comitique mihique timebam:
90Tuque magis nostro momine charus eras.
Saepe etiam veras linquebam, stulta, sorores,
Ut possem in molli te retinere sinu:
Quos ego munificos iam sum aspernata maritos,
Noster ut occulto foedere staret amor?
95Te propter Tyrias vestes, Coasque refugi:
Regnaque, magnorum dona superba ducum.
Sed nihil ista movent, movet inconcessa voluptas:
Ereptusque nova conscius arte pudor.
Lucus Echionii frondosus ad orgia Bacchi
100Stat vetus, et prisca relligione sacer:
Haec resoluta comam, Maenas furibonda solebat
Evantes circum ducere festa choros.
Forte piis aderant Trieterica matribus, omnis
Attonita Ogygio numine Scyros erat.
105Cypria diffusis quatiebant crinibus aera,
Et teretes thyrsos, fraxineasque trabes.
Undique gaudebant sacros praestare furores,
Lanigerum et scisso gutture ferre pecus:
Lex maribus prohibet redimitas pellibus hastas,
110Et sacrum audaci limen adire pede.
Quin etiam longe praescripto fine sacerdos
Thyras, inaccessas excubat ante fores.
Exploransque aditus ne quis sacra turpis adulter
Polluat, obtutu stat metuenda fero.
115Tu tamen ingressus muliebri mollis amictu,
Ridebas astus sic latuisse tuos.
Quoque minus Bacchis occultus fraude pateres,
Iactabas rigida robora glauca manu.
Interea medii scandebat culmina coeli
120Latois roseo Cynthia vecta iugo.
Somnus iners totum sternebat muta per orbem
Corpora, et humenti languida nocte quies.
Aera tacent paulum sonitu stridentia rauco,
Conseditque deo deficiente chorus.
125Tunc picea tacitae gavisus noctis in umbra
Appositum furtis tempus adesse tuis
Virginis innocuo temerator flore potiris,
Sum quoque polluto facta pudore gravis.
Excutior clamans; tremulos timor occupat artus,
130Contremui gelido strata supina thoro.
Ac veluti Zephyro vibratur arista fluenti,
Aut levis arbusteas excitat aura comas,
Sic misera obstupui, casu perculsa doloso,
Et dubius cepit pectora nostra metus.
135Non tamen haec volui cano narrare parenti,
Teque per infandum perdere dura scelus.
Sed vigili acceptum celavi fraude pudorem,
Surgentemque uterum crimine dire tuo.
Donec casta graves partus Lucina resolvit,
140Attulit et plenos mora peracta dies.
Hic amor est quem nunc tacite periuria ludunt?
Illa fides quam nunc immemor amnis habet?
Icaris Aeoliden ardet bene fida maritum,
Mutuus hanc etiam coniugis ardor alit.
145Arsit et Haemonium nuper Phylaceia coniunx,
Chara fuit misero non minus illa viro.
Quid memorem heroum multas regumque puellas,
Quas non infida fraude fefellit amor?
Sola ego quae infido permansi fida marito
150Ardoris poenas, praemia, pendo mei.
Illa dies nocuit, qua primum in littore vidi
Attonitam nobis credere furta Thetim.
Illa magis, qua me tenebrosa nocte iacentem
Ausus es amplexu contemerare tuo.
155Audieram tristes ululare per invia nymphas,
Omina polluti foeda pudoris erant
Hei mihi quam veneri pudet indulsisse nefandae:
Et lateri tenerum conseruisse latus.
Exige laesa fides violati iusta pudoris
160Supplicia, hoc meruit criminis author onus.
Nec semel, at dudum Lyrneside captus amica
Fama refert sociam contaminasse fidem.
Mene latere putas? puerum quis fallat amorem?
Aut quo pennato non volat ille pede?
165Quid Phrygiae pridem Bryseidos actus amore
Diceris in castris consenuisse tuis?
Sed quoties saevo devictos marte Pelasgos,
Passus es hostili succubuisse manu?
Quid Danaum proceres? Quid fortia pectora belli
170Quid tuus Hectoreo concidit ense comes?
Hos belli rabies crudelia vulnera passos
Claudere in externa fata coegit humo.
Interea turpi nectebas brachia collo:
Inque sinu stabat barbara serva tuo.
175Non puduit Prygia laceratos cuspide Graios,
Et Danaum stratos saepe videre duces.
Non puduit sicco tot pulchra cadavera vultu
Cernere? Et in tepidis ossa cruenta rogis?
O utinam pereat cuius vesana libido
180Perdidit Heroas Graecia moesta tuos:
Aut cadat alitibus praedae mansura ferisque,
Aut medio iactet naufraga membra freto.
Sed iam supplicium pro crimine castra dederunt
Dorica, iam poenas pestes tulere graves.
185Nec dubito quin te rursus pia numina damnent
Infandumque velint morte piare scelus.
Num sat erat vetitum semel abiecisse pudorem,
Vinclaque coniugii dissolvisse tui?
Barbara ni peteres Priameiae foedera nymphae,
190Speraresque fero stultus ab hoste fidem?
Scilicet offenso poteris gener esse tyranno,
Inque diu hostili vivere Dardania.
Scilicet ultrices bellorum fluctibus iras
Unica connubio comprimet hora novo,
195Hector ubi est Troum quo sospite bella steterunt,
Caesus et Haemonio Troilus ense puer.
Hi quotiens animis Priami Paridisque recurrunt,
Hos in te toties bellicus ardor agit.
Hosti nulla fides nam quamvis bello quiescant
200Semper in occulto pectore vulnus alit.
Dives eris fateor Prhygioque insignis in auro:
At saltem quod sit barbara Troia, negas?
Dardanidum quamvis ditissima regna ferantur,
Non tamen haec illis caedere nostra puto.
205Denique non metuis volucris mala murmura famae,
Nomine ne terras impleat illa tuo?
Quid de te poterunt Danai? Quid Achaica regna?
Quid Prhygiae gentes Troiaque magna loqui?
Quid de te tua castra ferent, Phthiaeque phalanges,
210Thessalicaeque matres, Haemoniaeque nurus?
Transfuga diceris, notissima fabula fies,
Gaudebit probris fama maligna tuis.
Te propter Nereia domus sua stemmata perdet
Claraque Larissae nomina pinguis ager,
215Turpe suo generi tenebras offundere claro,
Et laudi nebulas opposuisse suae.
Multa tibi obiiciet Priamus succensus ad iram
Crimina, et Aeneas, Dardaniusque Paris.
Te quoque non poterit coniunx fore credere fidum,
220Exemplo incipiet namque timere meo.
Hospitibus non certa fides, sed semper in illis
Instabili dubius lance vacillat amor.
Testis et Aegides, testis periurus Iason,
Quique notam variae mobilitatis habent.
225Tu procul eiectus patriis velut exul ab oris,
Vilis eris, nec te qui tueatur erit.
Quis te si misera laedare iuvabit in urbe?
Unde tibi vires, auxiliumque petes?
Non erit aut Nereus, ad quem post tanta recurras
230Crimina non, Peleus, non Thetis alma parens.
Adde quod offensus fiet tibi quisque deorum,
Quique iuvat, dextro numine laevus erit.
Iam tibi sydereo poenas minitatur ab axe,
Quae fovet Argivos Iuno Pelasga suos.
235Iam te cunctitonans supero petet igne, tuosque
Turpia comburens fulmine castra suo.
Quid loquor? Ah demens potius cadat improba pellex,
Ardeat et mediis sanguinolenta rogis.
Vince precor Veneris, falsique cupidinis artes,
240Aeoliusque ferat verba proterva Notus.
Cernis ut adverso Graii sub marte laborent,
Utque premat Danaas saeva procella manus.
Arma cape Aeacide, signisque potentibus altum
Ilion, et Phrygias dirue victor opes.
245Dum potes et iustum est, socios ulciscere bello,
Iliacas Graiis ignibus ure domos.
Hector abest, iuvenisque potens a fratre secundus,
Sub quibus invicto robore Troia stetit.
Et tibi sunt vires, quae nec Thelamonius heros,
250Nec ferat Aetoli bellica parma ducis.
Vince animos tantum, fato tibi debita vinces
Pergama, Neptuni pergama structa manu.
Thessalicis veniet tecum stipata carinis
Et dabitur patriis Troica gaza deis.
255Proque tuo reditu solennia vota ferentur,
Caesaque purpuream victima planget humum.
Haemonias interveniam bene culta maritas,
Et tanto foelix coniuge dicar ego.
Fallor, et incertae rapiunt mea dicta procellae,
260Sollicitoque mihi spes cadit icta metu.
Unde etenim tantumque boni mihi credula sperem?
Tamque mihi faciles suspicer esse deos?
Respice me (sic Nestoreos pater impleat annos.
Sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis)
265Respice me, vetulique precor miserere parentis,
Respice desertam, sollicitamque domum.
Si renuis, tristi iam membra paterna sepulchro
Condis, iamque mihi busta cruenta paras.
Invidiosa necis violentae causa fereris
270Inscriptusque meo marmore versus erit:
"Perfidus Aeacides Phrygios dum captat amores,
Usa sua cecidit Deidamia manu".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: