Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Quantum erat extremus toto patefactus in orbe
Circulus, Aerio qui terram iungit Olympo
Hinc atque inde patens: ex omni parte serenus
Aer, et Aprico fulgentia lumina sole.
5Tunc renovare sibi proprios studiosa labores
Atque magisteriis Animalia prompta subibant.
Iungere tunc pastor curabat aratra iuvencis
Et rapido duram proscindere vomere terram.
Munera tunc flavae Cereris, patrisque Lyei,
10In campis segetem curare, in collibus ulmos
Vitibus annexas plebs rerum semper Egena.
Plurima Patricios tamen exercere voluptas:
In nemora horrendos telo sectarier Apros:
Atque sua in Cervos canibus dare iura fugaces.
15Verum alii, quibus alta domos, sanctumque Senatum
Cura datur regere ut vigeat Respublica iure
Tuta suo: pateantque viris sua premia iustis
Suppliciumque malis, quo sese a crimine tollant,
Quisque sibi, ut volupe est animo, aut sub fontibus hortos
20Ponunt: vel gelida ornatas ad flumina villas:
Ruraque pro populi solamina summa labore.
Verum inter cunctos primo Augustinus honore
Dignus, cuique etiam primi praestantur honores:
Chigia nobilibus quem misit in aera Saenis
25Romanum soboles: quem Roma invitat in altos
Ire magistratus: quem claro Astrea recondit
Sidere virtutis rigidos conscendere montes.
Ipse sibi, ut magna curarum mole laborat
Et populo vexatus agit noctesque diesque,
30Sic quae depositis interdum gaudia curis
Praebeat in liquido Tiberini flumine villam
Et Vaticani vicino in littore Collis
Collocat: optatos ubi sensit in aere soles:
Aestatemque novam: rorantiaque astra liquores.
35Non tamen hanc posuit mollis solatia vitae:
Nec quae materiam infando praeberet amori:
Verum si qua dies varios moderata labores
Ulla datur: tollitque aditum concessa Senatus:
Hic inter bene culta virum sedet optimus ora:
40Frugalesque dapes: frugalia pocula: Bacchi
Laetitiam apponens, puroque natantis in auro.
Hic tamen ad Cererem, Bacchumve, libidinis error
Nullus adest: nulla hic obscaena Theatra recludunt.
Sed si qua in tacito recitatur fabula Coetu
45Exigit ad mores facilem sententia plausum.
At potius surgunt docta in certamina patres:
Hinc Epicureae quisquam tenet ocia sectae:
Nec vult humanos animo Iovis esse labores.
Illinc Socraticae multi documenta tuentur
50Saevitiae: affirmantque Deum moderarier orbem:
Et memorem scelerum: et verae virtutis amantem:
Sed nimium rigidas mortalibus addere paenas:
Et quaecunque una contundere crimina lege.
Ipse sed in tanto sedet Augustinus honoris
55Conflictu: alternoque Deum regere omnia motu
Asserit: et paenas inter distinguere sontes
Ocius interea rutilante per aera Nimbo
Se tollunt Venus, et nitidi praesentia Veris.
Iamque relinquebant longi spectacula Circi
60Summaque Aventini superabant culmina: vidit
Bis Senas ubi Aves: quarum Remus ipse Quirino
Cederet auspiciis ponenda exordia Romae.
Et iam Naumachiae cernunt vestigia: et olim
Sublicium: post Aemilii de nomine pontem,
65Sola ubi in Etruriam valuit tua dextera Cocles.
Ac dum ultra Tyberim in magna regione volarent:
Foelix regio Romani nominis inquit
Gloria, Romani dum compressere velitras:
Et facti memores huc mutavere Colonos.
70At vaticanos tandem vertuntur in agros:
In quibus Etruscas armatus Porsena turmas
Constituit: Romamque gravi obsidione premebat:
Hic ubi Scaeva tibi Romano dextera nomen
Fecit: in officio pro libertate tuorum
75Quod minus apta fuit: nec verum in Tartara Regem
Miserit: ardentique ultro sic tradita flammae.
Vix iam Septimiae superabant moenia Portae:
Quom Venus artificum magno certamine muros
Vidit et extructas ad Sidera surgere turres.
80Continuit sese Nimbo suspensa Corusco.
Hem decet humanos (placido sic pectore caepit)
Ultra iustitiae servataque iura decori
Magnificas efferre manus: Patriamque columnis,
Altaque deauratis fundare palatia tectis.
85Ut meus Aerias extollit Chigius arces,
Ut Populo, ut patriae gratus memorabile in aevum
Tollit opus: factisque suum dat in Ethera nomen.
Sic ait: et claro descendit ab aere in hortos,
Admirans opus aeternum: et decorata superbo
90Saxa etiam cultu: et fulvo preciosa sub auro.
Vestibulum ante ingens, silicum celeberrima collem
In Vaticanum via fert: ubi Iulius arces
Templaque inauditae renovat testudinis olim.
Post ubi progressus patet: ingentisque superbum
95Limen adest aditus, subito spaciosa videntur
Atria, quae ornatae circundant undique saedes.
Hie etiam prompta est positis modo, Scaena Theatris,
Fabula seu soccos, seu sit sumptura Cothurnos.
In medio erecta est sublimibus inclita tectis
100Parietibusque domus: cuius tegit undique curuum
Sideribus medias Caelum pendentibus Aulas.
Aurati circum proceres: circumque sub auro
Barbarico Thalami, Romano principe digni.
Sed geminis (quales toto neque habentur in orbe,
105Ingeniis hominum fieri neque posse putantur)
Porticibus fulget domus. atque harum altera in ortum
Opposita est: solemque invitat matutinum:
Altera quam rapido servat crinitus ab aestu
Flatibus obiectam Boreae spirantis Apollo.
110Verum ambas variis ornat pictura figuris
Quales Roma habuit nunquam magnaeve Mycaenae.
Quaeque sua optarent resonante Poemata versu.
Interea aerio surgentia vertice loeta est
Scandere marmoreis gradibus tabulata frequenter:
115Inde frequens iterum descendere in ultima terrae
Viscera, fulgenti quae sub testudine passim
Multa patent tenues auras servantia in aestum:
Quis gelidae claudantur aquae: quibus optima bacchi
Sed temulenta suos deponant vina calores.
120Nec minus alma Venus gaudet circundare campos:
In mediis vineta videns variata racemis:
Atque aliis virgulta locis ducentia fructus.
In medio via lata patet: quae Tybridis alveo
Eminet: atque obstanti opponit pariete ripam,
125Dulciter invitans ad fluminis ocia et umbras.
Hic gemina utrinque erigitur pulcherrima visu
Et multo spaciosa arcu: multisque columnis
Porticus: in lapsu rabidi quae ad pocula solis
Lautaque convivas agitet convivia patres.
130Hic tamen aeterno quod sit memorabile versu
Conspiciunt: avidoque haec omnia lumine lustrant:
Sub Iove nam occurrit facilis descensus in antrum,
Arte laboratum, Caelo faelicius antrum:
Aut antrum, aut intra Telluris viscera quem Dii
135Esse locum voluere, graves ubi ponere curas
Interdum ex liquido venientes aethere possent.
Intus aquae dulces: duplici quas ipse fenestra
Ex Tyberi paries recipit, servatque receptas.
Intus longa patent varii certamina piscis:
140Qui dubitans tremulo saltu concurrere Nymphas
Protinus in primo se gurgitis occulit ore.
Intus grata Deis: mage grata sedilia Nymphis
In quibus assiduo gaudent consistere cantu.
Ponitur hic etiam in summo testudinis amplum
145Spiramen: per quod tranquilla Favonius addat
Flamina: cum puro simul aere misceat auras.
Perpetuo hic intus resonant suavissima Phaebi
Musarumque novem inter se discrimina vocis.
Concilium hic intus vatum: quo sancta Poetae
150Conveniunt vario tractare Poemata versu.
Constitit: et comitem largo sermone moratur.
Ex quo Pamphilliis ambo discessimus oris,
Illiricique sinus undantia littora fluctu,
Et mare Thyrraenum, atque Etruscas vidimus arces,
155Multaque Parthenopes longo viridaria in agris
Culta hominum studio: Romanum et in aera ventum est:
Quaenam Villa tibi? quis ager? quae littora? quaenam
Vallis, et Aprico faecundus tempore Collis?
Aut quae planicies puro circumdata fonte
160(Quem natura facit) seu magno flumine abundans,
Visa tibi meliore sinu, meliore colono
Ingeniisve hominum, radiove potentis in omni
Astrorum serie, quavis potuisse locari?
Una igitur quae fixa mihi est sententia menti,
165Haec eadem tibi sit. Namque ut mea Numina tectis
Sollicita insidunt: ut nostro Chigia proles
Clara favore micat: veluti curamus in altos
Nunc Augustinum meritosque extollere honores:
Sic tu perpetuam sub aperto tempore sedem
170Hic statues tibi: sic etiam hos florentibus agros
Daeliciis, violis pallentibus: ac Iacyntho,
Inde rosis, et Hyla, longoque Papavere, odori
Munere Narcissi: et quoscunque habet optima Tellus
Floribus ornabis. varii officiosa Lyei
175Vina viris adiunge: et delectantia passim
Poma: vel humanae pondus grave sortis Olivas.
Hic ergo aeternam rerum tibi confice sedem:
Ut sit odoratis quocunque in tempore Pratis
Et cuicunque locus tutissima causa quietis.
180Hic habeant duri solatia grata laboris
Quicunque immoto Romani pectore curas
Sustinet ambiguas populi sanctique Senatus.
Hic pateant Patribus longa experimenta suorum,
Qui totiens proprio sudarunt sanguine: Romae
185Ut famam Caelo efferrent, viresque per orbem:
In patriam incendant recitata Poemata patres.
Hic iuvenes, veterum dum grandia facta recensent,
Et Regum aut populi Turba plaudente Theatro,
Ad mores, ad facta simul sua pectora tollant.
190Praeterea hic superum divino flamine Vates
Afflati referant, virides celebrentque Coronas.
Hic equites etiam sedeant, spectentque reposti
Bis septem gradibus. hic Pulvinaria dentur
Principibus. magnisque Duces, et rebus honestis
195Pontificum (dum animo indulgent) praesentia praesit.
Hic oratores inter considere Plausus
Non pudeat: Romanosque admirentur honores.
Si quando imperii veniat Reverentia et ipsa
Maiestas, mundi dominum cognoscere Iulum,
200Compositos rerum hic quandoque reflectat acervos.
Ipse autem Romae et toto qui primus in orbe est
Iulius, arbitrio cuius vel caetera pendent:
Qui venit: ut venit, videt: utque horrentia vidit
Quaecunque, optata vicit, fruiturque quiete.
205Ut si unquam per se renovatae moenia et urbis
Strata, triumphales populo comitante vel arcus
Officii plenus lustret: tua florida, Opacisque
Arva repleta locis paulum dignetur adire.
Quod si erit: et tanto iulus dignabitur ore,
210Huic, facito, assurgant venienti Turba; patresque:
Et flores varii: et florum sua Numina: et omnis
Arbor: cum arboribus sua Numina: et undique fontes:
Cum vitreis pariter sua Numina fontibus. illum
Et Nymphae, et Fauni, et Panes, Satyrique canentes
215Excipiant. surgat fluxu Tiberinus amoeno.
Hic age fac habeat, virides quicunque coronas
Nectit vere novo, flores quoscunque requirit.
Hic age ut inveniat quaecunque in palmite gemmas
Parturiunt: gravidos seu querat in arbore ramos.
220Hic ego tecum adero. huc veniam, de vertice Olympi
Descendam quotiens. erit hic placidissima sedes,
Idalii nemoris vertam huc solatia nobis.
Per stygias nunc testor aquas: nisi culmina Cypri
Nunc cogar petere, et desertam visere turbam,
225Nunquam ego laeta pedem hinc efferrem: sola dierum
Ocia in his agerem campis. verum ultima iungam
Pignora quae possum, et paucis consuevimus antehac.
Quaecunque humanis hic surgent commoda votis,
Et quacunque die: fient gratissima cunctis:
230Semper erit per me pulcherrima gratia rebus.
Dixit: et in liquidum se corripit aera: Cyprum
Ut petat, Idaliumque nemus, Turbamque relictam:
Utque illic totum convertat in ocia mensem.
Ipsa autem placidi restat praesentia veris.
235Et data formosae Veneris praecepta parabat
Exercere: suos iam volvere Lumina in hortos
Incipit. aequali spectat modo forte labores
Artificum: et summis surgentia tecta sub astris.
Paulatim teneros purgato ex aethere soles
240Ebibit: officiumque suis parat addere rebus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: