1. ad illustrissimum et reverendissimum dominum | Albertum Valerium, episcopum Famagustae et coadiutorem Veronae | ode prima
Convexa coeli dum laqueariaAurata stellis trans liquidum
Lunaeque nocturnos labores
Mente stupens, opera alta miror:
5Timore sancto concutior tremens,
Rerumque tantarum ille opifex Deus
Quid sit, laboro scire, quantum id
Mens agitans spaciatur alte:
Supra illum Olympi circuitum ultimum,
10Spheram et Supremam, materia procul,
Infraque multum, longe et omni
Orbe loco, atque die, atque nocte.
Licetne dicam? Quod fuit antea,
Quam mundus et quae continet ambiens:
15Quod splendet in te te usque in ipso
O Valeri, magis extra Coelum.
Sed tu Adrianum gloria principum
Divine princeps, praesidium et
Ecclesiae, mi vellis aurem,
20Maxima ne resonem ista parvus.
2. ad Veronam ode secunda
Talem esse quis putaveritVerona te, ni viderit?
Quis protinus te non amat,
Et patriam non elegit?
5Amoena praeter coeteras
Urbes, et antiquissima,
Puro salubris aere,
Cunctis abundans artibus,
Scatensque rebus omnibus,
10Nec non decoratissima
Viis, foris, palatiis,
Templis, theatris, arcubus,
Thermis lacuque et flumine,
Armis corusca et literis,
15Viris et inclytissima,
Munimine et fortissima,
Qua nuda splendet Veritas,
Fidesque et vera charitas,
Et Aequitas et Gratiae,
20Consortiumque Coelitum:
Es una vere? At nomina
Mutare tempus est tua.
Romana iamque suscipe,
Et Valerona persones
25Antistite hoc santissimo.
3. in nuptias Fantini et Irenes ex illius | d. d. Spilimb. ode tertia
Collis in alto verticeUsque virentis Delphica
Arbore, presignis rosa,
Et foliis Deum matri sacris,
5Iuliaci, o Castrum Fori
Ad Tiliaventi vada
Lympidioris fluminum
Italiae, viris clarissimum.
Nomine Spilimbergum, ut fluis
10Divitiis, ac optime
His frueris: sic difluas
Laetitiae tibi gaudens nova
En modo Fantinus tui,
Ac patriae magnum decus,
15Tam similis Patri, quam avo,
Et reliquis suis maioribus,
Postulat Irenen sibi,
Quae specie vincit Deas,
Aemula Matris nobilis,
20Progenita Henrico illustri Patre,
Hos moduler quo carmine?
Hos resonem qua barbito?
Ast Hymenaeo do Lyram.
Hymen amantibus vult dicere
25Urania natus loquor
Connubii vobis Deus.
Praepropero huc veni gradu.
Sit mora nulla vestris nuptiis
Sedibus altis Aetheris
30Concilium laudat Iovis,
Prorsus et illas Iuppiter.
Sit mora nulla vestris nuptiis.
Vociferarunt Coelites
Usto videntes pectore,
35O Hymenaee Hymen adi.
Sit mora nulla vestris nuptiis.
Aurea quae vincla affero,
Atque iugum istum gemmeum,
Servitium dulce indicant.
40Sit mora nulla vestris nuptiis.
Nupta, maritus, filius,
Tres numero, unum scilicet:
Plus alliis sese iuvant.
Sit mora nulla vestris nuptiis.
45Aurea, nostro munere,
Secla subibunt ferrea
Ob sobolem vestram auream.
Sit mora nulla vestris nuptiis.
Obsequium, Hymen, mutuum,
50Obsequium, Hymen, liberum:
Imperio nil discrepat.
Sit mora nulla vestris nuptiis.
Iam ligo, iungo arctissime
Unanimes vos, ut cito,
55Progeniem detis parem
Sit mora nulla vestris nuptiis.
Vivite laeti sumite,
Omnia laeti sumite
Ad thalamum quae pertinent.
60Est mora dempta vestris nuptiis.
4. de Deo ode quarta
Aeternus, infinitus, absque corpore,Rerum creator omnium
Deus, Deus, quid est? Quod est supra ultimum,
Circumque Coelum altissimum,
5Verum quid illud? Terra non neque Aqua quid,
Neque Aer Ignisve, aut vapor,
Nec quicquam ab his. Quid ergo? Vis purissima,
Occulta, simplicissima.
Non ne est ubique? Rebus est in omnibus
10Mundi extra et intra machinam.
Magnum nefas mortalibus, nefas sacrum
Velle ire supra sydera.
Sed cogitare et haec mihi loqui invicem
Cogor stupore maximo.
5. in obitum unicae suae filiolae ode secunda
Virgungularum maestulaQuo non cohors haec se movet
Cum flosculis, dans lacrymulas;
Tollensque tristes voculas:
5Quo tenditis? Quia occidit?
Vestram domum nos flebilem
Imus, comes tam blandula
Venustula, et iocundula
Quae erat, Lucretioliola,
10Est lucis aura nudula:
Imus corollam texere
His ul timis munusculis
Heu nuncium misellulum
Misellulo paterculo
15Foris reverenti domum,
Suam evolasse hinc animulam:
Laudabiles puellulae
Praeite, odores nescite
Meae Lucretioliolae
20Non parvulae, sed maximae,
Cum maximus sit hic dolor,
Ea usque flenda filia.
6. in obitum perillustrissimi | d. Erasmo Valvasoni ode sexta
Plenus funere quo feror?Plenum morte nova quo atrox,
Et tristis me agitat furor?
Insanire volo, et mori
5In luctu atque doloribus,
Heu ille, heu, patriae pater,
Nostrum praesidium et decus,
Vates inclytus occidit.
Ille Erasmus, ego, sub hoc
10Vasto et marmore, proh dolor.
Vivo parce lapis mihi.
Vivo et sentio mortuus.
Est in me pro anima dolor
Amisi, heu, capitis mei.
15Hoc sum sensibilis, sine
Sed nunc sum capite, heu, meo.
Sed nunc sum nihil,
Prater tristitiam feram.
7. ad Beatissimam Matrem | semper Virginem ode septima
Axis stelliferi decus,Sydus propitium mari,
Vagis Regula Navitis:
Iactatae et lacerae meae
5Hoc coeco in Pelago rati
Fulge, nubila dissipans,
Ventorum et rabiem feram.
Quaeso hoc sollicita prece
Per solis radium tui
10Conceptum meritissimo.