Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Pululat ira latens sub pectore, proditur ulcus
Exterius mentis; iterato prisca tumore
Turget enim labes intra; mentita salutem
Non extersa prius sanie conducta cicatrix,
5Sub cute sordenti recidiva panditur unda.
Agmine Lugdunum sacro properante penatum
Dum foret Antistes summus comitansque caterva
Urbe placentina, sententia promitur atrox.
Metropolis statuunt cives ut premia dentur
10Plurima, letali si vulnere decidat exul
Archipater propriam presumens visere sedem.
Dedecus hoc aule est grandisque iniuria deni
Gregorii, tantum facinus qui sidere clauso
Dissimulat, legi metuens obsistere seve.
15Deserit Ytaliam festinus, transmeat Alpes,
Axe sub hesperio Rodani pervenit ad undas
Urbs quibus incumbit Lugdunum nomine, nuper
Acta ubi divorum patrum celebrata fuerunt.
In reditu celeri sequitur quem presul at ille
20Ipsius renuit comitatum; stare Bugelle
Elegit profugus. Seprii se fudit in arva
Hinc comes arma petens Gufredus nomine, clara
Ortus progenie, cuneo vallatus et ense
Exule. Dux equitis natali limine pulsi
25Robore magnanimo castro consedit Orone
Herenti rivo pariter quod lucis ab urbe
Distat, et est humili locus hic suspensus in arcem
Aggere, ceu sedes illis qui preminet oris
Regia. Vasta latus communit utrumque vorago;
30Clivus at a tergo preceps descendit in amnem.
A valvis aditus non arduus, atque vetusto
Frons eius muro est olim munita, ruinam
Cuius congeries reficit nova Protinus omnis
Plebs montana favet. Parent et menia lati
35Englerie vicina laci, munitur et arcis
Presidium. Ligures hec quam tenuere coloni
Urbs antiqua fuit, antiquis diruta bellis
Ipsa redacta solo, pauco contenta colono
Nobilitatis habens prisce vestigia servat
40Delubra que reficit prope menia sparsa per agros.
Cingitur occiduis nec non australibus undis,
A borea erigitur collis qui culmina prefert
Invia, murali condam precincta corona.
Hostibus est ullis vix expugnabile castrum.
45Planicies illi spectabilis heret ab euro,
Inde tamen locus est valli munimine tutus.
Hec loca bina tenet tutissima miles ab urbe
Pulsus et his patrias edes se visere sperat.
Hec spacii nimii non dividit opida iactus,
50Auxilium sibi met propereque inpendere possunt.
Urbs excita novis rumoribus exilit, ira
Infremuit, catulis ut seva leena furore
Evehitur raptis. Micuerunt signa potentis
Metropolis, properat sonipes faleratus et armis
55Contectus miles, pariter vexilla quiritis
Germani precio conducti ad bella feruntur.
Engleriam invadunt seu fraudis sive pavoris
Auxilio, splendens gladius vibratur in hostes.
Pars Comitis non dura ferens molimina Martis,
60Innumero cedens equiti, seccessit in arcem.
Fama leves tendens das se tollit in auras
Non contenta solo, Comitis pervenit ad aures:
Engleriam captam esse et amicos arce reclusos.
Tunc armis animoque potens dux impiger agmen
65Congerit, armatos Seprioque reliquit ephebos
Castro, festinans obsessis Marte potenti
Subsidium prestare citum. Fit proximus undis
Stagni. Metropolis conspexit preses ut hostes
Accessisse, parat promptas ad bella cohortes,
70Obvius egreditur, prope fit concursus utrinque.
Amnis erat medius, parvis qui labitur undis,
Sed nec ab Engleria spacium diffunditur ingens
Ad fluvium Guassam. Dextras ortatur in hostes
Preses belligeras, cui est fiducia maior
75Teutonicus miles, series distincta phalangas
Ordinat, umbones flavent, galeeque relucent,
Expasse fulgent aquile, sonipesque furorem
Efflat, belligeroque tube spiramine clangunt.
Inde Comes patria proceres ad prelia voce
80Proscriptos acuit, genus his proponit et edes
Virtutesque patrum, felices Urbis honores.
Audaces equites animo congessit in unum
Ac pedites. Non sic acies hec splenduit armis
Impar et hec numero, sed spe quam robore maior.
85Ipsa pericla cavens potuit nam cedere bellis,
Sed superare solet magni fiducia cordis
Consilium. Clamor subito miscetur utrinque,
Pene leves agitat nubes, conflictus initur.
At latus adverse Germanus tiro cohortis
90Transiliens undas peciit, iam mixta geruntur
Prelia, desevit mucro, demittitur asta,
Excipiunt ictus galee, configitur umbo,
Ceditur hinc miles, cadit alter et inde supinus.
Conseruere manus, letalia spicula miscent,
95Nunc hunc nunc illum gladius consumit atroci
Vulnere, bacantur mavortia tela vicissim,
Armorumque fragor semotis funditur oris.
At Comes adversos cuneos ferit, atque laboris
Belligeri paciens, sustentat pondera belli
100Sevi, non hosti parcit, stragemque minatur.
Virtus tuta viri, laxis audacter habenis,
Obliquaque asta, medios prorupit in hostes.
Ictu stratus eques postremo fata sopori
Iunxit, sed Comitis sonipes demersus in unda
105Limosa cecidit. Coram producitur hoste
Detentusque comes, nomen qui nobile fassus
Confoditur subito diri mucrone furoris.
Tunc dampnata cohors cessit, tam tristia cernens
Fata ducis, latebras querit, campumque reliquit.
110Est fuga divulse fiducia sola phalange.
Pars defensa manu secessit in abdita diva,
Postmodo Novaria que se collegit in urbe;
Pars iacet in frutices, pars tristi fune ligatur,
Quos subduxit atrox capitis sententia luci.
115Funera terna iacent decies et quatuor icta
Guture. Cladigeri maduerunt flumine campi
Sanguineo, Galerate, tui, sed in orrea meste
Luxuriant frugis replentes aera fletu
Ac gemitu. Lacrimas tante spectamine cedis
120Qui tenuere suas? redeunt ad menia cives,
Victores gaudent, letum referuntque triumphum.
Magnanimus Presul mox linquens arva Bugelle
Vercellas peciit dubiam suspensus in artem
Fortune, sperans post tristia fata beatos
125Successus, nec enim novit sors fixa morari.
Advenit proscriptus eques, suffragia poscit
Pontificemque rogat dampnate signa cohortis
Sumere. Divum opus est, inquit, quod convenit almis
Hoc manibus: macula purgare tirannidis urbem.
130Iusticium patriam oppressit, vidueque vagantur,
Exulat incerto pupillus et orfanus orbe,
Sacrate spoliantur opes, latique cruore
Rivi civili maduerunt fluminis instar.
Trina quidem cedes quasi bis centena peregit
135Funera nobilium: pars bello concidit atro,
Iudicii pars falce ruit concisa scelesti.
Proh dolor! Englerie, Vercellis, gesta Carate
Prelia tam dire cladis fecere ruinam.
Mors infausta animum Gufredi tangat amici,
140Infandi libeat iuguli meminisse nepotis
Cari. Nobilitas suspensis te manet armis;
Ipsa quidem patrie te propter menia nutant,
Plebs cupit adventum Patris devota. Quid heres?
Eya rumpe moras, te celi oracula poscunt,
145Ad vetitam te fata vocant felicia sedem.
Tunc Antistes ait: Fusi non sanguinis ultor
Esse volo, sacri non hoc paciuntur honores,
Fasces quippe iubent scelus omne remittere divi.
Hec vindicta mea est, cunctis ignoscere culpis,
150Ista sacerdotis plena est victoria. Pacem
Exopto patrie, cives viduasque reduci
Ad natale solum, primique ad iura redire
Urbem prisca status, et plene libera reddi
Sacra. Paratus ero nostrum prestare ducatum
155Sic vobis. Numen pariter celeste petamus,
Quod solet oppressis invictum ferre iuvamen.
Non animos odium corrumpat, quisque virilis
Miles erit, quemquam armigerum succendant ad arma
Fas, propriique lares. Tunc iussit cuncta parari
160Bellica, Novariam venit, mox opida cepit
Plurima, qui Seprii, parva comitante cohorte,
Menibus Antistes vicinia sedit Orone.
Eat enim tutus locus hic et nobile castrum.
At ubi fama citis Urbi denunciat alis
165Presulis adventum, boreales insuper oras
Archipatri parere suo, reliquasque paratas
Ad patria amplexus celeres, formidine pressi
Arma movent et amica vocant suffragia cives.
Hinc Cremona venit, succurrit Lauda repente,
170Parmaque tirones mittit, vagulosque per arva
Ad predam doctos equites dat Crema, quiritis
Assistit mucro Germani civibus audax
Conductus precio, Papia miles ab urbe
Pulsus in auxilium celeratque expertus in armis.
175Metropolis falerata acies non defuit illis.
Planicies ubi lata iacet tentoria figunt
Non longo spacii iactu prope menia Fultus
Presul magnanimus non multo milite, forti
Spe tamen accincto, pedites congessit agrestes
180Munitos animo, pro libertate paratos
In gladios et bella suas conmittere dextras.
Plebeios lorica viros non plurima texit
Ferrea, diploidis contentos tegmine solo.
Circuit Antistes solerti menia cura,
185Et iubet excubias, vigili custodeque servat
Castra. Trabes clausere vias ne callidus hostis
Irruat ut requie solvuntur menbra soporis,
Et subito madeant nocturno sanguine fessi.
Intrepidus celeri circonspicit omnia nutu
190Presul, moxque dato promptos ad prelia signo
Convocat armatos, quos hortans voce paterna
Hec ait: O socii, magnorum mole laborum
Pressi, vos patrie libertas, vos decus urbis,
Vos natalis honos, Ligurum vos nobile germen,
195Iusticie titulus moveat iam pectus ad arma.
Non habeat servos sine vulnere sedulus hostis.
Non vos servabit civilis mucro retentos,
Cervices celeri tingentur sanguine tristes.
Pro natis pugnare licet, pro coniuge cara,
200Pro laribus patrieque statu, pro rure paterno.
Gesta patrum moveant animos antiqua, timebat
Roboris ytalici quos lata potentia, quorum
Grande fuit longo diffusum nomen ab evo.
Vos non degeneres talami non esseque prolem
205Furtivi, non vos peregrino semine natos
Audax dextra probet. Patrie probitatis ymago
Testetur vos esse genus laudabile. Miles
Quem michi stravit apex veniat, mea signa sequetur
Feudali si iure cupit gaudere, relinquat
210Impia castra, meis vexillis pareat, omnem
Fascibus antiquis privant mea iussa rebellem.
Metropolis cuneos non multus transfuga miles
Se Patris expositis fato belloque maniplis
Iungens deseruit, anceps fortuna timetur.
215In civile pavet civis se opponere robur.
Nititur interea montes invadere sacri
Milicie pars magna ducis, quo pene relicto;
In seriem iungunt cives ad bella cohortes,
Insultum faciunt. Ingens et ad ethera clamor
220Tollitur, et temptant vacuatum irrumpere castrum.
Exteriora cadunt munimina strata furoris
Raptu. Tunc miles dubia sub sorte duellum
Singulus agreditur, cadit hinc adversus, et inde
Alter confoditur, strages contrivit utrosque.
225Qui steterat populus tandem confugit in arcem,
Custodire locum nitens, defendere vallum,
Impigra quod pugilum circondat leta corona.
Spicula miscentur, saxum hinc volat, inde sagitta
Turbine rapta truci baliste, morte relicta.
230Lancea belligeris illinc excussa lacertis,
Hinc ruit armatus, vallique crepidine strati
Ima petunt, pugnax miles cadit inde soluto
Arcu, sanguineus mucro desevit utrinque.
Dum multo geritur bellum discrimine, cursu
235Milicie cuneus celeri redit, atque repente
Currit in auxilium, resonat tuba; signa coruscant,
Inclusi gaudent, hostilia corda pavescunt,
Archipaterque suos hortatur, currit ad arma
Quilibet, et vallum flaventia tela coronant,
240Pontificisque acies, mox ut pervenit equestris
Miles, in arma fremit; preceps dimisit abenas,
In densos agitur cuneos, queritque per hostes
Tutus iter, pavidi subito qui terga dederunt,
Inconbit gladius fugientibus, asta perurget
245Et sonipes, sessore carens, hinc inde vagatur.
Stratus eques rapidis pedibus calcatur equorum,
Alter inire fugam temptat sudore pedestri,
Eiectis latebras armis desiderat alter.
Et pars cesa cadit, rediitque ad castra superstes.
250Cessit eques campis, convertit frena, furoris
Heu pubes oblita sui, gladiumque veretur
Milicie urgentis, nam ferrum sanguine fumat
Cedibus impressum. Pietas conmota paterna
Obviat, et iugulos fraterni vulneris horret,
255Civiles metuens clades, intecta furenti
Milicie occurrens opponit pectora, tante
Bacantes prohibet gladios insistere cedi
Ac odiis ad castra vocat civilibus actos,
Precipites ne fraude ruant, in septa recludit.
260Restaurare iubet festino cuncta labore
Diruta, supponit sacratos ipse lacertos
Quin operi, largos aer licet esset in imbres
Densatus, tonitrus crebros et fulgura nubes
Funderet. Hos animat, custodes instruit, omne
265Officium lustrat, fit sedulus omnia presul.
Felix illa dies ingenti leta triumpho,
Sed timor invasit victores luce sequenti,
Plebs etiam montana trucis discrimina pugne
Preterite timuit, querit, concussa pavore,
270Devia, pars latebras, pars se convertit ad alpes.
Nobilitas prohibere fugam conatur, et enses
Exerit. Antistes revocat sed transfuga claudit
Aures, precipiti cursu queritque salutem.
Plus valet ense timor, vox sacri Patris inanis
275Nil agit. Inde cohors omnis cum plebe fugatur,
Atque petit Cumas. Valve clauduntur in urbis
Introitu, renuunt profugos admittere cives.
Dum rogat ingressum sibi supplex Otto patere,
Hunc sequitur, foribus reseratis, tota caterva.
280In quam civilis subito furor arsit, et urbe
Cogunt Cumani lassos exire quirites:
Quin alios spoliant, alii ceduntur, in edes
Pars latet, Antistes semotas cessit in Alpes.
Quem quoque nobilitas stimulo concussa doloris
285Flebilibus comitata oculis. Consedit in ipso
Zurnigi castro, valles sibi subdere nitens
Ac montes. Populum legit non pluribus armis
Tectum, pars arcum leva, pars missile dextra
Vulgus inerme gerit, caput arta casside pressum.
290Cingitur ense femur, vix plure pondere ferri
Quis tegitur, cordis tamen omnes robore freti
Diplois at reliquos artus tegit umbo sinistram
Post modo Canobii presul se contulit ori
Terricolis exire novus conpellitur hospes.
295Est fuga sola salus, aiunt; tecumque neccesse est
Edes deleri patrias, quas incola reddis
Infaustas. Frustra quid niteris omina legem
Non explere suam? fatorum cede furori.
Persequitur fortuna nocens tua numina, fatum
300Te crudele premit; superis tibi bella moventur.
Presul ait: languent ingenti membra labore,
Sed nec abire queunt requie nisi fota leventur.
Sumere vel biduo liceat confracta vigorem.
Concessere moram, lassi reverentia Patris
305Est admissa loco, comitans exclusa caterva est.
Interea precibus temptat placare colonos.
Pars ad amiciciam trahitur clandestina blandis
Promissis, occulta petit munimina statim,
Arma virosque vocat, clam nobile congregat agmen
310Sedulus Antistes fusum per plana, per Alpes.
Nobilitas conmenta sacri Pastoris obaudit,
Que cito belligero sociata est robore Patri
Canobio, ingentis quod stagni fluctibus heret
Ac montis radice sito, de fonte Ticini
315Quod scaturit, qui fit tandem genitoris origo.
Antistes iam transtra parat, violata bipenne
Robora ceduntur, classi remos et silva ministrat.
Rostra ligant clavi, sternuntur stagna carinis.
Protinus armorum ferrum laxatur ad usus.
320Ad bellum navale rates armavit ephebis
Grandevisque simul. Residebat pervigil hostis
Englerie. Locus hic extremo lictore stagni
Est situs, impulsus declivi tramite gurges
Ad quem declinat. Collecta classe propinqui
325Littoris, armatis maiori robore naves
Munit, plure quidem constravit remige stagnum.
Ammovit statione rates, sulcatque profundum
Gurgitis. Appropians vicinas contigit oras
Pontificis classi, statuitque adducere predam.
330Se pelago mergens orbi cum Phebus ybero
Induxit tenebras, et nox iam fessa sopori
Menbra daret, molles lectos armata caterva
Querit, desertis ratibus, diffusa per edes.
Noxia mollicies nimis est ac dissona bellis.
335Prelia pectus amant durum, paciensque laboris,
Eventus dubios vigili quod precavet astu.
Zerminaga viris luxum laqueosque paravit.
Fama sed expassis errorem detulit alis
Pontifici, celeres qui naves invehit undis.
340Currit ad arma pedes subito milesque, carinas
Implent, non illos patrii secernit honoris
Gracia, comunes fasces, comuneque bellum,
Comunis labor est, et opus comune, nec ullus
Iussa manet. Remis pulse tremuere carine;
345Per medias verruntur aquas, at celsior omni
Puppe preit reliquis, armorum navis amictu
Resplendens conmissa duci. Non verbere grandi
Remorum fluxere rates, ne forte sepultos
Sompno sollicitet sonus: omni voce remissa
350Ora silent. Dulces non reddit fistula cantus,
Conticuere tube, vasto nec in ethere voces
Ulle miscentur, condicta silentia nullum
Admittunt strepitum. Mediis instructa gregatim
Fluctibus invehitur Neptuni lassa per agros
355Classis, et apropians hostilia robora querit.
Humentes nec dum tenebras eiecerat orbe
Occeano prolata dies, nec lampada Phebus
Protulerat, stigiis nec dum secesserat umbris
Ut classis vicina fuit. Fragor undique motus
360Tollitur, et classem, preciso fune, repertam
Littore seiungunt, custodum pectora remis
Pulsant, emissis texerunt aera telis.
Era sonant, aucto clamoreque bella geruntur.
Hinc hostes in transtra cadunt, hinc cuspide fixi
365Puppibus exanimes herent, hinc gurgite mersos
Accipit unda rubens, hostilis fitque sepulcrum
Funeris, ac reliqui victrici fune ligantur.
Dum bello fluctus miscentur et ethera voces
Turbant, armorum concussio littora replet.
370Experecta gravi sompno dispersa iuventus
Per talamos surgit discussa nube soporis,
Arma petit, sed tempus abest, nam sedulus hostis
Pugnam, dimisso ratibus custode, pedestrem
Intemptat, latebras et lectos ense cruento
375Perquirit, nudos invadit, sanguine rivi
Labuntur, sine rege cohors dispersa vagatur.
Est fuga comunis cunctis fiducia vite.
Victores redeunt, et rapte grandia classis
Lucra Patri referunt et ovant vicisseque stagni
380Opida tocius fidunt. Mox esse paratos
Omnes Otto iubet, clipeos galeasque ratesque
Instaurant, tersa lorica rubigine splendet.
Copia conseritur navalis, Symone classi
Prefecto, statuit cui cuncta negocia belli
385Antistes, cui fidus erat, certaminis usu
Expertus siquidem longo, iugisque laboris.
Aronam celeri iubet hunc invadere bello
Navali, iussis qui conserit agmina parens
Classica signifera sublimi puppe resedit
390Pretor, diducunt remos, dant carbasa ventis
Naute. Sternuntur late sic navibus unde,
Fluctibus in mediis labuntur robora classis,
Cunctas precedit naves pretoria puppis;
Planicies et operta lacus navalibus alis,
395Remigis intumuit concussis verbere limphis.
Aronam propero venit conamine Simon
Navigio fultus grandi, virtute potenti
Armigeris acies stetit undis classica iussu
Pretoris, modico distans prope menia iactu.
400Spes omnis periit clauso navalis ab hoste.
Milite belligero stipatus Marchio prompte
Ferrato de monte venit, milesque pedesque
Urbis Novarie, iuncta his proscriptaque virtus
Metropolis, nec non Papie nobile robur,
405Qui cingunt lunare latus, quod collibus heret,
Aggeris erecto tellus defossa coronat
Quod tumulo, crates densos innexa sudesque,
Pro muro paries stat ligneus. Arma corusci
Militis in giro rutilant muniminis alti.
410Una quidem castris, clausa est pars altera classe,
Nec patet egressus illis et pabula desunt.
Munitus vallo locus est in littore stagni
Hic situs, huic alte septum supereminet arcis
Miles ibi germanus adest, montanaque turba,
415Metropolique equitum cuneus transmissus ab ipsa.
Pugna ferox agitur, nunc hinc nunc inde feruntur
Exanimes, sed dira fames infestius angit
Obsessos, quos fata iuvant dum iuge redundat
Imbris diluvium, totusque resolvitur aer.
420Effudit Neptunus opum sine lege suarum
Thesauros, Euro laxas dimisit abenas
Eolus ac Austro, Cephyro Borreaque reclusis
Carcere. Castra natant, ceno iacuere iumenta.
Vixque boves alimenta trahunt, vix explicat alto
425Seque luto sonipes. Clausis civile propinquat
Robur in auxilium, metuuntur militis arma
Metropolis, grandis venientis copia plebis.
Marchio concutitur, turbantur castra pavore,
Celatusque timor densi velamine nimbi
430Querit ab obsessis cedens vitare periclum.
Nobilis obstat eques sperans, munimine victo,
Mox patriam propriosque lares sine marte subactos.
Nititur at frusta. Subito nam castra leguntur.
Novariamque petunt macula suffusa pudoris.
435Quo nam signa ferunt imbelli victa timore?
Leta cohors inclusa diu petit arma, forasque
Egreditur, stimulis sonipes post terga cohortes
Inpressis sequitur, que non revocantur ab hoste.
Indeque regrediens acies diffusa per agros
440Spargitur, et rediit spoliis intenta relictis.
Subsidium fit preda famis, dimissa reducunt
Plaustraque, leticie voces tolluntur in altum.
Classis abit tristis, fit libera navibus unda.
Obsesse plebis, preciso fune, carina
445Per medios fertur, iam tuto remige, fluctus.
Nec mora: cuncta lacus Urbi mox litora parent
Et naves. Frustrata Ducis fiducia stagno
Cessit, canpestri vult se conmittere fato.
Iam remum mutare vacat tironis in astam,
450Ac Cumanorum pulsat prece vota latenti.
Pressidioque novo sperat virtutis amice
Antistes, nullo belli discrimine motus.
Fortunam sufferre potens solatur amicos,
Quos dolor oppressit, spes quorum languit; inquit:
455Nostis an, o socii, dubia ludibria fati?
Humani est cursus semper mutabilis ordo,
Non idem fatis tenor est; post dira sequuntur
Omnia successus, emortua spesque virescet.
Corda cadunt duris? pressi graviora timetis?
460Esse viros Ultor scelerum pacietur inultos
Hostes qui patrie civili cede foventur?
Non animos frangat res ista, resumite vires,
Iam vos ad proprias edes remeare necesse est.
Hinc quoque nobilitas patriis congesta sub alis
465Cum Patre Novariam petiit, temptatque redire
Ad natale solum, cuius dulcedinis umquam
Inmemor esse nequit. Mentem inclinare laborat
Presulis Antistes Cumani federe. Pandit
Ingressum Cumis lis orta et amica precantum
470Sedulitas, et opus constantis Symonis expers
Fraudis. Mox geritur bellum civile per urbem.
Archipatri pars una favet, pars altera civi
Heret Metropolis; Cumanus marte potenti
Presul bella iuvat Patris exulis. Arma fragores
475Excuciunt, ictus crebrescunt, omneque ferrum
Vulnere civili crassatur, sanguine flavet.
Missile letiferum, grave saxum, dira sagitta
Aere concurrunt et nubis more nitentes
Pene tegunt radios, in cedes versa feruntur
480Descensu sociata suo, sonus inde relictus
Vulnera vix superat. Turres armata coronat
Plebs altas, humilesque domos, ac robore vici
Sternuntur denso, pilis intexitur aer.
Ictibus arma sonant crebris percussa, caduntque
485Plures, alternis impletur vocibus ether.
Vim belli non passa trucis, pars denique cessit
Oppressis adversa viris, Patrique rebellis,
Omneque comuni congessit robur in aula.
Munimen celeres tunc hostes denique cingunt,
490Densus at ex alto lapidum dimittitur ymber,
Omne nocens iacitur et spicula fulguris instar.
Cassis et umbo grues ac crates excipit ictus.
Sed labor imma petens, structure solvere muri
Temptat conpagem solidi, fossoria mergens
495Desuper excepte contempnit spicula cedis.
Fundamenta quatit aries suspensus in altum,
Impulsuque suo forti muralia frangit.
Denique fumiferis explentur prelia flammis,
Et bellatores captos munitio reddit.
500Protinus adversa bello virtute subacta
Archipater Cumas conserto venit equestri
Robore, congessit peditumque equitumque catervas.
Exul nobilitas aquilis collecta sub almis
Exulis est Patris, properat milesque Ticino,
505Novariensis eques, Cumani roboris ingens
Virtus, letiferas et turba accincta pharetras.
Ricardusque comes venit, qui signa, ducatu
Sumpto, suscepit profuge dampnata cohortis.
Nobilis huic ortus, genitus de stirpe Lomelli,
510Qui se montane fudit regionis in oras.
Quam cicius Clavate subest, ac menia Leuci,
Vicinique lacus sita litore castra patenti;
Opida multa duci parent et plurima spondent
Archipatris se signa sequi, comitique favere.
515Rumor it et statim magnus fit in Urbe tumultus,
Ingens civilis pugne succenditur ardor,
Fraterneque acies ad bellum utrinque parantur.
Ad Patrem rediit Comitis vexilla secuta
Nobilitas Cumas, se ut pugnatura maniplis
520Iungat Cumanis, uno mox agmine pergat
Ut Presul. Falerata cohors at prodiit Urbe
Ambrosii, Desioque stetit. Civilis utrinque
Sevit in arma furor. Procerum vexilla propinquant,
Archipatris crux alma preit. Speculator ab alto
525Prospicit, atque duci festinos nunciat hostes
Metropolis non esse procul, spirare furorem.
Cives concussi tunc contremuere pavore,
At tamen arma petunt, pugnax audatia texit
Incussumque metum. Clipei cervicibus herent,
530Resplendens galea obsolvit caput, asta vibratur,
Ensiferique pedes equitis flectuntur in orbe.
Impaciens sonipes faleratus naribus iram
Efflat, et hortantur pavidi se ad bella vicissim.
Sanguinis oblitus, nature federa nescit
535Quilibet, in fratrem convertit vulnera frater.
Previus accedens Desii prope menia Presul
Pectus inherme gerit, munitus mente virili.
Magnanimus tanti Pater est discrimine belli
Tutus, nuda fuit cui crux protectio fortis.
540Humane non tam virtutis robore fidit
Quam dive, Patria cui spes innititur almi.
Insonnuere tube, voces tolluntur in altum,
It fragor armorum diffusus in aera late;
Pene soni nubes agitantur verbere dense.
545Curritur ad bellum, solvuntur turbine magno
Baliste, lapides iaciuntur grandinis instar.
Ad valli manibus correpunt culmina, molis
Fragmine letifere galeis clipeisque recepto.
Hostili cedente viam mucrone pararunt
550Obice, terribili dant hostes terga furori.
Aggeris expulso munimine, menia fortes
Intrant armati, pugne concursus utrinque
Fit trucis, at cedunt adversi Presulis almi.
Agmine sed redeunt converso, pila vibrantes
555Incumbunt victi dorsis fugientibus. Acris
Vi pugne fugiunt victores, fitque ruina
Aggeris a summo per preceps usque deorsum.
Hostis ab impulsu, versis cervicibus, agmen
In se conpressum declini labitur orbe.
560Pugna sub ancipiti fato conmittitur atrox.
Ensibus in faciem exactis revocatur ad arcem
Valli turba fugax, viceversa mittit in hostes
Spicula propulsos, Desii diffunditur oris
Ulterius, fumo civilis sanguinis exul
565Mucro madet. Foditur primo certamine Rector
Metropolis, clarusque cadit victoribus obstans
Civis magnanima dudum virtute rebellis,
Milicie generisque fuit decoratus honore
Hic quoque, litigera princeps et in urbe secundus.
570Milite cinguntur proscripto menia, valvas
Fregit Cumane plebis violenta securis,
Que Desii vicis dispergitur ense cruento.
Hic cadit, ille pedes tremulos ad vincula tendit,
Hicque fugam querit frustra, conclusus in arto,
575Nam vetuere fores obstruse robore firmo.
Consilio periere suo dum menia claudunt
Cives, dum vallum nullo violabile firmant
Ingenio, fit opus proprium sic carcer eorum.
Sepe sagax in cede sua prudentia fiet
580Infelix hominis, quociens delusa perire
Actores facit ipsa suos, traditque ruine.
Scrutatur latebras quisquis, solaque salute
Contentus, iacit arma pavens, fortuna ruina
Involvit varia cives. Pretorius inde
585Plebis apex capitur, dominus qui primus in Urbe
Extitit, ingenue quem stirpis gloria fecit
Conspicuum. Ceno sedet hic. Antistes amice
Quem petit, ingrediens diri discrimina belli;
Quem patria pietate videns, oblitus amare
590Cedis, dilecti quam colla tulere nepotis,
Infremuit, lacrimisque gene maduere solutis.
O falax, inquit, quociens fortuna revolvis
Imis summa gradu, nam sidera splendida tangens
Volvitur ecce luto! flos est tua gloria vanus.
595Inde supervenit fraterni sanguinis ultor
Mucro nitens Comitis, peciit qui membra secari
Hostis humi lutee residentis; versus in iram
Quod prohibet Presul, sed eum sine vulnere servat.
O bonitas inmensa Patris, que sanguinis expers
600Eximium victis putat indulgere triumphum.
Heu totum de Turre genus vel carcere squalet
Aut periit gladio, patulum vel oberrat in orbem,
Cuius fautores simili periere ruina.
Stirpis at infauste maiores vincula stringunt
605Ferrea sex numero, spoliis ditantur amici
Archipatris. Veniunt legati strage peracta
Metropolis Desium, vexilla reducere patris.
Tunc Antistes ovans ingentis lucra triumphi
Numine lata ferens supero, festinat in Urbem.
610Accedens natale solum mucrone cruento
Leta acies, multis olim conata periclis
Ad proprios remeare lares, comitatur erile
Vexillum. Iussit prope menia stare cohortes
Presul, amor patrie cuius precordia care
615Commovit. Qui sic inquit: Iam vulnera cessent,
Sanguineo sudore madens iam mucro quiescat,
In fraterna rubet bacans heu vulnera cedes.
Hinc trucis a gladii iugulis desistite. Finis
Queratur bello civili: patria lucro
620Sit satis hec vestro, longo sperata labore
Hactenus. Hanc vetuit semper fortuna rebellis
Quam modo corridens offert victricibus armis.
Iam furor atque mine, iam dira licentia ferri
Cedat, et ad letos successus, hoste subacto,
625Omine pax dudum adverso quesita reducat
Victores. Felix, socii, victoria non est
Roboris hec vestri, non armis parta nec ense.
E celo micuit, vobis hanc fata dederunt
Legibus archanis supero manantia nutu.
630Ipsa manus opus est supere. Censura rebelles
Celestis stravit. Insonti parcite plebi;
Non edes spolietur inops, non orrea ditis,
Nullus ledatur, nullique iniuria fiat
E populo, quem nos ulnis gestamus amoris,
635Quem colimus, titulis dignis efferre volentes,
Cui fuit antiquo venerabile nomen ab evo.
Conducat fraternus amor, que prisca tulistis
Vulnera, preterite nullum meminisse iubemus
Offense, cuius felix oblivio vindex
640Optimus est; genus hoc vincendi nobile clari
Nonne viri? fiet vester sic hostis amicus.
Irarum fluctus humili sub pectore fervent
Omnibus infesto, cui non est longa potestas
Nec fortuna favens; subiti discriminis expers
645Non erit in cives asper, proprieque ruine.
Iam satis est, venie iam tempus. Desinat omnis
Impetus, et pietas expellat amica furorem.
Hinc odii civilis atrox discedat acredo.
Num scelerum rabies care dominabitur Urbi?
650Discurrent vicis num rivi cede rubentes?
Sanguinea num laeta dies maculabitur unda?
Quid si tecta gemant? madeant si delubra fletu?
Sive lares ululent? et sparso crine marito
Exanimi coniunx incumbat? siue parentes
655Oscula pignoribus fundant merentia cesis?
Num sceleri tanto Superum miscebitur ingens
Gracia? num tantis lacrimis seu funere tristi
Gaudia ledentur dono concessa superno?
Non erit hoc, proceres, non hoc felicibus aptum
660Fatis, vobiscum non hac comitabitur hora
Meror in ingressu, non hec sunt consona divis
Herrohibus, nam vos vetus et generosa propago
Edidit, et venia est semper coniuncta triumpho.
Sic sceleris gladium deponat leta iuventus,
665Gratas iam tollat palmas ad sidera miles,
Letetur tristem rugas posuisse vetustas
Fortunam, facies cuius placabilis ad vos
Arridet renovata novis successibus, ora
Nubila mutavit, veterem posuitque rigorem.
670O pietas inmensa Dei, que ferrea tetri
Vincula celesti virtute resolvit Averni,
Tempore quo longo proceres gemuere sepulti
Metropolis, sed iam reserantur claustra doloris.
Extulit ad celum iam vos sublime, nec ultra
675Deseret auxilium Superum, servata per evum
Gracia si fuerit, memor aut si muneris huius
Sit dampnatus eques, quem gloria tanta reducit.
Pacifice resonent fauces, donaria reddat
Quisque Deo, solvat laudes ac oscula civi
680Offerat, et dudum respublica pressa levetur.
Iam tenor antiqua patrumque modestia vestre
Urbi reddatur, succedant iura profano
Iusticio, propriis comunia conmoda lucris.
Exul in ambiguum redeat maturius orbem
685Ad sedes Astrea suas, orbataque dudum
Gaudeat aula potens ex nunc ornata decore
Iusticie. Presul sic fatus. Nemo resistit
Ortanti, monitis reverendi quilibet oris
Annuit et votis patriis parere spopondit.
690Summissos clamore cohors testatur alacri
Esse animos Patri dominoque, ducique per omne
Evum. Antistes ait: Victricia signa movete,
Victaque mox celeri pecierunt menia gressu
Presulis ad iussum victores, ense recluso,
695Mutatis animis, iam non furor esse nec ira
Cernitur in lesis, acclamant omnia pacem
Agmina. Felici pergunt sic omine, iam non
Bello, sic Urbem properant invadere gratam.
Ante Patrem delata micant insignia Regis
700Eterni: Crux alma nitens veneratur ab omni
Occurrente sibi populo, comitatur at ipsum
Nobilitas olim peregrinas exul in oras
Ad patrium revocata solum. Proh quanta cohortis
Leticia est reducis! Resonant hinc timpana, totus
705Indeque concutitur ether clangore tubarum.
Et non ora silent letas resoluta per odas.
Urbs Patris adventu, festino mota tumultu
Occurrit gaudens, miscetur sexus et etas:
Confluxere senex, iuvenis, mulierque, sed agmen
710Laudibus insistit devotum voce canora.
Religiosa cohors series distincta per almas
Obvia, concentu modulaminis ethera leti
Pulsat, et adveniens dilecta Presul in urbe
Suscipitur, visitque prius pia limina sancti
715Ambrosii, fuditque preces demersus ad aram.
Grata tulit, genibus flexis, donaria miles.
Mox Antistes adit speratam tempore longo
Sedem, sicque domos reliqui peciere paternas.
Presul at, ut veteri statuatur in ordine iuris
720Publica res satagit, priscum revocetur ad usum.
Gaudia, libertas ac simbola, ludus in unum
Conveniunt, posuere diem celebremque beate
Agnetis cives redeuntes lege peremni
Qua micuit sperata diu victoria celo.
725Lex antiqua redit, pressuraque cessit ab Urbe.
Eger ut effeto languet, mortemque minatur
Corpore, cum labium palet, cum vena gravescit,
Orrescit facies, occuli sternuntur, annelum
Urgetur pectus, requie repente soporis
730Erigitur, morbi matura labe, vetustum
Motu rapta suo repetit natura tenorem,
Sic Urbs, prolixi langoris pressa dolore,
Crimine purgato, dive relevata vigore
Virtutis, fortique sui medicamine Patris,
735Tendit ad antiqui cursum sanata tenoris.
Quam dubio, fortuna, gradu mortalia ludis!
Heu quam precipites humana rotatur in orbes
Conditio! Nunc summa petit, nunc mergitur imis.
Vana quidem pereunt, transitque volatilis etas,
740Rebus et innitens robur ruit omne caducis.
Sola manet virtus, puro rutilantior auro,
Ethereos superat radios phebeaque vincit
Lumina, tota nitet divis splendoribus orta.
Huic que progenies, quod opus, quo pignore gaudet
745Aut que divitie, seu quo dotatur honore?
Est eius sublimis honos, quo cetera dempto
Virtutis titulo clari privantur et ipsi
Dii quoque, sola decus probitas sibi vendicat istud.
He que augentur opes exauste pectore manant,
750He sole comitantur herum, mors cetera perdit.
Huic celeste genus, quam mens enixa superna est,
Fonteque prosiliens supero, delabitur imis.
Mortales differre facit, quia clarior alter
Cui comes est reliquo, sine qua nam quisque ferarum
755Condictionis erit: fiet distante decore
Nonne pecus virtutis homo? qui celsior astris
Hac famulante choris conpar celestibus, altas
Aggreditur deitatis opes, consorsque superni
Hec animi, sublime suis lucratur alumnis
760Nomen, ut almorum numerentur in agmina divum.
Quam felix huius proles, quam plena decoris!
Temperies siquidem que blandimenta cohercet
Carnis, metitur rerum Prudentia fines
Altera, Iusticia est harum non infima consors.
765Quid melius natura dedit, quid gratius? ortum
Siderea de sede trahit, velud hespera fulget
In terris, etenim divine legis ymago est.
Federis humani vinclum morumque magistra
Expediens rectumque docet, nichil utile querit
770Ipsa sibi, solers comunem respicit usum.
Nam cunctis prodesse cupit, nullique nocere.
Ipsa parens legem, vigil est cohibere nocentes.
Illius ad nutum pigrescit nulla sororum.
At postrema, malis nullis concussa, flagellis
775Diris arridet, duro certamine gaudet.
O genus electum, proles divina, superstes
Germen, quod numquam consumere tempora possunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: