Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Mota ab Alamania ventura gente vocatum
2050Vocibus ad Regnum dubiis quamvis Ludoicum
Bavariae per scripta Ducem Castruccius optans;
Quo superare queat Carolum perquirere Pisas
Acceptare simul, Regnumque invadere pingue:
Mittit, in Italiam veniat, pro Caesare magno.
2055Qui movet adveniens: subitus fuit atque Tridenti
Gentibus innumeris equitum per mille suorum:
Lombardosque tenet. Carintus Dux probitatis
Cum Cane Maiori vexatus, fortiter illum
Suscipit exhibito Regno pro Caesare cuncto:
2060Quos bene concordes factos Ludovicus amore
Iungit eos pariter sibi, qui dant posse per omne.
Moncia confestim solvens sua foedera tali
Paruit, et paleam gessit simul inde Coronam.
Omnis et Italia audito nomine grandi
2065Pacificantis, amant illum de parte Gebelli.
Destinat unde sibi Lucanus rata monetae:
Fulcit, et ut veniat rogitat Castruccius ipsum.
Summus et Antistes concordatus Papa Iohannes
Ipse per arbitrium iussit non esse parendum
2070Inhabili, et Urbes munivit gente virili.
Obstat et huic etiam Robertus Rex Ludovico
Gentibus innumeris, multis equitatibus ipsa
Lombardia simul, Guelforum partis eidem.
Concitus inde petit Optatum Mediolanum,
2075Atque tenet, regnans magno pro Caesare grandis.
Papa tamen nocuum mandat vitare rebellem
Quoslibet, et Guelfi parent ex undique Papae.
Ipse tamen medio tunc Urbis magna locutus
Mediolanensis, adiecit fronte potenti.
2080Omnibus et cunctis adstantibus, Imperiali.
Sede locatus, eis coram Magnatibus illic:
"Regna perire videns Tuscorum, vestra ruenda
Hos superare graves venio pro viribus hostes,
Esse et in auxilium venio: nunc date coronam,
2085Sed diadema: sumus nos defensare fideles.
Ferrea debetur: paleam quia Moncia gessit".
Unus et adsurgens dixit tunc stante loquela:
"Ius tenet Imperii, credatis talia, noster;
Vocibus, electus quamvis sit et Austrius ipse:
2090Iste movet bellum, devincens fortiter ipsum:
Iste Ducem potuit pariter devincere campo,
Millia per septem prosternere viribus omnes
Hic equitum, bellans tantum pro nomine Regni.
Austrius acceptus fuit, et salvatus ab isto:
2095Foedere pro belli spondet non esse nocentem:
Iure hostile sibi debetur sedque corona".
Et siluit. Pariter profatur et inde secundus:
"Papa suo iuri si detrahit ipse Iohannes,
Est minime ipsius servanda monitio Papae.
2100Appellamus: abest: habeat tamen iste sueta".
Tunc Comites quanti, totidem per forte regentes,
Primus et ipse sacer Terlatus Episcopus illum
Induit, et capiti nectit regnare coronam:
Sed diadema refert, quo possit flectere Guelfos.
2105Sicque coronatur clangoribus undique magnis,
Dum sonuit celebre festum, quando ista geruntur.
Et venerantur, amant hunc Cives Mediolani:
Nam dominatur eis Galeatius: ut posuere:
"Plectere vult cunctos, nec respirare valentes:
2110Subiugat ut sclavos, spoliat simul atque moneta:
Subleva Caesar onus: possimus vivere Mundo.
Qui dedit: "Afficior, vobis miseratus" et ipsum
Excitat ut veniat. Comparet tunc Ludovicus
Carcere concludens, dat Civibus inde regentem.
2115Sic male perplexus populus iam Mediolani
Solvitur, et magno dant praemia quanta monetae.
Destinat atque illi Lucanus tunc bene promptus,
Deserat ut veniens Tuscos submittere Guelfos.
Pergit et ipse, simul quatuor per millia secum
2120Inde equitum, per mille sibi de gentibus illis
Undique Lombardis nec pausant pergere promti
Usque quo Pontremulum veniant. Sed tunc propriato
Obviat ipse probus Castruccius et Ludovico,
Gente per immensa splendens, vir totus in armis.
2125At ubi sit praesens, subitus deprehensa et habena
Exequitavit ei: fit concitus inde pedester,
Et manibus, flexis pedibus, cervice remissa,
Adclamavit ibi: "Vivat per tempora Caesar".
Et Ludovicus eum complectitur: ille quievit:
2130Ac super ascendens, dexter fit inde caballus.
Sicque simul cuncti muros cum flatibus intrant,
Et statur, ab illis Pisanis extupefactis.
"Luca subest magno" (sic tunc Castrucius illi
Intulit) "et venias: lucramur quod retinemus.
2135Dirige te, Caesar, Pisas conquirere primum,
Sunt ubi et audaces cervicem flectere numquam
Adsuefacti: ad eos te confer, Caesar: et ipse,
Si venerantur, habes: si non per et obsidionem
Moenia tentamus: sunt intus et inde Gebelles
2140Urbis, ut ex quidam proponunt se retinere,
Qui duo mille viros robustos de Comitatu
Immisere tibi: muros et moenia vitant:
Undique per circum Pisas, et moenia cunctis
Inde locatis eis, invitis tu potieris,
2145Urbe, et matre simul, lactabit quae bene nostros,
Atque nutrire potens Italos est Pisa: propinques".
Caesar ut aspexit cuntatum tanta ferocem,
Quam magis astricte cum mente et corde gerebat,
Molestare Urbem debens nec spiritus illi
2150Affuit: unde probus animavit fortiter illum:
"Non bene, Caesar, eis compassus: sunt bene pauci,
Moenia qui muros devitant, suntque Gebelles
Intus in Urbe magis, qui dabunt moenia gratis".
Vix et eum tales potuerunt flectere causae.
2155Ultimo sed flexus, equitatibus omnibus illa
Moenia circumdant, et sunt attingere muros.
Intus et experti Cives per et undique Pisas
Apposuere modum: claudens superadditur Arno
Partibus ipsa maris fluvium superacta Galea,
2160Viribus armorum cunctis munita per intus,
Unde sagittantes defensant: est quasi murus.
Pro non spargenda renuunt sed pacta moneta.
Agminibus tantis tunc tentant exteriores
Et fodiere suis a muris proinde meatus,
2165Muribus ut solitum est caseum corrodere pinguem,
Moenia per subter se subintrare putantes,
Noctis et obscuro percurrere protinus Urbem,
Atque tenere. Sed his tunc defensantibus illam
Est opus incoeptum sonitum per et insinuatum:
2170Unde meatus eis similes fodiere per intus.
At cum nocte simul tentant invadere Pisas
Moenia per subtus, et pertransire meatus,
Est ab ore silens populus, mactatque per omnes:
Et requievit opus. Bellantes postea muros,
2175Hinc ab inde et eunt ex undique mittere pugnam:
A quibus obstatur Pisanis fortiter intra:
Nec sed habere datur, sed nec sua forsan adire
Moenia: tunc virides stabant decerpere frondes.
Cautus ut et vulpis cogitat Castruccius artem,
2180Ista ferens magno tunc clanculo sed Ludovico:
"Quamdiu Pisani teneantur, Caesar et audi,
Mente et gente simul tu crede: sparsus in aquis
Mons ruiturus humo ventis quis forsan abiret,
Quam sua gens nimium moveatur abesse furoris.
2185Quinque tenent Urbem: cunctos exsolve coaptos,
Atque reduc illos ab Urbe, et iunge sacratum:
Ipse et mittat eis Terlatus Episcopus unum,
Quod sibi non magno, mihi non, adsistere curent
Prandia facturo: ac tunc cum mensa cibando
2190Steterit, adiungas Lanfrancum sedque Gerardum
Militibus multis suffultum: quinque reducet
Caesaris ad aulam pransuri: et tunc retinebis".
Qui renuit pariter, nolens maculare coronam.
Tentat et ipse illum Terlatum sedque Guidonem:
2195"Mitte", ferens "quinque Pisanis velle quietem:
Utique cessabunt pestes: moneasque sacrate
Ante tuos thalamos immissis protinus intus".
Qui sceleris insons dixit: "ferat omnia servus".
Quinque simul Cives, illi pro partis amore:
2200"Omnia narrato, quae dixit Episcopus": illum
Mox et adire petunt, et sunt adsistere promti
Iam quibus excepti Terlatus et ipse fidelis
Praeparat, atque fuit praesens et adesse Gerardus
Fortis, et adiunxit referendos Caesaris aulae.
2205Unde reduxit eos, et pransis postea numquam
Aditus ad muros patuit. Terlatus et ipse
Concitus adversus Lucanum mente furebat:
Atque dedit, multis coram praesentibus addens,
Ut equitare licet, et dum fuit obvius illi:
2210"Non mea progenies didicit committere fraudem.
Utique culparis magnae Castruccie fraudis:
Ast ego dum dictus fraudator et esse Gebellum".
Unde gravatus et hic et mente et corpore totus,
Febricitavit: et Urbs Pisana datura per ipsos,
2215Ne suus ab illis aspectus et ipse pateret,
Infirmatus abit: magis ac mage languor et ipse
Crevit: et ut Monti praesens fit postea Nigro,
Inhabitavit ager, gravior quoque languor et haesit
Desperatus ait de vita tanta locutus
2220Tunc fuit ipse Sacer coram scultantibus ipsum:
"Gloria quanta perit! letho parer ipse: videtis.
Quid prodesse potest robur, genus, atque potestas,
Aretium totum tenuisse, strasse rebelles,
Debellasse et eos Guelfos, tenuisse cohortes,
2225Undique per Mundum sonuisse per aethera fama?
Nunc medicina magis: sed non, quia morbus acutus
Deprimit" et totus compunctus talia fatur:
"Crimina nostra feram: partis fui semper amator
Imperialis ego, Guelforum semper et hostis:
2230Ecclesiam vexans, unctus tanto ordine sacro:
Castellanae Urbis de nocte acceptor, et anceps
Destituens Guelfos, quantum concessit et ira.
Una manet misero solum mihi praevia virtus,
Observare datum foedusque fideliter a me.
2235Et paror his meritis aeternis utique poenis.
Sed Deus ipse veni: miserum quem sanguine fuso
Iam redimis: media transacta aetate receptes".
Talibus expletis, servorum tentus in ulnis
Brachia tunc inter, munitur corpore Christi.
2240Ipse calor cessit, friguit quoque totus et omnis,
Atque recessit ei spiritu: Deus ipse pietur.
Panditur Urbs magno Ludovico, intratque potenter,
Quinque sibi adiunctis equitum cum millibus intus.
Genus prius hostilis, recolens tunc Imperialis
2245Partis et affectus, renovatur cordibus: ardor
Rumpitur in voces: clamabant: "Vivat amicus
Induperator": ei congaudent gestibus omnes.
Estque suis regnans, toto simul Orbe tremente,
Fervidus in Pisis: movet ac Ludoycus, et Urbem
2250Accipit, et retinet Romam. fortis in omni
Regnat sceptra tenens, quamvis nolente Iohanne
Papa, et cuncta suo subiecit fortia Regno.
Et surrexit ibi quidam proferre Gebellis
Dicens mente nigra: "Gentes scultate loquentem:
2255Christus habens minimum pauperrimus intulit illis:
Volucribus Coeli nidum natura paravit,
Vulpibus et foveam: mihi non ubi membra reclinem
Nec fortuna dedit: ego nec causatus egendo
Vivo: meos gressus, cupiunt qui Regna, sequantur".
2260Ulteriusque dedit: "Spicas vult vellere Christus,
Cum propriis sociis tenuem vult carpere victum,
Asseruitque magis munus non utique dite,
Imo columbarum porrexit Christus egenus.
Summas et Antistes mandavit Papa Iohannes
2265Multa et habere, simul retinens marsupia plena
In commune Deus quare est pellendus abinde".
Postque secundus ei proponens verba resumit:
"Partis amore viget: multum favet utique Guelfis
Ipse Iohannes, eos abhorrens inde Gebelles".
2270Tertius adiecit dicens: "scultate, Quirites.
Agmina transmisit obstantia, credite, magno
Bella movens, Christus cum dixerit evaginanti:
Admove per gladium: gladiator quisque peribit.
His moveor". Ludoycus eis: "moveantur et omnes".
2275Adhibui que senem sacratum nomine Petrus,
Omnibus et coram vestitum veste rubenti
Exhibuit: "datur iste tibi, cape Roma". Levatur
Papa: sed a cunctis fit Curia: regnat in Urbe.
Quae sanies vobis fuit, et suggesta voluntas
2280Suggerere tanto? sanies quae stulta Gebellis!
Sciarra Columnensis, Romam qui immiserat illos,
Sprevit, cuncta suo solvi negat atque Iohanni.
Pro regnante tamen stat fortis mente Gebellis,
Atque refirmatam conservat viribus Urbem.
2285Promtus adesse patet tunc et Castruccius illic:
"Fer, Ludoyce, tuo solium concerno Ducatus
Partibus in Tuscis, si non subesse suetis
Principibus, agitant unde omnia bella rapinae.
Subiuga: confestim submittent colla feroces".
2290Qui dedit: "Est placitum nobis augere Gebelles:
Augustusque vocor, quamvis nolente Iohanne.
Quinque manent Urbes Dioecesibus intitulatae
Has totidem: Lucana prius datur; ipsa Lunensis;
Et pariter subiecta datur Urbs Pistoriensis;
2295Atque in Vulterris dominatum pandimus omnem;
Massa per arbitrium subsit sub iure Ducatus.
Has tibi pando tuis sub viribus esse regendas".
Sicque coronatur Dux tunc Castruccius ipse,
Intitulatis ei sic Urbibus: unde coluntur,
2300Gaudia cum resonant, quin hastiludia multis:
Inde equitum mille deducere gaudia secum:
Inde acies quantae: quin acceptavit ibidem
In propriis retinens Vexillum currere palmis,
Atque dedit: magnus fuit Alexander et unus.
2305Postque dies paucos sic omnia cuncta refirmant:
Fortia resplendent sic agmina cuncta per intus.
Iura Senatus ei dantur: Castruccius optat:
Accipit, et retinet, Romaque splendet in omni,
Vestibus in propriis referens insignia verbis
2310Perlatus insertis, sutisque in pectore renes,
"Est Deus id quod vult: erit quod volet id Deus idem".
Et Ludoycus eis, coram tunc stante Senatu:
"Sceptra patent nobis Lombardica, Regnaque Tusca,
Atque per Imperium retinemus cuncta Senatum".
2315Ista coronatus sic: et post verba quievit.
"Me, sed, o Christicolae, verum, scultate, tuebor,
Atque feram pariter, errorum nubila pandens.
Christus habens minimum quam sit vel factus egenus
Cernite, cum duodecim quaerebant solvere victus
2320Inde cibis emtis, numeros aequere monetis.
Ergo habet ipse Deus tantum commune, sed usum;
Ipse Deus proprium devitans cum duodenis.
Inde habet ipse malus et usurpare locellos
Mittere sollicitus illamque abscondere Iudas.
2325Ulteriusque ferens unguentum Magdala Christo
Ungere culpatur: operis sit vendere Sanctum,
Pascere pauperibusque Dei, pereant ne, pandere victum.
Ergo habet ipse Deus tantum commune, sed omne".
Papa levatur: et is immissa peste reatus,
2330Antea quam solum Mundus deduceret annum,
Principibus primis hinc inde in partibus ipsis
Adfuit extinctis mors: et non dicere curo
Nomina: nec remeant ab Urbe invadere Regnum.
Imo relabuntur hinc inde, et gente recisa
2335Deviat et Pisis. Haec inter gesta recepta
Desuper ostendit Deus hoc Anathema per Orbem.
Redditur Antistes vero sub foedere Papae:
Ipse levatur: ei Petrus datur atque Iohanni,
Foedere composito Pisanis, nec violato,
2340Cum bene currebat Mundus per mille trecentos
Bis denis iunctis, et cunctis omnibus octo,
Sospite dum clauso congaudet Papa Iohannes,
Congaudent patres cum Cardiquenalibus omnes.
Tota sed Ecclesia congaudet quanta Monarchia,
2345Nonque Bonifatio tantum pietatis inhaesit
Munus ab infestis, quem Rege favente capessunt
Urbis in insidiis Romanae quam furibundi,
Atque negant volitum cupientis pergere secum
Inde Columnenses, Crucem retinentis, et illis
2350Hoc aientis: "heu miseros fortuna paravit
Ipsa ferox casus, ut est inflectere Papam.
Quare ego sic furiens lethum pro pace reposco".
Nec adiecit eis plus, cum per membra paratus
Spiritus abscessit tepefacto corpore grandis.
2355Fata sed hostiles producunt sidere casus.
Rex fuit Andreas Roberto iam tumulato
Semine Regali succedens in diademo,
Nec absolutis bello pugnaque lacertis,
Nec male commissi lapidis percussus ab ictu,
2360Fulmine, nec subita decedens apoplisia:
Servorum insidiis mutilatur gutture, tuncque
Suffocatur, eis tunc omnibus inde peremtis
Per diversa malis supplicia cum perierunt,
Sex quadraginta simul quando ibant mille trecenti.
2365Et iam Pausanias captandus praemia famae,
Regis in excidium ruit inconsultus, et illi
Fata promittebant numquam moriturus eumdem,
Ni sub ipse rudi titulato postea curru
Ense sub ingenti cum occisore peremptus.
2370Sic incoepta malis pereunt cum fraudibus acta.
Moenibus amissis tunc Urbis Pistoriensis
Cogitur et rediens Castruccius, Urbe relicta,
Concitus est Pisis Lucam firmare virilis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: