Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Et merito: quis enim augusto succedere fratri
Aut melior virtute animi aut praestantibus ausis
Debuit, hoc uno Fernando rege Quiritum,
Quem dudum magni consortem Caesaris omnes
5Vidimus et sacri moderantem iura senatus,
Magnanimum, ingentem, quo fortuna superbit
Terra duce et felix tanto se iactat alumno.
Ergo hunc septeni proceres, queis cura creandi
Caesaris et lapsis regni succurrere rebus,
10Ultro animis votisque simul concordibus unum
Appellant rerum dominum, cui libera iura
Esse volunt fascesque omnes, tot regna, tot urbes
Submittunt, qua se vastis Germania terris
Porrigit et passim magno nunc imperat orbi.
15Caesar adest, late solio spectabilis aureo,
Splendidus et sacra redimitus tempora mitra,
Ex solido auro, ex vectis Oriente lapillis.
Huic comes est, quae olim terras Astraea reliquit
Et Pietas tandem longo post tempore visa
20Has sequitur volitans laetis Victoria pennis,
Candida Pax dominas retinens in sedibus urbes
Et bona Libertas nostris vix cognita saeclis,
Libertas faustum populis et amabile nomen.
Pone aliae atque aliae incedunt plaudentibus alis
25Et mille instituunt plausus atque otia mille.
Stant circum innumeri heroes, atque ordine longo
Insignes pietate duces.
Accurrit parte ex alia generosa iuventus
Et confusa cohors, ut tot miracula spectet:
30Longaevique senes, pueri mixtaeque puellae
Obsessas tenuere vias et compita, dum se
Quisque adigit, regem ut propius miretur et illum
Sublimem tanta cum maiestate sedentem
Aspiciat, rutilo cinctum diademate frontem.
35Ipse etiam celsa delapsus Iuppiter arce,
Quem circa auratis vectae per inania pennis
Centum animae angelicis complebant vocibus auras,
Affuit et late imperium triplicesque tiaras
Annuit atque illi aeternos afflavit honores.
40Audisses hominum studia et laeta omina vulgi,
Dum faustum imperium ac felicia quisque precatur
Sceptra et perpetuos truculento ex hoste triumphos.
Quid memorem quot per magni spatia ampla theatri
Procubuere duces? Qui dum regalia poscunt
45Iura, suum adgnoscunt dominum legesque resumunt.
Verum haec forte canent alii, queis carminis usus
Maior inest, ego si coeptum percurrere munus
Aggrediar, quis me tanto sub pondere pressum
Sublevet? Aonides, vestro sucurrite vati!
50Salve heros, salve o soboles praeclara deorum,
Magne heros, cui se se moenia Romanorum
Aureaque auspiciis laetis Capitolia servant.
Intrabis Scythicas felici numine terras
Euxinosque lacus, qua plenis cornibus Ister
55In mare caeruleas properat diffundere lymphas.
A Austria victrices aquilas, augustaque signa
E eriget et toto felix dominabitur orbe.
I Iamque illi passim laeto Victoria vultu
O obvia fit, magni submittunt colla tyranni:
60V vera cano, faveant nostris pia nomina votis.
Pannoniae tandem devictis hostibus orae
Florebunt melius te Caesare, te duce regnum
Ausonium parta populis iam pace quiescet.
Diffugient tristes olim, te vindice Dirae,
65Ac scelerum bellique metus, et amica reduces
Otia: non frustra vates cecinere priores
Venturum innocuum regem, qui temperet orbem,
Cuius ab auspiciis redeant Saturnia regna
Et fortunati saeclis melioribus anni.
70Tu pacem afflictae Italiae populisque Latinis
Constitues, miserae Italiae, quae viribus hausta
Tot caedes tot bella tulit, sortesque nefandas
Sustinuit, tu pacis honos, tu gloria belli.
Depressae vitio leges turbataque iura
75Nunc vitam accipient superasque in luminis oras
Emergent, animas tandem sortita priores.
Quin patrii fines et litora Tergestaea
Quae bellatrices aquilas venerantur, adorant,
Per te exoptatos capient tutissima portus
80Pristinaque attriti revocabunt gaudia cives.
Interea diis sacra ferunt ac limina templi
Et patrias cumulant votis ardentibus aras.
Eveniet: dat signa Deus mihi certa nec umquam
Praescia veridicos fallunt oracula vates.
85Tempestate illa celebres mea Musa triumphos
Et caesos toties hostes devictaque regna
Orsa loqui incipiet: tum demum, maxime Caesar,
Perpetuis de te subtexam carmina chartis
Quae non ulla hominum ventura redarguat aetas.
90Forsitan et tenuem non aspernabere vatem,
Cui si non hederae aut victricis premia lauri,
At saltem ex humili sertum continget hibisco.

1 Imperatori Caesari Ferdinando Divi Philippi filio, | divi Maxaemiliani nepoti pio felici perpetuo augusto sacrum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: