Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Qui coelo radient ignes, quae sidera mundo
Labantur tacito, stellis quibus emicet ingens
Signifer, utque suos peragant errantia cursus,
Unde hominum genus et pecudes, unde aequor et aurae
5Concipiunt motus proprios, unde optima tellus
Educit varios non uno e semine foetus
Et rerum eventus manant seriesque futuri,
Dic, dea, quae nomen coelo deducis ab ipso
Uranie, dic, Musa, Iovis clarissima proles,
10Et tecum castae veniant ad vota sorores.
Dum canitis resonatque cavis in vallibus echo,
Ipse legam laurique comas hederamque virentem,
Ipse aras statuam viridi de cespite et umbras
Lustrabo, tumuloque feram solennia dona
15Dilecti vatis, viridi quem monte sepultum
Parthenope liquidamque coli Sebethos ad undam.
Ipse chori pater ac princeps et carminis auctor,
Phoebe, adsis, noctisque decus latonia virgo,
Dique deaeque omnes, quorum sub numine coelum est.
20Tuque adeo, comes Aonidum, dux optima vatum,
Alma Venus (teneros nati sat lusimus ignes),
Dum coeli errantes ignes, dum sidus amatum,
Quo terraeque fretumque et magnus concipit orbis,
Dum canimus quae signa tibi, quod pareat astrum,
25Diva, fave et niveis felix allabere cygnis.
O mihi si Charites spirent, si blanda canentis
Gratia mesopio contingat labra liquore.
Tu vero, nate, ingentes accingere ad orsus
Et mecum illustres coeli spatiare per oras;
30Nanque aderit tibi Mercurius, cui coelifer Atlas
Est avus, et notas puerum puer instruet artis.
Prima deum terras glaciali sidere circum
Luna meat, coelumque suo terit ultima curru.
Dux clara in tenebris, alienae obnoxia flammae,
35Aemula fraternis radiis et solis ab ore
Ora fovens, quantumque ab Apollinis igne recedit,
Hoc magis ipsa suum fundit mortalibus ignem.
Cornibus auratis primum, mox fronte refulget
Iam media, medium coeli dimensa volumen.
40Atque hinc obliquos vultus turgentiaque ora
Nocte refert, tandemque, vago digressa meatu,
Exsurgit solem contra, plenoque coruscam
Orbe comam et fulvo totum caput explicat auro.
Septima quin etiam ut coelo concessit ab alto
45Mole gravis, septem ore vices, septem ore figuras
Mutat agens circum, et parvum convertitur annum.
Hinc mare, quod magnum terras complectitur imas,
Hinc variat rerum species; quaeque humida ponti
Stagna colunt errantque suis animalia silvis,
50Aemula crescenti reparant a lumine vires,
Et multo imprimis implentur corpora succo.
Mox, ubi decrevere ignes, decrescit et humor
Ille quidem, exhaustoque vices a lumine pensat,
Paulatim et vacuae lassantur sanguine venae:
55Quod varii maris accessus variique recessus
Ostendunt, quod frondosis in collibus arbos,
Quodque salutiferae succis felicibus haerbae.
Quam multos etiam furiis hinc saepe videmus
Vexari, sortemque animo indignamur acerbam;
60Saepe etiam morbo, aut dira languentia peste
Corpora decubuisse ad humum sternique sepulcro.
Quid quod materies, viridique e monte recisae
Aere trabes, multaque comam turbata ruina
Fraxinus, Ioniumque abies versura profundum
65Ante diem effetae senserunt damna senectae,
Exhaustasque situ vires ac robora clament,
Curva senescentis lunae ni cornua servet
Agricola, ingenti dum vellit ab arbore vallum,
Et percussa gravi resonant nemora alta bipenni.
70Haec eadem aerias arcis, iunonia regna,
Temperat, idque licet certis cognoscere signis.
Nanque ubi prima novos remeando colligit ignes
Fratris ab amplexu rediens, si nubila frontem
Occuluit, cornu per coelum invecta retuso,
75Pro, quantum nimbi terris pelagoque paratur;
Quanti etiam sese versent per inania venti,
Si rutilo tum forte comam velarit amictu
Oraque dispersis suffuderit ignea flammis.
Quarta dies sine nube sine pluviaque Notoque
80Spondet ad extremum constanti foedere mensem,
Si nitidis nocturna genis, si fronte serena
Incedit coelo et puro sese exerit ortu.
Ipsa eadem arctoo rigeat si tempora cornu,
Tristis ab arctoo ventos tibi nuntiet axe;
85Ast alia de parte trucem tibi suscitet Austrum,
Tristis ab austrino rigeat si tempora cornu.
Hunc tamen ante diem si nulla effulxerit, heu tum,
Heu male iactatas defenderit ancora naves,
Ni labor et placidi succurrit dextera Phorci.
90Quid dicam, cum plena oculis rutilantibus, aut cum
Nigra genas duplici circum caput abdidit orbe
Horrida nocte sua? Di, longe avertite iniquum
Himbremque pluviamque et agentis aequora ventos.
Cuius ut acceptae vires et cognitus usus,
95Templa deae statuere sacrosque ex ordine ritus;
Discerptumque viri corpus laniataque membra,
Et multum lacrimis perfusos coniugis artus
Finxit niliacae tellus addicta iuvencae,
Et querulas sistra incassum percussit ad aras.
100Hinc etiam graii vates aetnaeia furta
Et raptus siculae totiens flevere puellae,
Infernique Iovis thalamos, lamentaque matris
Funerae, erratasque diu terrasque salumque
Umbrarumque domos et sole carentia regna.
105Proximus at spatiis et longe gressibus impar
Accelerat Maia genitus, celer ille deorum
Nuntius, auratis nectens talaria plantis.
Hic, rapidum propter solem sua plaustra reflectens,
Nunc matutinos agili temone iugales
110Exagitat pelagique cavo caput exerit alveo;
Nunc atlantiacae matris memor, Hesperidumque
Rura videre parans fulvumque in frondibus aurum,
Serus obit, sero flavum lavit aequore crinem,
Et sero herculeas linquit post terga columnas.
115Sed sive immissis solem praecurrit habenis,
Seu sequitur victusque terit spatia ultima metae,
Non ipse ingentis oras, non liber apertas
Audet adire vias coeli, titania tantum
Imperia et solis timet abscessisse quadrigis.
120Ergo ubi ternonasque plagas ternonaque mundi
Dimensus spatia, et curru dat lora secundo,
Sistit equos. Mox coeptum iter ac vestigia rursum
Nota legit, nunc ipse humilem demissus in Austrum,
Nunc Boream et summas pennis petit arduus Arctos.
125Et quoniam volucri rapitur sub sidera lapsu,
At nunc hos innixus equis, nunc convenit illos,
Aut Iovis exquirens monitus et mitia iussa,
Consilia aut senioris avi, violentave Martis
Imperia et motos sullata pace tumultus,
130Hinc pedibus nectit pennas, hinc iussa deorum
Nuntius exequitur vario Cyllenius astro,
Itque reditque viam totiens, mandataque portat.
Nanque ubi deliacasque rotas thymbraeaque propter
Signa et apollineos iusta comes astitit axes,
135Tum vates responsa canit, tum pronus haruspex
Exta notat, tunc et liquidas intentus in auras
Oscinis explorat cantus et praepetis alas.
At si nocturnam Phoeben rorantiaque astra
Et niveae tetigit secreta cubilia lunae,
140Agnovitque deae vultum et mandata recepit,
Nec mora, digrediens monstratas excitat artes,
Deducit pelago classem, secat aequora cursu,
Ignotosque tenet portus, iam merce sabaea
Navem honerat, redit et tyrio spectabilis ostro.
145Hinc et Mercurio nomen, Romane, dedisti,
Quemque et Arabs, quemque et Babylon Stilbonta vocasset.
Ast ubi summotasque domos et frigida adivit
Tecta senis, solioque nepos acceptus avito est,
Tum succos meditatur, et idaeam panaceam
150Dictamumque legit, tum vulnera siccat, et hudo
Unguine lenit agens, adhibetque ad munera cantus.
Tunc vero strepitus armorum atque horrida bella
Atque enses ac tela placent, tum vivere rapto
Et praedas agere et discindere moenibus urbes
155Gaudet, et effuso caedem ingeminare cruore,
Belligeri cum forte ducis se ad signa recepit,
Et galea abscondit crines, et pectora ferro
Inclusit, laterique auratum accinxit et ensem.
Fert leges ac iura fori, pacisque quietos
160Imponit mores, mandataque publica defert,
Si iubeat genitor, cui civica munera curae,
Et patres legere, et sanctum instituisse senatum.
At si candentis humeros et eburnea colla
Exeruit, placidoque simul Cytherea petivit
165Amplexu, madidoque recens e crine fluentem
Stillavit rorem blandosque afflavit amores;
Non ipse inachiae memor aut fera vincla puellae
Exsolvit, tristique obducit lumina somno
Custodis monstri, aut torpentis ad hostia Lethes
170Traducit miseros per opaca silentia manes,
Sed resides cantus in vertice cyllenaeo,
Formosae ludunt ubi festa ad carmina nymphae,
Personat, et tenues moderatur pollice chordas,
Ac non cedentes queritur tam crescere curas.
175Uritur, et placidum cantando nutrit amorem:
Ipse canit, tenerae cantus risere Napaeae.
Hinc felix regio mundique beatior ora,
Quam lusus habitant molles, ubi segnis amorum
Militia in vacuas exercet vulnera mentes.
180Ver alit aeternos flores, passimque vagantes
Incustoditae ludunt per gramina nymphae;
Ocia cantantes mulcent ignava Camoenae.
Has inter succinta sinus, redimita papillas,
Et roseum spirans fragranti vertice odorem
185Errat nuda genu per florida prata Voluptas,
Cui volitant flavi per candida colla capilli,
Ad frontem aurato religat quas fibula nexu.
Laetatur dea; laetanti risusque iocique
Assiliunt, somnique leves et mollior aura.
190Hinc passim liquidi ambrosiae rorantur honores,
Stillat acidalius late liquor. At vaga nantum
Ludit aquis, mistim pueri nudaeque puellae,
Grata cohors Veneri, chorus et genialis amorum.
Tum videas amne in medio rutilare favillas,
195Materna face quas Iocus hinc, ast inde Cupido
Excussit: caluere undae, caluere natantes
Afflatu. Media vehitur Lascivia cymba,
Hortaturque monetque habiles agitare lacertos.
Hic aliquis puer, enando dum brachia iactat,
200Iniecitque manum sociae furtimque papillis
Inseruit; tener ora rubor per grata cucurrit.
Hic aliqua, adnanti puero dum brachia miscet,
Miscuit et foemori foemur, et simul oscula iunxit.
Interdum se tota cohors in flumine mersat;
205Non obstat pudor audaci, aut lux ipsa pudenti;
Luditur, et placidis immurmurat unda susurris,
Emergit mox et campis se fundit apricis.
Dona legens selecta manu ac redolentibus hortis
Errantis sequitur florum dea, coniugis aurae
210Flant super, et liquidis distillat odoribus aether.
Has oras atque haec gnidiae loca laeta volucres
Pervolitant circum, et paphii vectantur olores,
Numinis idalii currumque rotasque volantes
Qui subeunt, mollique ferunt per inania lapsu.
215His Cytherea suum posuit pulcherrima sidus,
Quo terraeque fretumque et magnus concipit aer,
Et dulcis in corde agitant animantia motus.
Ipsa refulgentis auro interplexa capillos
Aurorae e thalamis radiorumque aemula solis
220Lucem aperit, reseratque diem mortalibus almum.
Interdum rapidis Phoebi deserta quadrigis
Evocat oceano noctem, surgentibus astris,
Admonet et placidi per amica silentia somni.
Verum ita digressusque suos, sua tempora pensat,
225Et sinuosa means niveis secat aethera cygnis,
Ut solem petat, ad solem vestigia flectat.
Ipsa quidem coeli undecies ubi quina peregit
Momenta, heoo seu cum nitet aurea mundo,
Oceani hesperias seu cum declinat in undas,
230Ipsa umbram in tenebris obtendit ut aemula Phoebes,
Ipsa die radios ostentat ut aemula solis,
Et lucem terris, et coelo lumina praebet:
Tantos laeta suo de sidere fundit honores.
Haec decus, haec ipsa est hominumque deumque voluptas,
235Qua sine nil iucundum animis, nil dulce fatendum.
At medios coeli tractus, medii aetheris oram
Fons lucis sol auricomus, sol igneus ambit,
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustrat;
Ipse idem superum princeps ductorque choreae,
240Ad cuius numeros et di moveantur, et orbis
Accipiat leges praescriptaque foedera servet,
Agnoscant aurae imperium, maria alta tremiscant,
Audiet et longe tellus fatalia iussa.
Atque hunc, ne qua opere in tanto decor ullus abesset,
245Praefecit luci rerum pater, ipse nitentis
Spargeret ut radios, ipse ut lustraret olympum
Et terras simul et magnas liquidi aeris oras;
Unde dies, quique in sua terga revolvitur annus,
Atque aevi simulacra fluunt, et tempus, et aetas.
250Hinc ver purpureum vestit florentia prata,
Spiceaque hinc campis flavescit messis, et aegrum
Lenitura animum ac dulcem inductura soporem
Distendit vacuas pinguis vindemia cellas,
Et glacialis hiems resolutis ebria curis
255Ante focum molli solatur frigora baccho.
Hasque vices pater ille deum volventibus annis
Esse dedit, quas ipsa aeterno foedere servant
Tam certos elementa simul retinentia nexus.
Atque alii (horrendum), qua brachia pandit iniqua
260Parte poli chelasque audacius exerit ingens
Scorpius, hinc anni primos duxere meatus,
Et primam fecere viam, cum partibus aequis
Dimidium luci atque umbris sol dividit orbem,
Ac noctem paribus suspendit Libra diebus:
265Ast alii saevae post horrida frigora brumae,
Cum premit auratos nephelaei velleris artus
Phoebus, et himbriferum rediit ver, omnia quando
Alma parit tellus, quando omnis germinat arbos,
Cum viret omne nemus, resonant cum frondea rura
270Concentu volucrum vario, pecudesque feraeque
Exultant laetae in venerem, ac tritonia monstra
Ignibus incaluere, acer furit ardor, ut ipse
Horreat indomitas Proceus contingere phocas;
At misera in scopulis soloque in litore questus
275Alcyone ingeminat vocesque effundit inanis,
Multa querens, exosa diem, nomenque mariti
Servat avis, Ceyca vocans, Ceyca requirens,
(Ah miseram) rapidas repetens Ceyca per undas.
Nec vero non e summo quoque culmine Cancri,
280Qua regnat calor ipse et equos sol sistit anhelos
Extremum invisens Ararimque atque ultima Thyles
Litora, carceribus positis, exordia prima
Hinc anni fecere, alacresque egere quadrigas.
At Numa frigoribus sub iniquum tempus, ubi ingens
285Declinat coelum et gelidum sol Aegoceronta
Pronus obit, pronoque petit spatia ultima cursu,
Qui fessos instauret equos. Hinc viribus auctus
Deserit antipodum sedes, digressus et Austro
In Boream obvertit sinuoso calle, diemque
290Auget et obscuras nocti iam surripit umbras,
Insudatque sequens clivo, atque assurgit in auras.
Has igitur solis metas, haec tempora servans,
Egeria monstrante, suum traduxit in annum,
Ut quae prima novi repararet tempora cursus,
295Principia haec spatiis sua sortiretur oberrans
Annus, et ad solem firmaret signa cadentem;
Sed Phoeben Phoebesque rotas et plaustra secutus
Fraternum implevit germanae mensibus annum.
At Caesar solemque sequi, solemque tueri,
300Et solem lucisque auctorem dicere et anni,
Solis et ad metam totas effundere habenas,
In lustrumque supervacuas concurrere partis
Iussit, et hoc latius inscribi nomine fastos.
Dicendum et variis fuerit qui gentibus annus.
305Aegypti primum veteres fecere bimenstrem,
Moxque quatergeminis complerunt mensibus; inde
Per bissena pari duxerunt sidera tractu
Arcades, at noster quot tempora continet annus,
Annorum numero censebant Arcades, ante
310Iam geniti, quam luna suos ostenderit ignes;
Tantus honos, tanta est antiquae gloria genti.
His totidem adiunxere animis et Acarnanes altis
Tutati ferro patriam, mox funere in ipso
Coniecere animas, et honesta morte suorum.
315Italiae licet antiquos evolvere fastos.
Nanque alium primo Romae nascentis in ortu
Instituit pater et gyro breviore coegit.
Promovit spatium Numa, nec Laurentibus idem,
Idem erat Albanis. Alium qui Tiburis arva,
320Quique ferentina cererem metit incola falce,
Et tenuere suis habuereque in urbibus orbem.
Ille etiam ventos tempestatesque futuras
Atque himbres aestusque graves et frigora monstrat.
Nanque ubi coeruleo rapidum petit aequore coelum
325Exoriens, aperitque diem natalibus undis,
Si nigram obscuro faciem variaverit ortu
Concavus, inque atram condentur lumina nubem
Et pelago et terris violentior incubat Eurus,
Turbatasque amnis in pontum devehet undas.
330Quin etiam ut nullae densentur in aere nubes,
Si tamen aut hebetes radii torpere videntur,
Aut si plus nimio torrens incanduit ardor,
Collige venturos himbres. At pallida quando
Aurora oceano caput exerit, horridave inter
335Nubila diversis rumpit sol partibus, et nunc
Obliquos effert radios, nunc pallidus ore
Delituit nimboso, heu, rupto foedere, coelum
In terras ruet, et saevum per inane rotatae
Praecipitent nimborum acies, quae grandine mista
340Arboribus stragemque dabunt et vitibus almis,
Vix ovium ut clausos defendant culmina foetus.
Non mihi tum, non claustra boumque armentave equarum
Ducenda a stabulis, non me extra tecta domorum
Ducet iter. Servanda dies, quam rite serenam
345Spondeat, oceani seras cum lucidus undas
Intrarit, non nube comam, non turbidus ora,
Sed qualem hesperio Tethys suspirat in antro.
Quod si tum quoque nigranti velatus amictu
Occiderit, sive ipse suo quanquam emicat ore,
350Si tamen aut atras nubes raptaverit, aut si
Palleat et maculae fundant sese undique nigrae,
Venturam expectes pluviam. Non te optima fallent
Indicia, et multis nota experientia seclis.
Vidi ego, cum rutilos Aurora immitteret ortus,
355Igneus aut roseo se tingeret aequore Titan,
Ventorum ingentis sudum per inane catervas.
Vidi et, cum rutilus maculis inspergitur ignis,
Praecipitem iactari undosa ad litora navem
Amissis fluitantem armis ac dura gementem
360Verbera et effracto nudatam lintea malo.
Nulla salus, spes nulla viris: in vota precesque
Vertuntur: vacat ars: miserae exoptantur arenae,
Et dulcis terrae exortes tanguntur amore.
Tanta mole ruunt immissis himbribus Euri.
365Denique cum rebus causas, cum semina causis
Sufficiat, gravido foecundans viscera partu,
Nec quicquam sine sole novas in luminis auras
Prodierit, pater ipse hominum, pater ipse animantum,
Quaecunque aut viridi nemorum pascuntur in umbra,
370Coeruleosve secant latices, aut aera carpunt;
Hinc bissena deo solvebant vota quotannis,
Phoeboque et Nomio, Lycioque, patrique Lyaeo
Et quibus ad lucos, quibus in solennibus aris
Nominibus venerata deum officosa vetustas,
375Delion ac Clarium, nec ficto nomine Osirim,
Confecit certis vel qui Pythona sagittis
Sanguine foedantem terras virusque vomentem:
Plurima quae veteres Graium cecinere poetae.
Nanque ubi se informis rerum atque incondita moles
380Digerit, inque suas abeunt elementa figuras,
Tum tellus gravis himbre et adhuc stagnantibus arvis
Fumida, anhela vagos tollebat ad aethera tortus,
Involvens coelum nube et caligine opaca.
Hic ille immanis Python, immania cuius
385Corpora iamque deos et divum tecta petebant
Ipsum etiam invasura Iovem, cum Delius arcum
Intendens tulit acer opem. Nanque, agmine facto,
Emittens rapidas torrenti e sidere flammas,
In gremium matris luctantem et acerba tuentem
390Intorsit. Stetit ille tremens. Tum colla revinctum
Centum implexa modis, centum religata catenis
Ad manes imos atque intima tartara traxit
Victor, et obscura coelum caligine solvit.
Hic Python, haec tela dei, victoriaque haec est.
395Latonae gemini partus, bina edita Delo
Pignora nunc quae sint (paucis adverte) docebo.
Latonam graii terram dixere poetae,
Latonam dixere solum. Latonia tellus
Omnia progenuit, mater divumque hominumque.
400Atque ubi se in proprias coepere elementa figuras
Induere optatumque locum et data munia obire,
Ipsa quidem medio mansit, sed mole liquenti
Instabilisque etiamque tremens, quando aequora nondum
In certas ierant sedes, sed corpore misto
405Pugnarent, et adhuc nullo sub foedere pontus
Terraque se duris urgerent legibus, ut iam
Unda solum traheret, tellus maria alta teneret.
Paulatim calor ille deus, cedentibus undis,
Telluri sese insinuat, gremioque receptus
410Felicem partu genitricem implevit; et inde
Di geniti Phoebusque potens Hecateque triformis
Emergunt. Illa acta polo interiore resedit
Horridior, glaciem spirans et degener ore
Foemineo, minus atque habilem sortita calorem;
415At Phoebo natura mares animosque vigoremque
Addiderat. Volat acer equis, atque aethera carpit
Iam medium: stetit hinc superum longo agmine cinctus
Et pharetra insignis humeros et crinibus aureis.
Hos Delo genitos magna, magni aequoris oris
420Crediderant, Delo excelsa, cui vertice summo
Splendet apex quotiens coelo latonia luna
Exoritur, visitque suum sol aureus orbem.
Fluctibus hinc rapidis tremuloque emergere ponto
Credebant, vastoque maris delabier alveo,
425Indulgente suis Delo cunabula natis;
Quin etiam ogygiis olim cum mersa sub undis
Paulatim exereret tellus caput, oceanusque
In sua iura suos fessus concederet aestus,
Et tandem emicuit stellanti lumine coelum,
430Tum prima ex undis vastoque e gurgite Delos
Prosiluit. Fulxere apices et vertice Cynthus
Lucifero, qua parte dies surgebat et altum
Sol oriens curruque et equis insignis obibat.
Hunc et Pastorem converso nomine dicunt,
435Quod pascat quicquid sub coeli nascitur oris;
Quodque fores nascentum aperit, quod claustra relaxat
Gignentum tenerosque educit in aera foetus,
Hinc Iano nomen fecere; hinc nomina Phoebo
Ipsa dedit species nitidoque in corpore fulgor;
440Idem quod volucres nervo stridente sagittas
Torqueat, et certo defigat vulnera iactu
Morbosque illuviemque ferens, hinc notus Apollo.
Quod solus coelo apparet fugientibus astris,
Solus et immenso late loca lumine lustrat,
445Hinc solem dixere patrem lucisque dieque.
Sponte etiam immissis coelo quia fertur habenis,
Liber. At herculeo laetus cognomine, quando
Disiicit aerias nubes lucemque ministrat
Aeris ipse decus, decus et sua gloria coeli.
450Quin et threicius divino carmine vates
Hunc nitidum Phaneta vocat, quod surgeat heoo
Orbe recens, quod mane novos instauret et ortus.
Inde etiam auricomum Aegyptus veneratur Osirim,
Aegyptus, cui cura deum, quod lumina mille,
455Mille micent oculis passim radiantibus ignes.
Lyncea quin etiam, quod vis populantibus umbras
Luminibus, quodque et radiis fugat humida passim
Terrestrisque abigit fumos et nubila differt.
Ut lupus insidias meditatus pascua circum
460Insectatur oves rabie ferus et ferus armis,
Pertentatque aditum et saeptis sese arduus infert
Dentibus infrendens, et morsu exasperat iras,
Hinc Lycius sibi nata deus cognomina fecit.
Quin et Mercurium, mutato nomine, dicunt
465Argum somnifero victum stravisse caduceo
Insomnem, centumque oculos ac lumina centum
Pandentem, et niveae servantem pascua vaccae.
Argus enim coelum est, vigilantia lumina flammae
Aetheriae et vario labentia sidera mundo,
470Quae passim multa sublustris noctis in umbra
Collucent; sed mox, Phoebo exoriente perempta,
Torpent luce nova et candenti lampade victa
Emoriuntur et obscuro conduntur olympo.
Nec deploratum Veneri linquamus Adonim,
475Venantem quem durus aper sub dente peredit.
Non illum fontes nec amici flumina Nili
Infletum voluere: novus dolor attigit amnes.
Septem illi totis ripa latuere diebus,
Et septem plenis spumanti margine ripis
480Exsiluere, cavo digressi fluminis alveo,
Stragem agris stragem et pecori stragemque colonis
Cum ferrent; miseri tantum mors angit amici.
Balsama te et myrrae, te cedrus flevit, Adoni,
Te lauri strata per humum luxere corona;
485Ter myrtus conata sequi miserabile funus,
Ter radice retenta sua est, ter brachia flexit,
Ter frustra lentos conata est flectere ramos.
Ipsa Venus, postquam lacrimae effluxere genisque
Defecit liquor et capiti coma longa revulsa est,
490Ter mensem exanimis iacuit; vix denique quarto
Lucem hausit, vultus et adhuc suspirat amatos.
Terra etenim solem queritur deserta cadentem,
Invidit quem tristis hiems, cui saevior apri
Horret cana gelu facies, cui plurimus himber
495Crine madet, geminos et cum male concutit armos,
Diglomeratque nives et grandine verberat auras.
Nam cum sol rebus praesit pater ipse creandis,
Ut sese ad manes brumae sub frigora transfert,
Tum tellus vidua sulcos oblimat in alvo.
500Ac veluti virgo, absenti cum sola marito
Suspirat sterilem lecto traducere vitam
Illius expectans complexus anxia caros,
Ergo, ubi sol imo victor convertit ab Austro,
Tum gravidos aperitque sinus et caeca relaxat
505Spiramenta, novas veniat qua succus in haerbas,
Et tandem complexa suum laetatur Adonim.
At quam Sebethi fontes, quam coerula lambit
Phormelle, quaeque et Musas colit ociaque ornat
Pieridum, et magni tumulo tegit ossa Maronis
510Parthenope regum domus et decus ipsa virorum,
Clara armis, clara ingeniis et fortibus ausis;
Haec annis florentem oculisque et crine decentem
Hebonem venerata, suos ritus patriumque
Instituit morem et, sacris iam rite peractis,
515Urbs Hebona salutat, agrique Hebona frequentant,
Hebona et referunt simul antra et litora et amnes.
Hic etenim florem aetatis roburque iuventae
Et speciem deus et formae dat habere decorem,
Oraque luminaque et moderantis corpora sensus.
520Sed prius herculei torrentia sidera monstri
Solstitio vicina domus locaque edita coeli
Diffundent terris hiemem glacialibus Euris,
Ante et conspicui summo de cardine mundi
Flava lycaonio surget Pallantias axe,
525Atque diem averso subtervehet Auster olympo,
Stabunt et coeli septem labentia signa,
Quam fando patremque hominum regemque deorum
Laudibus aut meritis tollam, aut aequem ipse canendo,
Quem centum celebrant arae, quem nomina centum.
530Ut siquis, iubare exorto, phoebeia demens
Ausit obire oculis ora atque haurire videndo,
Illicet ecce illi torpescunt lumina et ipsa
Caligant in luce oculi, tum tempora circum
Offundit sese nubes et fumida oberrans
535Caligo, ac nigrae coelum eripuere tenebrae;
Usqueadeo nec fas oculis comprendere cuiquam,
Nec fando terrae decus et decus aetheris alti,
Unde sibi proprias ducunt animalia vitas,
Unde trahunt nostrae coelestia semina mentes,
540Quo sine nec spirat quicquam, nec nascitur usquam,
Nec color ullus erat rebus, tenebrisque malignis
Et coelum et terras nox circumfusa tenebat.
Et iam intacta mei superat pars maxima coepti,
Ac mentem calor instigat. Iuvat alta vagari
545Sidera et immenso propius succedere coelo;
Magnum opus. Et iam signa dei fulgentia terrent,
Armorumque haurit strepitus clangorque tubarum.
Ipse deus rapidis insistens pronus habenis
Tela manu quatit insultans, acerque cruento
550Ore tonat. Pellunt agili temone iugales
Exanguis metus atque tremor, tum ferreus ora
Terror, sanguineumque pavor quatit ante flagellum,
Ille quidem divis iam formidabilis ipsis.
Sed mihi digna viro atque animi sibi conscia virtus
555Suadet iter, penitusque aditus intrare repostos.
Hanc non terrisono prosternere fulmine Cyclops,
Non facibus crinem ipsa feris implexa Megera,
Nec vis ulla queat stygiis emersa tenebris.
Illi ferratum galea caput inclyta bellis
560Atque deum fato maior prudentia servat,
At clipeo indomitum munit constantia pectus;
Stant adamante togae, totosque infusa per artus
Temperies valida sese metitur in hasta;
Ante vigor mentem hortaturque, animosque viriles
565Aere ciens magno laudum succendit amore.
Hac duce, Iunonis odiis iactatus iniquae
Amphitryoniades tot monstra ingentia victor
Fudit humi. Non hunc liventibus obsitus umbris
Cocytos, non sparsa novem per iugera monstrum,
570Aut impacatae deterruit incola Lernae,
Quo minus infernosque lacus et opaca videret
Tartara, captivum et supera ad convexa referret
Ipse canem; quin astrigerum subnixus olympum
Labentisque domos divum cervice refulsit:
575Et dubitem mente haec complecti et pandere dictis?
Efferus has habitat sedes deus; huic comes haeret
Et bellum, bellique parens discordia, et irae,
Iniustum, insidiaeque, et pallida tabe cruenta
Caedes, inque suum rabies armata cruorem.
580Ipse enses ac tela inter radiosque rotarum
Versatus ferrum exercetque aptatque ferendo,
Exacuitque mares animos et suscitat ira
Implacidus. Martem hinc veteres dixere Latini.
Hunc Iunone satum nullo Iove, patreque nullo
585Oleniis conceptum haerbis per cresia rura,
Eductumque Hebri ripis rhodopeia ad antra
Crediderant, animi indomitum adversumque Minervae,
Scilicet aetherio mens est de fomite. At artus
Corporeos, molem discordi e semine cretam,
590Iuno agitat. Ciet haec turbato in pectore versans
Sanguinis ingentis aestus et colligit iras;
Unde avidus belli furor atque insania ferri
Praecipitant. Iacet ingenti ceu pressa ruina
Mens super, at rapidus fervet sub pectore Mavors.
595Hinc quondam magni tellus Iovis insula Crete,
Ionii Crete pelagi decus, inclyta bellis,
Clara viris, capere arma et acutum cingere ferrum
Prima dedit, curvo et spicula tendere cornu.
Post Thraces coluere, ferum genus, aspera duro
600Terra solo, gens ipsa iugis assueta nivosis
Et praedas agitare et opimo vivere rapto.
Hoc etiam genitore satus Romanus et ipse
In patrium decus et belli sese extulit artes,
Transgressus Latii fines transgressus et Alpes,
605Oceano stetit et Bactris sera intulit arma
Atque Indis, post edomiti semptem hostia Nili
Atque triumphatos non uno ex orbe Britannos.
Sed quanquam imperii impatiens et pectore saevus
Indomito ac ruptis praeceps rapiatur habenis,
610Ipse tamen solium solis veneratus, adacto
Curru sistit anhelus equos; mox lora remenso
Contorquet spatio, non ante ad munera recto
Convertens cursu, quam princeps duxque deum sol
Iusserit: illum adeo timet observatque tuendo.
615Iupiter hinc solio longe spectandus ab alto
Exerit os placidum terris, et fulgidus aureo
Sidere felices mortalibus explicat ignis.
Hinc ego, si qua fides astris, aut si quid ab alto
Aethera cognatum nostris in mentibus haeret,
620Crediderim fas ac leges et iura piumque
Et rectum manare et amicae foedera pacis,
Crediderim insontis scelerum expertisque malorum
Mortales agere, et felicibus addere seclis
Secula, perpetuumque annos extendere in aevum;
625Tanta Iovis placidi clementia, ni malus atro
Sidere torpentis Saturnus funderet ignes,
Funderet et leti causam infelicis et omne
Morborum genus et miserae mala plurima vitae.
Iupiter inde pater cunctorum auctorque bonorum.
630Quin varios etiam ipsa Ioves commenta vetustas.
Iupiter omnipotens, rerum qui summa potestas,
Tu rerum sator et divum pater atque hominum rex:
Ab Iove principium generis; Iovis omnia plena;
Ille colit terras; illi sunt omnia curae.
635Hinc tot sacra deo fumantiaque exta ferebant,
Hinc capitolinae dominator Iupiter arcis,
Totque triumphantis vidit de rupe Quirinos
Sanguine tingentis aram et candente iuvenco.
Quin etiam rapido qui turbine vertitur aether
640Ignibus incandens, quique aera lustrat opacum
Pro Iove respersas sensit sibi frugibus aras.
Hinc tener ille calor tepidaeque ex ignibus aurae,
Quo terraeque fretumque et magnus concipit orbis,
Conceptosque fovent turgentia semina fetus;
645Dictus ob haec late in gremium descendere amatae
Coniugis et placidam amplexu captare quietem.
Aeris ipse etiam campos tenet, unde per auras
Fulmineo invehitur curru, quo maximus Atlas
Intremuit, tonuere poli, atque exterrita pressit
650Corda virum pavor exanguis. Ruit arduus acta
Ventorum mole, ac rutilantia fulmina torquens
Alta petit, vallisque cavas in nocte profunda
Involvit, nigra et coelum caligine condit.
Tum pluvia et largis exundant himbribus amnes,
655Subiectique natant campi; crepitantia grando
Tecta ferit, dirum lapides vertuntur in himbrem
Infandi, prostrata iacent armenta per agros
Spirantisque vident natos stagnantibus arvis.
Mox uno immersa exitio cum montibus altis
660It torrens, praecepsque insano vortice torquet
Obvia et obstantis annoso robore silvas,
Implumesque avium nidos cum matribus ipsis
Proruit, involvitque ferarum horrentia lustra.
Ipse autem, sulco insudans dum insistit, arator
665Avulsus stiva immensum per inane rotatur
Turbine iactatus volucri et nigrante procella,
Illumque et miseros sub adunco vomere tauros
In latus adversi montis iacit, et praerupta
Valle viatorem resupino corpore volvit
670Praecipitem, et latis excindit moenibus urbes.
Nec minus interea ventis maria acta tumescunt:
Assurgunt undae et montes volvuntur aquarum
Aequati coelo, fluctuque exterrita rauco
Saxa sonant. Ecce abruptis assultibus aestus
675Incumbit pelago, atque ingenti vortice navem
Infligit scopulo agglomerans et litora complet
Funeribus miserorum, atro aut ter gurgite tortam
Haurit hians, operitque cavo mox aequore pontus.
Qualia dum attonitae mentes mirantur, et horror
680Corda quatit, certae nec cognita causa ruinae,
Invenit metus ipse Iovem, cui fulmina dextrae
Assignant ac tela nigris humentia nimbis
Et, coelo resonante, leves per inania currus.
Has iras Iovis esse canit longaevus haruspex;
685Adversi non aequa dei portenta sacerdos
Terrificat; dira ingeminat per pectora curas
Relligio, illa quidem magnorum causa malorum.
Caeduntur lectae passim de more bidentes,
Et cadit ante aras infelix victima taurus;
690Discurrunt trepidae per templa adolentia matres,
Matres, atque viri: tum longa in veste dialis
Thura tenens ferit exta Iovi, flammisque per aras
Exquirit veniam et summissa voce precatur,
Ipse novem castis repetens stata sacra diebus.
695Artibus his metus ille deum percrevit, et error
Invasit miseras sub honesto nomine gentes.
Quid vexare deos frustra iuvat? Ordine certo
Fert natura vices, labuntur et ordine certo
Sidera, tam varios rerum parientia casus.
700Illa suos peragunt cursus servantque tenorem
Sorte datum; parent illis elementa, fidemque
Imperii mutare timent. Sic omnis ab alto
Natura est; sequitur leges quas scripserit aether.
Ipse Deus laeto spectat mortalia vultu.
705Ultima sorte senex loca possidet, ultimus auras
Ambit et aeterno contristat frigore terras.
Nigra seni facies, tardus gradus, horrida barba,
Et cani crines, et membra effeta senecta;
Ingenio tamen ipse bonus, nec inutile pectus
710Consiliis constansque animi prudensque futuri.
Hic olim, ut fama est, regnis expulsus olympi,
Post varius tandem casus coelique marisque,
Litore in hesperio tusci prope Thybridis amnem
Consedit, laribus tum primum acceptus amicis.
715Hic regem aequaevum residemque ad munia gentem
Arbuteo avertit victu; tum, vomere tauros
Subiungens, docuit tellurem invertere et arvis
Semina committi, quae mox iam vere peracto
Stringeret et fragili contunderet arida culmo;
720Quin etiam scrobibus vites, sua munera, primus
Committens curvaque premens iam falce novellas,
Lenaeos latices ignotaque pocula monstrat,
Dispersosque vocat populos ac moenia ponit.
Hinc Latium latitante deo, hinc saturnia tellus
725Dicta viris; deus hinc latiis, deus additur aris
Vitisator curvam servans sub imagine falcem.
Mos erat antiquo in Latio ac laurentibus arvis,
Qui meritis patriam inventasque auxere per artis
Atque acuere suos ad publica munera sensus
730Utile commenti in medium et nova commoda vitae,
In numerumque referre deum atque hos addere templis:
Ut Ianum, Faunosque, ut quem pollentibus haerbis
Fecit avem et variis pinxit dea daedala pennis,
Ut geminos etiam pilunnia numina fratres,
735Ut cuius famulata domus pinaria sacris,
Et carmentali tribuit quae nomina portae:
Purpura quin etiam ad summos ubi venit honores
Ambitioque caput coelo intulit, hinc Hadrianos
Et Nervas, hinc Caesareae tot numina gentis
740Et coluere quidem et templis posuere dicatis.
Heu, rerum ignarae mentes ignaraque veri
Pectora, quid simulacra iuvant? Quid luce carentum
Corpora? Et incensis pacem tot poscere ab aris?
Unus enim sator est rerum, qui cuncta gubernat,
745Quemque oculis neque cernere erit neque tangere palmis,
Sed tantum mente invenias. Nanque arduus imas
Despectat nubes et coeli culmina pressat,
Cuncta regens; nam cuncta tulit longe optimus auctor
Perfectorum operum et rerum causa una bonarum.
750Hunc neque marmoreis renitentia templa columnis,
Non auri pretiosus honos, non indica concha,
Nec quae phidiaco spirant simulacra metallo,
Aut tauri ante aras fusi cervice cruores,
Sed precibus ieiuna piis et conscia recti
755Mens placare queat facilem parvoque volentem
Munere, si qua pii summittunt thura Sabaei.
Sed nos, incertum spatiis dum currimus aequor,
Longius evehimur vento rapiente per altum;
Iam portus capere optatos et cedere fessum
760Aura iubet, litusque sinum convertere ad ipsum,
Sideraque alta sequi, certosque intendere cursus.
Prima igitur niveis Phoebe latonia bigis
Invehitur, posthinc ales Cyllenius altis
Excurrit spatiis, iustaque Erycina canoras
765Iungit aves, cui blanda comes fert lora voluptas
Divinum stillans rorem ambrosiamque capillis.
Quadriiugis hinc vectus equis sol igneus ambit,
Quem procul insequitur rutilanti sidere Mavors;
Post felix coeli sidus Iovis emicat ignis;
770Ultimus extremo torpet Saturnus in orbe.
Hic prope terdenis mundum vertentibus annis
Ambit et in partis, quas liquerat ante, revertens
Percurrit tardis coeli momenta quadrigis
Pallidus, ac duros affert mortalibus annos.
775Clara Iovi facies ac lumine sidus amico,
Bissenisque annis bissena relabitur astra.
Bis cererem legit messor, bis vinitor uvas,
Dum bis sex rutilus percurrit sidera Mavors,
Mavors arma serens et tristia crimina belli.
780Thymbraeas paulo ante rotas Venus aurea metam
Attingit, cupidas acuens in pectore curas,
Sive diem laeto secum fert roscida vultu,
Seu noctem hesperiis decedens suscitat undis.
Hanc curru properante celer Cyllenius anteit,
785Ipse quidem ad causas et linguae promptior arma.
Terdenas iter assuetum Latonia noctis,
Noctis atque dies et mensem pervigil errat,
Dum solem rursum assequitur novaque astruit orsa,
Oceanum interea alternos auctura per aestus,
790Visura et blando crescentia semina vultu;
Sed quanquam properare viam iuvat, ipsa, relicto
Aethere, (cogit amor) per amici devia Latmi
Furtim saxa petit complexus inter amatos
Attrectare suis tenerum Endymiona lacertis,
795Non tamen ausa viri mollem turbare quietem.
Sed quanquam vario fulgent quae sidera mundo,
Quaesitum est, num luce quidem phaethontide fulgent,
An proprios natura illis indulserit ignes.
Non dubium quin luna notho splendore per auras
800Raptetur, minuatque sequens, fugiensque rependat
Luminis alternos haustus, fraternaque rursus
Ora fovens nullos terris diffundat honores;
At procul e regione means, tum denique toto
Ore vomit flammas et luce refulget honora.
805Et quanquam varias mutat tamen una figuras,
Non unquam medio magis, aut minus emicat orbe.
Nam cum desertas amisso lumine terras
Nulla fovet, tum plena diis coeloque ministrat;
Tum quoque praetumido suspectat sidera vultu,
810Cum nova curvatos reparando colligit ignes.
Sidera dum terrasque aequata fonte tuetur,
Orbe micat medio; mox curvo sidera cornu
Suspiciens, tumido spectat mortalia vultu.
Tum nullis coelum radiis nullo ore tuetur,
815Plena ferit tremulis cum stagna liquentia flammis.
Hinc superis coeloque datur quod demitur orbi.
Ergo, aliena fovens in opaco lumina semper
Corpore, phoebea nusquam de lampade fulget
Corpore non medio, non plena lucida fronte;
820Sed specie tamen alterna, ni forte sub umbram
Inciderit terrae atque hinc luce laboret adempta.
Quae quoniam volucri fertur sub sidera lapsu,
Aestivi tam saepe premens cava tergora Cancri,
Nimbosum tam saepe etiam delata sub Austrum,
825Incandens tam saepe aestas ac frigida bruma
Instaret, sortita suum si luna calorem
Proxima nativis succenderet ignibus arva,
Aut longinqua neget proprium procul acta vigorem.
Unde maris certi accessus, totidemque recessus?
830Unde et perpetuo manantia flumina cursu,
Aut alimenta trahant gignentia? Quae pater ipse
Prospiciens, lunam obscura ferugine tinxit
Coeruleos moderantem aestus liquentiaque arva.
Quin etiam licet atra genas et opaca per ora
835Pallor eat, tamen, interior qua cogitur orbis,
Densa situ magis et scabra rubigine sordet.
Ergo et cum solem adversum se agit undique, et ipsum
Implevit radians phoebei luminis orbem,
Qua squalet parte atque horret caligine, densas
840Obducit maculas et se sua reddit imago;
Aerea qualis ubi clipei fulgentis ab ipso
Sole repercussa est, aurato fluctuat orbe
Clara aciem flammis et luce corusca decora,
Verum si qua tamen nitido super aere resedit
845Scabra situ turpisque atra rubigine labes,
Stat maculis obducta aciem, stat squalida vultum,
Non Phoebi radiis, non ulli pervia flammae.
Praeterea cur sola acies immota deorum
Cernitur obtutuque haeret defixa sub ipso,
850Cum tot et illa quidem sidentia signa micanti
Scintillent radio, tremulusque internatet ardor?
Scilicet alta illis regio sedesque repostae.
Quo postquam advenit defesso lumine visus,
Defessus tremit ipse, tamen tremere ipsa videntur
855Astra; micant radii, lumina nostra tremiscunt.
At contra vicina deum statio ardua quanquam,
Prospectu facilis tamen atque immota tuenti;
Quo penetrans stat certa loco insistitque videndo
Nostra acies, fixisque oculis immobilis haeret.
860Plumbea si acta manu balearis pondera fundae
Concipiunt malegratum ignem flammisque liquescunt,
Si ferro praefixa et nervo impulsa sagitta
Aera per vacuum ignescitque ardetque volando,
Quid mirum, circumfusus si candeat aer
865Percitus aeterno motu atque urgentibus astris?
Principiis vero ex illis constare videntur
Sidera et aetherium inde olim traxisse vigorem,
Qua volitant rapidaque polum vertigine lustrant,
Et celeri biiugum cursu vectantur equorum.
870Quae postquam facili perfecit singula nutu
Ille opifex rerum et mundi inviolabilis auctor,
Concilium vocat et superos arcessit olympo.
Est procul immensi regio late ardua mundi
Non homini explorata, humano aut cognita sensu.
875Hic sedes augusta Dei, siquando vocatis
Dat leges superis, aut publica munera tractat.
In medio sedet ipse: astat Sapientia dextra,
Hinc Amor, et solio resident tria numina in uno;
Sub pedibus Natura potens, Tempusque, Locusque,
880Et varians Fortuna, atque immutabilis Ordo;
Inde alii proceres et convenientia late
Numina. Et incessu iam tum graviore notatus,
Aegocerontei referens spolia inclita monstri,
Saturnus gratam senior iusta astitit Urnam,
885Saturnus, cui cana coma, cui sordida vestis.
Quem iusta pharetram incinctus volucrisque sagittas
Laetus achemenio consedit Iupiter arcu,
Squamea cui geminis horrescunt baltea monstris.
Hinc Mavors rigido crispans hastilia ferro
890Suspenditque Nepam galea, conoque minantes
Librat agens Chelas; tum cornibus acer aduncis
Asperat et clipeo pugnas meditatur aheno,
Excussatque Aries caput et pede proterit auras.
Tum voce et cithara gratus nitidaque iuventa,
895Horridus idem etiam pharetra spolioque Leonis
Phoebus adest, Phoebique comes Lux aurea, cuius
Munere non tenebras superi, non nubila norunt.
At Venus auratis humeros armata sagittis
Candentemque manum flammis, licet editus esset
900Nondum Amor, urentes iam tum meditatur amores,
Iam tum sollicitis animos incendere curis;
Atque illi vario radiabat candida limbo
Vestis, et in molli surgebant lilia prato,
Et quot vere novo tellus parit alma colores.
905Inter quos tenerum niveo candore Iuvencum
Urit amor. Nunc ille Notus atque aera captans,
Heu, male dilectos queritur desertus amores,
Nunc moeret viridi infelix proiectus in haerba;
Interdum ingenti frondosa per avia saltu
910Proripitur, sequiturque inventam fortis amicam
Iam victor, mox victus et exspes; hinc latet antro
Abditus, et miseras rumpunt spelaea querelas.
Ipsa autem media divorum in parte resedit,
Autunnus paribus qua tempora dividit horis.
915Virginis hinc facie insignis flavoque capillo
Mercurius, geminae nectunt talaria plantae:
Ipse puer laetus studio et puerilibus annis.
Ac tandem rapidis velox Latonia bigis
Alba genas niveaeque nitens in vellere lanae,
920Candida subrutilis redimita monilia Cancris.
Ergo ubi convenere animisque opibusque parati,
Quales iussi aderant, intentique agmine longo
Expectant signum atque alacres praecepta capessunt,
Tum genitor solio placidus sic coepit ab alto:
925"Cuncta equidem, o superi, placuit quaecunque creavi;
Sic volui, nec nos unquam fecisse pigebit.
Auctorem illa suum referunt, nec deficit illis
Ipse opifex; operi decor, et praestantia iuncta est;
Est rebus sua cuique fides, est et locus. Ignem
930Et terras ieci primordia; quae tamen inter
Aeris immensos campos neptunniaque arva,
Quod sibi perpetui constaret machina mundi,
Congessi, mundumque aequa compagi ligavi,
Nexibus alternis et amico singula vinclo.
935Vos autem coeli meliore in parte locavi,
Aetheriumque dedi insontis habitare recessum.
Nam quanquam geniti et coeptis mortalibus orti,
Nascendique vices et iam revocabilis ordo
Obsistunt, at nostra illis pollentior est vis,
940Non rerum causis, non ulli obnoxia fato.
Nunc igitur quae certa manet sententia menti
Accipite, et quae sit reliquis mihi cura creandis.
Absolvenda quidem mundi inferioris imago,
Quando etiam generis rerum tria semina restant,
945Nec manibus tractare deum mortalia fas est.
Quare agite, et celeres quam primum ascendite currus
Aggressi mortale opus et genus omne animantum;
Aerias celebrate plagas, serite aequoris undas
Tellurisque sinus gravidos, ut ne qua peracto
950Pars operi aut rebus desit pater ipse creandis.
Imprimis teretes hominum fingentibus artus
Artificem navare operam, tum condere membra
Cura sit, aetherios divini seminis haustus
Apta haurire animos coelesti e fomite ductos.
955Hi fundare urbes populis, hi ponere iura,
Addere et imperio fasces, dare nomina rebus
Assuescant, rectumque sequi, atque offerre periclis,
Et pugnare malis, et honesto vivere parto,
Atque inopes rerum casus superare ferendo,
960Dum fluidum solvetur opus, dum carcere laxo
Iussi sidereas coeli revocentur ad arces.
Interea altrices operas victumque volentes
Fundite, et ingentis animos accendite laudi,
Rectorem ut noscant superum, patriamque requirant,
965Et genus, et coeli sursum templa ardua cernant,
Auctorisque sui memores iustumque piumque
Servent, et placidos discant non temnere divos.
Sic placitum, sic nostra fluant certo ordine fata."
Dixit et ingentem nutu concussit olimpum.
970Illi praecipites liquidum circum aethera lapsi
Iussa obeunt, verruntque rotis properantibus auras.
Nec mora: vestiri colles et roscida prata,
Innarique aer pennis atque aequora caudis,
Quadrupedum et resonare gravi sola concita cornu.
975Fagiferae viridante iugo, viridantibus Alpes
Vallibus, et viridante cacumine Caucasus ingens
Laetatur, furtis olim doliturus iniquis.
Illicet ecce caput viridi circumdat amictu
Aetna, giganteae dolitura incendia pugnae;
980Illicet umbrosis vestita est vallibus Ida,
Ida gravis Troiae deploratur ruinas.
Frondet Athos, frondetque iugis immanibus Oeta
Herculeum visura rogum, creberque Erymanthus
Ilicibus, longaque coma spectabilis Haemus.
985Ostentat Rhodope comitantis Orphea silvas,
Orphea mulcentem tigres et carmine lyncas,
Sed non foemineos moderantem voce tumultus.
Maenalio stupet in saltu dum increscere cornum,
Non sensit quercu sese frondere Lycaeus.
990Gargano in magno, in nimbifero Apennino
Dum crescunt tiliae atque orni, dum vertice Pindi
Surgit acer, pinu interea se sullevat alta
Pelion et late pelago sua signa minatur.
Iam videas canentem oleis frondere Taburnum,
995Asinios simul et colles clitunniaque arva,
Iamque cybelaeis undare et Dindima silvis.
Pampinea caput Aenarie biiugisque Vesevus
Fronde tegunt, tegit et picea se Sila sub umbra,
Ac buxo varius nectit sibi ferta Cytorus.
1000Proveniunt late campis coelestia dona,
Plurima nux et pruna rubentia et aurea ramis
Mala et odoratis non indecor arbutus hortis.
Ingentis patulae ramos, ingentia sursum
Brachia porrigere ac radice in tartara ferri
1005Et cerasi, palmaeque, et lotos amica Lyaeo,
Atque in sanguineam morus post versa figuram
Coepere, et mensis sorbus placitura secundis.
Erumpuntque solo biferae atque cydonia canis
Frondibus, erumpunt sudanti balsama ligno,
1010Punicaque, et fragili nitens in stipite praecox,
Ac de textilibus pendentia citria ramis;
Citria, quae semper (visu mirabile) vernum
Spirant flore decus, semperque nitentia gratis
Floribus ac foetu aeternaque virentia fronde,
1015Citria amalphaeis latebra haud incommoda nymphis.
Coepere et viridis mirari flumina ripas;
Canentis Ufens salices, et flavus arena
Populeas Thybris frondes, quique aequora findit
Gallica, quondam etiam lacrimas Phaetontis amati
1020Eridanus misturus aquis, miratur et alnum
Nar praeceps, frondentem alnum, miratur et ipse
Coeruleus Liris, tum cinctus arundine crinem
Vulturnus, flammasque deum sensurus Enipeus.
Sensit odoratos Indus subolescere ramos
1025Coeruleo cum Gange, cavo et caput extulit antro;
Sensit thuriferum late nemus altus Hydaspes
Et sua Oronteae senserunt cinnama ripae.
Dum Tagus aurifluo vectatur gurgite, et undis
In mare rumpit Anas, sullato lumine uterque
1030Pirenes scopulis viridantia robora late
Prospiciunt variare comas admotaque coelo
Iam nemora et densas per saxa rigentia taxos.
Ecce sub haec varia sese Tegus integit umbra,
Ipse et Anas viridi ripas vestitus amictu
1035Frondenti vehitur per flumina summa phaselo.
Haud illi invidit Sicorisve, aut cultor Hiberus
Gentis iulaeae. Quin, qua vagus aequora findit,
Hic choreas agit, et praecinctus arundine frontem
Gaudet agros, gaudet lenaeo palmite terram
1040Hesperiam frondere et alescere vitibus ulmos.
Quod frondes, Penee, novas mirare? Quid umbras
Et lauros? Visure deum per pascua laetas
Ducere oves, miserosque cava testudine amores
Solantem, teque et Daphnen per prata vocantem,
1045Visure et patriis natam frondescere ripis
Tendentemque manus et flumina nota precantem,
Candida dum subitus serpit per pectora cortex
(Ah miseram) et viridem ducunt dum membra rigorem.
Interea colles florere, virescere valles
1050Incipiunt, late et foliis mollescere rura.
Ver halat, Zephyris mulcent spirantibus aurae,
Cloris odorato devecta per aera curru
Laetata et varias nemorum increbrescere frondes
Spargit humi varios, fertur quacumque, colores,
1055Quaque movet gressus surgunt violaeque rosaeque
Coritiique croci atque immortales amaranthi,
Candida nec niveis cessura ligustra pruinis.
Ipsae etiam Charites socio simul agmine fundunt
Certatim illa thymum roremque et molle cyperon,
1060Haec casias caltasque, haec et vacinia nigra
Narcissi et lacrimas Hyacinthi et nobile gramen
Et thymbram et quot nunc tellus fert daedala flores.
Ipse Deus laeto spectat sua munera vultu.
Tum maris horrisoni fluctus liquentiaque arva
1065Neptunni pecus et squamoso corpore pisces
Insiliunt; alii scopulos et litora passim
Curva petunt, alii pelagusque atque ima profundi,
Aut tendunt scythici maeotica ad hostia ponti,
Infidum genus in fraudem praedamque paratum.
1070Errantes passim et nullo custode vagantes
Coeruleus longe Nereus videt, advocat hudum
Protea, qui socias acies, socia agmina iungat,
Et statuit pastorem. Illi data signa sequuntur,
Ipse agit errantes ad pabula et ipse reducit
1075Inde domum; clarum e specula dat buccina signum.
Aera quin etiam pictae petiere volucres
Armatae accurvis rostris atque unguibus uncis.
Ipsae iter intendunt pennis et cantibus auras
Demulcent, tectae nemorum variantibus umbris.
1080Nullae illis certae sedes, connubia certis
Temporibus; tunc tecta locant, tunc figere nidos
Cura subit; mox ova fovent ac pignora curant,
Atque edunt teneros plumoso corpore foetus,
Optatasque ferunt aut ore aut unguibus escas.
1085Fatidicos avium cantus alasque futuri
Praesagas dixere, neque aut sine numine divum
Tendere iter pennis laeva destrave ferantur,
Aut canere et varias e ramis edere voces
Nocturnas, seu de tectis hululare querelas.
1090Cernere erat longum in campis depascier agmen
Quadrupedum, sociosque greges in pascua ferri.
Una ingens bos, una ariesque et setiger hircus
Cornibus armati frontem, et pede fortior ibat
Acer equus, iam tum insidias et dura timentes
1095Arma lupi et rabiem saevorum irasque leonum.
Discordes brutorum animae atque aversa voluntas,
Discordi quoniam fuerint e semine creta.
Hinc pars indulgent haerbis per pascua laeta,
Aut latis quaerunt silvis dodonida quercum;
1100Pars altis in speluncis per devia lustra
Invigilat parto, et praedas agit ore cruento;
Pars repit terrae occultis armata venenis.
Parcendi studium nullum, nec cura futuri.
Sola hiemi metuens latebroso pumice condit
1105Triticeos populata hominum formica labores.
Idem amor atque apibus eadem experientia parcis;
Sed nec agros populare palam, aut incumbere furtis,
Cum iuvet e proprio vitam tolerare labore:
Iustitiam norunt solae et servare pudorem,
1110Aequales cunctis operae studiumque parandi.
Mane novos adeunt flores exanime denso,
Coelestemque legunt rorem atque in tecta reportant;
Mox vacuis stipant cellis, ut nectare largo
Ignavas ducant hiemes et frigora temnant.
1115Quin etiam tempestates et sidera norunt,
Armataeque repentinas vicere procellas
Pendentis saxi molem ad cava crura ferendo:
Usque adeo referunt divinum a stirpe vigorem.
Has pater e summi despectans vertice olympi
1120Miratur, tenues animas conamine tanto
Nunc fundare urbes, aditus ac moenia late
Munire et multo portas custode tueri,
Nunc aliam natis patriam monstrare parandam,
Immunes operum reges dare iura vocatis
1125In populis, illos iamdudum astare silentes.
Ultimus erupit gravida tellure creatus
Spe puer ingenti, sed corpore debilis ipso,
Nudus, inops, quem dura solo suscepit egestas,
Eductum foliis haerbarum et cortice crudo,
1130Aut corno, aut si quam dederat Dodonia glandem.
Mox umbras nemorum captare, aut sicubi montis
Exesi specus, hic aestus et frigora primum
Vitare, et subita se a tempestate tueri
Monstravit, tectum stipulis cannaque palustri;
1135Semina quin etiam siccis haerentia culmis
Haerbarum passim lecta, et servata per annum
Condere poma, nucesque hiemi signare repostas,
Formica monstrante, cavis dum condit in antris,
Ipsa dies, multusque labor docuere colendo
1140Naturam in melius formare et pervigil usus.
Ecce autem e mediis terrae fornacibus ignis,
(Sive ille excussus coelo pugnantibus Euris,
Seu silicis venis manus extudit) arida circum
Corripuit fomenta, levique impulsus ab aura
1145Succensos ramos flamma crepitante cremavit,
Et lux frondosa nemorum diffulxit in umbra.
Extimuit primo flammas ignobile vulgus.
Post, ubi subsedere ignes et fulgidus ardor,
Cognitus et tandem divini muneris usus;
1150Excipitur dextra fumanti stipite carbo
Inferturque focis, tenebras et frigora noctis
Qui foveant, calidisque assent et viscera pruinis.
Paulatim quoque diversos idem ignis in usus
Transfertur, donec liquidum explorare metallum
1155Cogitur, atque novis ferrum exspumare caminis.
Hinc marrae curvusque bidens et vomer aduncus,
Quis terram vertere atque edomuere colendo;
Hinc falces curvae atque aerata fronte secures,
Robora quis tiliaeque leves et fraxinus ingens
1160Excisae primas domibus fecere columnas,
Et statuere nigris angusta mapalia tectis.
Ex illo coetusque hominum atque frequentia coepit.
Urbibus hinc positis statuunt connubia et aequas
Describunt leges et diis sua templa dicarunt;
1165Mille artes rerumque de hinc commenta bonarum
Crevere, et laudum accessit generosa cupido,
Sulcatum mare navigiis et sidera coelo
Quaesita, expressumque cavis e montibus aurum;
Tum rerum causae inventae, tum copia fandi
1170Extulit os movitque foro popularia bella,
Tum canere heroum laudes et fortia facta
Pierides coepere, aeternumque addere carmen
Laudibus, aeternamque in secula condere famam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: