Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Clara licet summo Fredericum gloria coelo
Et nitidis certet tollere sideribus,
Vel quia munitam castris inducere fossam
Obstrusumque hosti claudere novit iter,
5Novit et armigeras dictis incendere turmas
Et fera magnanimos vertere in arma duces
Deiicit et celsas ignitis molibus urbes,
Occultas aperit militibusque vias,
Vel quod equum fusis impellere doctus habenis,
10Qua ruit, hostili sanguine tingit humum,
Quantus Bistonio Gradivus in axe coruscat,
Cum rapit ardentes in fera bella Getas,
Vel magis argutos placida quod fronte poetas
Allicit effusis undique muneribus.
15Laurigerasque petit posita modo cuspide nymphas,
Implicat et ternis bracchia nexa choris
Et licet, Eridanum Phaetontis flebile bustum
Qui regit et Mutinae tecta superba premit,
Aut rex, Oebalii qui temperat ora Galaesi
20Teque, olim Musis inclyta Parthenope,
Materiam sacris valeant praebere poetis,
Sive illi pacem, proelia sive gerant:
Quid tamen externo iuvat indulgere labori?
Quid iuvat externos concinuisse duces?
25Non libet amoto fauces perfundere vino,
Cum propior valeat tollere lympha sitim.
Nonne magis referam Petrum patriaeque parentem
Cosmum? non Medicae pignora bina domus?
Temperet ut cives tanta Laurentius arte,
30Stelligeros quanta Iuppiter ipse polos?
Ut tumidum conata iugo subducere collum
Protendit victas iam Volaterra manus?
Ut modo, Palladiae Pisis cedetis Athenae
Otiaque antiquae dulcia Parthenopes?
35Nonne magis referam ludicrae munera pugnae,
Verinus quamvis dixerit illa meus?
Paene puer iuvenes valido Laurentius ictu
Deiecit forti conspiciendus equo.
Paene puer terrae galeas devolvit inanes,
40Stravit cornipedes, arma virosque simul:
Has ego non humili complectar carmine laudes
Virtutis referens munera prima suae.
Paene puer fudit patris Laurentius hostes
Compulit et proprios deseruisse Lares.
45Armatos cives armis circumdatus ipse
Duxit et infidas expulit urbe manus,
Territus effugit patriis Detisalvus ab oris,
Nunc terit in longa tempora pauperie.
Haec mea Musa canet, nostro haec sunt ore canenda
50Et meus hoc tantum pulvere sudet equus.
His mihi descriptis libeat quoque forsan ad illos
Flectere converso protinus axe rotas.
Ante pharetratos cecinit Landinus amores,
Ante celebrata est carmine Xandra suo.
55At postquam Medicas illam transmisit in aedes
Et Petro meritum praestitit officium,
Lectitat hunc sacris Ferraria culta poetis
Miraturque animae iam monumenta suae.
Sic ubi iam Medicae solvisti debita genti,
60Carliadem vexas nunc, Ugoline, tuam:
Carliadem, qua non Latio praestantius ullum,
Quod videam, nostro tempore surgit opus.
Ipse Cleonaeum liber contunde leonem
Alcidaeque gravi subiice colla polo;
65Ipse et Erythraeos iam nunc molire invencos
Pacatumque nemus, o Erymanthe, tuum,
Ipse refer perversa levis vestigia cervae,
Thermodontiacas ipse referque manus.
Me iuvat in Medicam versus connectere gentem,
70O animae, Fonti, portio magna meae!
Et tibi, Laurenti, noster praeludat Homerus,
Molimur forti dum tua gesta pede.
Hactenus haec. Sed iam tacito tibi pectore, Fonti,
Saevus Amor rapidas ventilat usque faces.
75Ast ego mirabar, graciles quid protinus artus
Vexat, cur tenero pallor in ore sedet?
Permessi quotiens laticem, cum decolor esses,
Culpavi et Phoebi Pieridumque choros?
At quondam nostros demens lusisse furores
80Te memini et vario corripuisse ioco,
Ridebas gelidae tolerantem frigora noctis,
Cum tegeret madidas cana pruinas comas,
Ridebas, Fonti, dominae fastidia nostrae,
Esset cum misero ianua clausa mihi,
85Ridebas, scopulo cum surdior illa Sicano
Temneret, in duro limine pervigilem,
Nec to poenituit lachrimas ridere cadentes
Turgidulasque novo semper ab imbre genas.
I nunc, sacrorum, Fonti, derisor amantum,
90I, temne aligeri iura superba dei!
Quam magis optares Ephyraei dura tyranni
Supplicia et poenam, Tantale saeve, tuam!
Quam magis Atraciamque rotam tortosque dracones
Et Tityi volucres tergeminumque canem!
95Nil tibi Socraticis sapientia condita libris
Proderit aut Samium consuluisse senem,
Nil tibi contulerit sacri monumenta Maronis
Aut Tulli varios edidicisse locos,
Frustra Hieronymum sublimia dieta tonantem,
100Frustra Augustini scripta severa leges,
Frustra Nasonem, lepidi vel culta Tibulli
Carmina, vel qui te, Cynthia sola, canit.
Ah, miser! in sterili sulcum producis harena,
Diligit Aonios nulla puella modos,
105Sed magis aurato gaudent procedere limbo
Sidonioque graves murice ferre sinus,
Semper Erythraeo poscunt de litore gemmas,
Ut lapis in tereti splendeat articulo.
Ah ego quos cecini versus ad limen amicae!
110Sed nebulae et tepidi diripuere noti.
Postibus ah quotiens elegeia nostra pependit!
Nec tamen excussa ianua aperta sera est.
Iactabam, memini, Phoebum nostramque poesim,
Divitis illa tamen maluit usque torum.
115Auro flectuntur pueri facilesque puellae,
Corrumpunt iustos aurea dona senes.
Inclusam Danaem munibat aenea turris.
Perviaque aurato est tegula facta Iovi.
Quare, si sapias, aurum viridesque smaragdos,
120I, lege, quae Venerem conciliare queant.
Crede procellosis turgentia lintea ventis,
Ut dominae gravida classe parentur opes.
Nec te, si madidus nimbis consurgit Orion,
Terreat, aut si quas ingerit haedus aquas,
125Sive Therapnaeae sidus pluviale maritae
Ingruit et pueri stella proterva Phrygis.
Nil habet in sacros tempestas iuris amantes
Cognatasque undas temperat alma Venus.
Sed quando in misero, quae tempora ducis, amore
130Scripsisti et vitae munera cuncta tuae.
Nunc simul et nostro, Fonti, sermone vicissim
Disce aliquid vitae de ratione meae.
Libera iam tuto ratis est mihi condita portu,
Nec metuit, si quas increpat aura minas.
135Quare ego Maeonii divina poemata vatis,
Ut coepi, in Latios vertere tendo modos.
Sed quoniam variae delectant fercula mensae
Dulcius et vario gramina flore nitent,
Saepe mihi numeris ficti referuntur amores
140Et canitur gracili mollis amica pede.
Nunc me contractis epigrammata ludere velis,
Nunc iuvat ad mollem flectere dieta lyram.
Saepius eloquium magni Ciceronis adoro.
Hic quoque succendunt verba soluta mihi.
145Nam modo me, Fonti, vel epistola blanda moratur,
Actio vel multis plurima ficta locis
Et modo me retinent calamo praecepta quieto
Tradita pacatis et pia verba notis.
At cum Pieria taedet pallere sub umbra,
150Egredior thalami conscia tecta mei,
Protinus inde peto Matthaei limina Franci,
Ille mihi lepidos ingerit usque iocos,
Suscitat ille meo languentes pectore vires
Et mentem a taetro vindicat ille situ.
155Hinc me digressum Marsilius excipit ingens,
Non minus ingenio qui favet usque meo.
Hic aperit, quanto currunt vaga sidera lapsu,
Altus agit quali tramite Phoebus equos,
Hic docet, undeni resecant ut sidera circi,
160Cur nitido tantum lacteus orbe patet,
Ut cum patre Venus miseris mortalibus aequa est,
Cur saepe obscuris Luna laborat equis,
Aurea cur celso pendentia vincula mundo
Maeonii finxit Musa beata senis,
165Cur saepe aerii luctantur in aequore venti,
Cur glacie et saeva grandine terra riget
Atque eadem Icario cur mox perrumpitur aestu,
Cur pluvius madidas combibit arcus aquas,
Quae causa est vernum laxari fulmine coelum,
170An ruat e puro stella serena, polo?
Et modo pallentes humano corpore morbos,
Qua valeam, medica pellere mostrat ope.
Impia non sani turbat modo dicta Lucreti,
Imminet erratis nunc, Epicure, tuis.
175Ille Iovis quarto solium conscendere passu
Edocet et celsi lucida signa poli,
Namque agere ostendit pigrae nil corpora molis,
Mox imperfecte cum loca forma super,
Hinc anima exeritur divinae conscia mentis,
180Contiguus summo est angelus inde Iovi
Saepe graves pellit docta testudine curas,
Et vocem argutis suggerit articulis,
Qualis Apollinei modulator carminis Orpheus
Dicitur Odrysias allicuisse feras,
185Marmaricos posset cantu mulcere leones
Quasque niger tigres semper Amanus habet,
Caucaseo traheret duras e vertice cautes
Saxaque Sicaniis condita gurgitibus.
Hinc, ubi conticuit, Musarum concitus oestro
190Deferor ad solitos protinus ipse Lares
Atque iterum meditor numeros Phoebumque lacesso
Attonitusque sacram pectine plango chelym.
Rursus in Andronici doctum me confero ludum,
Qui tumidi nodos laxat Aristotelis
195Smyrnaeique docet iocunda poemata vatis:
Iam populat Graias Dardana flamma rates.
Fulminei posthaec aperit Demosthenis artem,
Aequiparat nostri quem Ciceronis opus.
Hic Verinus adest, hic sacri templa Lucardi,
200Qui regit Aoniis pectora nota choris.
Carolus hic patrias certat superare Camenas
Et Marsupinam tollere ad astra domum.
Carolus ille, inquam, Musarum dulcis alumnus,
Quo nullus toto est gratior orbe mihi,
205Nec minor egregia surgit virtute Ioannes
Baptista, Etrusci gloria certa soli
Et quos longa mora est tenui comprendere versu,
Excipiunt socii Dorica verba mei.
Nec secus hinc reliquum teritur mihi temporis et me
210Bibliotheca tenet, Vespasiane, tua,
Cui tantum Graiae debent Latiaeque Camenae,
Smyrnaeo quantum Dorica terra seni.
Namque deus veluti Cressis, Epidaurius herbis
Extintum patri reddidit Androgeon,
215Sic tu, quos rapuit nobis cariosa vetustas,
Restituis Latio, Vespasiane, viros;
Per te Lethaeos iam spernit Graecia fluctus,
Nec metuit Stygium Romula lingua deum.
Felix, cui liceat revocare in lumina vitae
220Mortua priscorum tot monumenta virum,
Felix, cui liceat sanctorum nomina vatum
Perdita flammatis eripuisse rogis.
Hunc prope consisto, donec Cythereius ignis
Advocat exorta lucida signa face:
225Sic ego labentis produco tempora lucis
Inter Hyanthei munera grata chori.
At cum festa dies suadet cessisse labori,
Quae subeant animum gaudia, disce, meum.
Attonita geminos vestigo mente poetas,
230Ut referat numeros ille vel ille suos.
Sic Aganippei Michlotius incola fontis
Pierio blandos ingerit ore modos,
Sic arguta refers nobis epigrammata, Bracci,
Qui Marsi lepidam vincis Amazoniam.
235Par est ambobus studium, par vita, nec illis
Ingrata est Musae pars quotacunque meae.
Nam licet et Marsi vincant et scripta Catulli
Augustique iocos exuperare queant
Et licet his cedat culti Gaetulicus oris,
240Vel Pedo, vel celebris Musa benigna Coci;
Attamen esse aliquid sitiunt mea carmina, vates
Esse aliquid nugas censet uterque meas.
Scilicet alterni vos copula fallit amoris,
O socii, mentis vincla benigna piae!
245Offundit tenebras ac veri lumina tollit
Sanctum iocundae foedus amicitiae.
His ego suffixus totam vagor usque per urbem,
Atteritur pedibus et via longa meis,
Donec flammigeras prono Phaetonte quadrigas
250Lucidus Hesperio Cynthius amne lavat.
Haec tibi suscepto pro munere munera reddo,
Haec pro susceptis carmina carminibus.
Ergo vale, Fonti, et memori nos mente reconde
Mutuaque alternus pectora servet amor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: