Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Quisquis es, altisonis qui non tua nomina metris
Subscribens sublime canis violentaque Martis
Sepius arma dolos viresque ruisse potentes
Insinuas urbes, quas lux Hyperionis almi
345Circuit, Aonidum sed non potuisse bicorni
Numina Parnaso celebres excludere musas,
Accipe reptantes tranquillo pectore versus,
Accipe, quisquis eris. Scio nam, carissime Tozi,
Quamvis alta tuo transmittas metra Philippo,
350Te nondum sacro subitum prodisse poetam
Ex Helicone datum; sed quis fuit hic, nisi noster
Iacobus ille Forilivici, qui natus in urbe
Mistica divino cantavit pascua versu
Et patriam bellique duces evexit ad astra?
355Ille quidem est: agnosco stilum, sublimia nosco
Carmina; stelliferi cui namque secundus Olimpi
Vel ratione situm vel vim fatumque potentum
Plenius astrorum deprehendit mente capaci?
Tu certe es, tibi pauca loquar; cur, maxime vatum,
360Horrida presago divinas carmine bella?
Sed memini vulgo dici: si vera profetans
Esse cupis, taceas felicia, tristia solum
Precine; namque fides semper solet esse timori
Pronior atque solent gravius metuenda movere.
365Tu tamen ad celos errantiaque astra recurrens,
Sic positum mortale genus ad prelia Martem
Tracturum, tribuens nimium crudelibus astris
Asseris et Latio ferventia bella minaris.
Iacobe, fare, precor; ubi plena scientia rerum,
370Que tibi tum studio ardenti, tum viribus alti
Contigit ingenii? Num libera nostra voluntas
Arbitriumque datum cunctis mortalibus astris
Subiacet? An nostros celum ratione fruentes,
Quod rationis eget, animos mentesque coercet?
375Quod si forte velis nos celo ad bella moveri,
Utpote quod primos dicas accendere motus,
En homines ad bella trahit violentia celi,
Arma iubens, homini licet an dimettere ferrum?
An nos astra premunt et belli turbine miscent?
380Ergo quid in nostro, celo patiente, relictum est
Arbitrio, si cuncta movet, si mota potenter
Perficit astrorum collectio certa vagantum?
Sic nichilum posse ex nobis fateare necesse est.
Astrifero siquidem totum pendebit ab orbe
385Quod patimur vel quod facimus vel mente movemus.
Unde igitur vel pena malis, vel premia dantur
Digna bonis? Quid namque polo meruisse coacti
Possumus, inviti vel quam committere culpam?
Iacobe, nonne vides, posito quod nostra voluntas
390Subiaceat celo, quod oportet tollere solem
Iusticie morumque decus preceptaque vite?
Dic, quid sancta fides, que nos ad celica regna
Dirigit, et prisca veterum doctrina decori
Moris erunt? Sacra cur plurima lege vetamur
395Sideribus tracti, vel cur complere iubemur?
Utere sic astris, sic celo crede quod ultro
Arbitrium saltem cum libertate relinquas
Humano generi; quod, si conere probando
Tollere, divina simul et mortalia tollas.
400Cetera namque tibi nulla cum lite relinquo.
Dic pestes predicque fames; dic frigora, predic
Immensos estus; pluvias dic dicque serenos
Longe instare dies; dic turbida flumina ripas
Transgressura suas; dic fulmina, dicque future
405Spem Cereris, bibuli vel si vineta coloni
Responsura putes votis, vel quantus olivis
Immineat fructus, vel quas collisio terre
Arces terribili motu subitaque ruina
Discutiet, si scire tamen conceditur astris
410Que fortuna manet terras et sparsa per orbem
Menia; dic etiam, si quid mens pendula letum
Aut optare potest aut anxia triste timere,
Dummodo que summi patris sapientia nostro
Tradidit arbitrio nobis tua sidera linquant.
415Nec tamen ista tibi me sic dimittere credas,
Quod quemquam plene celi cognoscere motus
Arbitrer aut omnes aspectus posse probare.
Discute priscorum libros monimentaque patrum:
Invenies illic multos latuisse per annos
420Astrorum motus, quibus hec nunc utitur etas.
Nam contenta diu fuit ingeniosa vetustas
Celum per celos bis distinxisse quaternos.
Mox nonum posuit certis rationibus orbem,
Qui cum subiectis secum radiantia celis
425Sidera in occasum formoso vertat ab ortu.
Hinc alii decimum celum posuere, volentes
Quod dare sit motum qui se solummodo vertat
Nilque trahat secum nec qui rapiatur ab ullo.
Denique vera fides tranquilla in sede beatos
430Dum locat, undenum sine motu tradidit orbem.
Sed licet octavum triplici susceperit etas
Nostra modo celum certa ratione moveri,
Attamen antiquos ad succedentia signa
Sidera converti multos nescisse per annos
435Constat, et ipse pater magnus celi Ptholomeus
Descriptor, qui tot deflexus novit Olimpi,
Creditur astriferum non perpendisse recurvo
In geminas arcthos orbem se vertere motu,
Frixeique caput pecoris chelasque revolvi
440Alterutrum, nunc hinc Scithiam, nunc inde tepentes
Ethiopas versus. Nam nonnisi tempore longo
Astrologia poli stellis motuque situque
Humana quantum licuit ratione repertis
Vel sciri potuit vel cum ratione doceri.
445At licet annorum iam per tot millia prisca
Stellarum varios motus deprenderit etas,
Multa tamen nostris non respondere diebus
Tempora nostra vident, que quondam fida vetustas
Tradidit et nobis fixe observanda reliquit.
450Aspice quot tabulas veteres habuere sequenti
Tempore, deprenso manifesto errore, notatas!
Sic Abrachis priscos, Abrachim sic mox Ptholomeus
Corrigit; hunc demum Tollette inventio celi
Venturum nescisse situm ratione probando
455Ostendit, quam mox studiorum Gallia mater,
Parisius, certa tradens ratione tabellas,
Editione nova non parvo errore notavit.
Post hos Iudei venit correctio longo
Tempore servata. Sequitur subtilior Alphuns,
460Qui motus celi ac errantia credidit astra
Non erratura tandem ratione dedisse.
Sed que mortalis inventio noscitur esse
Perfecta? En magno iam nunc errore notantur
Alphunsi tabule, nec maxima lumina celi,
465Sol et Luna, sibi correspondere videntur
Prescriptis spaciis, nec cervix clara Draconis,
Nec Senis in proprio celeres motus epyciclo.
Ergo inter varias nunquamque errore carentes
Doctrina veterum, quibus hec nunc utitur etas
470Et quibus usa fuit venturi ignara vetustas,
Equando celos et sidera cuncta notando,
Cum pateat priscos nec celum scisse nec astra
Nec posse innixos antiquis scire modernos,
A quorum motu dicunt se nosse futura,
475Quis verum prescire potest? Quis dicere "bellum
Aut pax dulcis erit", qui testem dicat Olimpum,
Motibus ignotis nec notis cursibus astra?
Quod si forte velis celum e regione propinqua
Et stellas spacia, quamvis per proxima distent,
480Non variare suos certa ratione fluentes
Effectus, dic cur tam dissona fata gemellis
Sidera dispensant? Cur unus pastor et alter
Venator fratrum? Cur imperat ille, sed iste
Servit et eiusdem patris non linquitur heres?
485Dic cumque eveniat in magna sepius urbe
Una eademque hora non uno ex semine proles,
Cur non connubiis celo faciente coevi
Ex patre diverso domibusque fruuntur eisdem,
Si cunctis fatum dat certi temporis hora?
490Cur ligni eiusdem quod tellus una nutrivit,
Unica plantavit ac unica diruit hora,
Hec pars effigies fit quam gens omnis adoret,
Hec fit calcandum per tempora cuncta scabellum?
Iacobe, crede michi: qui celi sidera tractat
495Ut ventura queat certis predicere signis
Fallitur. At causas rerum cognoscere quisquis
Non valet, effectus, dic, qua ratione videbit?
Sed dices: cur non vestigia sacra priorum
Hac et in arte sequar, quorum precepta futuros
500Eventus rerum divino dogmate monstrant,
Postquam que tradunt nobis per cuncta videmus
Omnia vel saltem maiori ex parte venire?
Hic ego divini possum de more iocari
Tiresie, cuius rideri oracla solebant.
505Astrologi, quicquid predicitis aut erit aut non,
Plura tamen semper celum portendere fertis,
Ex quibus in paucis satis est predicere verum.
Et si de multis fit que predixeris unum,
Hoc arti tribuis quod forti ascribere debes.
510Non te decipias, vir cordatissime, sed, ni
Displiceat, tecum memori fac, mente revolvas
In quot et in quantis hec te doctrina fefellit:
Si tibi constiteris, si nolis vera negare,
Invenies totiens quod sis deceptus ab arte,
515Quod non contigerit quondam te vera profari
Crebrius, ut si quid forsan quod dixeris olim
Venerit, ad casum non artem iure referri
Debeat atque tibi non detur scire futura,
Cursibus astrorum per tempora nulla notatis.
520Linque Deo, qui cuncta movet, qui cuncta gubernat,
Quique nequit falli, quod te prescire fateris:
Non humana quidem, sed vis divina futuros
Eventus rerum prenoscere. Nam Deus ipse
Solus ab eterno sua queque in tempora cernit
525Altaque mortales premit ignorantia visus.


11.

Ille vagos fecit celos, sapientia cuius
Omnia trascendit ductoresque indidit illis,
205Ut pars queque suo in partes resplendeat omnes
Lumine, distribuens equali munere lucem.
Ac simili forma mundi splendoribus unam
Ordinat esse ducem generaliter atque ministram,
Que vana ad tempus bona confluitantia mutet
210De gente in gentem uniusque a sanguine prolis
In prolem, alterius ducentem sanguinis ortum,
Ultra quam humani possit defensio sensus.
Hinc gens una vigens nunc imperat, altera languet,
Iudicium sectans eius quicquid iubeatur,
215Quod latet occultum densa velut anguis in herba,
Illi nulla quidem sapientia vestra resistit:
Hec iubet hecque suum diiudicat exequiturque
Regnum prout alii moderamina tradita divi,
Ulla, breves quamvis, sua commutatio paces
220Non habet et motu quod sit veloce necesse est,
Usque adeo properant qui dona vicesque reportant.
Hec est que totiens solum crucifigitur illis
A quibus et laudem et preconia grata meretur,
Dando sibi iniuste turpis convitia fame.
225Hec tamen haud audit, sed leta beataque primis
Mixta creaturis proprium circummovet orbem.


12a.

Quicquid sub celo creatum est
A celestium rotatum virtute dependet
Quodque qui cuncta movet et semper omnia regit,
Et finis atque motus principium fuit
60In quolibet celo posuit legem suam,


12b.

Sunt enim celi organa divina
Et per potentiam eterne nature,
Que in eis resplendet, gloria sunt pleni.
65Et eis in forma desiderii amore sic affectis
Moventibus, mundus per hec excelsa
Et immaculata lumina gubernatur.


12c.

Nec ingerit necessitatem quodlibet celum movendo,
Sed bene disponit creaturam humanam
Per qualitatem, quam anima sequens
Arbitrium, derelinquit et facit se vilem,
Servam et latronem ac, a virtutibus peregrina,
75Exuit habitum nobilem et relinquit.


12d.

In hoc peccasti, florentine poeta,
Ponendo quod bona fortune
80Necessitata sint ipsorum meta.


12e.

Non est fortuna quam non superet ratio.
85Nunc cogita, Dantes, si qua probatio
Potest efficere, quod hec ratio sit convicta.


12f.

Fortuna nichil est aliud quam dispositum
90Celum quod disponit rem animatam,
Quam disponendo, si oppositum invenit,
Non venit necessitatum felix bonum.
Et cum anima sit in libertate creata,
Fortuna in ea non potest, si contradicat.


12g.

Substantia sine corpore non recipit
Ab istis celis, quapropter intellectus
Unquam fortune subiacere non debet.


12h.

"Ut tua verba sonant, mundus virtute fugata
Est vitiis pregnans ac omni ex parte repletus
125Omnis peste mali: sed deprecor, ut michi pandas,
Discere quo valeam reliquosque docere petentes
Que tanti sit causa mali; nam sidera quidam
Incusant, quidam satagunt hoc crimine terras
Afficere et causas hec ad inferiora reducunt".
130Ille quidem primum suspiria traxit ab imo
Pectore, que in nobis mentis strinxere dolorem,
Postquam ait incipiens mestus: "Karissime frater,
Mundus cecutiens est et tu pergis ab illo.
Vos etenim vivi causas et cuncta refertis,
135Duntaxat sursum ad celum velut omnia fixa
Secum lege trahat, cui sit parere necesse.
Quod si sic esset, foret omnis libera vobis
Destructa arbitrii, celo cogente, facultas
Nec iustum vera posset ratione vocari
140Gaudia pro meritis et habere ex crimine luctum.
Inchoat hec vestros vis atque potentia celi
Motus. Non omnes, inquam, quod si tamen omnes
Dixero, collatum vobis rectique malique
Lumen inest propriaque ex libertate potestas:
145Que si celorum contra vim sustinet inter
Congressus primos anima durante laborem,
Omnia post superat, si cum virtute nutritur.
Sub maiore quidem vi nec non sub meliore
Natura semper cum libertate iacetis,
150Quam creat in vobis mens nulli subdita celo
Ex quo, si mundus vos hec per devia ducit,
In vobis causa est, in vobis ergo petatur".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: