Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Accipe, nostrarum iudex aequissime rerum,
Romani princeps arbiter eloquii,
Accipe quos humili versus meditamur avena,
Et nostram, princeps, corrige Theseidem.
5Nam tibi perfacile est doctas cognoscere musas,
Divinum ingenium Talia nosse dedit.
Tu quoque cuncta simul iusto libramine pendis
Inque manus iustas aequa statera venit.
Dic age, si nostras laudes, doctissime, musas,
10Dulcibus et numeris nostra Talia canit.
Ipse ego si videam quale hoc de carmine profers
Iudicium, et videam iam placuisse semel,
Tunc mihi divinus mentem spirabit Apollo
Oraque castaliis sicca rigabit aquis.
15Tunc tua perpetuis inscribam nomina cartis
Quosque diu titulos magna Columna gerit.
Carmina censebas teneris cantata sub annis,
Et quae iam cecini carmina culta puer.
Nam praeter solitum, super id quod tempora poscunt
20Imberbis scripsi carmina multa puer.
Multaque mirandum est fluerent ceu fonte perenni;
Ingenium miror nunc iuvenile meum.
Quo dulces abiere ioci? Pia carmina quo nunc?
Cur stupet a multis musa gravata malis?
25Consenuit pariterque animus viridisque iuventa,
Friguit et sanguis; sic tepet ingenium.
Horum causa fuit, quoniam sunt praemia nusquam
Debita virtuti: tempora nostra queror,
Saevitiam damno nostram saeclumque malignum,
30Quo meritum nullum sacra poesis habet.
Nunc dormit plumis phalerisque ornatur et auro
Inscitia: heu! nunc est temporis ista lues.
Mendicemne cibum? Mendicem caetera quaeque?
Unica subsidio est prisca Columna domus.
35Tu potes infaustis genitum natalibus, o dux,
Tu potes a tantis iam relevare malis.
Da dextram misero: tantis me absolve periclis
Et simul a tantis eripe, magne, malis.
Namque malis tantis si mens mea spiret in istis,
40Effundam miris carmina multa modis.


1 ad celebrem d. Prosperum de Columna cardinalem

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: