Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Huc mecum liquidis, Aurae Permessides, undis,
Quae gelidos Phoebi lucos et stagna Medusae
Curatis, dum sacra Deo blandita canenti
Sole sub aestivo Parnasia procubat umbra,
5Ite, Padi rapido sese qua subtrahit aestu
Elysium, volucrisque fugam secat insula fluctus.
Vobis Elysium ante alios iustissimus Alfons,
Alfons, Italiae decoris redeuntis origo,
Nuncupat. Ingredere auspiciis regina secundis
10Calliope, et paulum positis caelestibus armis
Hunc prius, o virgo, mecum decurre laborem.
At tu, cui veteres praeludit Mincius haustus,
Diva decus vatum, Diva ultima cura Deorum,
Magna animis, maior numeris Isabella superbis,
15Unde polus terrae, tellus non invidet astris,
Huc ades, atque volens fraternis ardua ripis
Augustam dignare tuo Dea numine sylvam.
Illa, licet nunc sit moles pulcerrima, vestro
Auctior ingressu tamen, et praesentia sentit
20Pignora, non solitoque premi se pondere gaudet.
Quin age, quae ignotae extiterit telluris origo,
Unde vices mundi gerat, unde haec munera tanta,
Quando hic omnia alunt omnes animalia sylvae,
Pande mihi, Dea. Num carum Proserpina munus
25A genitore tulit, nigri cum regis ad aras
Infernae micuere faces, aciemque silentum
Hauserunt trepidi stringentia lumina manes?
An Pharos ut pinguis, viridesque Acheloides actae?
Anne Iovis fugiens thalamum vetitosque hymenaeos
30Ceu levis Asterie patrio defluxit Olympo?
Laverat occiduis fumantia colla sub undis
Hesperus, ambrosiaque manu iuga dempserat horis
Emeritis, gelidae tum ros<c>ida luna tenebrae
Iura dabat, blandus cum corpora fessa animantum
35Somnus habet, noctisque viam decurrit opacae.
Sustulerat nitidis Titan convexa quadrigis,
Cum laetos epulis Divos curisque solutos
Noctem exercentes tedis ardentibus atram
Deprendit. Fervent studiis pulsata deorum
40Atria, multiplicique frequens strepit aula tumultu.
Ut primum fessus mensis assedit eburnis,
Incipit, aetherias nutu qui temperat arces:
"Omnem inter sese vario discrimine terram
Sortit(u)s sibi quisque De(u)s, quae vindicet arva.
45Glandiferae mihi vocali sub numine quercus
Praestiterunt fidas primis in sortibus urnas,
Quaque Eurique Notique acres arentia plangunt
Litora, et accensis exaestuat orbis arenis,
Atque locus, ventosa graves ubi Graecia metas
50Sudabit, piceoque ingens in pulvere nimbus
Arva Phrygis quondam Pelopis captiva docebit
Fulmineas domitare rotas, tumulumque sub ipsum
Flectere praecipites rapido discrimine cursus."
Inde aliis aliae diversis sedibus aurae
55Evenere, vocat teneris cava tympana palmis
Ida ferax, latebris errata liquentibus Ida,
Ida parens fluviorum, ingentibus ardua sylvis.
Aegae caeruleo Neptuno, Ephyreiaque ora
Omnia sunt educta, dederunt omnia sortes.
60"Quare agite, o superi, cum solem cernitis," inquit,
"Rerum omnem repeti seriem cursumque iubete
Et male compositis regressum exposcite fatis."
Dixerat, et tacitum per pectora dura deorum
Murmur iit, contraque obnixi iussa retractant.
65Ad quos ut nitidum sol extulit aureus orbem,
Quo maesta levat obsessi caligine caeli
Triste supercilium frangens, et nubila differt,
Extemplo sedati animi, risitque nitore
Omnipotens permulsa domus. Tunc incipit ille.
70"Ponite dissidium, nulla altera fata moramur
Terrarum, sibi quisque habeat quae protulit urnis.
Terra cavo pelagi latitat quae parva recessu
Perpetitur fluctusque vagos Eurosque minaces
Nequicquam, caecoque iacens ingloria fundo
75Desidet; illa mihi statuat delubra volenti
Augeat et flammis sordentes pinguibus aras.
Tu modo fac humiles oras et litora circum
Quae nunc insultant graviter, maria alta residant."
Sic fatus Iovis assensum nutumque manebat.
80Stant Parcae volucres, et mollia iussa reponunt.
Tum Rhodon aequoreis lucis pater evocat antris
Informemque animat limum, fingitque sequentem.
Illa educta vadis paulatim ducere fibras
Et simul apparere, rudes pergliscere in auras.
85Ceu levis in gelidis abstrusa recessibus unda,
Cum sylva adductis excisa securibus, aut cum
Cladem motus agens venas laxavit hiantis,
Emicat et fugiens prono petit agmine campum.
Tum pater aequoreae domitor saevissimus irae,
90"Scilicet haec, " inquit, "nostris iniuria regnis
Accedet? Non sat fuerat quod terra profundo
Merserit, et pelago victrix dominetur aperto?
Quid referam profugosque lacus fontesque receptos,
Meque mihi ereptum? Quid caerula numina Nymphas
95Fluminaque exesas subterstagnantia rupes?
Id vero miseris detur mortalibus? Esto.
Nunc etiam pelagi spaciis excludimur ipsis.
Quis modus, aut quae finis erit? Quid maxime rerum
Iam statuis? Quae meta meo sperata dolori est?"
100Olli sedato respondit Iuppiter ore,
Despiciens pontumque ferum terrasque repostas.
"Nil equidem - caput hoc iuro atque haec sceptra - negarim,
O frater, neque te frustra sperare licebat.
Verum ardor gravis inflexit studia alta deorum.
105Cede mihi, durique graves age pectoris aestus.
Ac ne qua deinceps pelago frauderis aperto,
Accipe, quae nostrae rata sit sententia menti.
Illa vides tumidum frenantia litora pontum
Fontesque fluviosque lacus lentasque paludes,
110Quicquid et intra se liquidi complectitur orbis;
Hos tu olim excipies rapidos, nunc forte morantes,
Atque vagos temere castigans rupibus altis
Praedulci fluvio Tethyn mulcebis amaram.
Litora sed valido poteris perrumpere pulsu
115Alternoque vado terras tentare iacentis.
Praeterea quaecumque maris premit insula cursum
Neptunum agnoscat dominum regemque potentem,
Imponatque focis tauros atque exta recludat.
Tum tu etiam avulsis maria alta immittere terris
120Caeruleosque atris arcessere nubibus austros
Et poteris caelum summotis reddere nimbis."
Dicta graves iubet hinc testes audire sorores
Cum Nemesi, tremuitque palus horrenda profundi.
Qualis ubi insani perturbant aequora venti,
125Anceps, non uno suspensus flamine fluctus
Imminet, hic si devexo niger incubet axe
Auster, et humectis horror Vulturnius alis
Cedit, et ingenti paret gravis unda tyranno.
Neptunus molitur iter, iunctisque quadrigis
130Vadit; eo gradiente metu maria alta tremiscunt
Moeniaque stabilique ingentes obiice turres
Nutant, et pecori stragem iuga celsa minantur.
Immanem ut rapuit Telchinia tela tridentem
Turbidus, utque fluor miscens proclivis arenas
135Cunctantis deduxit aquas, utque impulit aequor,
Oppugnata gravi tum primum litora fluctu
Terrificis tempestatum gemuere ruinis.
Exin qui Latias haerebat segnis ad aras,
Immittit rapidum Zanclaeis faucibus aestum.
140Inde omnem terris longo discrimine Macram
Distulit, et Tenedon Teucro de litore vellit,
Atque hinc digressum montana cacumina tollunt.
Intremit ictus Athos, Lemnumque a vertice lato
Excutit; illa diu caeli per inane voluta
145Caeca refert longo flammarum semina tractu.
Inde autem saltu valido supra ardua fertur
Nubila, et ardentem raptus sublimis in Aetnam
Virus inexhaustum spirantis dissipat ignes.
Tum sparsae abstulerunt secum Meligunida flam<m>ae,
150Qua ferus Hippotades vasti sub rupibus antri
Ventorum imperia exercet, nautaeque vaganti
Aeolios acies aperit Vulcania campos.
Iamque sub Eoos saevus tranaverat ortus,
Assyrios ubi prima legit Matuta labores
155Purpureoque diem veniens Oriente colorat.
Iam maris accipiunt vires Cinyreia regna,
Cum Venus indigno pectus perculsa dolore:
"Si me dilectis adeo disiungis ab oris,
O genitor, quid enim vestro me sanguine cretam
160Proderit, aut ponti caelo commista fateri
Semina, quo natam, genitor, quo pignore sancis?"
Dixerat, atque oculis roseum difflabat amorem.
Tum deus, "Omnia diva potes Amathusia apud me.
Verum cuncta, vides, saevissimus aequora Nereus
165Impulit, et terrae magis et magis ingruit unda.
Posce aliud, nostrumque explora numen in illo.
Est mihi supremo qua se fert plurimus orbe
Oceanus, pictumque frequens praeterfluit axem;
Elysium claro dixerunt nomine Graii.
170Hinc tibi, quae laetas animas fortissima quondam
Pectora, progeniem prima sub origine vestram
Aurea limitibus praescriptis terra coercet,
Quas me cunque iubes caeli vectare sub auras,
Serviat, illustresque ostentet clara nepotes."
175Excipit hic Venus: "Haud equidem promissa recusem.
Illa inculta vides loca nunc, quae fertilis ambit
Vorticibusque cavis lentos Padus explicat orbes.
Olim huc concedet Phrygiis opulentia terris.
Ducet honoratam sobolem Troianus Atestes.
180Nulla terra parens tollet se maior ad auras
Progenie, propiorque humeris pulsabit Olympum,
Roma meo licet Aenea se iactet alumno,
Devictumque premat saevis sub fascibus orbem.
Nanque sub altisono Boreas qua fulminat axe
185Atram hyemem late pluvium deducere caelum
In Romam video, et victis dominarier arvis.
Ast ubi se laetis tollet Ferraria glebis,
Altius insurget vivax, florensque nepotum
Fama suis patribus, maioribus obstrepet actis,
190Donec ad Alfonsum sit ventum. Hic fortibus ausis
Felici extendet fato virtutis honores.
Hunc imitari operosum erit extremique laboris.
Tantum iustitia magnus, tantum intonat armis.
Praeterea frenis positis argentea phoebe
195Cum tacet, et sudum laetis secat aera flam<m>is
Aeternaque face Ionii tranquilla relucent,
Candida suspiciens Isabellae protinus ora,
Ora graves placido gestantia lumine fastus,
Aurea conspicuis stupeat sua sidera terris.
200Non illam magno sub principe coniuge magnum
Imperium capit, at colles egressa superbos,
Qua densis iter ostendunt clara ocia sylvis
Fortunatarum sedes auctura sororum,
Cum vatum victae vires atque orsa fatiscent,
205Audiet exorata, aderitque vocantibus ultro.
Hic statue, haec nostris esto meta ultima votis."
Dixit, et Idalium nemus et frondosa Cythera
Laeta petit, certasque animo spes concipit alto
Illustrique suos haurit virtute minores,
210Romanas acies, successoremque decoris
Invicti, dantemque aeternam in saecula prolem
Sanguine coniunctum longe miratur Atestem.
At maris immensi domitor volat aequora curru,
Quem circum assultant informia corpora cete.
215Subsidunt acta in spumas crispataque cedunt
Caerula, et obversis stridunt vaga marmora sulcis.
Qualis ubi aetheria praepes Iovis armiger aula
Seu pavidum leporem, seu pronum in cornua cervum
Despiciens, specula celer insidiatus ab alta
220Orbe datur breviore, trahitque in nubibus auras.
Ast illi caput atque rotantia pectora circum
Funduntur picae ignavae, corvique sequaces
Solicitataque vulturii gens improba odore.
Nec mora, vocales cogit per caerula fratres
225Velivolae tibicen aquae, cui flexa recurvo
Turbine concha favens tumido quatit aethera cantu.
Est locus Hesperia in magna, qua flexibus ingens
Mille fluentisonis amnes Padus excipit undis.
Perpetua hinc atque hinc immani pondere rupes
230It caelo, et rapidae feliciter imperat undae.
Hic ubi sublimes spoliis suspectat ovantis
Italiae Regina suos Ferraria Divos,
Mus[s]arum Martisque amplexa penatibus umbram,
Illi sponte sua nitidis famulatur arenis
235Hesperiae Rex Eridanus, cursuque solutus
Aurea purpureis libat vestigia lymphis.
Huc omnes vitreis virides Tritones ab antris
Alta secant, cedunt fluctus, undaeque dehiscunt.
Pars erexerunt pinnas, aurasque morantes
240Captant, et votis aspirant flabra secundis.
Aut solem glaucae densis contex<t>ibus algae
Defendunt, bifidis trepidant freta fervida caudis
Convulsumque feris fugit occursantibus aequor.
At parte ex alia viridis chorus ordine longo
245Nereidum comitatur iter, vitreisque sub undis
Lubrica pellucent labenti pectora fluctu.
Exercent humeros aliae, pars colla ferarum,
Nant aliae, tremulis respondet plausibus aether,
Impexi fluitant crines et in aequore ludunt.
250Cunctorum in medio pacatis ducitur austris
Terra ferens clarosque viros animasque beatas.
Cui pater audaces adiunxerat ipse iugales,
Laetmothoum, Rhothiumque Polyclystumque Haliumque,
Quos deprensa cavis pelagi sub cotibus imi
255Cymothoe magno genitori effudit in auras,
Cum vultus et colla iubis mentitus equinis
Improbus hinnitu scopulos tentaret acuto.
Illi indignantes densos obsistere fluctus
Irarum tumidis proflabant naribus ignes,
260Acriaque in numerum properata volumina crurum
Ex<s>inuant, caecaque cient aspergine caelum
Infrenes; curvi absistunt a pectore montes,
Ex<s>ultantque vada et latices miscentur amari.
Nunc age, dura premens olidae quid tergora phocae,
265Immensi pecoris custos maris, agmina Proteus
Dum cogit, lentoque salo riget horrida barba,
Dic Dea, quae vasto nos ausa es credere ponto.
O dilecta viris et diis dilecta Latinis
Terra potens, terra imperio decorata potenti,
270Quae magni tecum vectas compendia mundi,
Nunc ego Romanas acies, pubemque Sabellam
Praetereo; maior rerum me concitat ardor.
Vos, quibus imperio aspirat Fortuna secundo,
Magnos heroas, natos melioribus annis,
275Alloquor, Italiae quibus altum nomen inhaeret.
Ite per Eridani fluctus undasque sonantes,
Laeta manus, quam laetus agit Troianus Atestes,
Dum consanguineis arridet gloria turmis.
Ante alios duris Alcides clarus in armis
280Ex<s>ultans, trepidumque ciens in praelia Martem
Itala barbaricis immittet signa maniplis.
Quem quantum imperii commendant sceptra potentis,
Tantus adest triplici divino munere prole
Conspiciendus, et ipse tamen sibi cedit in illis.
285Sed iam quid rerum perspecto clarius orbe
Viderit Hippolyto, clarove quid auctius ore
Pectoreque atque animis Isabellae et praepete lingua
Omnia qui nitido rimatur lumine Titan,
Aut quidnam ingenio, divinis maius et armis
290Alfonso, tibi scis alibi, Regina, canendum,
Calliope, Euganeis iuvenis cum ductus ab agris
Fervidus audaci deducet carmina nisu.
Nanque huc in tenuem pugnas arcessere cantum
Non opus est, spaciisque premor disclusus iniquis.
295Tunc tibi munificos animos, illustria facta
Dicendum, ac forti quaesitos Marte triumphos,
Ancipiti ut toties bellatum in moenibus ausu,
Ut propulsato sublata ex orbe trophaea,
Inclyta Mausoli cedat quibus aura maritae.
300Sed mea quid revocas ad te, clarissima Tellus,
Carmina, solicitas nostros quid, Mantua, cantus,
Mantua, cui gonsaga Domus, cui flam<m>ea Martis
Pectora, Minciadesque manus armantur in hostem?
Quid tua Benacus scindens uxorius arva
305Turgidior sese dotalibus addidit undis?
An quod Atestino pariter sub sidere fulgens
Grandior adiunctis ex<s>ultat curia Divis?
Dii patrii Indigetes sacrosanctique Penates,
Ipsa suis residens Isabella calentibus aris
310Prospiciat fractis pacato numine Musis
Invictumque manu atque animis sortita maritum
Auctaque sidereo non uno tempore foetu
Divinis validum fratrem miretur in armis,
Quid tantum ferro valeat, quid fulmine tantum
315Fortia disiecto disturbet moenia vallo,
Unde fluant tumidis generosae fluctibus irae.
Conscia, magnanimo pariter commista pudore
Pectoribus semel ut virtus incanduit altis,
Infractis infesta cadunt Mavortia pilis
320Pila, sonant flictu galeae, truncosque volutant
C<a>ede viros victo rorantes sanguine rivi.
Testis erit miserae clades infanda Ravennae.
Fortia cum gravibus vectabunt funera plaustris,
Sanguine tum latos humeros aspersus Hibero
325Igneus ante alios acies turbabit apertas
Restituetque loco victos, totumque duorum
Ipse exercituum referet decus, hic ubi sistet
Spiritus, invictique animum victoris anhelans
Confertos c<a>eso vastabit milite campos.
330Ut quondam Alpinas augentia robora rupes
Stant connixa altis radicibus, unde sonantes
Secura irrident austros, ubi Circius urget
Protinus eversis tollunt fastigia plantis.
Intus hiant vastique specus altaeque cavernae.
335Salve, summe parens patriae, dux unice bello,
Nate Diis Italis, Italum pater alme Deorum,
Alfons bellipotens, quo non praestantior alter
Sanguineas animare acies, obducere turres,
Signa inferre cavis cuneis, dum fluctuat hostis,
340Aut disturbatas ferro reparare cohortes,
Urbis excidio petere, obsidione tenere.
Surge potens, terraeque minax caeloque vocanti
Surget et armorum tecum decus extinctorum.
Atque olim audebis magnis volventibus annis
345Aurea cognato deducere saecula mundo.
Perpetuo et cingens divina haec litora muro
Institues sylvam omnigenam, genus omne animantum
Et pisces et quadrupedes pictasque volucres,
Hic ubi Atestinas ingens Padus audit habenas,
350Cervasque et capreas, leporumque agitata pavore
Pectora, et intactas tenera cervice iuvencas.
Nulla leves aditus animalia noxia tardant,
Matrum mille legunt teneri vestigia damae.
Non apri irarum memores febrisve leonum,
355Aut hominum insolito gaudens panthera furore,
Verum agilis tremulo dat in aera corpore saltum
Capreolus, luxuque fremit, blandeque coruscat
Cornibus, et pugnae Venerem proludit acerbam.
Plurima praeterea formis animalia miris,
360Vecta peregrinis animosi flatibus Euri,
Assyria Hesperio mutarunt pabula caelo.
Inde canem meditans, incursus inde leporum,
Perplexis temere latitans in sepibus hoedus
Vagiit, et pavida signavit voce parentem,
365Arida quae caro metuens ieiunia foetu,
Aut dulcem cytisum aut udum depasta salictu<m>,
Implet odoratis distentum frondibus uber.
Pone sub Alfonso mecum, grex parve, timorem,
Tutus age, et magnos disce hic cognoscere Divos.
370Non aberunt corili, non pix, non poma, nec himbris
Non admissurae fagi solemque cadentem.
At procul apricos arcent pineta colubros.
Hinc horti Hesperidum rident, hinc laetus Adonis
Et Rex Phaeacum, atque illustri discolor umbra
375Populus, Herculeos foliis imitata labores,
Moraque castaneaeque, pyrus, cerasique nucesque,
Doctaque non alio transmittere vitis odores,
Et quaecunque sinu felix Pomona reducto
Sparsura ad fontis scatebras et ad ampla reportat
380Atria, Niliacos muro victura labores,
Ut, quoniam toto princeps erit optimus orbe,
Huc magni deducta orbis deserviat ora.
Talia flam<m>ato divinus pectore vates
Mira Diis pelagi, nobis ventura profudit,
385Donec eos Rex Eridanus pleno accipit alveo
Pumicibusque cavis epularum apponit honores.
Iamque extrema canit cornu vestigia Triton.
Tum vero indigenae superant nemora avia Nymphae,
Capripedumque pecus Fauni prolesque biformes
390Huc illuc volvunt oculos, et victa stupescit
Rustica mens inhiansque ignotis pascitur oris.
Tum laetas animas superumque ad lumen ituras
Haurit inexpletum admirans, haeretque tuendo.
O mihi si liceat Laureto assistere, et o si
395Rara exoptatam decerpere laude coronam,
Idque volens Isabella suo probet optima nutu,
Se Divam confessa, suo se numine passa
Affari, pia vota haud aspernata precantum,
Tantum Phoebaeo sublatus ad alta furore,
400Aerias humeris sedes et turbida pulsans
Nubila, despectas terras sub voce relinquam.
Unde ego Gonsiacis deducens clarus Atestem,
Iuppiter omnipotens, videam per saecula rerum
Nil maius, nil praeterea toto orbe secundum,
405Iam mea cum Decimam spirabunt carmina Mus[s]am
Atque Pudicitiam et susceptum in pectora Phoebum,
Atque ut magnanimas internitet heroinas,
Haud secus ac, liquidis ubi nox collucet ocellis
Flam<m>atumque vago crebrescit sidere caelum,
410Hesperus, oceani puris perfusus in undis,
Emicat, et rutilos iaculatur fulgidus ignes.

1 ad divam Isabellam Estensem Mantuae Marchionissam

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: