Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Lex fuit una lupis, canibus, set vulpibus atque,
Hiisque habitare simul placuit, condentibus urbem.
780Esse set et nequeunt tandem sine iure, monetis:
Unde lupis placuit dominum vocitare leonem.
Hic probus, iste sagax: laudant primordia regem.
Pergere setque foras cupiunt, silvasque secuntur,
Et referunt magnam tunc ista animalia predam:
785Post reditumque leo sortitus predia cuntis
Decimat et cerpit. vulpis spoliata rapinam
Clamat: et ecce sue veniunt apponere casum.
Rex tamen ad medium scultat sua iura ferentes.
"Cernimus": heeque: "lupis pendent animalia multa,
790Colla premunt agnis, referunt avidasque capellas,
Nec inter reditum minimum patiuntur inultum.
Nos tamen exiguis leviant animalia predis:
Hec viduata patet spoliis simul atque marito".
Tunc leo rex numerum cepit conferre dierum
795Criminis a gestu, quasi reddere predia meste
Non sua: seque lupi iungunt culpare sorores
"Viribus" aientes "capimus, non crimine victus;
A grege pastorum traimus nos viribus agnum:
Fallere quasque dolis cupiunt hee, credite, matres,
800Fercula quando oliis nimium calefacta maligne
Faucibus atingunt orentibus inde calore,
Ac fexum ex opere vexant clamare bubulcum,
Insidiantur eis quando hee contingere pullos".
Que sua verba illi bene sunt accepta leoni,
805Vulpibus et mandat sileant, vel forte perirent.
Exulat ab illis tunc ius animalibus omne.
Vi quoque regnabant, et surgunt odia secum.
Cum tamen hora fuit illis percutere silvas
Insimul, ecce lupis spatium simul atque leoni.
810Tunc, canibus iuntis, sotiatis vulpibus intus,
Exclusere suos hee tunc a menibus hostes:
Et petitur cautus: regimen trasfertur ad ursum.
Tendere postque dolum cupiunt animalia pulsa:
Se quoque, per segetes, celantes vellere restas
815Ceparumque globos duplicant, et colla coronant.
Atque tulere: "duas turmas faciamus et omnes
Ingrediamur eas; lucri tunc causa patebit.
Sic medioque foro surgemus viribus illic
Precipitare canes vulpesque in dentibus illas".
820Set prius ipse leo: "vestris rescripta feratis
Sanguinis astrictis, simul atque in fraude iuvabunt".
Mictere opus placuit cunctis, foliamque recidunt.
Quam lupes, ut velox, scriptam conclusit in aure,
Ire paratus. ibi latitans euricius audit;
825Gestaque percipiens, currit festinus: et ipse
Insimul atque lupus properant: et nox fuit orbi.
Menia clausa lupo non dant iter intus adesse;
Rimula setque dedit minimo: properavit ad ursum,
Et fuit ecce prope transmictens verba sopito.
830Incipit: ille silet, nec tunc scultabat, et ipse
Heret, et illius ventri vigilavit ab ictu,
Armiger atque rudem tenuit, cum fatur ad aurem:
"Hostibus ipse tuis pro certo accingeris, urse,
Atque lupus portat scriptam cum carmine fraudem".
835Ursus ad hec canibus mandat: duxere ferentem
Carmina: que legitans, tenuit tunc dentibus illum
Ursus, et exibitum lacerant per menbra vicissim:
Atque reum mortis referunt, cui carmina dicunt:
Scinditur unde fides: violata amicitia cordis
840Concitat illorum rabiem: lacerantur in ipsis.
Iura negant, furiunt rabiis: ursusque recessit.
Postea nec patuit cuntis animalibus urna.
Urbs bene comunis regitur sine peste minorum;
At, cum non regimen, potuit furor: inde resedit.
845Sic pisana regis urbs quam pulcerrima cives!
Ut animale tuum regnum: superaris ab ira:
Unde videris amena gustasse et pocula Circes".
Tunc Cosceptus ei: "totum comune tenemus
Ordine mostrifero; sors una est insita rebus,
850Quam sitiunt, cupiunt etiam sine lumine vite.
Dum locus ipse prior retrait quantumque vetustus,
Reddere grata cupis loca? cum mineralibus aurum".
Sicque meatus ei locus est acceptus in imo.
Quanta cupido trait mortales numinis auri!
855Non sit ut in rebus quod non patiatur avarus.
Non sotius properans alium mactavit inermem,
Cum simul ecce ibant Luce, suspensus in altum,
Unde moneta fuit sibi tunc inventa rapine?
Clericus atque malus plebanum nonne senentem
860Tascula, quando illi patuit de nocte malignus,
Vulnerat, atque necat, fugiens invisus ad Alpes?
Ille etiam Fatius comes et non cautus ab illo,
Dum comitiva fuit secum, quando exequitabat,
Ipse rebellis ait non: "Accipe: lictera fertur":
865Quam legitando malus gladio percussit ob aurum,
Sanguine dum maduit, patuit nec criminis actor,
Cum fuit ocisus, feriens tunc stante caterva?
Rex tamen et princeps multum preponderat aurum,
Dum, plectendus, abit, levitato crimine nummo.
870Iudicis illius memores fiamus, amici,
Cuius et heredem corio facit ille sedere:
Dum spoliavit eos, spoliatur et utique dorso.
Sedibus in sacris dominatur fortiter aurum,
Fit ubi non dignus pastor, pecudumque set hostis.
875Vocibus et nullum solium datur absque moneta.
Quidve feram? Deus ipse venit numismate Christus.
Si tamen esse velit, cupit aurum forte meatus:
Federe quo Zenus pisanam concipit urbem.
Lombardus sanguis avidus, dulcedine partis,
880In Cane maiori plus quam vis fulminis ardens,
Flagitat, ire parans, abiectos redere Pisis.
Imposuitque modum Canis, et fuit ille secutus.
Undique sollicitans Victor, Vermisque laborat.
Intus amant illum quidam tunc redere sedi,
885Qui, quantum siluit tendens sua retia linfis
Piscibus inpulsis, tantum siluere: reatum
Confitiuntque, parant fraudem, sunt atque secuti,
Sindone conclusa recipit quando ipse magister,
Inciditque latens et insons tunc Bugiani.
890Set Deus ipse regit, mater, pia vota receptans
Urbis, et unus ibi scultabat verba malorum
Fraudis, et esse cupit Luce, et Castructius illum
Audit, et ille refert: "ornant vexilla ruine".
Quem probus atque sagax clausit Castructius et tunc
895Mictere Pisanis curavit serica, dicens:
"Vos reparate: fuit presens qui cunta referret".
Tunc duodecim paucos Sapientes claudere curant,
Omnibus ostensis videant quid esse gerendum.
Qui stupuere simul; quidam qui verba locutus
900Tunc fuit: "inter nos litem Castrutius aptat".
"Non" retulere, set est quedam prodictio vera.
Inquiruntque: patet tunc illis lictera nequam,
Intitulata suo, Victoris fraudis, amico
Quo mediante exter debebat pergere Zenus.
905Quam legitare volunt: narrabat: "Sponsa paratur
Vestibus, atque thoro reddetur tempore tanto:
Congeriesque venit: dabitur sic illa marito".
Hiis dubiosus eos molestat in ardua casus:
Unde trahunt illum, penali pondere, collo,
910Qui dedit: "ipse feram: sum, scitis, et ipse forensis,
Factus amore bono civis pisanus ab annis:
Crimine sumque reus, Victoris premia captans.
Lictera narrat enim: scultetis, et omnia pandam,
Et lacerate agiles vestras in vertice comas".
915Prosequiturque: "refert mihi lictera ferre salutem:
Cernitis: immo necat, tenet atque in ventre cruorem.
Narrat: Amica parat vestes redenda marito,
Congeriesque venit, sponsus iungetur et illi.
Nunc animavertat, taceat quantusque Senatus,
920Et lacerare queant albos ex tenpore canos.
Uxor, et ipse reor, urbs est pisana: maritus
Victor erat: vestes sunt hec vexilla. fuisset
Reddita setque thoro, dominus si tantus adesset.
Congeriesque acies, que stant, Canis atque paravit,
925Quasque sagax multum duxisset Uguiccio Pisas,
Atque fuisset: eas poterat tunc scindere ferro,
Sanguine Pisarum totam madefacere terram,
Congeriemque traens totam regnare per urbem".
Utque locutus eis pariter reus ipse taceret,
930Omnibus attonitis lacerarunt tempora vultus,
Atque super feretrum posuerunt terga latronis;
Postea per collum veitur suspensus ad auras.
"Reddere quis poterit" dicebant "quasque salutes,
Dignaque virgineo" Pisani "munera cultu,
935Alma parens? nobis liceat tibi fundere grates:
Excipe, virgo pia, vitam fensare tuorum".
Civibus ex quidam tunc audent, atque tulerunt:
"Suspitione sumus decepti: attendite cunti:
Nam bonus ipse suis Castructius extitit, et nos
940Suspitione mali certamus in urbe vicissim".
Hiisque comes sapiens verbis pariterque resistens
Addidit: "omne bonum Lucano optamus et omnes:
Tanta salus nobis fuit, ascultate, per illum;
Unde tenemus eum mortem velud esse fidelem
945Atque super cunctos animum gestare gebellem:
Urbs lucana suo baculo subiecta regatur,
Servet eumque Deus Guelfis ab hostibus ipse;
Nos tamen esse simul libertas conpatiatur".
Surgit et intrepidus dicens Cosceptus et illis:
950"Sic probus ipse ferens valeat per tempora, noster
Estque fidelis; ei reddemus grata libenter.
Quin modo plus timidos liceat nos reddere cives".
Tegmine sub meriti tractantur grandia belli.
Hii quoque regnabant Gaddus, Cosceptus et ipse.
955Sangiune Lanfranco commoto intrinsecus, exul
Ut redeat cupiunt consortes Zenus ad urbem,
Atque ferunt comiti seorsum talia Gaddo:
Qui negat, ista ferens: "massam conrumpere totam
Non decet ob unum", comes atque in verba resistit.
960Quot ubi Coscepto sunt hec inmissa per aurem,
Cum bene quingentis properans, tunc stante Senatu,
Irruit, et Pontis habitacula quanta revolvens;
Inventisque feros tunc proponentibus illic,
Mactat eos, feriens sacratum setque cibandum:
965Fortis et illius nepotem fercula dantem
Inpietate sua ferit, et puer inde necatur.
Et fuit inde suis Martini ad numina fervens
Ipse receptus atrox Cosceptus nomine cuntis.
Postque simul miseri consortes sanguine fuso
970Non culpare malos cupiunt vel forte necare.
Immo suos referens unus: "scultate, parentes:
Non minimos Ultor ausisset ponere tactus
Atque necare patres, semoto sanguine nostro".
Qui properant multis, tribus atque, in peste, repertis
975Inde suis levibus placide cantare puellis,
Ictibus invadunt; cedem faciuntque duorum,
Unde fugam capiunt. recipit tunc Luca Gerardum.
Alter inatingens, residens se iungere: servo
Hoc referente: "et eas: ego plectar crimine mortis",
980Pausat habere illum tergo; capiuntur, et ambo
Decapitantur, eos tumulavit quos Caterina.
Tertius, evasus, vocitatus nomine Corbus,
Culpat et heredem, quando sponsalis civis
Iurat, et ipse, ruens subitus super arma, Guidonem
985Inpetit atque necat: gemit et pater unde Philippus
"Undique funus eis" dicens "deferte per urbem,
Innocuusque meus pateat": quem post tumularunt.
Set comune reum decollat: Corbus obivit.
Quanta rapina veit vos, cives? nonne peritis?
990Vana, carens studio, mentis fidutia: cuntos
Decipit, unde sibi promictant tempora multa.
Dum comes ad stratum voluit conscendere sero,
Tendere vultque pedem, solioque innectere plantam,
Nec prius adiunsit tripodem, tenuitque cubile,
995Quam capud ima petens rueret, Gaddusque reflaret,
Urbis honor, virtus populi, sapientia gentis.
Quem duodecim mane totum comune gemendo
Pacis amatorem tumulant ad templa Minorum.
Postquam tanta suo fuit urbs pisana regente
1000Expoliata, vocant duodecim parere sigilla,
Teutonicosque suos, qui iurant esse fideles.
Affuit atque ultor Cosceptus velle sigillum
Inperiale. negant rectores voce superba.
Quos quando ille ferox tanta cum fronte negantes
1005Aspicit, a fundo revocans de corpore flatum,
Artibus et sufflans, adiuntis pectore palmis,
Intulit: "o sotii, qui mecum mille tulistis
Aspera, desertum comitisque a robore nudum
Nunc faveatis: amant quidam me scindere ferro
1010Nec sitis ab illis cessabit dira veneni,
Partibus in multis donec miser ipse resolvar:
Nunc habetote fidem, vexillum pandite partis".
Hiis quibus auditis, duodecim: "per membra secamus
Te, nisi discedens abeas, tua facta sequaris".
1015Cura et o mortalium!: prebete flatibus aurem!
Talis amicus erit tibi tempore prosperitatis,
Qui, subeunte rota, te deseret atque negabit.
Credite: nulla fides regnat, vel grata voluntas,
Possit ut in nullo quisquam confidere, vivens.
1020Ergo tenete manus, casus cognoscite mundi:
Fac tibi de mille, qui te non deserat, unum.
Ille set ut cautus discedens postea muros
Deserit; atque fuit Senis cum robore parvo.
Fortis, inadvertens non post multa otia captus,
1025Ducitur, et populus pisanus, luce secunda,
Iungere curriculo faciunt et pendere furchis.
Gens sic tota simul errans, velud ecce capellas
Gramineis pratis cernis pastore carentes,
Spargitur, et surgunt quidam de sanguine Franco,
1030Urbe lacessita, quondam mactare per enses.
Quis furor, o cives? ferro quid tanta potestas
Est? dare conveniunt vobis simul omnia dira;
Virgo set ipsa parens, Pisarum nostra matrona,
Ecclesie cuius auguste cerea cives,
1035More sub antiquo Proserpina cum colebatur,
Corde et mente pia referunt, hec ipsa salutem
Prestitit. adiungant se cives mane sequenti:
Iustitia ab illis, est que regina colenda,
Tunc revocata. fuit comuni a gente levatus
1040Ipse comes Nerius, et sic cessatur ab ira.
Quo regnante viro, regnans in pectore Cesar
Eius erat. studuit Cosceptus fervidus illum
Precipitare malus, et qui comune lacessunt
Artibus: unde fuit iuvenis, qui talia temptat,
1045Iuntus amore sibi: set tunc inventus in arte
Fraudis, et hunc iudex torquebat pandere gestum.
Qui bene non cautus dum post tormenta fuisset,
Ferrea confesso cum vellent mictere vincla,
Ac super hec eadem vellent incudine iungi,
1050Ipse reus vulnus, accepta incudine, temptat.
Una salus miseris nullam sperare salutem:
Unde, et eo membris precisis iamque refrato,
Antonius iudex vitam dimisit ab evo.
O genus humanum nascens de renibus Adam,
1055Que tibi fatalis sors est innexa polorum?
Dicit Agustinus uno de corpore natos
Ipse duos uno venisse ad lumina punto,
Febricitare simul disiunctos corpore membris;
Corpore et incolumes unaque probantur et hora:
1060Ille Iacob sanctus legitur de corpore molli,
Ille alius Esau venator virque pilosus.
Unde huic ab aliis minimo collata fuisse
Tanta suo virtus animo, manus atque voluntas,
Tanta et inexperto vis addita, quanta feremus.
1065Hanc ego virtutem stellis pro parte tributam
Assero; set sapiens totis dominabitur astris.
Ampliat unde ferox cordatus lumina mentis
Quando ait ipse bovi secreto limine reddens:
"Esque fidelis?". "ego" dixit cognatus eidem
1070"Sum velud ipse malus mors est, et sum tibi iuntus".
Es dedit ille sibi: "properes, reditumque ministra.
Sunt et in urbe mei, quos magnos tempore nostro
Fecimus; in illis confidas: suntque fideles".
Qui bene sollicitus perversus mictere fraudem
1075Incipit; et iunsit quos ille expressit amicos.
Et tenuere pares: "veniat; sumus attumulati:
Nulla datur nobis sedes, nec status honoris.
Iamque paret: veniat: cives sumus ista volentes.
Hecque loquaris ei" dixerunt "tempora tollat".
1080Et malus ipse boves festinat pergere, prontus
Audit et ipse refert. Cosceptus verba recepit:
"Cordis amore tibi respondent utique iunti:
Iam veniat; prontus veniat; sumus ecce sequaces".
Qui movet atque fuit paulum secretus ab urbe.
1085Affuit et solus cognatus pauca locutus:
"Cum titubare tubam videris, gens ipsa levatur
Esse simul: taceas, ne plus coneris, habebis
Inperium". nequidus post hec perrexit ad hostem,
Atque tulit comiti Nerio: "sum factus amicus
1090Ipse tuus; teneo Cosceptum: prebe Iohannes".
Spondet et ipse comes: "bis sum tibi mille daturus.
Da". dedit ille malus: "da tu". dedit ipse coortem,
Unde simul Nerii pergunt; sunt ecce propinqui
Atque tubavit eis unus: credebat amicos,
1095Se referensque venit Cosceptus; cernuit hostes.
Et fuit acceptus, Nerio deductus et illi,
Solis in occasu, Nerius cum dixit eidem:
"Mundes, amice, manus, mundes cenare paratus".
Tunc velud ut magno dixit pirata marinus
1100Fertur Alexandro: "tu rex, ego latro, vocaris:
Regna capis octo, minimam spoliare carinam";
Sic ait et comiti dicens: "ego luce sequenti
Prandia fecissem, spatium si se tenuisset".
Tunc, prius iniectis manibus, nec flexus ab illis,
1105Colla ligant ambos ad posteriora lacertos,
Atque traunt illum: vox insonat inde furoris,
Pontis et in saltu, ne vox incepta noceret,
Ensibus illius corpus per membra secarunt;
Voxque rumoris abit; populus tacet, ille necatur.
1110Sic comune silet, tunc cum vigilantur iniqui.
Nunc et, o Pisa, meum tibi carmen sit documentum.
Aspice principium Grecorum, Pisa, tuorum,
In quibus et virtus fuit et sapientia magna,
Teste et Aristotile, Platone et Socrate magno,
1115Qualiter ipse Pelops tuus extitit hedificator.
Hos habuisse patres, urbs nobilis, ipsa memento
Ante tuum regnum romanum quam viguisse
Per bene quingentos transactos sumitur annos.
Aspice et Eneadum quem te misisse favorem
1120Cernimus, unde fuit vita spoliatus et evo,
Circumfusa acie, Turnus devictus ab illo.
Aspice Lucanos domitos. Mons ipse et Apertus
Protestatur adhuc bello occubuisse in eodem
Gens sotiata sibi tunc Florentina peromnis,
1125Nomine Iordanis bellat cum fortiter illic,
Sanguinis egregii natus de stirpe Aliana,
Regis Alamanie capitaneus atque fidelis
Ipse Manufredi, debellat cum bene decem
Milia, viginti ductis sub captivitate
1130Inde Senas: anni currebant mille ducenti
Sexaginta sibi iuntis et omnibus uno.
Aspice prius eos domitos quam facta Superbos,
Pugna foret, illis set tunc optenta, Melore.
Affrica pisano quando aspice fertur Ugone,
1135Malfia Partenopes datur et quando omne per equor,
Unde fuit liber Pisanis gestus ab illis
Iuris, et est Pisis pandecta Cesaris alti,
Civibus adiuntis animo mente atque fideli.
Temporibus civis Tancredus guelfus et illis,
1140De Vicecomitibus, vir audax set probitatis,
Qui, dum Lucanis hesit, castrumque per illos
Obtinuit medium Lucanos inter et ipsos
Archibus Agnani costructis quando fugarunt
Omnibus ex quosdam nostrorum per Medianam,
1145Cantilena fuit quando omnibus insinuata:
Heu doleo Pisa; de me est stirpe una recisa.
Quot si tanta doles uno de cive rebelle,
Quos gemitus addam, quando, omnibus inde revulsis,
Bella movetis ei civilia? nonne peritis?
1150Corde sitis cives uno et pietatis amore,
Atque tributa fluent que Pisis ponderis omen
Imposuere: sitis una cum mente regentes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: