1
Inclyta lux mundi, summi pia cura Tonantis,
Caesar ades: gentis tu pater, orbis honos.
Gratia, spes, fulgor, maiestas, gloria, numen,
Arbiter o legum, maxime Caesar, aue!
5Nec tantum celeri praedam referente Camillo
Roma suis nec tam splendida Scipiadis,
Quantum te cuncti gaudent tua regna petente
Et merito nati regna futura tui.
Cernitur hic spes blanda piis, metus acer iniquis
10Atque una in facie stat fuga statque salus.
Ergo uenis tecumque timor, concordia, iura,
Alba fides, pietas relligioque uenit.
Iusticia est tecum Veneto coniuncta senatu,
Quis nihil in Latio clarius orbe uiget.
15Illis cura bonis probitas, prudentia, leges,
Immaculata fides, fas, decor et pietas;
Cum quibus haud dubiis ueniens Victoria plantis
Ad Nili fontes Austrica signa uehet;
Cum quibus et, quicquid fugiens Tithonia lustrat,
20Sub tua iura cadens mitia iussa feret.
Sic tibi deuoluant Pylios tria numina fusos
Et repetas tarde sidera clara, uale.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ad diuum Caesarem Federicum Christianorum Imperatorem | Ludouici Pontici Taruisani carmen
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.