Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ut responsa gravi Laurentius edidit ore,
Legati patrios subito rediere Penates,
Iamque bonum populo suasisset uterque quod esset
Consilium, rabido ni gens agitata furore
5Agrestes misere duxisset in arma feroces,
Allecto quoniam, tempus bene nacta nocendi,
Signum agreste canit graviter, quo pontus et omne
Intremuit nemus et silvae intremuere profundae.
Nec satis hoc fuerit, ni se Dea saeva furenti
10Monstrasset populo, non hac velut ante fuisset
Visa sub humana specie sed qualis ab atra
Haec Styge consurgit, qualem pater atque sorores
Hanc vidisse solent, visam fugisse, nefandos
Tollentem colubros atque horrida colla tumentem.
15Namque, ubi perspexit veluti concordia late
In Volaterranos coepit diffundere vires
Hosque Fluentinis dare velle petentibus urbem,
Intonat horribili penitus succincta flagello
(Invidia graviter diram comitante sororem),
20Atque ita terribili sonitu permiscuit omnes,
Protinus ut celeres illi, velut agmine facto,
Correptis facibus ruerint et ad arma feroces
Haec se contulerint quae dat gravis ira furori.
Nec mora, nec requies, dum qui Florentibus olim
25Favissent populis perdant miserosque trucident!
E Volaterranis sed cum sibi quisque caveret
Pestibus in tantis, iuvenem - miserabile visu! -
Inde Fluentinum foede rapuere sub armis
Vestibus abscissis, nudato pectore, tantis
30Confixum iaculis quantis Polydorus in agro
Thracensi fertur cum ferrea crevit arundo.
Profuit haud aetas tenero nec vita pudice
Acta, nec innocuas semper spectata per artes,
Quominus arriperet Furialibus ipse ministris
35Hunc Volaterranus confossum vulnere crudo,
Ictibus et crebris lacerum crudeliter ora
Figeret atque modis trepidantia pectora miris,
Ut locus in faciem transiectaque corpora ferro
Exstaret solidus nullus, pars integra nulla
40In cute disrupta misero superesset in illo.
Tum vero Urbinas iustas exarsit in iras,
Cum Florentina de nobilitate creatum
Hostibus accepit crudeli morte peremptum,
Hancque Fluentino Dux vim pro nomine monstrat
45Hos animos laeso, castris ut uterque videret
Legatus vires necnon exercitus omnis
Adventasse novas: nam milibus ille
Aggreditur muros et moenia dividit urbis,
Non secus ac leo, cum praedas invadit oviles
50Disruptis saeptis, seu cum lupus acer in agnos
Fertur, ut arripiat, custos licet undique saeptum
Claudat et hinc summum temptet defendere vallum.
At Volaterranos tristes metus acer habebat
Discordes, omnis late rationis egentes,
55Ut quos in Furias miseros agitabat Erinnys,
Ordine Bellona nullo rapiente cohortes
Urbanas vario Dirarum turbine, qualis
Nascitur inter se gravior certantibus Euris
Protinus in varias a mundi vertice partes;
60Sicque magistratus nulli reverentia primi,
Nullus honos aderat cum baccharentur ad unum,
Vexati gravibus Furiis ac Martis iniqui
Usque adeo stimulis, ut iam de caede suorum
Consilium caperet quisquis de plebe fuisset.
65Haec Volaterrana cum sic agerentur in urbe,
Dux breve per spatium speraret ut arce potiri,
Strenuus ille tamen nihil inde remittit in horas,
Militis officium cum nunc Federicus obiret
Nunc ducis egregii, noctesque diesque per artem
70Omnia molitus, summa quibus optimus ille
Hostibus incutiat summos virtute timores,
Dedere dum statuant urbem gravioribus hostes
Casibus atque novis Federici viribus acti.
Iamque dies aderat quo moenia victa subire
75Debebat Princeps magna comitante caterva;
Ingenio tamen is miti cum praeditus esset
Nec minor huic homini foret et prudentia rerum
Quam vires, captam cunctis intrantibus urbem
Instituit mirus foret observandus ut ordo,
80Obsessa fieret ne dirus in urbe tumultus,
Aut aequo gravius ne turbaretur in illa.
Ergo probis ducibus subeundi moenia cura
Est data, militibus iussum ne saevius usquam
Quis agat, excelsas intrat dum victor in arces.
85Gabriel e castris igitur Malespina sub armis
Primus adest, peditum qui sit comitante caterva
Ordine venturus Federici primus in arcem.
Regulus hinc Montis porta quae subiacet arci
Ingressurus erat, captam dum tendit in urbem.
90Creditus at cui pro meritis exercitus omnis
Ductandus fuerat summis, fortissimus aedem
Inter et Andreae disiectaque moenia Princeps
Se fert insignis tali Federicus honore,
Illorum qualis fuerat quos viderat olim
95Urbs Romana domum longos ductasse triumphos.
Audeat in tristes ne quisquam irrumpere victos
Per loca quae grandi fuerant collapsa ruina,
Iacobus huc ipsam tercentis milibus acer
Per portam veniens arcis fora publica certe
100Occupaturus erat. talis fuit omnibus ordo
Servandus, veluti Federicus censuit unus,
Qui reliquis ducibus tanto sapientior exstat,
Cetera sol vincit quanto magis aureus astra.
Hic tamen est ordo nulli servatus, eorum
105Culpa qui penitus celassent omnia plebem
Verba quidem quae iam de deditione fuere
Facta prius, primis quae non nisi nota fuissent
Civibus; unde gravis dissensio coeperat ipsos
Conductos homines Furiis agitare malignis
110Tam graviter, cuperent ut moenia tradere nobis,
Clam reliquis miserae si possent civibus urbis.
In Nova nam Venetus cum Castra veniret ab urbe
Perfidus obsessa, quo proderet hostibus illam
(Sed frustra, quoniam depulsus ab hoste fuisset
115Proditor ut dirus montes abiturus in altos),
Audiit in reditu plaudentis ab arce cohortis
Sullano voces populo quae forte faverent.
Hic, cum quod factum fuerat ratus esset ut ipsi
Iam Volaterrani tum moenia victa dedissent
120Clam Veneto nobis, conclamat voce superba,
Ac se deceptum queritur, nec multa locutus
Advolat Andreae templum sedemque sacratam,
Huc, ubi bombardis iam moenia fracta ruissent,
Insubris ut populos prorumpere cogat in urbem,
125Hunc gravibus quoniam suffecta Megaera venenis
Ostentans angues invisit dira nefandos,
Quo magis instimulet iuvenem ne linquat inausum
Neve intentatum quicquam Dea saeva remittat,
Quo magis et Venetum ad praedas invitet iniquas
130Insubris et populos in moenia transferat acres.
Hos urbem intrantes sequitur quoque copia maior,
Imperio sine cuiusquam, qua parte locorum
Moenia tormentis penitus convulsa fuissent.
Ad nos in roseis surgens Aurora quadrigis
135Vix se contulerat, nullo cum quisque tumultu
Miles in accepta veluti cupit urbe vagatur,
Ut cuncti cives, quicunque sit obvius illi,
Sicut compositum fuerat venisse putarent,
Scilicet ut positis animis hostilibus urbem
140Quilibet ingrediens hac conditione veniret,
Urbis ut imperium caperet dumtaxat et arcem.
At Venetus, cum se spretum nimis ante putasset
Omnibus a sociis in dandis moenibus et cum
Insuper hunc gravibus stimulis agitasset Erinnys,
145Protinus exclamat: "Praedam quicunque cupitam
Diripuisse velit, comitemque ducemque sequatur
Me modo nec dubitet sacros violare Penates
Dum sibi praeripiat quod Fors obiecerat illi."
Dixerat; et captam quam primum pervolat urbem ;
150Nec mora: complures fatali hunc sorte sequuntur.
Tollitur hic subito sublatus ad aethera clamor,
Omnibus ut praedam sic est ea cuncta repente
Urbs ibi visa rui, multos quia tristis Erinnys
Attonitos faciens Furiis ita verterat atris
155Ut, licet imperiis sapiens Federicus et ipsi
Legati gravibus Venetum sociosque monerent
Ne quid agant rabide, ne depraedentur et urbem,
Attamen hunc illi tantum sedare furorem
Haud poterant: tantus rapuit furor acriter omnes
160Praedandi, tantas vires sibi fecerat ardor.
Protinus aerato franguntur cardine postes:
Attonitae matresque simul timidaeque puellae
Crinibus, heu flentes passis caeloque supinas
Tendentes cum voce manus tam dira queruntur
165Consilia illorum, patriam qui funditus omnem
Perdiderant, rabido cum pelleretur avita
Quaeque domo mulier bello, velut ipse minores
Turbat aves caelo gravibus Iovis armiger alis.
Acta furore novo pars deveniebat in aedem
170Publica quae fuerat; pars ad pia sacra deorum
Fert se templa petens ut proxima quaeque fuissent,
Confidens illic aliquam sperare salutem.
Nec tamen haec miseras fiducia sola fefellit:
Nam, quae praestari in tanto potuere furore,
175Praestiterat casu tanto Federicus in illas,
Omnis ut intactas aetatis et ordinis omnis
Milite vel cunctas penitus servaret ab acri
Inclusas templo quodam, velut esset asylum,
Quo tamen haud licuit cuiquam se ferre virorum.
180Si qua tamen fuerat graviori victa dolore,
Urbe vagans tota, quae se nesciret ad illum
Inde referre locum quem cetera turba petisset,
Haec, ut tuta foret, deducebatur eodem:
Sacri tanta fuit Federico cura pudoris.
185Quis vir, quis, gemitus, Musae, memorabit acerbos,
Ni vos auxilium fertis? clamoribus horum
Horrendis qui sunt victricia castra secuti
Et miseris matrum miserarum vocibus urbis
Omnia complentur lacrimis gemituque dolentum.
190Iamque diem referens Titan lustraverat orbem,
Legati et sapiens cum dux Federicus in armis
Per portam silicem turmas equitesque volantes
Quoslibet obsessam traducunt protinus urbem.
Inde forum subeunt celeres, pestemque malignam
195Postibus avertunt aedis quae publica quondam,
Dum fortuna fuit, civiles sumere curas
Consuerat, populus quotiens venisset in unum.
Iamque vias urbis sapiens Federicus obibat,
Legatique simul, si qua ratione cupitam
200Afflictis rebus possent afferre salutem;
Omnia sed frustra penitus conantur ob illos
Quos furor invasit rapiendae maximus urbis,
His quia tam magnus ferretur ad aethera clamor
Principis ut vox haec summi praecepta monentis
205Milite, dum fureret, non audiretur ab ullo,
Imperio posset nedum parere iubentis.
At videt ingenti Princeps ubi cuncta furore
Compleri nimium, videatur ut esse nefandis
Cedendum Furiis, veluti sapientior unus
210Omnibus, instanti quam primum cessit Erinni,
Ingentem gravior dum se furor ille remittat,
Donec et incipiat tantas deponere vires.
Mox, ubi cognovit superas ut saevior auras
Liquerat Allecto rabidos satiata furores
215Infernum repetens et nigri Tartara Ditis,
Urbinas Princeps medium volat inde per agmen,
Hortaturque viros verbis gravioribus omnes
Amplius in misera ne debacchentur in urbe.
Talibus edictum praeconis voce severa
220Iungitur - ut graviter legatus uterque monendum
Iusserat -, accepta ne quis foret ausus in urbe
Ultra meridiem captos rapuisse Penates:
Ni faciant, capitis poenam cuicunque minatur.
Ast simul hi monitus Federici atque aurea verba
225Accipiunt, cui nec minor est prudentia rerum
Iuncta nec ingenii bonitas minor insuper astat,
Non aliter quam cum, ventis quatientibus aequor
Tollitur in caelum variis surgentibus undis,
Dum mare caeruleum verrit gravis Auster et atra
230Tempestate ruit, si tum caput egit honestum
Partibus ex imis, Neptunus temperat iras,
Sic Ducis egregii praesentia protinus omnes
Impulit usque adeo ut monitis parere volentes
Paulatim inciperent dirum sedare furorem.
235Commotus magis egregia virtute monentis
Atque Ducis verbis melior quicunque fuisset,
Quam mala terribili praeconis voce minantis,
Excepto Veneto, qui, cum Furialibus acer
Exagitaretur curis per compita, dirus
240Perque vias urbis debaccharetur abactae,
Quaesitus multum laqueo suspenditur; inde
Vita fugit subito tenuesque recedit in auras,
Ut miser admissi poenas daret ille supremas
Ac sceleris graviter lueret peccata nefandi.
245Quae vis exstiterit praedam rapientis ab urbe
Militis ingentem per compita longa viarum,
Per vicos varios, per apertos undique campos
Non memorare queam: nam quae sibi forte supellex
Exstitit obsessam tulerat securus in urbem
250Agricola, heu, fatis nimium confisus iniquis,
Ut modo non urbis tantum pretiosa sed omne
Quod fuit egregium ruris rapuisse ferantur.
Haec procul hostili cum sic traherentur ab urbe
Cumque profanarum rerum nihil esset inhaustum,
255Non tamen abstinuit miles sacrisve pepercit:
Sic amor arripuit gravis hunc sceleratus habendi!
Namque sub insigni templo dum singula lustrat
Rimaturque frequens miles quod raptet iniquus,
Ausus in aethereos mundi qui temperet axes
260Iniecisse manus: scelus, o scelus, impie, tantum
Eloquar an sileam? quo condita membra supremi
Sunt Iovis atque sacrum corpus manet, ipse nefandis
Id vas, id, manibus rapis improbus! inde superbus
(Pro, scelus!) admisces praedae rebusque profanis!
265Nec dubiis ea signa dedit temeratus Olympo
Iuppiter ex alto: portae namque undique clausae
Sunt, homo ne sacro posset discedere templo;
Quin oculis virtus abrepta videntibus ante
Et fuit et geminos factus fuit orbus in orbes!
270Hinc tamen admonitus scelus ut tam triste piaret,
Cum vas ad muros illideret ille superbus
Ac Deus ad terram confracta e sede repente
Illaesus caderet, tum terrae motus in urbe
Maximus est factus tota, ne maior ab ullo
275Auditus fuerit post condita moenia quondam.
Hinc datus est finis praedae, cum quisque timeret
Urbs ea ne rueret motu concussa nefando.
Quae mens aut animus fuerit mulieribus ipsis
E templis vacuos redeuntibus inde Penates
280Vix meminisse queam, mutatio maxima rerum
Cum foret in peius confecta. prioribus omnis
Demptus honos, omnis maiestas dempta per annos
Protinus innumeros, victor velut ante cupisset,
Qui nec ut inferret quicquam grave tristia bella
285Victis movisset, nec ut ullum laederet, hostis
Hic licet exstiterit, sed ne sua gloria cedat
Fracta loco, cupiat pro quo deponere vitam.
Hinc etiam capti, qui deditionis iniquae
Auctores fuerant, rebus qui forte novandis
290Favissent: pars exsilium subit altera late
Per loca Florentis populi perque oppida, pars et
Altera carceribus fuerat damnata severis.
Est tamen, est miseris permissa licentia victis
Civibus, in patriam ut redeant, quicunque verentes
295Rebus in extremis hanc deseruere cadentem;
Namque tulit graviter populus Sullanus, ut urbem
Direptam audivit, quam conservare libenter,
Dummodo vicisset (tanta est clementia!), vellet,
Pluribus e signis velut ostendisse benignus
300Fertur et in castris veluti legatus uterque
Monstravit, casus longe miseratus acerbos,
Ut Dux, heu, verbis miseros solatus amicis,
Ut Florentini Sullana in moenia patres
Vigintique viri, quibus est data cura suprema
305Ne detrimenti caperet res publica quicquam.
Inter quos primus Medices Laurentius acer
Sic virtute nova nituit magis omnibus unus,
Est Titan reliquis veluti fulgentior astris.
Hi nam pro illatis furioso a milite damnis
310Proque redimenda praeda statuere volentes
Publicus ut sumptus res compensaret ademptas.
Hic Volaterranae finis fuit ultimus urbis,
Exitus hic gravior; quam nec Romanus in annos
Complures domuit, sapiens Federicus eandem
315Paucorum spatio propria capit arte dierum.
Hunc tam digna manet victricis gloria palmae.
Discite quid possit Discordia pessima, cives
Qui regitis patrias, aut quid Discordia demens,
Heu, valeat miseras interbacchata per urbes.
320Nam Volaterrana fuerat nil fortius urbe,
Nil fuit uberius; tamen haec agitata furore
Inque suos sic est socios oblita decori,
Caedibus ut postquam fuit exsatiata suorum
Civilique manus maculavit sanguine diras,
325Invicti subito Federici evicta supremis
Viribus antiquos amiserit illa Penates
Atque magistratus libertatemque vetustam,
Pro qua servanda suavem deponere vitam
Quisque vir exoptat, ne serviat ille, sed acer
330Imperitet potius, potius sua iura sequatur.
At Florentinus, susceptis moenibus urbem
Ut magis obfirmet, positis custodibus arcem
Aedificat summam, surgat ne quando malignus
Hostibus a victis quisquam qui iura fidemque
335Audeat in domitos olim violare potentes;
Ne tamen a solitis discederet ille benignus
Moribus et solitos obmitteret ille tenores,
Egregia statuit victos clementior arte
Instaurare quidem tristes ac munere laeto.
340Adde quod et Medices huc se Laurentius heros
Contulit, ut caperet solandi munus in hostes
Qui quondam fuerant, casus miseratus acerbos.
At praestans animi iuvenis simul attigit urbem,
Est simul ingressus victos bonus ille Penates,
345Aspectu reficit clementior unus, et omnes
It favor in miseros, dum verbis pectora mulcet
Grandibus, exhaustos dum blando munere donat,
Laetior ut Bacchus, maturas vitibus uvas
Cum grave pampineis tempestas fregerit atra,
350Sirius aut gravibus radiis combusserit ardor,
Aspectu reficit vires redditque feraces,
Aut cum flava Ceres, frontem redimita corona,
Languentes spectans rabidis a solibus agros,
Per campos quotiens circum caput egit honestum,
355Irrigat imbris aqua fruges, aut grandine quassas
Cum levat et solitum iubet illa redire vigorem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: