I mea mille precor per nuncia charta salutis
Sicut es incultis excipienda comis.
Non te qualis eas pudeat, si inculta quod ad te,
Dum bene pro domino suscipiare tuo.
5Quaere quis est illi status atque ibi promptior
insta:
Haec fuit arreptae dic tibi causa viae.
Dehinc scruteris habet quales ea curia mores
Et bene pro meritis qualis in urbe locus.
Discute et a nostris si discrepet actibus usus
10Ille, vel huic quicquam quod similetur, habet.
Exulat hinc virtus et sancti fulgor honesti
Et nitor Astraeae virginis omnis abest.
Sub pede calcatis florent mendacia veris,
Fas iacet, exultat per fora nostra nefas.
15Hic dolus in pretio est, prudentia vincitur astu,
Provehit auctores fictio blanda suos.
Mentimur dominis, nam si mentimur, amamur:
Aemula veraces non amat aula viros.
Assentatores lautis ex ordine mensis
20Mos habet in primis discubuisse locis.
I modo, de multis non ulteriora rogato,
Nuncia plus aequo ne videare loquax.
At tua si patavum testentur metra Timavum,
Iure caballinis dic prohibemur aquis:
25Non licet ut stolido fontes potentur Asello,
Ut sacros musae quos coluere deae.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.