Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Quid ne audire tue placet infortunia gentis?
Mira audi breviter que notee discrimina Gripho.
Dum tuus armipotens campo laxasset habenas
Miles in adversas aquilas sevosque maniplos;
5Ac cursus deferre suos per plana putasset,
Usque quod ad iras, alas venisset ad hostes,
Ac via descensum, per quem properabat, haberet.
Precipitavit ibi quam plurimus civis, et alta
Gestans signa ducis. O si non illa fuisset
10Dux ibi, cessissent mala multa et multa nefanda.
Suspitio commota gravi, pro tristia quanta.
Versus eques, remeantque acies, et signa Leonum;
Descensuque stetere suo, processibus ipsis
Desiluit, retroque haberet; non omnia recta
15Esse putant, martisque sinunt incendia duri.
Quos cum vidisset populus divertere campo,
Ac equites cecidisse suos, vexillaque lapxa,
Credidit invasos illos, et marte refusos.
Ac equites alii, longe qui signa secuti,
20Crediderant, memorantque simul que dixerat illis
Legatus, memorant visus, et sompnia narrant:
Miranturque hostes solite probitatis eorum,
Atque stupent multum quod sic sine marte recedunt,
Ac illos simulare putant posuisse latentes
25Insidias: non ille minus nihilominus autem.-
Quomodo nobilitas Tuscorum, ac ipsa corona
Italie virtus, cessisset territa nostris
Militibus, que causa foret nescitur ab ullis.
Numquam precipites illo vallamine facti,
30Quod caute fieri iussit dux noster ibique?
Suntque indignantis nature causa recessus? -
Ista fuit, nisi fallamur, meditamine nostro:
Decipiunt homines cure, falluntque frequenter.
Tunc explorator, illis volventibus ista,
35Accidit, et propere referens: - Que ne otia tardant,
Que vestre sunt ecce more? Iamque arva relinquunt.
Longa patet series equitum, Spellinaque castra
Transivere quasi. Si palmam queritis, ite.
Veloci cursu lustravi en undique passus;
40Insidie nonnulle insunt; via quelibet arta,
Angustusque omnis limes non congruus armis:
Non ab illis locus est hosti. Vulgusque minatur
Militibus simul atque duci; contentio magna
Est in eis. Populusque animo pugnasse libenti
45Creditur; et dubium non est quod dentibus ille,
Ut puta maniacus, frendet, qualisque superbus
Intrepidusque intrat aper venabula. Transit
Talis, et hic metuunt a tergo vertere: signa
Nequaquam possunt, neque sese audire vicissim:
50Tanta iterum pressura, hominumque plurima turba
Manorum pedibus ibi conculcata iacebat,
Armaque per campos. Est hac sua lancea nota,
Est suus hic clipeus. Heu! grandi Spelle stupore
Afficitur, spectatque diu, murisque videre
55Actenti stant, atque armis mox tollite cuncta,
Hoc caput expone iugulis, et carcere trudi,
Dum reditus vester. - Sic finit, et vite furentes
Theutonici per terga ruunt Perusina: secuntur
Infesteque aties alie, quecumque fuere.
60Dumque armis potuit, ibi se Tiberina iuventus
Defendit; postrema licet, tenuataque multum
Esset, et exiguo mansisset milite campo.
In fatiem hostilem vertit sua lumina torva
Sepius, et tanto cogit remeare furore
65Theuthonicos, cunctosque hostes, et passibus arcet
Flagrantes cursus, et martis caumata missa,
Invenctaque pares nulli pugnantibus agris.
Sed quum defessi bello, sudore diurno,
Consuntisque armis, et erant rectore carentes,
70Captivantur, subeuntque ergastula multi.
O quam turpe fuit hostilia terga ferire!
Quam pudor immensus inmictere vulnera tergo!
In fatiem se quisque probus speculatur et audax;
Sed pavido cedit pavidus, metuitque furorem.
75Iam capctivi omnes clamant, et murmura mittunt: -
Tempus adhuc fuerit vindicte talia dextre;
Hec facient, si vita comes, quod regna stupescent
Italia, quod si nomen ibit memoria nostrum,
Si secus hoc geniti facient, nostrique nepotes,
80Concives etiam. Perusine gloria gentis
Vivit adhuc, vivetque diu, dum secula stabunt,
Submicteque hostes, et adhuc sua signa redibunt.
Hic tibi passa iacent secus atque fluenta Tupini;
Ponent castra, erigent muros, tentoria, turres,
85Infringent portas, tollent nova menia, facta
Evertent solio: fient divinitus ista.
Sic que prophetamus subito vos tanta videre
Spectamus leti; nos hic letamur et esse.
Ut nostri propere veniant et talia cernant,
90Ac peragant graviora satis quam forte loquamur.
Non sunt hii soliti quicquam portare molesti,
Nonne subesse ullis: semper voluere preesse:
Sic pueri didicere suis a mollibus annis;
Sic proavis et avis habuere prioribus urbis.
95Ergo, Fulgineum, spectes tua tela futura;
Illa namque die poteris Fulligo vocari:
In te luctus erit, ullulatus, plantus et orror;
A te non ultra lamentum, cedet; et omne
A te quod pulcrum fuerit, tolletur, et omnis
100Hornatus cessabit ibi: tua festa dolore
Ac lacrimis permixta ibunt, ne qui vivet usque
Consolator erit: sic conculcata iacebis,
Quod merito vidua diceris et orphana mundo.
Advertent cari facies, ac omnis amicus
105A te secedet tunc; et tua gloria cedet,
Ac transibit honor, transibunt pinguia cuncta.
Tu que non nosti dominum, dominamque negasti,
Que regum regina sedet, que gentibus orbis
Imperat, et celi claves tenet, atque profundum
110Arcet, et inferni penas, animasque nocentes.
Nos pugiles eius fuimus, nos omnia passi
Propter eam; tantisque malis speramus ob illam
Surgere fine suo. - Dum sic plangendo querelis
Ac instando suis, venit ploratus ad aures
115Cesaris, ac illi placuit dimittere captos.
Dum Perusina suas vellet confinibus alas
Gens transire suis, quibus est augustaque missa
Pagina, cuius erat tenor ac intentio summa:
Fedus amicitie semper durabile secum,
120Ut non illa foret divisio velle suorum.
Hii cui compulsi faustu responsa dedere: -
Non si omnes essent Federici carcere nati,
Uxores nostreque simul, quod cedere cultu
Vellemus fidei. Sic nos divina potestas
125Subiectos dedit esse sibi, quod nullus ab ullis
Tractari posset discessus, et illius alma
Ecclesia; sed in hoc nati, ut vivamus in ipsa,
Ac moriamur. Ea sumus omnes. Ite ferentes
Talia. Re simili reditur tempore nullo,
130Ni quam nulla pati licitum convitia nobis.
Nuntius ex latis non pene subiacet ulli:
Alta sequi potius qui nuntiat alta meretur.
Ex ausis pena nobis debenda fuisset,
Si scelerum motus avertissemus et iras.
135Festineris iter; domino quoque talia vestro
Dicite. - Sic abeunt, referenda singula dicunt.
Indignatus enim detentos illico Cesar
Mittit in Apuliam. Perusinus at ardet in iram
Acrius, ac vires exagerat atque superbit;
140Milite transuperat quotiens, et Tibridis haustus
Flumineos. Metuens Rosianum iussa subintrat;
Atque Bitona favet, et ei Mevania favet;
Spellinasque arces aggressus, et obsidet illas
Circuitu, biffasque feras, et quaslibet artes
145Machineas sursum montanis errigat altis- .
Subsidium implora a Cesare, gentis et eius
Agmina, si paveat Cesar, succurrere pressis,
Afflictisque suis. Et iam finis in armis;
Spellinas summasque arces, ac oppida reddunt.
150Planantur turres, et quicquid in arcibus illis
Emitur, porteque patent, et transitus aptus
Genti Eulistee: que, cum sub Virgine Titan
Esset, castra movet ac Griphos inde minaces
Fulgineum versus, devastans omnia circum.
155Vinea destruitur, olee ceduntur, et omnes
Arboree plante, seu queque ferentia fructus.
Non audent exire locos, latitantque paventes.
Ut perdix, cum rura canis venaticus ambit
Nare sagace sua, sylvasque molosus odorat;
160Asturis utque metu volucris non ausa volatum
Spargere visa suum: sic miles, vulgus et omne
Augusti stabat. Sed ut aspis que modo natos
Amissos querit, tanquam Bellona per agros
Desevire solet, conspectibus hostibus, urens;
165Utque Megera ferox, ac ut feralis Herinnis,
Heumenides quales, omnes qualesque silentum
Reges, cum mestas animas punire laborant,
Aut cum torquet eas Eacus; qualesque tiranni
Sicanii, quales Dyomedes, qualis et atrox
170Ecelinus erat, memorat quam Marchia mesti:
Romulide tales in vencti voce tonantes:-
Hunc cur non aquile, cur non Germania frendens,
Saracy, Parthy, gens desperata, retardant?
Eggressus ausi veniant, illosque videre
175Venimus, ut tergo non discant amplius illi
Insultare hosti. Maior suus ordo Quiritum,
Quam fuerit; proceres Regni de partibus adsunt;
Vicinius venere novo prestare iuvamen.
Accedant ergo, spectent ut prelia nostra,
180Quos funesta tulit huc infortuna remotos.
Tempestiva nimis tunc est. -Germanus et omnis
Attonitus miles scitari et civibus ista
Cepit, et inde foret redeundi audatia tanta,
Tantus et excessus. Cui civis et unus et alter:-
185Hec Heuliste tenent, bello qui magnus et acer
Rex fuit, atque sue patrie fundator et urbis,
Quamvis Persarum regem, Scireque fuisse
Fabula multorum recitet, divulget et ista;
Et regina lacus quam hanc struxisse feratur,
190Et quamvis veniens Troyano sanguine purus,
Supponant alii, fuerit quod pinus Acthenis.
Set restat quod maius adest, magis atque timendum:
Et illis sanctus est, cuius ab Hercule forti
Descendens, nomen qui venit origine tanti:
195Hic qui Telluris genitum matavit in ulnis,
Qui Troiam primus sotio cum Iasone vertit,
Cuius et auxilio tradiit Proserpina sede
Tartarea, stigiisque umbris et manibus atris.
Herculana iuvant hos numina, nomen et Hercu-
200Lis, quam vel quam habent quecum ad prelia cordi.
Sunt motu moti tali: nos ista peremus.
Sunt et enim soliti sevas prosternere gentes,
Adversosque hostes, ac isto nomine vincunt,
Viribus atque suis, proavis quas mente tulerunt.
205Propterea standum, ne in nos graviora remergant:
Nam fuit hoc olim vates qui multa minatus,
Qui post conflictus Aquile pervenit ad horas
Has, bello profugus, qui prelia dixit et arma;
Et nos dicta huius servamus, et illa veremur
210Quot memorate vacat, sed non hiis tempore prebet.-
Sic fati, et maiore suas munimine portas
Firmant, et vallo sese defendere muris
Sufficit. Exanimes quasi visi, stantque plateis,
Ac fusi palore omnes. Hos physica passos
215Diceret, ac egros, veluti lethea tulisset
Passio, seu tristis, alienaque mente virorum,
Extassis. Hii crebro lugebant, atque vacantes
Ibant per vicos, distracti mentibus horum.
Herculee vero letis Griphonibus ale
220Ibant victrices, et qua Raynaldica castra
Perveniunt noctis medio, cum scanderet ortu
Prima sua Cancri facies, que Apulla stabat
Undique nobilitas, Calaber, Siculusque sub armis,
Extensis campo tendis, sua sistra sonantes,
225Organa cum lituis, timpana queque iocosa
Arte monendo sua. Sed ut hec Raynerius audit,
Marsciani de gente ortus, sua lumina tollit
In sotios, quorum rector, vocemque refundit:-
Non semel est ullum sevos confundere vultus,
230Hostes atque suos, neque nocti ascribere turpe
Invasus nostros: vos tergo turpius illis
Invaxisse fuit. Vincendum est; cumque ministrant
Fata, viris quocumque modo superare licebit
Hostem: sed recoles inimico credere numquam.
235Nocte dieque studet inimicus ledere. Numquid
Hectora sub reditu stravit sceleratus Achilles,
Incautum dedit et leto velamine pacis?
Motibus ergo suis cedant pia marte gerentes,
Nec pius esse velit qui bellis provocat hostem.
240Nescit habere modum furor ipsius. Unde vagari
Tela queant, nullum certum: sunt cognita tamquam
Arte pluvie. Scio quod deposcitis ista
Ardenti voto, nec adhuc ea talia vestris
Suffitiunt armis, nisi sint gravior reperta:
245Et nisi Theotonicis alys ragonibus astas
Convertatis eas, nostre quas undique dextre
Extent fortesque agitant nunc inde lacerti.
Nox huc ergo pari motu tendamus in hostes.
Primus ibi noster vexilifer, armiger omnis
250Signa secutus eat, et sub Griphonibus extet
Cautus, et unde locum ferendi exerceat ictus,
Cogitet he omnis. -Finemque imponit. Omnis
Expectant horam quam possint bella subire:
Et sic quisque suis totis involvitur armis
255Ingestis, tacitusque venit cum postulat hora.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: