1
Ecclesiae culmen, custos pietatis et agni
Pharnensis splendor, gloria summa Domus,
Pervigil es pastor; fugit hinc procul illa luporum
Turba vorax et fur nunc vagus omnis abest.
5Tu Petri et navem tam recte, Paule, gubernas,
Ut venti rabies nulla nocere queat.
Praeterea tristem numquam sinis esse Minervam
Omnibus atque bonis denique adesse soles.
Inde ergo non auri pondus, non plectra Maronis,
10Non annos Priami, sed nisi iusta petam.
Quid iusti veneta ergo petam Cassandra Fidelis?
Ut vivam. Vivas tu quoque, Paule, diu.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Sanctissimo Christi in terris Vicario Papae Paulo III | Cassandra Fidelis Veneta genibus flexis s. d.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.