Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1 Dic mihi, Mirilta, quae te res ducit ab urbe?
2 Grandis quam stupeant tum latae, Vigore, pinus
Tum sacrae quercus et formosi cyparissi
Atque giganteis assuetae iactibus orni.
3 5Dic, ipsam quando nobis haec arbutus umbram
Praebet et hic rivus tam suavis temperat auras,
Dum gravis exurat rapida sol omnia flamma.
4 Gestio; sed mentem nondum stupor ipse reliquit.
5 Incipe, Mirilta. dicenti spiret Apollo.
6 10Ad res tam grandes et grandia verba loquamur,
Et pastoralis intermittamus avenas.
Portaram pressum tum lac venale per urbem,
Cum vidi gentem innumeram, et quot montibus errant
Agnae, quot gravibus crescunt in vitibus uvae,
15Quot numerat pontus pisces, quot litus arenas,
Tot fluere assiduis hinc inde tumultibus urbem.
Vidi, regum delitias, monstrarier altos
Argenti atque auri montes miracula passim;
Vidi caeruleos angues, letalia flatu
20Sibila, tum fagis similes anhelare gigantes;
Pone sequebatur rapidis arpia Celaeno
Unguibus humanam vultu mentita figuram;
Vidi et centauros et ficti vellere caeli,
Et mille auratas alte praecedere turres,
25Ac totidem serico gemmisque auroque superba
Vela vehi, tum solis equi duo pectora lecta
Praepicti phaleras curru tranante trahebant
Velum illustre ingens, pulchrum et spectabile donum.
In quod ubi crepitum cecinit tuba solvitur ingens
30Alipedum armentum et certant procedere cursu:
Qui prior, ille simul tanto donatur honore.
Quin etiam occlusi cineres per lustra feruntur
Divum reliquiae sublataque in aere celso
Numina, et o qualis audire et reddere voces
35Exhausi ancillam domini nostramque salutem!
7 Pape! potes memori tanta haec mandasse cerebro?
8 Hahahe! de mille non allibavimus unum
9 O et de tantis quicquam distintius edas.
10 Rem si difficile petis et quam threicius Orpheus
40Nesciat, aut sicula carmen qui lusit avena
Pascendo pecudes captando mollius umbras:
Attamen aggrediar, sed tu da protinus aures.
Quid tamen? an passis te, Magdalena, capillis?
An qui Rossorii caput alta nutet ab arce?
45An terris avibus depasta cadavera regum?
An David? an pie te miles fulgentibus armis,
Qui domitum vinctumque refers ducente puella
Anguem? vel dicam tumulum surgentis Iesu?
Crescit res ipsa perplexaque tempora reddit.
11 50Dic unum et dic ordine et id magis exprime nobis.
12 Pendebam telo subnixus et ore patenti,
Suspiciens oculis, umbram praebente galero,
Ecce autem immotis centum cervicibus una
Celsum ramale et tenue et mirabile repunt
55Horrendamque ferunt divino numine molem,
Quippe sub intextis trabibus fert area quadrum
Aequor: in hoc patres stant quatuor ora tenentes
Diversi, ac laeva protendens quisque volumen
Dextra nutantem mundum splendentiaque astra
60Sustinet unde super surgit crux alta sub auras,
In quam sublatus, tensis hinc inde lacertis,
Ille Deus qui nos per mortem a morte redemit
Non deus at christus patitur, spargitque cruorem.
Hunc pater omnipotens paulo sublimior ulnis
65Affovet et iam iam declino vergere vultu
Visus ut introrsum fidentia pectora firmet.
Lnter utrumque simul candentem cerno columbam,
Qualem non ullis producunt saecula terris,
Allapsam Christi caput, sed utrimque profectam
70Ac respirantem flammas in amore calentes.
Circum mille chori castumque per aera ludunt,
Et psallunt pia carmina, et alta voce recensent:
Gloria in excelsis hominum divumque monarchae,
Et pax in terra quibus est non aegra voluntas.
13 75Dicendo rapis adtonitum, nec tam ipse tenellus
Crebris explorat matrem balatibus haedus,
Non tam cervus aquae cupit affectatque liquorem
Improbus, aut cupidi repetunt armenta bubulci,
Quam modo me tenet urbis amor, tu quaeso redito.
14 80Obsequor, et rursus modo vis ad... ...vertor,
Attamen incassum nunc ibimus; illa quotannis
Sex tantum Baptista dies in sacra vocatur.
Ibimus ergo diem tum cum locus ille reducet,
Interdum interea silvas hic inter opacas
85Longius et rerum seriem et primordia dicam.
15 Et placet et meritas volo iam persolvere grates.
Stat mihi centenis mire distinta corolla
Floribus et variis late fragrantibus herbis;
Hanc ego clam rite forte in convalle relictam,
90Dum sua rorantis daret in violaria nymphas,
Subripui, atque uda servat mihi nais in umbra.
Hac te donabo, nihil a me carius optes.
At tu, tam florens divum Florentia cultu,
Dum vivi tepidis pubescent vere colores
95Floribus et frondes opponet solibus aestas,
Dum mox autumno fugienti poma recedent,
Felix cresce diu quo te et solemnia visam.
16 Egregie, at queso promissam trade corollam.
17 Trado equidem, atque ambos iam nunc accedere fonti
100Expedit, in fonte est, fons est qui tempora comet.

1 Vigorus

2 Mirilta

3 Vigorus

4 Mirilta

5 Vigorus

6 Mirilta

7 Vigorus

8 Mirilta

9 Vigorus

10 Mirilta

11 Vigorus

12 Mirilta

13 Vigorus

14 Mirilta

15 Vigorus

16 Mirilta

17 Vigorus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: